Acta et decreta Concilii plenarii Baltimorensis tertii. A.D. MDCCCLXXXIV

발행: 1886년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

DE CAUSIS MATR MONIALIBUS.

processerit, dignoscuntur ex arbore genealogica utriusque familias, conficienda ex regestis matrimoniorum, et ex libris etiam baptigat rum, in quibus notata esse debent nomina non modo coniugum, et eorum qui baptigati sunt, sed horum etiam parentum. Similitor ex libris baptigatorum et confirmatorum aperte eruitur cognatio spiritualis, quia in illis una cum eorum qui baptigati vel confirmati fuerunt, nomina quoque recensita esse debent sive patrinorum sive matrin rum. Talia documenta in serma authentica ex dictis libris erunt haurienda opera parochorum vel curiae, una cum testimonio de eorum

identitate cum respectivis particulis in libris extantibus; imo si a parocho testimonium datum fuerit, opus erit ut eiusdem parochi obsignatio a curia Episcopali authentica declaretur. I 32. Quod si aliquod oriatur dubium circa documenta praedicta

Vel circa eorum Veritatem, in iudicium Vocandi erunt et iuridico examinandi consanguinei, amnes, propinqui, quibus origo eorum de quibus agitur nota sit aut nota esse pomit, ut ex horum depositionibus gradus consanguinitatis vel amnitatis clarius valeat determinari. Non levi sundamento huic rei esse potest etiam publica fama, de qua ratio erit habenda ; eius tamen sedulo consideranda erit origo et rati nos quibus innititur. Caeterum iudex semper prae oculis habeat, his quaestionibus dirimendis praecipuum fundamentum praebere documenta authentica, et nunquam licere contra eadem iudicare, nisi ex certis et evidentibus argumentis constiterit ipsa vitiosa aut salsa esse. Ac proinde locorum ordinarii sedulo curabunt ut libri baptigatorum, confirmatorum, et matrimonio copulatorum, nec non desun torum a parochis diligentissime exarentur et accurate custodiantur.

Art. Π.-De in eclimento publicae hone viis. 33. Quoties aliquod matrimonium impugnatur ob impedimentum, quod publicae honestatis nominatur, in primis accurate Statuendum erit, utrum illud originem duxerit ex matrimonio Simpliciter ruto, un

In priori casu ad impedimentum adstruendum proserantur documenta matrimonii praecedentis celebrationem comprobantia, quae documenta sacile suppeditabunt vel libri matrimoniorum a parocho servandi, si matrimonium coram Ecclesia fuerit celebratum, vel regesta existentia penes ministros haereticos, si apud eos matrimonium contructum amrmetur. Quamvis documenta vel a sola

382쪽

AP ENDIX. quando ad sactum de matrimonio celebrato extraiudicialiter confir- mundum, tamen iudex catholicus, qui de existentia vel de non existentia impedimenti aententiam laturus erit, curabit ut in iudicium compareant partes, testes qui matrimonii celebrationi interfuerunt, propinqui eorum qui contraxerunt, nec non omnes quos sciverit de reia tructos, ut omnia possint cognosci quae ad factum rite iudicandum

conducere poterunt.

3 34. Quod si praedictum impedimentum ortum asseratur ex Sponsalibus cum persona alteri parti consanguinea in gradu impedimentum constituente contractis, ad iudicium proserendum duo erunt inquirenda, videlicet utrum revera asserta sponsalia locum habuerint, et utrum valida in sensu canonico haberi possint. Primum deducendum erit ex partium consessione, dummodo hae exceptiones minime patiantur, ex documentis Si habeantur, ex testium fidem merentium depositionibus, nec non indiciis quae iudex peritus et expertus deducere poterit ex circumStantilla quae facta exposita aut praee Serunt aut Subsecutae sunt. Ad Secundum probandum, utrum videlicet iusserta sponsalia Valida fuerint in Sensu canonico, plura erunt sedulo perpendenda. Ante omnia iudex prae oculis habeat, quod ex usu et consuetudine fere in singulis locis speciales aliquae sermae pro solemni sponsalium celebratione inductae reperiuntur, quae mmmuniter et regulariter ab omnibus servari solent. Itaque inquirendum erit, utrum istae formae fuerint, neo ne, Servatae; Si primum, PraeSumptio pro Sponsalium Valore aderit, contra quam nunquam erit iudicandum, nisi ex certis et evidentibus argumentia sponsalia nulliter contracta suime constiterit; si secundum, inquirendum erit, qua de causa consuetae sermae fuerint omissae, et utrum PIO Pe Onarum, locorum, et consuetudinum circumstantiis sponsalia nihilominus valido fuerint contracta, eo quod utrinque Voluntas Sese

obligandi vere intercesserit, atque ita ut ex iure impedimentum constituant. In hunc finem praeter alia quaerendum est, quibus verbis, vel factis sibi futurum matrimonium promiserint; utrum promissio ab utraque parte processerit; et si ab una tantum, utrum alia eam acceptaverit sive Verbis, sive factis, Sive signis aequivalentibus; utrum post datam promissionem praetensi sponsi reputaverint sese matrimonio contrahendo obligatos, an liberos. Erit quoque inquirendum de sponsorum conditione, utrum scilicet ea talis sit ut praesumi non possit veram in ipsis voluntatem sese mutuo obligandi

383쪽

DE CAUSIS MATRIMONIALIBUS.

φ 35. Quatenus casus exigat, inquirendum etiam erit, qua aetate praetensi sponsi sibi invicem matrimonium promiserint. Etenim sponsalia ab infantibus, vel a maiori cum insante contracta, ipso iure nulla sunt, et impedimentum publicae honestatis gignere non valent. Quare in hoc casu inquirendum erit de aetate legitima eorum, a quibus sponsalia fuerunt contracta, quod sucile fiet, petitis doc mentis ex libris baptigatorum atque ex testimonio parentum, sius aliorum, qui personas, de quibus agitur, cognoscunt. Si constiterit in aetato adhuc infantili sponsalia inita fuisse, investigandum erit

utrum post septennium fuerint renovata, aut saltem ratificata. Art. ΠT-De impedimento via es metu8.l 36. Circa impedimentum quod vis et metus dicitur, ante omnia advertendum occurrit, neminem a iure admitti ad matrimonium ex hoc capite impugnandum nisi qui Violentiam et coactionem pam dicitur, retici vero eum, qui per longum tempus in matrimonio vixerit, dummodo eidem libertas et opportunitas reclamandi non dofuerit; ita ut si liber iam a metu sua sponte in coniugali domo perstiterit, matrimonialia ossicia non detrectaverit, audiri amplius non debeat. Etenim qui liber a coactione metuVe, lacultate et Oppo innitate reclamandi non utitur, censetur consentire, et ratificare quod antea invitus atque adverso animo secerat. Unde in primis erit inquirendum, utrum accusatio tempore, uti dicitur, utili facta sit; etsi hoc iam fluxerit, quaerendum erit quanam de causa hoc acciderit, ut iudicari possit utrum accusatio admittenda an reiicienda sit. Secundo prae oculis habendum erit, Solummodo metum graVem, qui

nempe in Virum constantem cadat, matrimonium dirimere, et consequenter ad hunc metum exquirendum omnes Sive moderatoris actorum sive defensoris matrimonii investigationes esse dirigendas. Porro gravitas timoris oritur ex natura minarum, ex qualitate tum

eorum a quibus illae proficiscuntur, tum eorum qui eas passi dicuntur. Ista tria itaque erunt praesertim investiganda.* 37. Circa primum sedulo inquirendum, utrum qui do adhibita

coactione accusantur, ita conSueVerint agere cum Pediona quae coacta

dicitur, ut gravem atque molestam eidem redderent domesticam et familiarem cohabitationem; quaenam suerint in specie molestiae eidem illatae; utrum verba gravi indignatione plena adhibita, intentata haereditatis privatio, eiectio e paterna domo, an addita. etiam

verbera.

384쪽

APPENDIX.

Circa secundum considerandum est, utrum qui de illata vi metuve accusantur, patria potestate et auctoritate pollerent, an qui vim metumve passi sunt, nullatenua iisdem subiecti fuerint; quae ratio Vis inserendae, magna ne ex matrimonio propriae domui utilitas, aut docus obventurum 2 quae indoles Vim inserentium, quae conditio, qui mores; qua ratione familiam regere consueverint; utrum ad iracundiam et violentiam ita essent proclives, ut facile quod min tantur porficerent, et animo ita essent duro atque obstinato, ut a nomine sibi contradici aut consiliis suis impedimenta obiici pat

rentur.

Quoad tortium ratio habenda erit primum sexus pereonae quae violentiam passa dicitur; facilius enim animus puellae commovetur, quam viri; deinde aetatis, educationis, indolis, utrum nempe mitis ac timida fuerit, an sortis et constans; qua ratione in familia Vivere consueverit, utrum sub custodia et vigilantia parentum, ita ut ab eorum imperio semper et in omnibus penderet, an aliqua libertate frueretur ut et propria Senin exponere, et iuxta Propriam Voluntatem operari potuerit; an parentes ita eam segregarint, ut omnia consilii expetendi facultas eidem adempta fuerit, nec cuiquam eiusdem alloquendae copiam tribuerint, nisi quos de matrimonio ineundo consilia praebere posse iudicaverint.* 38. Praeter ista inquirendum erit, utrum qui de illata vi conqueritur, aliquando relationem habuerit cum eo cum quo Stea contraxit, et utrum aliquando propositum habuerit cum eodem contrahendi. In casu aflirmativo inquirendum, quas ob in m Volu tatis mutatio contigerit; a quo tempore conSilium fuerit mutatum, Utrum nempe antequam parenteS Propriam Voluntatem Ostenderent, an postea; et utrum ex praecedenti relatione aliqua exorta sit suspicio contra decorem Vel ipsius personae Vel familiae, a qua parent moveri potuerint ad matrimonium exigendum tamquam remedium bonae famae recuperandae. Etiam investigandum, quid haec persona fecerit ut a coactione parentum Sese liberaret: utrum preces adhibu rit, utrum usa fuerit opera aliorum ad parentes a proposito dim Vendos, utrum et quomodo propriam aversionem et contrarietatem in illud matrimonium significaverit, utrum et quomodo altera pars operam dederit ut matrimonium revera concluderetur. Considerandum erit, utrum quando contractus matrimonialis erat Signandus,

385쪽

DE CAUSIS MATRIMONIALI RUS.

sive quando necessaria pro matrimonio parabantur, Sive quando ad consensum promendum adducta suit, sive quando post datum consensum festum nuptiale celebrabatur, utrum nempe his omnibus hilaris, prompta, et laeta adstiterit, an secus. Consideranda quoque eius agendi ratio erga alteram partem, et erga eiusdem familiam; utrum nempe benevola et affectuosa, utrum libenter et sine oppositione ad ossicia matrimonialia sese exhibuerit, an eisdem obStiterit, ea Pra sertim de cauma quia matrimonium nullum putaverit, atque ut melius tueri posset propriam libertatem. Ad hoc postremum lactum probandum considerari debet, utrum hac de caussa inter coniuges ipsos ortae sint lites et contentiones, utrum hoc factum manifest Verint, et quibus, a quo tempore post matrimonium istae querimoniae inceperint, et ex qua caussa vel ratione, utrum ad tales lites

et dissensiones tollendas adhibita fuerint consilia, hortationes, et in casu amrmativo, a quibus et quo exitu.ῆ 39. Ad praedicta cognoscenda in iudicium vocandi erunt ambo coniuge' eorumque parentes, illi praesertim qui de coactione adhibita accusantur, et opportune interrogandi de facto ipso, de modo, do animo, et de fine ob quem ad vim adhibendam ducti fuerint. Item Vocandi propinqui et famili es violentiam accusantis, et interrogandi de omnibus quae Vel ad parentes, vel ad filios reseruntur; utrum

quidquam eorum quae in actis habentur viderint aut audiverint, quidve norint accedisse ad rem pertinens, sive antequam matrimonium celebraretur, sive tempore cohabitationis, Sive post coniugum separationem, si haec locum habuerit. In hisce examinandis iudex diligenter invigilet, utrum aliqua collusionis suspicandae cauma Subsit, et curet, ut quoad singula8 personas parochorum testimonium

obtineat de ipsarum probitate atque credibilitate. Ρost istos vocandi parochus Vel alius sacerdos, qui matrimonio adstitit; illi qui eiusdem celebrationi et to nuptiali interfuerunt, ut reserant praesertim de

modo quo persona contra matrimonium reclamans in illis circumstantiis se gesserit; aliae personae inductae, illae speciatim quae adhibitas fuerunt vel ut consiliis et hortationibus reclaimantem ad matrimonium inducerent, vel ut excitarent ad ossicia matrimonialia praestanda, ab iisque quaerendum, quid egerint, quibus argumentis imae, quidVe oonsecutae suerint. 40. Caeterum in hac re iudex sciat, matrimonium Eme per Sesactum quoddam solemne et publicum, quod semper Validum censeri debet, nisi evidentes rationes eiusdem nullitatem demonstraverint. Dj0jtjgsd by VIOO le

386쪽

APPENDIX.

Ideo curandum quidem omni studio atque diligentia, ut rationes istas colligantur, sed iudicium contra matrimonium nunquam erit pronunciandum, nisi earum complexio omne prudens dubium de existentia impedimenti excludat. Art. IV.-De impedimemio ligaminia. 41. Vinculum praecedentis matrimonii, quod ad posterius connubium impugnandum adducitur, repetendum asseritur Vel ex matrimonio, catholico modo a catholicis celebrato; vel ex connubio ab haereticis aut iuxta diversarum sectarum instituta contracto, et postea per sententiam talium tribunalium dissoluto; vel ex contractu inter infideles, qui postea rescissus, aut nullus fuerit declaratus. Divere rum istorum c uum possibilitas, aut etiam Dequentia manifesta est, cum in regionibus Americae catholici commixti vivere cogantur cum haereticis et infidelibus. Quaedam pro singulis casibus adnotanda sunt, quia diversis legibus reguntur. φ 42. Ad primum casum quod attinet, doctrina catholica est matrimonium baptim torum rite celebratum et consummatum aliter solvi non posse, nisi per mortem unius coniugis; et ideo locum non esseoiusdem dissolutioni declarandae in iudicio, nisi de morte alterutrius coniugis constiterit.' Ut autem de hac constare dicatur, non sussicit

rumor aut fama quaecumque, neque Solae praeSumptiones, Sed requiritur certus de ea nuntius, aut Saltem concursus talium rationum,

quae certo nuntio aequipollentes omne de illa dubium excludant. Ideo in hoc casu iudex ante omnia exigere debebit, ut prioris matrimonii documentum authenticum proseratur, atque, Si opus fuerit, alias probationes colliget, quae praedicti prioris matrimonii

existentiam demonstrent; similiter exquiret documenta vel probationes do secundo matrimonio contracto; quae omnia documenta facile haberi poterunt ex libris matrimoniorum in parochiis asservatis. Ρost haec exigenda erunt a competentibus parochis authentica documenta de praetensa morte alterius coniugis, et in desectu poterunt

eadem requiri ab auctoritate civili, si suos libros habuerit, in quibus

adnotentur. Quae comparari debebunt cum documento secundum matrimonium comprobante, ut cognoscatur, utrum secundum ii matrimonium contractum fuerit ante, vel post prioris coniugis mortem; atque ita iudicetur utrum secundum matrimonium validum, an nullum fuerit.

Vide Instr. de probando obitu conjugis, supra P. 258.

387쪽

DE CAUSIS MATRIMONIALIBUS. 275ο 43. Quando ad mortem prioris coniugis probandum praesto non sunt neque esse possunt haec authentica documenta, aliis argumentis et aliis probationibus opus est, quae a iudice sedulo erunt colligendae. In primis argumentum desumi potest ex depositione tostium fidem merentium, si ipsi de visu mortem illius, de quo agitur, revera accidisse assirmaverint, aut idem ameruerint ex auditu, dummodo non ex Vaga aliqua relatione, sed a personis minime suspectis proprias insommationes se hausisse testentur. Isti testes erunt interrogandi, utrum bene cognoverint quem mortuum a erunt; quo tempore, quo loco mors acciderit, qua de caussa, ubi cadaver sepultum; utrum adsint

et ubi commorentur alii qui de hoc facto instructi siui aut emo possint. Ab illis vero qui ex aliorum relatione deponunt, erit quoque inquirendum, a quibus tales hauserint notitias, a quo tempore fama de morte vulgari coeperit, et quid ipsi sentiant de probitate et credibilitate eorum qui primitus de re ista sunt loquuti;

utrum isti peculiarem aliquam rationem habuerint aut habere pes erint ut talem notitiam evulgarent. His cognitis in iudicium vocandi erunt testes inducti, et eodem modo examini subiiciendi, ut tandem aliquando vel ad testes de visu, Vel ad certa documenta obtinenda perveniatur. Animadvertat iudex, ne admittat

eos qui sponte ad examen accesserint, quia menda S praeSumuntur; et si requisiti fuerint, quaerat ab eis, a quibusnam, ubi, quando, quomodo, coram quibus, et quoties fuerint requisiti; utrum pro hoc testimonio serendo fuerit ipsis aliquid datum, promissum, remissum, Vel oblatum a personis interesse habentibus, vel ab aliis

eorum nomine. Similiter advertat, non esse admittendos testes qui personas, de quibus agitur, plene non cognoscant; et consequenter extraneos non esse testes idoneos, nisi a longo tempore in loco fuerint, aut ex peculiaribus circumstantiis appareat eos cogniti nem habere potuisse de iis quae enarrant. Quod si testes sive de visu, sive de auditu haberi non poterunt, considerandae erunt es cumstantiae omnes in facto concurrentes, et diligenter ponderandae, ut Videatur, utrum ex illarum complexu exurgere possit moralis illa certitudo quae ne maria est ut iudicium proferatur. Porro circumstantiae istae praecipuae sunt: aetas personae quae mortua dicitur, utrum senior, an iunior fuerit; tempus eiusdem discessus a patria et

familia, utrum longius an brevius; locus Vel loca, ad quae se contulerit, utrum valitudini corporali noxia, an et quibus vicissitudinibus subiecta fuerint, ex. gr. num ibidem bella, Vel pestilentiae saevierint;

388쪽

eiusdem personae physica constitutio, utrum sana et robusta, an debilis et infirma. Erit similiter perpendenda causa quare e propria di cesserit domo, utrum nempe ad negotium vel ad artem aliquam exercendam, an potius ut coniugem derelinqueret. Haec cognosci vel deduci poterunt ex benevolis aut contrariis relationibus, quas Vel coniuges habuerunt inter se, durante eorum contubernio, Vel ille qui discessit continuavit cum altero coniuge sive per litteras sive per nuncios; si enim constiterit, ad tempus talem epistolarum sive relati num consuetudinem adsuime, et postea e Same, quin comationis caussa aut ratio appareat, gravis de morte obita praesumptio habebitur; si e contra constiterit eum qui discessit nunquam epistolarum comme cium habuisse cum sua familia, aut cum propinquis et amicis, indicium mere negativum nullam probationem sacere poterit. Ponderandum quoque erit genus Vitae, quod discedens in aliena regione amplexus fuerit; si vitam et artem militarem exercendam elegerit, vel artinauticae aut servitio alicuius navis sese addixerit, et cognoscatur in quo exercitu militaverit, aut in qua navi servierit, inquisitiones erunt faciondas penes duces exercitus illius, et penes gubernatores vel ossiciales navis. Si cognita suerint loca, in quibus commoratus est,

in singulis locis, et praesertim in illo in quo commorabatur, quando eius indicia perdita fuerunt, investigationes erunt faciendae. Ad has tribunal adhibebit idoneas personas, si praesto sint, vel etiam civiles auctoritates, ab iisdem postulando ut, quibus pollent modis, de illo opportunas investigationes faciant, atque etiam in subsidium vocentur publica diaria cum indicatione nominis, cognominis, patriae, prose sionis et conditionis illius, de quo quaeritur. Item si fieri possit, tribunal curabit, ut in locis in quibus idem commoratus suerit publica edicta assigantur, et singuli excitentur, ut notitias, si quas habeant, velint suppeditare. Si omnibus istis adiumentis adhibitis nihil omnino poterit reperiri, et si omnes circumstantiae ad mortem prioris coniugia ante secundaS nuptias, de quarum Valore agitur, adstruendam conspiraverint, iudex sententiam Proserre contra secundum matrimonium non poterit; non enim constaret de eius nullitato. Quod si de matrimonio contrahendo agatur, hoc permitti numquam poterit, donec de morte prioris coniugis certo constiterit.

3 44. At si non ex isto capite ' sed potius quia primum matrimonium in haeresi contractum, rescissum suerit ob aliam caussam, specialia quaedam erunt observanda. Et primo advertendum est,

Subintellige: eonnubii secundi vator ameratur, etc.

389쪽

DE CAUSIS MATRIMONIALIBUS.

Evangelicam et Apostolicam doctrinam esse, matrimonium valide celebratum solvi non posse propter adulterium, Vel propter molestam cohabitationem, aut longam et affectatam coniugis unius absentiam, aut propter aliud quodcumque motivum ab haereticis confictum. Quare si constiterit, a tribunalibus haereticorum ob aliquam ex istis rationibus praecedens matrimonium dissolutum fuisse, caussa in sev rem secundi matrimonii a tribunali catholico ne admittenda quidem seu introducenda erit. Si vero eiusdem dissolutio fuerit decreta ob alium titulum a iure canonico recognitum, sciendum est, acta a tribunali haeretico consecta valore iuridico carere, et ex ipsis solummodo iudicium proferre catholico iudici minime licere. Quare tunc caussa ex integro erit instituenda, et iuxta M. canones pertractanda. Vetitum tamen non est, imo aliquando expediet, ut acta tribunalis haeretici requirantur, quo plenior factorum et circumstantiarum cognitio attingatur. Imo si huiusmodi documenta a partibus suerint exhibita, dummodo nihil aliud obstet, poterunt adhiberi, atque ex illis indicia colligi. Partes tamen erunt semper audiendae, nec non, quatenus fieri poterit, etiam testes singuli iterum in iudicium

vocandi, et interrogandi ad normam harum regularum. Neque omittenda aliarum personarum iuridica depositio si adesse cogno cantur; sicut neque alia acta, quae Vel moderator Vel defensor matrimonii necessaria reputaverint. Si perpensis omnibus iudex censuerit, sententiam edicendam eme consormem sententiae a tribunali haeretico prolatae, numquam tamen istam sententiam tamquam sui iudicii motivum invocare debebit; neque ullo modo post eam existimandum erit, dum adesse sententias consormes, a quibus necesse non sit appellare.

3 45. Quoad matrimonia in infidelitato contracta, si haec dissoluta

dicantur per sententiam editam vel ab auctoritate civili, vel a quovis tribunali haeretico, eadem erunt servanda quae dicta sunt de matrimoniis baptigatorum resolutis per sententiam tribunalis inmutaris, nempe ea sam admittendam non esse, si rescissio proclamata fuerit ex titulo ab Ecclesia non agnito, Vel servatis servandis eme ex

integro instituendam, si contrarium contigerit. Si Vero coniugum separatio acciderit absque ullo iudicio, observandum utrum pars quae coram tribunali catholico agere intendit, secundum matrimonium contraxerit post baptismi susceptionem, an ante. Si matrimonium acciderit cum parto catholica post baptismi susceptionem, erit inquirendum, utrum praecesserit coniugis adhuc infidelis canonica Dj0jtjgsd by LIOO le

390쪽

APPENDIX.

interpellatis, aut saltem a legitima potestate fuerit super eadem inis pellatione dispensatum. Quatenus constiterit de sacta intorpellatione aut de illius dispensatione, primum matrimonium nequit amplius

constituere Vinculum secundum connubium irritans; quatenus Vero

neque interpellatio neque eiusdem dispensatio praecesserit, primum matrimonium obstabit quidem secundo, sed ordinarius iudicium suspendere debebit, et casum cum omnibus suis circumstantiis ad S. Sedem remittere, quae ipsi ordinario quid iaciendum sit, indicabit. Ad probandum vero, utrum interpellatio vel eius dispensatio

intercesserit, consulendi erunt libri matrimoniorum, Vel etiam regesta curiae, in quibus haec accurate erunt semper recensenda. Quod si secundum matrimonium contractum fuerit etiam in infidelitate, pra sumendum quidem erit quod, antequam persona, de qua agitur, ad baptismum admitteretur, servata fuerint Omnia quae M. Canon Pro his casibus statuunt; sed si institutis opportunis investigationibus adhuc dubium subsit, ad S. Sedem erit recurrendum. Art. V. De impedimento impote tiae. I 46. Ad impugnandum ex capite impotentiae matrimonium solummodo coniuges admittuntur, quia ipsis solummodo hoc sactum cognitum esse potest, et ipsi tantummodo de hac re solliciti emo dobent. Ut autem impotentia matrimonium contractum irritet, necesse est ut Sit antecedens atque perpetua, quae Acilicet licitia remediis tolli non possit. Ista impotentia si fuerit absoluta, seu talis ut omnino impossibilem reddat coniugalem copulam, matrimonium dirimit Semper, et cum qualibet persona contractum; si vero relativa tantum, matrimonium dirimit solummodo cum illa ad quam impotentia ipsa resertur. Ita igitur in causis huius generis investigationes erunt dirigendae, ut tandem deveniatur ad adstruendam vel excludendam assertam impotentiam antecedentem et perpetuam, sive absolutam

sive saltem relativam.

Hunc in finem prae oculis habenda erit instructio supremae Congregationis S. ossicii.* 47. Quod si casus occurrat, cui in instructione hac provisum

non sit, ad iuris communis normam pertractetur, ac decidatur oportet.

SEARCH

MENU NAVIGATION