Acta et decreta Concilii plenarii Baltimorensis tertii. A.D. MDCCCLXXXIV

발행: 1886년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

DE SEMINARIIS MAJORIBUS.

79tur; insuper mandamus, ut nullo loco horum Statuum in seminarium majus admittantur alumni, nisi ab examinatoribus facto scientias periculo probentur. Hi examinatores poterunt esse examinatores Synodales Vel prο- synodales illius dioecesis in qua seminarium illud majus

situm eSt.

153. In quibusdam hujusce regionis locis ea adhuc obtinet agendi ratio, qua clerici tyrones, donec Seminarium majus ingrediantur, in collegiis educantur in quibus creScunt ac instituuntur juvenes qui laicali statui destinantur. Equidem ejusmodi educationis ratio non omni ex Parte Concilii Τridentini praescriptis respondet, juStis quae clerici instituendi sunt in seminariis in quibus omnia ad

unicum clericalis educationis scopum diriguntur. Verum quum pro temporali necessitate, iisdem in locis seminaria Pure ecclesiaStica, in praesenti erigi aut sustentari non queant: indulgendum erit ut, quoad per Subsidiorum tenuitatem meliori modo provideri non possit, in memoratis locis mixtae educationis rationem retinere liceat.

154. In minoribus seminariis clerici quodammodo inchoantur, in majoribus autem ad persectionem quasi perducuntur. Hic Proxime Praeparantur qui lux mundi esse debent et sal terrae, populorumque duces; qui duplici quasi instructi pietatis doctrinaeque gladio veritatem fortiter propugnent, erroresque invicte debellent; qui potentes in opere et Sermone Primo mane eXeant, boni ac strenui operarii, ad vineam Domini excolendam custodiendamque, parati se totos impendere ad gloriam Dei procurandam, fratrumque animas lucrandas. PraΘ

192쪽

80 TITULUS V. - DE CLERICORUM EDUCATIONE.

Omnibus igitur seminariorum majorum curam Episcopicordi habeant, paterna Sollicitudine en prosequantur, ut oculi pupillam custodiant.155. Valde optandum quidem foret ut ad mentem Sacrosanctae Synodi Tridentinae quaeque dioecesis suum haberet Seminarium. Verum in praesenti rerum statu subsidiorum angustia sacerdotumque Paucitas, quibus plures dioeceses premuntur, id essici non sinunt. Volumus tamen et praecipimus, de novo inculcantes decretum a Decessoribus nostris hac de ro editum 17M, ut pro educandis clericis provinciae, in unuquaque provinciis unum Saltem existat majus seminarium, quod Episcopi, prout inter eos convenerit, collatis consiliis et lacultatibus erigant aut jam erectum servent ac tueantur. Quod seminarium quo tutius sustentetur magisque floreat, Vehementer urgemus ut omnes provinciae Episcopi, qui Propria non habent seminaria, in id suos mittant clericos

educandos.

156. Quo aptiora evadant seminaria ad Sanctum suum assequendum finem, in id omnes geli nervos intendant Episcopi, ut in iisdem ea rigeat educationis ratio, qua clerici salutari solidaque scientia ac doctrina imbuantur,atquo ad pietatem omnemque virtutem et ecclesiasticum spiritum formentur. Quum vero huic fini tuto consequendo maxime utilis sit certa legum et institutionum ratio qua seminarii regimen stabiliter ac perpetuo firmetur, edat Si jam non ediderit, quisqvs Episcopus Episcopi

provinciae in casu seminarii provincialis) seminarii sui constitutiones quae singillatim praecipiant quid sentirs, quid agere, quidve Spectare debeant tum clerici, qui in spem dioecesis educantur, tum moderatores et magistri, qui illorum institutioni operam impendunt. CD. Cons. Prov. Ruvennat. a. 1855.) Sedulo insuper curet ut constitutiones ab omnibus ad quos pertinent diligentissimo

serventur.

193쪽

DE SEMINARIIS MAJORIBUS.

Visitet Episcopus, et adhibitis etiam, si ei videbitur, aliis doctis et piis viris, tum de magistrorum diligentia tum de progressibus, quos et in vitae disciplina, et in litterarum scientiarumque studiis clerici habuerint, accurate inquirat.158. Disciplina pro moderanda tota vitae ratione ita sit comparata, ut nec nimium rigorem Sapiret, Deo Perniciosam laxitatem redoleat; superiorum autem Vigilantia in ejus conservatione ita sit temperata et discreta, ut nesin minima quaeque nimis subtiliter attendat, nec animos quibusdam veluti vinculis onerosis constrictos tenent, quas impediant quominus juvenum indoles sese eXerat. CD. Cono. Prov. Venet. n. 1859.)159. Cautissime procedant Episcopi in seligendis viris

quibus seminarii directio concredatur; nec electos diutius in ossicio retinerent, quam quousque eorum Vitam et studia tanti ponderis muneri respondere animadverterint. Rector sit morum integritate, gravitate, experientia et consilio eximius, ac Pietate, Zelo, omnibusque Virtutibus Sacerdotalibus praestans; qui animi fortitudinem in disciplina

tuenda cum mansuetudine et suavitate in gubernando societ; qui currem omnem et vigilantiam adhibeat, ut omnes seminarii ossiciales ac ministri suo munere rite fungantur. Ad ossicium docendi non assumantur magiStri nisi qui ingenio, doctrina, pietate et morum gravitate spectatissimi sint; qui studiis constanter addicti, regulae

jugum et Vitas operosas pondus hilari animo perserant, atque in accurate servando ordine alumnis Praeeant; qui juvenes clericos humilitatem, mundi fugam, laboris et

solitudinis amorem, orationis RSSiduam PraXim exemplo non minus quam Verbo edoceant; qui maxime idonei deprehendantur, non solum ad tradendum Scientiam ab omni errore alienam, verum etiam ad discipu-l0rum animos gloriae Dei et Salutis animarum gelo

194쪽

82 TITULUS V. - DE CLERICORUM EDUCATIONE.

inflammandos. Si opus sit, ejusmodi professores uliundo

160. Quandoquidem magistros eo magis idoneos futuros esse quo stabiliores res est explorata cavendum erit ne frequenter mutentur; nec iis docendi munus concredatur,

qui magisterium quasi in transitu obeunt, sed iis tantum qui gelo discendi et docendi flagrantes, eximio huic ossicio tempus et vires impendere sint parati. CD. Cons. Prov. Aquense a. 1850.) Ne autem praesentis conditionis taedium eos a Sancto proposito deterreret, Episc0Pmper honorem eis delatum sapienter prospiciet, ut Omnibus innotescat magisterii dignitas, eorumque rei temporali paterno affectu ita providebit, ut coaetaneis undo invideant plerumque habere non possint. Ibid in Ceterum,

ad Dei honorem Ecclesiaeque decus Seminariorum noStrorum Prosessores adhortamur et obsecramus ut generOSO

et alacri animo, maturaque prudentia muneri suo tam utili et pretioso Vires omnes impendant et ad ecclesiasticae scientiae gloriam et augmentum totos Sese devo-Veant. Munus Suum ita cordi habeant, ut ne geli quidem apostolici opera, quibus ab illo distrahi possint, extra seminarium aggrediuntur. 161. Provideant etiam Episcopi omni sollicitudine, ut in seminariis sint directores spirituales quam aptissimi ad conscientias moresque eorum regendos, qui P0Stere fidelium mores et conscientias regere et ipsi debebunt. Studeant directores spiritus in omnium mentibus maximum animarum gelum, Propriae Voluntatis abnegationem, veram obedientiam, Pulchrum charitatem inserere; internascentia opimarum paroeciarum Vel divitiarum desideria salutaribus monitionibus exstinguaut, Solum denique illis Dei gloriam et animarum Salutem esse P curandam doceant et expetendam. S. Carol. Borrom in Suos eisdem sensus libero exponant alumni, ut sibi, Pro uti opus fuerit, consulatur, scientes nihil esse

195쪽

DE SEMINARIIS MAJORIBUS.

83 difficilius, quam immoderatis animi affectionibus perso moderari.

162. In delectu alumnorum, qui in majus Seminarium admittendi sint, magna adhibenda erit sollertia in expendenda eorum Vocatione, indole ac moribus; nemini pateat aditus, quin studiorum curriculum pro Seminariis minoribus praescriptum, integro ac cum suffcienti Suc--SSu absolverit; singulari Vero mentis acie ad candidatorum pietatem vitaeque integritatem attendendum erit, quum experientia constet, mediocris ingenii Viros, qui Spiritu ecclesiastico ac Vero animarum gelo sint imbuti, uberiores fructus afferre in Vinea Domini quam eos, qui istis eximiis dotibus destituti doctrina et scientia excellunt. nc. Pr0V. Venet. a. 1859.)163. Nihil intentatum relinquant moderatores et mRostri necnon et directores spirituales, ut clerici muneris in qu0d inspirant, excelsum gradum et sublimem dignitatem recto intelligant, maximique aestiment; ut sedulo

corde expendant tantam Vocationis suae altitudinem et excellentiam, quae ungelicam potius quam humanam postulat conversationem; nullus enim est essicacior stimulus ad incitandos hominum animos, ut dignitati quam

apPetunt pares Se reddant, ac sanctae suae Vocationi Vtino Sanctitate respondeant, quam ipsa dignitatis Vocationisquo pia et assidua consideratio. Omni nisu conentur eas alumnis inserere Virtutes quarum desectu nostra

haec aetas praesertim laborare deprehenditur, imprimis humilitatem, Obodientiam, debitamque superioribus reverentiam. Caveant juvenes ab immoderato propriae libertatis amore, ab odio salutaris cujuslibet freni et regulae impatientia, quo Vitio nullum aliud sacerdotali spiritui magis est contrarium. Qui enim ita propriae voluntati

inhaerent, leges et statuta Saepe contemnent, Superiorumque ecclesiasticorum sapientissima etiam mandata fre

196쪽

84 TITULUS V. - DE CLERICORUM EDUCATIONE.

Assuescant etiam non suis commodis aut ingenio mollius indulgere, no postea in luctaminis aestu virili constantia et abnegatione sacerdotali deficiant.164. Quantopero in dies alumni proficere debeant pietate, ex consultissimis sanctionibus clarescit sacrosanctas Gidentinas synodi praecipientis, non solum ut in presbyteratum non admittantur nisi Viri ita pietato ac castis moribus conspicui, ut praeclarum bonorum operum exemplum, et Vitae monita ab eis possint exspectari; V sed etiam ut ad subdiaconatum et diaconatum deligantur Viri, quorum probata Vita senectus sit; immo admittendi ad minores ordines Wita de gradu in

gradum ascendant, ut in iis cum aetate Vitae meritum et doctrina major accrescat. SeSS. XXIII., de Ref.

cc. 14, 12, 11.)165. Quoad candidatos ordinibus initiandos Episcopi,

ut et seminariorum moderatores et magistri prae oculis

habeant grave monitum S. Congr. do Prop. Fido in instructione de Τitulo Ordinationis edita d. 27 Aprilis 1871. Si juxta S. Pauli monitum manus nemini cito imponendas, id potissimum Valet cum sermo est de iis qui in arduum apostolici ministerii opus assumuntur. Quaro hic titulus missionis) adhibendus erit in eorum dumtaxat favorem, qui animi indolo et docilitate, intentionis rectitudine, aptitudins ingenii, profectu in sacris

studiis, morum integritate ac rerum mundanarum contemptu spem laciant Seso strenuos futuros sors Evangelii Praecones; Super quo Superiorum conscientia districto onerretur. CD. Conc. Plen. Ball. II., No. 179.) Postremo, quum frustris speraretur lare ut qui in apostolicum ministerium assumuntur, Sanctae suae Vocationi

respondeant nisi Spiritum ecclesiasticum, qui est abundans quaedam seu copiosa Participatio spiritus Christi,

in se habeant, de eo ViVant, ab eo moveantur et per eum operentur, Sedulo ac serventer colatur in seminariis

197쪽

DR SEMINARIIS MAJORIBUS.

devotio in Spiritum Sanctum, ut ille Spiritus Christi,

Summi Sacerdotis, veniat in clericos, apud eos maneat, in eisque Operetur; quem in finem commendamus Con- fraternitatis Servorum Spiritus Sancti propagationem in seminariis, quae confraternitas u S. Sede jum appro

166. Seminariorum munus quum sit duplex clericos tum pietato tum scientia imbuere, postquam Statuimus per quus pietati consulatur, superest ut de studiorum ratione, quae expediant definiamus. In omnibus igitur seminariis majoribus, tam Provincialibus quam dioecesanis aut privatis, Sive a Sacerdotibus saecularibus sive a religiosorum institutis regantur, studiorum curriculum non pauciores quam Sex annos

complectetur, quorum duo philosophicis disciplinis attribuendi, theologicis Vero quatuor. Quod quidem studiorum curriculum omnes clerici qui ad Sacrum presbyteratus Ordinem promoveri cupiunt, integro et cum sussicienti succossu absolvero tenentur, nisi ab Episcopo ob gravissimas rationes dispensatio in casu particulari obtenta fuerit. 167. Philosophiae cursus complectetur Logicam, Meta-

physicam et Ethicam cum principiis Juris Naturalis, eas scilicet disciplinas quae Philosophiam Rationalem,

quam dicunt, constituunt; uberius etiam excolantur scientiarum Physicarum principia et elementa jam in minoribus seminariis tradita, quo fiant magis comparati auditores ad detegendos confutandosque errores, qui his disciplinis nostra aetate passim inseruntur. Facultas Theologica comprehendet Τheologiam Scholastico-Dogmaticum ac Μοralem, Exegesim Biblicam, Historiam Ecclesiasticam, Institutiones Iuris Canonici, necnon cursus Liturgiae theoreticae et practicae, et Sacrae Eloquentiae. Directoris spiritus erit clericos pro cri usque indolo et mensura gratias ipsis communicata Theologia Ascetica

198쪽

86 TITULUS V. - DE CLERICORUM EDUCATIONE.

theoretice et pratius prudentur imbuere. Ex hisce disciplinis lingua latina tradendas erunt saltem Philosophia rationalis, Theologia Dogmatica ac Moralis et Jus Canonicum. In Exegesi Biblica pro textu explicando adhibeatur versio Vulgata latina, ut illa clericis omnino familiaris evadat, quam Conc. Τrident. in publicis lectionibus, disputationibus et praedicationibus pro authentica habendam esse statuit et declaravit. Eodem idiomate in Theologia Dogmatica et Philosophia statis diebus instit

entur disputationeS. Maturo consilio designentur pro singulis facultatibus libri adhibendi, qui sanitate et soliditato commendati, compendium saltem totius disciplinae contineant a professoribus ampliori explanatione collustrandae. Qui librierunt probandi ab Episcopo pro seminario dioecesano; pro seminario provinciali Vero ab Episcopis provinciae de communi consensu, aut saltem a Metropolita. Eligantur prae aliis ejusmodi libri, qui recentiores quaestiones nitido explicant erroresque novissimos confutant.

Libris ab Episcopo approbatis ut plurimum inhaereant

168. Ad Philosophiam ut pedem referremus, Probo norint juvenes clerici sese in raeologia parum Prosecturos, nisi studiis philosophicis sedulam ac diuturnam navarint operam. Sane perpetuus et multiplex philosophiae usus requiritur, ut Sacra Τheologia naturam, habitum ingeniumque verae scientiae suscipiat atque induat. Encyl. SS. D. N. Leonis XIII. Aeterni Patris. Philosophias autem magistri praeclare meminerint, omni nisu id sibi contendendum, ut severis Logicae regulis

discipulorum mentes nectantur et assueScant, atque ad disserendum et urgumentandum latino Sermone larmaque, ut riunt, Scholmtica crebro exercerentur; utquo

sanis principiis et notionibus, quas ex Μetaphysica

hauriuntur, solide imbuantur. Quum Vero germanae

199쪽

DE SEMIN ARIIS MAJORIBUS.

87 philosophiae cultoribus omnibus jam exploratum Sit, in doctrinis S. Τhomas eximiam quamdam ineSSe Praestantiam, et ad sananda mala, quibus nostrre premitur aetas, Vim Virtutemque singularem Litt. ΑΡΡ. ejusd.

SS. D. N. Cum hoc sit, d. 4 Aug. 1880); Nobisquo nihil

antiquius, nihil optatius esso possit, quam ejusdem Pontificis religiosissime obtemperare Votis, in Litteris Encyclicis cit. declaratis, Volumus et jubemus, ut in tradendis philosophicis ac theologicis disciplinis, magistri omnes studioso ac fideliter inhaereant Angelici Doctoris Vestigiis, illius scholasticorum doctorum omnium Principis, quem idem S. Dominus Noster ac Pater ad gloriam omnipotentis Dei et honorem Doctoris Angelici, ad incrementa scientiarum et communem societatis humanae

utilitatem V Lit. ΑΡΡ. cit), plaudente orbo Christiano

scholarum catholicarum Patronum declaravit.

169. Inter theologicas disciplinas Τheologia Dogmatica et Moralis principem locum tenero debent, ut clerici

Veritates fidei et regulas morum apprimo calleant. Ea autem ratione Τheologia Dogmatica erit tractanda, ut sit positiva simul et speculativa seu scholastica; positiva Scilicet, quatenus eorum, quae ab Ecclesia tanquam divinitus revelata credenda Proponuntur, Veritatem demonstrat ostendendo quod et quomodo sint contenta in libris scriptis et sine scripto traditionibus; speculativa Vero aut Scholastica, quatenus ex iisdem Veritatibus ita demonstratis, ope Veritatum naturali ratione cognitarum, ulteriores cognitiones concludendo eruit, rationemque fido illustratam evehit ad accuratiorem atque uberiorem rerum quaΘ creduntur cognitionem, et ipsorum fidei

mysteriorum, quoad fieri potest, aliquam lucidiorem

intelligentiam, eamque fructuosissimam, tum ex eorum, quae naturaliter cognoscit, analogia, tum e mySteriorum ipsorum nexu inter so et cum fine hominis ultimo assequendam. Conc. Vatic. Const. I., c. 4. CD. Encyl.

200쪽

88 TITULUS V. - DE CLERICORUM EDUCATIONE.

Leonis XIII. Aeterni Patris. Quoad materias tractandas,

quaestionibus minus utilibus aut omissis aut levitur tantum delibatis, accuratissimo tractandum do reliquis, ac praesertim de iis quas ad recentiorum errorum refutationem conserunt; speciatim vero de religionis et revelationis Christianas fundamentis, de EccleSiae naturis, Rud-toritate et notis, de primatu demum et insallibilitato Romani Pontificis.170. Theologia Moralis, quum spectet ad regimen

animarum, quae merito ars struum appetatur, non minus

diligenter tradenda erit, ut clerici comparati fiant ad moderandas conscientias in foro interiori, animasque prudenter et effidaciter dirigendas in via salutis.171. Sacrae Scripturas magister, PraemisSst introductione, in qua singulorum librorum Vindicanda authentia et auctoritas canonica diligenterque tradendae erunt hermeneutices regulae, in id praesertim mentis aciem dirigat ut hunc uberrimum thesaurum reseret, unde mens et cor haurire queant quidquid tum lavendas augendaeque pietati, tum fidelibus instruendis ac movendis, tum religioni tuendas ac illustrandae maxime utilo

sit Cono. Prov. Burdigal. a. 1850. Quandoquidem linguas Hebraicas quaedam cognitio

et peritia non parum consert ad sacram exegesim pleniori et accuratiori ratione pertractandam, huic linguas addiscendae unum Saltem annum, Philosophias postremum aut Theologias primum impenders omnes cogantur.

Conc. Plen. Ball. II , No. 178.3172. Historias Ecclesiasticas prosessor in iis potissimum immorabitur, quibus historias Veritas contra falsas scientiae mendacia vindicetur ac in jus suum resutuntur, Ostendaturquo quanin omnibus saeculis in humanam societatem ex ecclesiasticis institutis bona dimanarint. In Juro Canonico iis praesertim attendendum, quaΘ ad praesentem Ecclesiae disciplinam spectant, ratione potis-

SEARCH

MENU NAVIGATION