De imperatore Alexandro Severo quaestiones historicae [microform] : quam ...

발행: 1867년

분량: 78페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

nonnullis apparet, ei Gruteri inscript 957 alo et Zosimus quoque fuisse eum εκ τῆς Σεβήρου γενεῆς nono ηιενον' profitetur

Alexandri everi vita, priusquam imperium

Bactus est.

De prima Alexandri pueritia pauca admodum habeo, quae dicam. Hoc enim unum ex scriptoribus illorum temporum colligi potest, eum usque ad decimum aetatis annum in patria vitam egisse ne dubitari potest, quin a amaea matre optime edueatus sit atque instructus. um vero, quum decimum annum attigit, si Herodianum sequimur V, 3 7V μgabalus, consobrinus eius, Mine opera imperator est factus, nec paulo post, quum hic Romam contenderet, Alexander cum amaea matre eum secutus est. Duos amplius annos vitam ibi egit privatam Quum autem iugabalus ad omne insaniae genus prolapsus turpissime ac probrosissime degeret, neque amplius Romani effrenem hominis istius Iuxum atque libidinem ferre viderentur, aesa, mulier imperii avidissima, metuens, ne si quid illi accidisset, ipsa rursus, sicuti post Caracallae necem, Vitam privatam agere cogeretur, occasione oblata Hagabalo persuasit, ut e sobrinum suum, ipsius mpotem, adoptaret filium Caesaremque declararet imperatorem ipsum oportere religionibus dei orgiisque divinis vacare, alium

22쪽

MSe opus, qui res administraret humanas easque consobrino,n' alieno esse delegandas Dio nimium ad prodigia proclivis resert LXXIX, 17 Alexandrum filium adoptatum imperiique participem factum esse, quod deus Elagabat id fieri

iussisset. Sed fortasse iussu Haesae, ut iam supra dixi, deus imperatori illud videtur suasisse. - Quo anno Alexander declaratus sit Caesar, dissentiunt auctores Lampridius in Alexandro e 1 Macrino mortuo eum appellatum esse Cae- Sarem narrat. At repugnat ei diserte Herodianus, qui dicit V, 7, 5), Alexandrum iam duodecimum annum ingressum

esse, quum adoptatus Caesarque factus esset. Secundum eundem auctorem V, 3 7 decem annos natus erat Alexander, quando lagabalus rerum potitus est inde igitur apparet, duos per unos iam regna8Se lagabalum, quum adoptavit Caesaremque secit consobrinum. Quid quod filium adoptatum Caesaremque declaratum lagabalus statim consulem

fecit sibique collegam delegit id quod apparet ex verbis Herodiani l. l.): ἀποδε&νυται ὁ Καῖσαρ ὁ Ἀλέξανδρος

υπατος τε συνοψ Αντωνινε Scit Elambalo. At vero fasti omnes consentiunt, Antoninum cum Alexandro consulem fuisse extremo ipsius imperii anno. Ergo aut falli Lampridium puto, aut locum eius, quod Casaubonu aliique censent, corruptum esse et Spurium, idemque plane mecum sentit Clinton. fast. Rom. Vol. II, p. 23. Postquam Alexander Caesar laetus et in annum insequentem consul declaratus est, teste Herodiano l. l alagabalus sua eum docere studia constituit, saltare et tripudiare,

postulavitque, ut omnium insaniae suae vecordiaeque generum

particeps fieret. Sed Mamaea mater ab omni ista laeditate vindicabat eum abducebatque nihil habebat antiquius, quam' Cl. Herodian V, 7.

23쪽

ut eum omnium disciplinarum scientiam edoceret; quem ad finem summos doctores clam arcessebat virilibusque studiis a litteris Graecis et Latinis eum imbuebat adeo ut nihil esset Elagabalo impurius ac foedius, nihil astius et modestius Alexandro. Non est igitur mirandum, quod omnium animOS sibi conciliavit optimus adoleccens, omneSque, ut Oderant propter vitia impurum lagabalum, ita propensiores in Alexandrum animos habebant spemque meliorem in puero diligenter ac modeste educato, ut tradunt omnes illorum temporum scriptores.

Quod ubi primum Elagabalus cognovit perSpexitque, quanto id sibi periculo esset, poenitebat eum graviter adoptationis et imperii communicati, praeceptores Alexandri a tim abegit, partim supplicio etiam affecit testimonio Herodiani l. l. , quod adoptatum filium corrumperent neque ad ipsius mores eum consormari paterentur. Quin etiam quoquo modo insidias puero struxit; sed ea ipsa res, qua Servari posse sperabat, mox et exitio fuit. Neque enim mater Solum, sed etiam Maesa avia, quae ad Alexandrum, ut ante dictum est, in dies propensior erat, custodiebant adolescentulum omnesque prohibebant insidias, quin etiam amaea ut militum Alexandrum animos conciliaret, magnas pecunias militibus dabat distribuendas, ut refert Herodianus V, ). Ut igitur imperatori insidiae parum procedebant, honore Caesari puerum privare voluit nullosque honores, qui Caesari debebantur, ei concessit neque Idibus lanuariis cum eo, quamvis consul esset deelaratus, procedere voluit. Lampridius in Elagabalo c. 13 etiam ad senatum mandasse eum narrat, ut Alexandro Caesaris nomen abrogaretur; quo prodito ingens in senatu silentium fuisse. Nec felicius lagabalo rem eveniSSe, quum ad milites mandasset, ut nomen Caesaris illi

24쪽

abrogaretur; sed milites diutius ferre imperatorem noluisse, si qua vis Alexandro inferretur. Herodianus reser divulgatam etiam famam ab imperatore qum Alexander moriturus es8et, ut cognosceretur, quid de hoc rumore milites cogitarent. Indignabundi milites militarem neglexerunt disciplinam et poposcerunt, ut Alexander in castra duceretur Elagabalus quum valde metueret, ne oriretur seditio, cum Alexandro in castra venit, ubi illum praetoriani negligentius tractarunt, hunc laetis exceperunt clamoribus. Neglectus atque iratus imperator quum nonnullas quasi auctores seditionis comprehendi iussisset, iustam occasionem oblatam esse milites rati Elagabalum eiusque matrem interficiunt et lexandrum imperatorem nuncupatum in imperatoriam aulam deducunt. - Non multum ab Herodiano ea de re dissentiunt Dio et Lampridius, quibus, quod ambo idem fere reserunt, maiorem fidem habendam esse arbitror. Seeundum hos auctores quum ΕIagabalus optimum illum adolescentem trucidari iussisset, quo quia modo vellet, milites irati seditionem moverunt nec prius quieverunt a turbis, quam homines istos impuros, qui turpiter cum illo degebant, omnes removit, excepto Hierocle, quem ille miserandum in modum reposcebat. Ita quum aegre evasisset incolumis, mox autem iterum apertis insidiis Alexandrum peteret, quin etiam teste Lampridio senatum iussisset urbe decedere timens e Senatus ad aliquem se inelinaret', cum Alexandro tumultuantibus praetorianis in astra venit. Ubi autem militum animos compesci non posse intellexit, fuga salutem petit, sed deprehen-Su cum matre occiditur. Cf. Lamprid. in Hagabat se. 13ὶ

Dio LXXIX, 19 et 2Φ.

25쪽

quand Alexander imperium adeptus sit.

Quo tempore Alexander ad imperium aceesserit, mire di-8crepant scriptores nec cum numis et marmoribus bene con-Veniunt, quin etiam haec antiquitatis monumenta inter se nonnunquam dissentimi. Ad quam dissensione componendam quum varii varias et diversas etiam inierint rationes, tot tantaeque occurrunt disseditates, ex quibus me expedire vix posse initio putaverim. Dio LXXIX, M lagabais annos tres, mense novem dies quatuor assignat, quod spatium numerandum est ab infelici Macrini pugna, ut et raphilinus et Zmaras et Cedrenus, Glycas quoque diebus tantum neglectis, faciunt. Macrinus antem secundum Dionem victus est die Vm mensis Iunii anno . Chr. 218 nocesse est igitur lagabalum mortem occubuisse anno . Chr. 222 die XI. mensis artii. Exstat anon paschalis A. Hippolyti anno 155 Romae in entus, integer atque incorruptus a Ios Scaligero in libro septimo emendationis temporum publicatus, in quo legitur: ωετους α βασιλεως Ἀλεξανδρου αὐτοκρατορος ἐγένετο ν ιδ το πασχα εἰδοῖς πριλωις σαββατον, ἐμβολμιου μηροῖς γενομένου. etc. scite amplissimus ille vir, Ι . caliger: ' Ut XIV. Luna incidat in Idus Apriles sabbato, eo saeeulo non potuit contingere nisi anno Christi Dionysiano CCXXII nu-

' L. Dio LXXVm 39 d. Reimarus.' in Ios. ligeri animadvers. ad thesaur tempor Eusebit -- stelod 1658 p. 233.

26쪽

mer aureo XIV. cyclo solis VII. liter Dominicati . Qui canon quum Idus Apriles anni 222 cum primo Alexandri imperii coniungat anno, Dionis numerorum rationi admodum favet. - Herodianus V. 8 extr. in sextum imperii annum progressum esse lagabalum tradit eiusque sententiam firmare videntur num quidam lagabat Tribun potestate V. inscripti, quam potestatem lagabalus, Si secundum Dionem, quarto imperii anno interfectus est, nullo modo attingere potuit.

Virginius Valsectius in dissertatione altera de initio imperii Alexandri Severi sed Florentiae 1715, recensita in Actis ruditorum 1719 p. 313 sq. Dionis sententiam retinendam censet cum eaque numos Elagabali rib pol. V. insignitos in hoc conciliat modum. Ac primum Antonini Caracallae filium et Severi nepotem se dixisse lagabalum profitetur eaque re legitimum Caracallae successorem quum igitur Macrino, iniusto usurpatori, lagabalus imperium eripuisset, nomen imperii eius e fastis eum erasisse et memoriam illius studuisse abolere inde factum esse, ut ille imperii initium

inde a Caracallae morte deduceret, id est teste Dione l. l.)a die VIII mensis Aprilis anno 217. Hoc Dionis potissimum probari testimonio, qui milites a Macrino defectos ad Ela gabalum hunc revera Caracallae filium eiusque legitimum Successorem dixisse refert. Ita fieri potuisse, ut expuncto elastis acrini nomine ipsiusque lagabali pro illo substituto hic Trib potest . attingeret. Pagius in critica ad Baronii annales eccles stom. I p. 45 ed. Lucae ab anno 17 vel potius a Kalendis Ianuariis anni 18, quo appellatus est imperator, lagabalum imperii anno numerasse statuit Sed perstringit eum salsechius

27쪽

l. l. c. 10 eiusque umorum expositionem plane resutat, quod nunquam aliter Romanorum imperatorum anni quam a

natali imperii die numerati sint. Aliam diversamque iniit rationem ad numos cum Dionis sententia conciliandos I. ignotius, custos bibliothecae Vaticanae, in disseri de anno I. imperii Severi Alexandri Augusti Rom 17 12. 14. 2 Part.). e primum alaechii sententiam multis argumentis refutare Studet. Quod lagabalus Antonini filium et Severi nepotem itaque legitimum Caracallae

Successorem Se dixerit, non SSe cauSam profitetur, cur, quod

imperii spatium Macrinus transegerit, id ibi tribuere possit, praesertim quum imperante Macrino neque Caesar dictus neque, quod qui coniicere liceat, pro Caracallae filio habitus sit. Sed vir doctissimus meminisse non videtur vecordiae insaniaeque illius imperatoris, cuiu in rebus gestis iustam plerumque causani desideres. Iam vero ignotius quamvis tanto in Macrinum odio Elagabalum flagrasse profiteatur, ut ille annum, quo imperium adeptus est, consulatu Macrini signari nollet, quin etiam nomen eius expungeret e faStis, tamen fieri potuisse non putat, ut annuum Macrini imperium, consensu militum et senatus auctoritate gestum, sibi lagabalus vindicaret. 8ed haec quoque eius sententia parum mihi videtur probabilis. An vero Senatus et populus et milites effrenem illius luxum libidinemque ac foedissima ipsius Sociorumque ilium Scelera, quae omnem fidem Superant, per triennium tulerunt nec obstare ausi sunt rem momenti exigui et nullius detrimenti neque enim quidquam aliud erat, si lagabalus annuum a- crini imperium sibi vindicavit - non pertulerunt praesertim quum novum quemlibet imperatorem senatus omnibus incere

consuevisset honoribus Itaque minime mihi probatur Vig- noli sententia, haud feliciter Valsechium ea in re operam

28쪽

posuisse. Ipse autem ignotius arbitratur inde a die VI. Maii anni 18 imperio praefuisse Elagabalum mortemque eiuSin anni 222 mensem Maium ita reiiciendam esse, ut OMIdus Maias e medio sublatus quintum imperii annum attigisse

statuatur in Dione igitur numeros partim transpositos, partim depravatos esse et pro iras τρισὶ καὶ μησὶν ἐννέα κοὰημεραις τενταροι legendum 88e: ετεσι τέτταρσι καὶ μηνὶ ἐνὶ κοὶ μεγις τρισέμ. Ita planum fieri, quomodo, quum Elagabalus revera quintum imperii annum ingressus sit, tribun eius pol quintae locus relinquatur. Herodianum autem SeripSiSSe non εἰς κτον, sed εἰς πεμπιον δεος canoni autem Hippolyti paschali non ab ipso auctore, sed post mortem eius a curator canonis annum primum imperii Alexandri ad- Seriptum eSSe. O audacem profecto opinionem, itaque minime probandam, etiamsi Eusebi chronieon, eum quo faciunt Orosius et Cassiodomis et Nicephorus, quattuor annos Et Abali

imperio assignat.

Aliter rationem umorum lagabali, qui negotium facessnnt viris doctis, explicandam censet Philippus a Turre, episcopus Adriensis, in disseri de annis imperii M. Aurelii Antonini lambali Patavii 1713 ed.). mi vir doetissimus Dionis de annis lagabali imperii verbis minime vim inferendam esse ratus, tantum tamen abest, ut in Valsechii castra coeco impetu transeundum esse putet, ut eius ipsius Seniun-timum impugnet, professus umo tribun potest. V. Elagabali praeferentes aliquot diebus ante inchoatum imperii anni quis- rem assignatos esse. Sed praeclare eum perstringit ignotius s. l.), quum ea res omin destituatur exemplo atque e in-eredibilius sit, quod senatus tanto in lagabalum odio stagraverit, ut e reos num , nisi Hagabalus supervixisset, ruinis eis inteum prodire passurus fuisse videatur.

His sepe modis viri mi doctissimi numosa lagahal --

29쪽

bun pes t. V. inscriptos explicandos esse eensent. Quod

autem erodianus extri Elagi um sextum imperii

annum attigisse reseri, omnes errorem, qui in illum locum irrepserit, corrigendum et librariis, qui in numeris facile I buntur, imputandum esse consentiunt, excepto Valsechio, qui secundum Suam ipsius expositionem umorum Herodiani sententiam cum Dione conciliat, quum inde a die XIII. Aprilis anni 17, quo Caracalla occisus St, Sque ad mensem Martium anni 222 fatalem Elambalo testimonio Dionis, ex anni, licet utrimque incompleti, fluxerint. Errorem autem in illum Herodiani locum irrepsisse iure inde confirmatur, quod nemo scriptorum illustrem auctorem Herodianum sequitur, totidem annos imperio lagabali assignando, et ne Graeci quidem scriptores, qui Herodiani Vestigia maxime Semper Sequuntur. Hoc antem discrepant viri docti, utrum Herodiani εἰς ἔκτον in εἰς πεμπτον mutandum Sit, ut ignotius Vult, an in εις τέταρτον, ut contendunt, quicumque Dionis auctoritatem stare

Volunt. Miror admodum, quod nemo ex multis et doctis illis viris, qui de Elagabali imperii annis disputant, videtur animadvertisse, ex Herodiani libris contextu dilucide apparere. errorem sine dubio in loeum illum V. 8 extr. irrepsisse, et ita quidem, ut εἰς Deto mutandum sit in εἰς τεταγον itaque tantum abesse, ut Herodianus impugnet Dionem, ut huius de Elagabali imperii annis verborum auctoritatem luculenter assirmare videatur. Etenim si ratione et cogitatione Herodiani librum quintum perlegerimus, dubitari non poterit, quin Seeundum hune auetorem quadriennium vix lambes imp rium attigerit. Nam quo tempore Elagabalus ad imperium

accessit, hunc quatuordecim annos natum, lexandrum autemdecimum annum ingressum bisse Herodianus tradit. Sic enim legitur V, 3 7), ubi seriptor milites a Maesa sollicitos atque eorruptos seditionem illam adversus Macrinum movisM M.,

30쪽

rat, qua Macrino victo lagabalus imperium nactus est: δμεν βασσιανος sc Elagabat. περὶ λη γεγονέος τεσσαρεσκαιδεκα, ὀ δε Αλεξιανος sc Alexander δεκατου τους alii δεκατον τος επιβεβηκως. Ex alio autem erodiani loco apparet, lexandrum adoptatum ab iugabalo et Caesarem factum esse tum, quum duodecimum attigisset vitae annum. Quum enim Elagabalus ingressus esset Senatum, ut haec rata

faceret, omnibus qui aderant hoc ridiculum visum est secundum Herodianum V, 7 : πατερα μεν κεῖνον Seil. Elagabalum δοκεῖν τη γεγονοτα περ που εκκαέδεκα, τον Ἀλεξαν δρον δε υἱον του δωδεκατου πιβαένοντα. Sequitur ergo,

ut lagabalus per duos annos imperaverit, quando adoptavit consobrinum et CaeSarem secit. - Ιam vero Herodianus refert, lexandrum Caesarem factum statim declaratum esse consulem cum lagabalo, videlicet in annum insequentem. . noδεέκνυια δε Καῖσαρ ὀ λεξανδρος υπ-ος τε συν ψ'Amυνένο sc Elagab. cf. Herod. l. l.)μ. Omnes autem fasti, ut ante dictum est, consentiunt, lagabalum cum Alexandro consulem fuisse semel tantum idque quidem extremo

illius ipsius imperii anno, et Lampridius quoque in Elagabalo 13 commemorat, lagabalum eum consobrino Kal. Ianuariis procedere noluisse, quum simul tum designati esseni consules, sed non ita multo post lagabalum a militibus impetu

sacto trucidatum Sse.

Quum igitur, id quod nemo negat, lagabalus quartum

suum consulatum, quando Alexander primum erat consul, non

peregerit morte praeventus, dubitari non potest, quin ab adoptione Alexandri usque ad necem lagabali duo tantum anni, utrimque incompleti, fluxerint. Est autem Alexander adoptatus ab Elagabalo, quo tempore hic, ut supra ostendimus, per duos iam annos imperaverat. Inde vero dilucide apparet, Herodianum non quinquennium Vel etiam sexennium, sed

SEARCH

MENU NAVIGATION