장음표시 사용
171쪽
69 Daudatur, fidesque, cum verbum divinum jam non studiatur, perit funditus, hinc effrenata cupiditas et morumc0rruptela, quu in dies grassunto societatis religiosae, civilis et domesticae vincula dissolvuntur. Et quoniam non id solum quod certo malum est, sed et quod Speciem habet mali, ac magis adhuc, quod ad malum ducere Solet, a Christiano homine sedulo Vitari decet, generOSΘ renuntient Catholici nostri recreationibus omnibus et avo st- mentis, quas sanctitati diei Domini minus congruunt vel
etiam sponte sua ducunt ad transgressionem legum Sive divinarum sive humanarum. Inter hujusmodi summum certe locum occupat popinarum Seu cauPonarum hac die commercium, R quo in religionem ac societatem tot notanta scaturiunt damna. Naviter ergo laborent pastores utanturque monitionibus, obsecrationibus, minis imo et
poenis, ubi necesso fuerit, ad malum hoc evellendum; utque Sio Pro parte sun juvent, ut deleatur unica fere macula, quae inter nos magis magisque diei Dominicae
DE MUSICA SACRA.114. In Sacrorum rituum celebrations et praesertim in sacrificii missae oblatione Solemni, Ecclesin. ab aetato Apostolica usque ad nos usa est modulatione musica ut affectus hominum melius provocaret in Deum, et magnificentius Deum coleret. Etenim, ut S. Joannes Chrysostomus animadvertit, sin Ps. 41. n. 1.) nihil animam aeque erigit, elatamque quodammodo effcit, atque a terra liberat, ac exsolvit a Vinculis corporis et amore sapientias assicit, et perficit ut res Omnes ad hanc Vitam pertinentes irrideat, sicut modulationis cantus et divinum canticum
172쪽
TITULUS III. - DE CULTU DIVINO.
115. Attamen haec musices emolumenta ab ea tantum procedunt quas religioni fidelissimo servit et sanctitati rei cui conjungitur omnino respondet. Hanc Ecclesia probat, ab initio adhibuit, et ut unico in sacris celebrationibus usurpetur hortatur et praecipit. Profanos Vero concentus et molles Vocum modulationes, quibus a divinarum rerum contemplatione mens inocatur et ad cogitandas saeculi illecebras vehementer trahitur, non solum in ossiciis sacris Semper respuit, sed etiam utpoto in Dei injuriam et in animarum perniciem cedentes detestatis est atquo prο- scripSit. 116. Hinc Gidentina Synodus Ss. XXII., Decr. OOMero. et evit. in celebri missae.) Ordinariis locorum Episcopis mandavit ut ab ecclesiis musicas eas ubi sive organo Sive cantu lascivum aut impurum aliquid miscetur V arceant; et Summi Pontifices Omnem mmicam, quas a dignitate ritus ecclesiastici aliena esset atque elevationi cordium ad superna impedimentum praeberet, Saepe ac SeVeriSSime condemnaverunt. Alex. VII., Const.
Hae sollicitudinis, 23 Aprilis 1657. Innocent. XII., Decr. 20 Aug. 1692. Benedict. XIV., Ep. Encyl. Annu3 qui
hunc. 19 Feb. 1749. Pius IX., Const. Multum ad movendos animos, 16 Dec. 1870 )117. Praecepta itaque ac monita Patrum atque Summorum Pontificum attendentes, et decretum Plenarii Coneilii Baltimorensis II. NO. 361.3 renοVantes, mone mus pastores omnes ut sedulo invigilent ad eliminandos abusus qui in musica aut cantu in ecclesiis suis irrepero potuerunt. Insuper iisdem pastoribus, dum revocamus in mentem munus ipsis impositum dirigendi selectionem musicae in suis ecclesiis, districte mandamus ut nunquam tolerent templum Dei profanis melodibus resonare; et nonnisi eum cantum in illo admittant qui sit gravis, pius et Vero ecclesiasticus. In eumdem finem praecipimus ut in missa cantus ille prorsus excludatur qui verba liturgias
173쪽
6Imutilet, aut nimia repetione iteret, aut ita transponat ut significatio eorum totaliter Vel quadrentenus immutetur. 118. Praeterea volumus et mandamus ut cantus ea ratione moderetur, qua nonnisi ubi rubricas sinunt, missae cursus interrumpatur. Item, ut musica, quantum fieri potest, cum temporum Varietato et cum qualitates torum plane concordet. Demum, ut ubi vesperarum ossicium peragitur, Vesperas integrae id est psalmis non decurtatis, decantentur.
119. Tandem, ut Verbis Patrum Superioris Concilii Baltimorensis utamur ΝΟ. 380ὶ eademque denuo confirmemus, Valde exoptandum eSSe cenSemus, ut rudimenta cantus Gregoriani in scholis Parochialibus expο-niuntur et exerceantur, Sicque numero eorum, qui PSalmos bene cantare Valent, magis magisque increscente, Paulatim
major saltem pars populi, secundum primitivus Ecclesias Bona, Rerum Litum. l. I., c. 25, g 19.) adhuc in variis
lociS Vigentem usum, Vesperas et alia similia cum miniStris et choro decantars addiscant. Qua ratione omniumstedificatio promovebitur, juxta illud S. Pauli: Loquentes Vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus. Ephes., V. 19.
174쪽
DE BAPTISMATE NE CONVERSORUM.120. Vestigia prementes Concilii Plenarii antecedentis No. 24R attentionem sacerdotum sacro ministerio incumbentium denuo excitatam Volumus circa modum
recipiendi eos, qui gratia divina moti e sectis quibuslibet unico Christi ovili incorporari postulant. Nihil enim
non curandum est ut Sacro Baptismo, adeo ad salutem necessario, Si ejus charactem nondum fuerint insigniti, certissimo sigillentur; sed etiam maxima religione cavendum ne Sacramentum istud prorsus initerabile temera
121. Tantopere scilicet exhorruit Ecclesia semper errorem rebaptizantium ut no sub conditione quidem Baptismum iterari permittat, nisi quando probabiis dubium adest sacramentum hoc antea Vel nullo modo vel invalido fuisse susceptum. Culpabiliter aut temere dignitati sacramenti hujus sic derogantes omis peccati reatu juxta omnes se irretiunt.122. Ut sua igitur Baptismo debita servetur veneratio, atque quam longissimo absit Vel sola apparentia repetitionis ejus illegitimae, praecipit Ecclesia ut quando quis ab errore ad fidem convertitur, semper diligens fiat investigatio num antea forsan baptizatus fuerit, numque validus fuerit Baptismus in haeresi susceptus. Neque 62
175쪽
63suffcit investigatio mero generalis de consuetudine vel praxi aliqumum Sectarum, per quam haberi P0sset praesumptio do collato Vel non collato Baptismo aut do ejus validitato Vel nullitate; sed, quantum possibilo fuerit, inquirendum est in singulorum neophylarum Baptismum, ut obtineatur, qualis in casu haberi queat, vel certitudo vel probabilitas, eos fuisse Vel non fuisse valido baptigatos. Facta investigatione, recipiendus erit neo-c0nVersus juxta modum descriptum in Instructions S. Offeti anni 1859 quam videro est in calce Conc. Bult. Plen. II., et in libris Ritualibus communiter. CD. ResponSiones S. O. ait Vio. h. Bomb0 sem, et ad Ep.
123. Cum Matrimonii contractus Sit unum ex Septem legis evangelicas sacramentis, ad solam Ecclesiam, cui tota de sacramentis cura a Christo concredita fuit, pertinet de validitato matrimonii, et de juribus ac de obligationibus ex eodem derivantibus judicium ferre. Quam ob rem Concilium Τridentinum, SOSS. XXIV., cstu. 12.)definivit: Si quis dixerit causas matrimoniales non spectare ad judices ecclesiasticos, anathema sit. 124. Quoniam constat per matrimonium duos unam veluti carnem fieri; et nuptials Vinculum sic esse, Dei voluntate, intimo vehementerque nexum, ut a quopium
inter homines dissolvi aut distrahi nequeat V Leonis XIII. Lit. Ap. Arcanum, 10 Febr. 1880.); manifeste apparet gravissimae culpae illos esse reos, qui a magistratu civili matrimonium dissolvi postulant, Vel, qu0d gravius est, divortio civili obtento, novum matrimonium
176쪽
intro attentant legitimo vinculo posthabito, quod coram
Deo et Ecclesia adhuc manet. Ad haec crimina compescenda poenam excommunicationis statuimus, ordinario reservatam, ipso facto incurrendam ab eis, qui postquam divortium civile obtinuerint, matrimonium ausi fuerint attentare. 125. Rectores animarum Saepe moneant fideles ne profanorum hominum errore siripiantur qui pro negotio terreno tantum et saeculari matrimonium habent; iisque in memoriam revocent juxta doctrinam Ecclesias rem
esse sanctiSSimum utPOte Sacramentum, et Signum quo Christus suum erga SP0ΠSam Ecclesiam amorem quodammodo adumbrare dignatus est. Frequenter et gravibus verbis inculcent pium illum et laudabilem Ecclesiae
ritum, quo fideles non noctu Sed missae tempore cum benedictione nuptiali contrahunt. Qua ratione fidem suam Catholicam tacite profitentur et coram omnibus ostendunt quam alte, ut decet, ac splendide de matrimonii dignitate ac sanctitate sentiant. Et hoc quidem non solum laude dignum sed sero necessarium Videtur nostris hisco temporibus quando nihil intentatum relinquunt religionis hostes, ut matrimonio omnis Sanctitatis, omnis Sacramenti species, si fieri potest, adimatur et quasi merus civilis contractus aestimetur. Fidelium matrimoniis praemitti etiam deberet opportunum examen, quo contrahentes de religione examinentur et
126. Praeterea, quo magis magisque dignitati matrimonii consulatur, quod magnum in Ecclesia Sacramentum eSt, a quo innumera bona profluunt pro animarum Salute, Pro Puso familiarum, pro ipsius civilis reipublicae incolumitato ac prosperitate; iis omnibus, qui matrimonio conjuncti sunt, Pruecipimus, ne inconsulta auctoritate ecclesiastica, tribunalia civilia adeant
Vido Decretum V. Inquis., in Appendice, P. 248.
177쪽
66 ad obtinendam separationem a thoro et mensa. Quod si quis attentaverit, sciat se gravem reatum incurrere et pro Episeopi judicio puniendum eSSe.127. Item decernimus Catholicos, qui coram ministro cujuscumqus sectae acatholicae matrimonium contraxerint vel attentaverint, extra propriam dioecesim, in quolibet statu vel territorio sub ditione praesulum qui huic concilio adsunt vel adesse debent, excommunicationem incurrero Episcopo reservatam, a quis tremenquilibet dictorum ordinariorum Sivs Per Se, SiVe Persacerdotem ad hoc delegatum absolvero poterit. Quod si in propria dioecesi ita deliquerint, statuimus eos ipso facto innodates esse excommunicatione, quae, nisi abs lus fraudo legis alium Episcopum adeant, eorum ordinario
128. Ex verbis Apostoli, I. Cor. VII , 15ὶ constat
matrimonium infidelium dissolvi posse ex concessione divina, quando alteruter conjugum ad fidem convertitur, et alter nec converti ad fidem, nec cum conjuge U0Π-Verso pacifice et sine injuria Creatoris cohabitare Velit. Quum has conditiones Verificantur, et corio ad fidem conversus novum matrimonium init, Vinculum quod per matrimonium in infidelitato contractum constitutum fuerat, dissolvitur. Sin autem post baptismum unius conjugis, sed untequam novas ineat nuptias, alter conjuxetiam convertatur ad fidem et baptigetur, hic ad illum tanquam conjugem recipiendum tenetur, et ad cohabitandum cum eo compelli potest. C. Saudemus 8 de Divortiis ; in causa Florentina, 1 Julii 1679, et 13 Apr. 1860,
apud S. C. Cone.)129. Conjux qui jam matrimonium in infidelitate cum infideli contraxit, et conversus deinde ad fidem baptigatus fuit, nequit novum matrimonium inire, quin prius interpellet conjugem infidelem circa ejus Voluntatem cohabitandi pacifice et sino Creatoris injuria. Quodsi
178쪽
conjux infidelis nequeat legitimo interpellari, recurrendum est ad S. Sedem pro dispensatione. 130. Disparitas cultus inter baptigatum et non baptigatum est impedimentum matrimonium dirimens; et diversitas religionis inter baptigatos est impedimentum impediens. Ecclesia enim semper aversata est nuptias inter Catholicos et acatholicos, tum ob flagitiosam in divinis communionem, tum ob graVissimum periculum Vel perversionis Catholicas partis, Vel pravae institutionis prolis nasciturae. Hinc fit ut quando de impedimento mixtae religionis agitur, Ecclesia sine gravi causa et absque promissione adhibendi creutiones, quibus periculum pro parto Catholica et prole fiat remotum, nunquam dispenset. Cautiones autem Sunt sequentes: ut, scilicet, non solum Catholicus conjux ab acatholico per- Verti non posset, quin imo Catholicus ipso conjux teneri se sciret ad acatholicum pro Viribus ab errore retrahendum ; Verum etiam, ut universa utriuSque Sexus proles ex mixtis hisce matrimoniis procreanda, in Sstnctitate Catholicas religionis educari omnino deberet. Quas quidem cautiones remitti seu dispensari nunquam possunt, cum in ipsa naturali ac divina lege fundentur, quam Ecclesia et haec Sancta Sedes sartam tectamque teneri omni studio contendit, et contra quam sine ullo dubio gravissimo peccant, qui promiscuis hisce nuptiis temere contrahendiS, Se ac prolem exinde S cipiendam perversionis periculo committunt. Insis. de Matrim. Ilixtis ad omnes Archiepp. etc., dis 15 Nov. 1858.', 131. Hae tamen cautiones nonnisi conditionem rino qua non constituunt; sed causam requisitam non exhibent ad obtinendam pro mixtis matrimoniis dispensationem. Quaro ad hanc concedendam minimo suffcit ut sponsi illas cautiones admitters parati sint; sed insuper Data
gravisque caum canonica omnino requiritur; sine qua
Apud C. Plen. Ball. II , in Appendice.
179쪽
morum periculis, eurem Sub opportunis cautionibus, sese exponant. Hac in re attendenda etiam Sunt locorum, rerum et Personstrum ut uncta, praesertim ubi periculum est gravioris mali, ne Videlicet denegata dispensatione matrimonia mixta nihilominus, idque sine cautionibus clandestino contrahuntur. 132. Quum autem matrimonium mixtum debitis cautionibus superius indiculis et dispensatione obtenta contrahitur, illud tamquam legitimum, ut patet, haberi debet,
utpote inter personas initum, quas Ecclesia agnovit in illis adjunctis habiles ad valido et licito matrimonium
contrahendum. Nemo igitur hoc matrimonium damnare mulinquo minus sacrilegii notam illi in ore
audeat.133. Quum totum hoc caput ecclesiasticae disciplinae
gravissimi sit momenti, curent omnes quibus animarum cura concredita est, ut mala ex matrimoniis mixtis enmoentia efffcacissimis quibusque mediis Praecaverentur, nutsi tolli omnino non possunt, saltem maximis eX PRrte minuantur. Ad hunc autem finem assequendum maxime conducit: 1' frequens parochorum instructio qua fideles edoceantur de Ecclesiae prohibitione mixtorum matrimoniorum. 2' Praxis uniformis eorumdem parochorum in casibus occurrentibus impediendi totis viribus, hortationibus, Suasionibus, necnon increpationibus ne hujusmodi conjugia ineantur. 3' Examen accuratum decanonicis et omibus causis quas requiruntur pro dispensatione super hoc mixtas communionis impedimento concedenda. 4' Post celebratas autem mixtas nuptias, parochi gravi conscientiae onero se gravari sciant invigilandi ut promissae re conjugibus conditiones observentur et effectum sortiuntur. 134. Quoad rationem concedendae dispensationis in impedimentis dirimentibus, ad amussim Servandae Sunt 12
180쪽
instructiones S. Congr. de Prop. Fide. Praeterea, ut a Patribus superioris Concilii Plenarii jam decretum est No. 386): pro dispensationibus ab impedimentis matrimonii pecuniam nullo omnino titulo percipiendam esse jubetur, iis tantum exceptis casibus, in quibus Apostolica Sedes eleemosynam oratoribus injungendam monet, in pium aliquod opus impendendam. Non tamen illicitum est Episcopo taxam imponere pro Sustentanda
ido in Appendice, P. 249. Do decreto rimetri, Declaratione Benedictina et de Quasi omicilio vide supra, P. cv. Mia Vero circa matrimonium documenta Vide in Appendice, P. 258. sqq.