장음표시 사용
391쪽
INSTRUCTIO DE SCHOLIS PUBLICIS AD EPISCOPOS AMERICAE SEPTENTRIONALIS FOEDERATAE. Ad p. 99, c. I.JPluries S. Congregatio de Propaganda Fide certior facta est, in
Foederatis Statibus Americae Septentrionalis catholicas iuventuti e scholis publicis, quas illic Vocant, gravissima damna imminere. Tristis hic nuntius effecit, ut praedicta S. Congregatio amplissimis istius ditionis Episcopis nonnullas quaestiones proponendas censuerit, quae partim ad causas, cur fideles sinunt liberos suos scholas uatholicas frequentare, partim ad media quibus facilius iuvenes a scholis huiusmodi arceri possint, spectabant. Porro responsiones a laudatis Episcopis exaratae ad Supremam Congregationem Universalis Inquisitionis pro natura argumenti delatae sunt, et negotio diligentor explorato ser. IV. die 30 Iunii 1875 per Instructionem sequentem absolvendum ab Emis. Huibus iudicatum est, quam exinde Mmus. D. N. ser. Tv. die 24 Novembris praedicti anni adprobare, ac confirmare dignat t.
Ρorro in deliberationem cadere imprimis debebat ipsa iuventutis instituendae ratio scholis huiusmodi propria atque peculiaris. Ea vero S. Congregationi Visa est etiam ex se periculi plena, ac perquam
adversa rei catholicae. Alumni enim talium scholarum cum propria earumdem ratio omnem excludat doctrinam religionis, neque rudimenta fidei addiscent, neque ecclesiae instruentur praeceptiS, atque adeo carebunt cognitione homini quam maxime necessaria, Sine qua christiane non Vivitur. Enim vero in eiusmodi scholis iuvenes educantur iam inde a prima pueritia, ac propemodum a teneris unguiculis: qua aetate, ut constat, Virtutis aut vitii semina tenaciter haerent. Aetas igitur tam flexibilis si absque religione adolescat, sane ingens malum est. Ρorro autem in praedictis scholis utpote seiunctis ab Ecclesiae auctoritate, indiscriminatim ex omni secta magistri adhibentur, et ceteroquin ne perniciem asserant iuventuti nulla lege cautum est, ita ut liberum sit errores et Vitiorum semina teneris mentibus infundere. Certa item corruptela ex hoc impendet quod in iisdem scholis aut saltem in pluribus earum utriusque MXus adolescentes et audiendis lectionibus in idem concime congregantur, et sedem in eodem scamno masculi iuxta seminas iubentur. Quae
392쪽
omnia inciunt, ut iuventus misere exponatur damno circa fidem, ac mores periclitentur. Hoc autem periculum pereersionis nisi e proximo remotum fiat, tales scholae tuta conscientia frequentari nequeunt. Id vel ipsa clamat lex naturalis et divina. Id porro claris verbis summo Pontifex
edixit, Friburgensi quondam Archiepiscopo dio 14 Iulii 1864 ita
scribens: Certe quidem ubi in quibusque locis regionibusque perniciosissimum huismodi vel susciperetur vel ad exitum perduceretur consilium expellendi a scholis Ecclesiae auctoritatem, et iuventus misere exponeretur damno circa fidem, tunc Ecclesiae non solum deberet intentissimo studio omnia oonari, nullisque curis unquam Parcere, ut eadem iuventus necessariam christianam institutionem et educationem habeat, Verum etiam cogeretur omnes fideles monere, eisque declarare, eiusmodi scholas Ecclesiae catholicae adversas haud posse in conscientia frequentari.' Et haec quidem, utpote fundata iure naturali ac divino generale quoddam enuntiant principium, Vimque universalem habent, et ad eas omnes pertinent region , ubi pernici issima huiusmodi iuventutis instituendae ratio infeliciter invecta fuerit. Oportet igitur, ut Sacrorum Antistites, quacumque pomini ope
atque Opera, commissum Sibi gregem arceant ab Omni contagione scholarum publicarum. Est autem ad hoc omnium consensu nil iam
ne murium, quam ut catholici ubique locorum proprias sibi scholas habeant, easque publicis scholis haud inseriores. Scholis ergo cath licis sivo condendis ubi defuerint sive amplificandis, et persectius instruendis parandisque, ut institutione ac disciplina scholas publicas adaequent, omni cura prospiciendum est. Ao iam sancto quidem exequendo consilio tamque necessario haud inutiliter adhibebuntur, si Episcopis ita visum fuerit, o Congregationibus religiosis sodales sive Viri sive mulieres; sumptusque tanto operi necessarii, ut eo libentius atque abundantius suppeditentur a fidelibus, opportune oblata occasione, sive pastoralibus litteris sive concionibus sive privatis colloquiis serio necesse est ut ipsi commonesint, sese ossicio suo graviter defuturos, nisi omni qua possunt cura impensaque scholis catholicis providerint. De quo potissimum monendi erunt quotquot inter catholicos ceteris praestant divitiis no auctoritate apud populum; quique comitiis ferendis legibus sunt adscripti. Et vero in latis regionibus, nulla obstat lex civilis, quominus catholici ut ipsis visum fuerit propriis scholis prolem suam ad omnem scientiam Disj1jgsd by VIOO le
393쪽
ac pietatem erudiant. Est ergo in potestate positum ipsius populi catholici ut soliciter avertatur clades, quam scholarum illic publicarum institutum rei catholicae minitatur. Religio autem ac pietasne e scholis vestris expellantur, id omnes tandem persuadeant sibi plurimum interesse, non singulorum tantum civium ac famili rum, Verum etiam ipsius florentissimae Americanae nationis, quae tantam de se spem Ecclesiae dedit. Ceterum S. Congregatio non ignorat talia interdum rerum rem adiuncta, ut parentes catholici prolem suam scholis publicis commi tere in conscientia possint. Id autem non poterunt, nisi ad sic agendum sussicientem causam habeant; M talis causa suffciens in casu aliquo particulari utrum adsit neo ne, id conscientias ac iudicio ordinariorum relinquendum erit; et tunc ea plerumque aderit, quando Vel nulla praesto est schola catholica, Vel quae suppetit
parum est idonea erudiendis convenienter conditioni Suae congruenterque adolescentibus. Tuno autem ut Acholae publicae in conscientia adiri possint, periculum perversionis cum propria ipsarum ratione PluS minUSVe nunquam non coniunctum, opportunis remediis cautionibusque fieri debet ex proximo remotum. Est ergo imprimis videndum, utrumne in schola de qua adeunda quaeritur, pervereionis periculum sit eiusmodi quod fieri remotum plane nequeat: Velut quoties ibi aut docentur quaedam, aut aguntur catholicae doctrinae bonisve moribus contraria, quaeque citra animae detrimentum neque audiri possunt, nedum peragi. Enim vero tale periculum, ut Per Se patet, Omnino Vitandum est cum quocumque damno temporali etiam Vitae. Debet porro iuventus, ut committi scholis publicia in conscientia possit, necessariam christianam institutionem et educationem, Saltem extra scholae tempus, rite ac diligenter accipere. Quare parochi ac missionarii, memores eorum quae providen;issime hac de re Concilium Baltim ense constituit, catechesibus diligenter dent operam, iisque explicandis praecipue incumbant veritatibus fidei ac morum, quae magis ab incredulis et heterodoxis impetuntur; totque periculis expositam iuventutem impensa cura, qua frequenti sacramentorum usu, qua pietate in B. Virginem studeant communire, et ad religionem firmiter tenendam etiam atque etiam excitare. Ipsi Vero parentes, quive eorum loco sunt, liberis suis solicite invi-gllent, ac vel ipsi per se vel, si minus idonei ipsi sint, per alios de lectionibus auditis eos interrogent, libros iisdem traditos recognoscant, et si quid noxium ibi deprehenderint, antidota praebeant, Disj1jgsd by VIOO le
394쪽
eosque a familiaritate et consortio discipulorum, a quibus fidei vel morum periculum imminere possit, seu quorum corrupti mores fuerint, omnino arceant atque prohibeant. Hanc autem necessariam christianam institutionem et educationem liberis suis impertire quo, quot parentes negligunt; aut qui frequentare eos sinunt tales Acholas in quibus animarum ruina evitari non potest, aut tandem qui, licet schola catholica in eodem loco idonea adsit, apteque instructa, et parata, seu quamvis facultatem habeant in alia regione prolem cath lice educandi, nihilominus committunt eam scholis publicis, sine sussicienti causa, ac sine necessariis cautionibus, quibus periculum
perversionis e proximo remotum fiat: eos si contumacos fuerint absolvi non posse in Sacramento poenitentiae ex doctrina morali catholica manis tum mi.
Ad gravissima avertenda mala a Mamomum secta aliisque ex ea prognatis in Ecclesiam et in omnes civium ordines illata, M. D. N. Loo XIII. sapienti prorsus concilio Encyclicas Litteras Humranum Genua ad omnes catholici orbis Episcopos nuperrimo dedit. Quibus Litteris earumdem sectarum doctrinas, finem, consilia detegit, curas Romanorum Pontificum liberandae a tam nefaria peste humanae familiae enarrat, easdem Sectas iterum et Ipse damnationis et censurae nota inurit simulque docet, qua ratione et quibus armis sit contra illas dimicandum, quibusque remediis, illatis ab iisdem vulneribus sit medendum. t cum Sanctitati Suae perspectum sit, tum demum ex curis suis uberes Ductus Sperandos esse, cum in rem tanti momenti omnium Ecclesiae Pastorum opera, consilia, labores unanimi nisu conserantur, mandavit huic Supremae Congregationi S. Romanae et Universalis Inquisitionis, ut quae agenda ipsis Pastoribus potissimum Sent, apte eivium proponeret. Quibus Summi Ρontificis mandatis uti par est Eminentissimi Ρatres una mecum Inquisitores generalea morem gerentes, omnibus Episcopis aliisque locorum ordinariis hanc
Instructionem dandam eme cenSuerunt.
395쪽
prospicere, Vestigia sequutus Salvatoris nostri Iesu Christi, qui non
venit Vocare iustos sed peccatores ad poenitentiam, paterna Voce e omnes, qui Μ sonicae aliisque damnatis sectis nomen dedere, ad detergendas animae sordes et ad divinae misericordiae sinum peramanter invitat. In hunc finem eadem usus benignitate, qua eius Decessor Leo XII., ad integrum anni spatium post rite Vulgatas supra memoratas Apostolicas Litterea in unaquaque dioecesi, suspendit tum obligationem denunciandi earundem sectarum OccultOS coryphaeos et duces, tum etiam reservationem censurarum, peculiarem facultatem concedendo omnibus consessariis ab ordinariis locorum adprobatis, ut eos qui vere resipuerint et sectas deseruerint, ab iisdem censuris absolvere, et Ecclesiae reconciliam valeant. Erit igitur Sacrorum Praesulum lianet Pontificis Μaximi benignitatem fidolibus suae fidei concreditis nuntiare. Facerent autem rem pastorali Sua sedulitate dignam, Si hoc Vertente anno, quem clementiae peculiari modo addictum vult Pontifex, sacris exercitationibus, missionum in
morem, OVm Suas ad aeternas Veritates meditandas, et spiritum rectum innovandum excitarent.
2'. Μens porro est eiusdem Sanctitatis Suae, ut Encyclicae Litterae quam diligentissime evulgentur, quo Acilius omnes christi- fideles intelligant, quam dirum inter eos Venenum Serpat, quantaque S eorumque Prolem pernicies maneat, nisi tempestive sibi caveant. Tum sollertissima et impensissima opera danda erit, ut remedia tam quae a Pontifice proponuntur, quam quae propria cuiusque prudentia suaserit, adhibeantur.-Primum omnium excitare in hanc rem oportet industriam sedulitatemque parochorum; deinde adsciscenda generatim eorum opem mi, quibus a bonorum omnium largitore Deo secultas
dicendi aut scribendi tributa est, vel quibus divini verbi annuntiandi
vel christianae plebis a culpis expiandae, vel etiam iuventutis instituendae cura demandata fuerit, ut et ipsi labores suos conserant ad detegenda Μ sonum, aliarumque damnatarum societatum impia placita et infanda molimina, et ad reducendos in viam salutis eos, qui sive temere et incaute, sive consulto et cogitato ad eas ac Merint, atque ad illos praemonendos, qui nondum in earum laqueos inciderunt. 39. Ne quis vero errori locus fiat, cum diiudicandum erit, quaenam ex his perniciosis sectis censurae, quae vero prohibitioni tantum
obnoxiae sint, certum imprimis est, excommunicatione latae sententiae multari Μamonicam aliasque eius generis Secim quae C. 2. n. IV.
396쪽
contra Ecclesiam vel legitimas potestates machinantur, sive id clam siVe palam secerint, sive exegerint sive non, a suis asseclis secreti servandi iuramentum. 4'. Ρraeter istas sunt et alias sectae prohibitae atque sub gravis culpae reatu Vitandae, inter quas praecipue recensendae illae omnes, quae a sectatoribus secretum nemini pandendum, et omnimodam obedientiam occultis ducibus praestandam iureiurando exigunt. Animadvertendum insuper est, adesse nonnullas societates quae, licet certo statui nequeat, pertineant necne ad MA quas memoravimus, dubiae tamen et periculi plenae sunt, tum ob doctrinas quas profitentur, tum ob agendi rationem quam sequuntur ii, quibus ducibus ipsas coaluerunt et reguntur. Ab his etiam sacrorum tistites, quibus germana Christi fides et orum integritaA maximae
curae esse debet, noverint oves suas deterrendas et arcendas esse, et
eo quidem diligentius, quod ob servatam ab iisdem quandam honestatis speciem corruptelae periculum, quod in ipsis latet, dissicilius a simplicibus praesertim hominibus et adolescentibus persentiri et Praecaveri poterit. 59. Bom proinde facient sacri ristores suis ovibus apprime utilem et Sanctitati Suae periucundam, si praeter commune et usitatum conesonandi genus, quod omnino retinendum est, illud adiungent, quod defendendis catholicis veritatibus adhiberi solet, et aptissimum est profligandis erroribus, quos latius et maximo cum animarum detrimonio hodis disseminari Apostolicae Litterae Humranum Gem deplorant. Quod quidem conesonandi genus tum erit christianae plebi saluberrimum, cum refutatis erroribus, christianae doctrinae vim, praestantiam et utilitatem dilucido et ordino explanabit, et
amorem erga catholicam Ecclesiam, quae eandem doctrinam integram incorruptamque Servat, in animis auditorum excitabit. 6'. Cum vero vaserrimis sectarum artibus fraudibusque adolescentes, pauperes artifices et operarii sacilius allici et capi soleant, ad hos etiam peculiares curae sunt convertendae. Atque ad iuventu emquod attinet, adnitendum summopere est, ut a teneris annis tam intra domesticos parietes, quam in templis et in scholis ad christianam fidem, christianosque mores accurate informetur, et mature doceatur, qua ratione sibi ab insidiis tenebricosarum sectarum cavere debeat, ne si in earum laqueos inciderit, sit ipsi imposterum tam iniquis dominis maximo cum aeternae salutis et humanae dignitatis detrimento turpissime serviendum. Iuvenum incolumitati perbene consultum
397쪽
erit, si ex iis conflatae fuerint societates, quae a Beatissima Virgine aliove coelesti Ρatrono nomen sumpserint. In his coetibus veluti in palaestris, si praesertim iis praeficiantur sacerdotes laicique homines sapientia et dexteritate praestantes, adolescentes animum sument Virtutibus colendis, et religioni aperto ore, contemptis impiorum irrisionibus, profitendae, simulque assuescent horrere quidquid a catholica veritate et sanctitato alienum sit. 7'. Perutile etiam est, hinc piarea, illinc in is famissicia fraterno foedere coniungere eum in finem, ut Viribus unitis aeternae propriae sobolis saluti rectaeque institutioni aptiua Atudore, et emincius consulere possint. Ρlures huius generis consociationes huc illuc inductas sunt, sive de viris sive de seminis agatur, quae Coelitis alicuius tutelae sese commiserunt, et laetissimos religionis ac pietatis fructus
8'. De arti iuua autem et ope riis, inter quos potissimum delectus haberi solet ab iis, quibus vel ipsa religionis et societatis fundamenta convellere propositum est, ponant sibi ante oculos sacrorum Antistitos prisca illa collegia fabrum, vel artificum universitates aut sodalitates, quae adscito Albi coelesti Patrono anteactis temporibus praeclaro fuerunt civitatibus ornamento, et artibus sive politioribus sivo humilioribus incremento. Hos aliosque coetus ex iis etiam hominibus qui mercaturae negotiis Vel humanioribus disciplinis esse dediderunt, iterum excitabunt, in quos qui colverint religionis ossicia sedulo edocebuntur et obibunt, et una simul in humanis necessitatibus, quas serre aut corporis aegritudo aut senium aut paupertas Sole mutuo sibi sint auxilio. Qui his coetibus praesunt, sedulo advigilabunt, ut socii morum probitate, operum affabre essingendorum peritia, laborum serendorum docilitate et assiduitate maxime commendentur, quo sacilius, quae ad Vitam Sunt necessaria, sibi parare queant. Nec detrectabunt iidem Antistites huiusmodi s iotatibus advigilare, leges proponere aut adprobare, gratiam divitum conciliare,
patrocinio Suo eas pr equi, ope tuom. 9'. Neque peculiarem eorum curam fugiet mirabilis illa meorum a operum δοciet , quae nonnullis in locis nata, in aliis iam adolescere coepit. Curandum summo Studio est, ut in hanc adscribantur quo, quot recte de religione Sentiunt. Nam cum ei propositum sit, generali quadam animorum consensione in univerea qua late patet catholica Ecclosia, religionis ac pietatis opera fovere et amplificare,
398쪽
quantae ea miseris hisce temporibus sutura sit utilitati. Ex procandi autem formulis eam Episcopi commendabunt maxime, quae a Deiparae μεαrio nomen habet, quamque tamquam praestantissimam amplissimis laudibus haud ita pridem Sanctissimus Dominus Noster prosequutus est et impensissime inculcavit. Inter opera vero pietatis ea eligant, quae obiri ab iis solent qui tertium S. Francisci ordinem profitentur, inter quos sicut et inter sodalis S. Vincentii a mulo vel Marianos quo plures fieri poterit conscribendos curabunt, ut pra clarissima opera quae tanto cum catholici orbis plausu et animarum fructu ab iisdem peraguntur, latius in dies manent.10'. optimum denique iactu esset, si ubi id locorum et person
rum adiuncta siverint, catholicae scientiarum Ac emtae excitarentur, illique perutiles conventus Seu vreMM, uti Vocant, haberentur, ad quoa unius. Vel plurium regionum lectissimi homines deputarentur, Sque prumentia Sua Sacrorum Antistites honestare non dedignarentur, ut simul consilia rei catholicae provehendae sub eorum
auspiciis iniri, et quae tum huic tum publicae utilitati magis conserunt, Statui Poment.-Neque abs re esset si, qui sibi provinciam de Ρ cerunt assiduis scriptis et lucubrationibus defendendi Dol et Ecclesiae iura, et recidendi novos qui in dies subolescunt errores et cavillationes, εοciato agmine, Episcopis ducibus, dimicarent. Fieri enim non Potret, quin, si Virdi omnes quae vividae adhuc, Deo opitulante, in Ecclesia vigent Valentque, in idem consenserint, ube rimi reserantur fructus ad hodiernam hominum societatam ab exitiali iniquarum sectarum contagione Vindicandam, et in Christi libortatem
11'. Quae hactenus proposita sunt, haud ita facile optatum finem Sequentur, nisi Vires uniantur, ac proinde nisi Archiepiscopi cum suis Austraganeis una consuluerint et statuerint, quid facto opus sit, ut Supremi Pastoris desideriis obsecundetur. Cuius, sicut et Supr mae huiusce Congregationis, in Votis est ut eorum singuli 2uantocius renuntient, et imposterum quoties statum describent dioeceseon, referre ne praetermittant, quid quisque Vel singillatim vel una cum suis in Episcopatu collegis egerint, et quem exitum eorum studia sontita fuerint. Datum Romae ex Cancellaria S. O. dis 10 Maii 4884.
399쪽
INATRUCTIO S. CONGREGATIONIS DE PROP. FIDE CIRCA CAUSAS CLERICORUM. Ad p. 176, c. III.J Cum magnopere huius S. Consilii intorsit in ecclesiasticis iudiciis
eam methodum Semari, quae et temporum circumstantiis opportune respondeat, et regulari iustitiae administrationi, nec non Praelatorum auctoritati tuendae, querelisque reorum Praecavendis par omnino Si placuit iterum ad examen revocari ea omnia quae in hac re pro emi
sila foederatorum Americae Septentrionalis Statuum in Instructione dioi 20 Iulii anni 1878 Deo non in responsione ad dubia circa eamdem posterius proposita continebantur. Itaque S. C. Omnibus mature pe pensis, Mmo. D. N. Leone PP. XIII. approbante, haec quae Sequuntur observanda decrevit, Praecedenti Instructione ac successiva declaratione abrogata, iis exceptis quae in hac continentur. I. ordinarius pro Suo pastorali munere tenetur disciplinam correptionemque clericorum ita diligenter curare, ut circa eorum mores assidue vigilet, ac remedia a canonibus Statuta sive praecavendia sive tollondis abusibus in clerum aliquando irrepentibus provide adhibeat. II. Haec vero remedia alia praeventiva sunt, alia repre iva. Illa quidem ad praepedienda mala, scandalorum Stimul amovendos, voluntarias occasiones et causas ad delinquendum proximis vitandas ordinantur. Haec Vero eum in finem constituta sunt, ut delinquentes ad bonam frugem revocentur, no culparum muSectaria e medio tollantur. III. Conscientias ordinarii remittitur cuiusque remedii applicatio, canonicis praescriptionibus Servatis pro emuum ac circumstantiarum gravitate. IV. Praeventio remedia sunt praecipue Spiritualia exercitia, monitiones, Praecepta. V. Antequam Vero ea adhibeantur, summaria factorum recognitio
praecedat oportet: cuius notitiam ordinarius servari curet ut, si opus sit, ad ultoriora procedere possit, et ut auctoritati ecclesiasticae Euperioris gradus in casu legitimi recursus totius rei rationem reddat. VI. Canonicae monitiones Vel secreto fiunt setiam per epistolam vel per interpositam personam) ad modum paternae correptionis, Vel
' En tutilus Uentiar De modo servando in cognoscendia et definiendia causis criminalibus et disciplinaribua Clericorum in Foederatis Statibus Americae Septentrionalis.
400쪽
servata forma togati adhibentur, ita tamen ut illarum executio ex aliquo actu pateat.
VII. Quod si monitiones in irritum cedant, ordinarius iubet, per Curiam delinquenti analogum praeceptum intimari ita, ut in hoc explicetur quid ipse vel sacere vel Vitare debeat, addita respectivae
poenae ecclesiasticae comminatione, quam si praeceptum transgrediatur, incurret. . Praeceptum delinquenti a Curiae cancellario coram vicario
generali iniungitur, aut etiam coram duobus testibus ecclesiasticis vel laicis spectatae probitatis.1' Αotus iniunctionis praecepti signatur a partibus praesentibus, et a delinquente etiam, si Velit. 2. Vicarius generalis iusiurandum testibus imponere potest de s
creto servando, Si prudenter a natura rei, de qua agitur, id requiratur. IX. Quod vero pertinet ad remedia repressiva Seu PoenuS, animadvertant ordinarii in suo pleno vigore manere remedium extraiudiciale ex informata conscientia pro occultis reatibus a S. Concilio Tridentino constitutum Sem. XIV., cap. 1. de Resorm. x. In actione criminali vel ob praecepti inobservantiam, vel ob communes reatus, Vel Ob eoclesiasticarum legum transgressionem proe Sus summarie et sine strepitu iudicii servatis semper in tota sua substantia iustitiae regulis conficiatur. XI. Processus ex ossicio instruitur, Vel accepto Eupplici libello, vel accusatione, Vel nuncio quoquomodo ad Curiam perlato, et usque ad terminum perducitur eo consilio, ut omni studio ac prudentia veritas detegatur, ac tum de crimine tum de rei tale vel innocentia accusati
XII. Ubi Curiae iam constitutae sunt, compilatio processus committi potest probo ac perito Viro ecclesiastico, cui assistat actuarius. In dioecesibus Vero in quibus Curiae episcopales nondum possint institui, interim observanda est Instructio anni 1878 cum responsione
eam subsequenti ad proposita dubia. Videliret singuli Antistitos in
synodo dioe sana audito clericorum consilio, quod tamen sequi non tenentur, quinque, Vel ubi adiuncta rerum id fieri non sinant, tres saltem presbyteros ex probatissimis et quantum fieri poterit in iure canonico peritis seligant ad huiusmodi ossicium, ut in praedicta Instructione declaratum exstat, exercendum. Quod si ob aliquam gravem causam synodus haberi nequeat, quinque Vel tres ut supra ecclesiastici viri per episcopum ad idem munus deputentur. ElocuDj0jtjgsd by VIOO le