Acta et decreta Concilii plenarii Baltimorensis tertii. A.D. MDCCCLXXXIV

발행: 1886년

분량: 439페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

DE OBITU CONIUGIS.

tiones, quas pro re nata, ut aiunt, peti mittique necesse est, plurimum defluit temporis, quin possint ad optata Vota conVolare. Quapropter Sacra eadem Congregatio huiusmodi necessitatibus curere percupiens, simulque perpendens in dissitis praesertim missionum locis, ecclesiastic praesides opportunis destitui subsidiis, quibus ex gravibus dissicultatibus extricare se valeant, e re eme censuit, uberiorem edere Instructionem, in qua, iis quae iam tradita sunt nullo pacto abrogatis, regulae indigitentur, quaa in eiusmodi casibus haec ipsa S. Congregatio sequi solet, ut illarum ope, Velataque necemitate recursus ad Sanctam Sedem, possint iudicia ferri, Vel certe, si recurrendum sit, status quaestionis ita dilucide exponatur, ut impediri longiori mora sententia non debeat. Itaque: 1. Cum de coniugis morte quaestio instituitur, notandum primo loco, quod argumentum a sola ipsius absentia quantacumque licet a legibus civilibus fere ubique admittatur) a sacris canonibus minime sussiciens ad iustam probationem habetur. Unde A. m. Pilia VI. ad Archiepiscopum Pragensem die 11 Iulii 1789 rescripsit, solam coniugis absentiam, atque omni modum eiusdem silentium gaesia in me tum non eme aes moriem comprobandam, ne tum quidem cum edicto

regio coniux absens evocatus idemque porro dicendum est, si per publicas ephemerides id sactum sit) nullum suimet indicium dederit. Quod enim non comparueri , idem ait Pontifex, non magis mora in

mentum authenticum obitus diligenti studio exquiri omnino debet; exaratum scilicet ex regestis paroeciae, vel xenodochii, vel militiae, vel etiam, si haberi nequeat ab auctoritate ecclesiastica, a Gubernio civili loci in quo, ut supponitur, persona obierit. 3. Porro quandoque hoc documentum haberi nequit; quo casu testium depositionibus supplendum erit. Testes vero duo Saltem esse

debent, iurati, fide digni, et qui de facto proprio deponant, defunctum

cognoverint, ac sint inter se concordes quoad locum et causam obitus

aliasque substantiales circumstantias. Qui insuper, si defuncti propinqui sint, aut socii itineris, industriae, vel etiam militiae, eo magis plurimi faciendum erit illorum testimonium.

4. Interdum unus tantum testis examinandus reperitur, et licet ab omni iure testimonium unius ad plene probandum non admittatur, attamen ne coniux alias nuptias inire peroptans, Vitam coelibem agere cogatur, etiam unius testimonium absolute non respuit Suprema Con-

372쪽

APPENDIA.

gregatio in dirimendis huiusmodi casibus, dummodo ille testis rem sitis conditionibus sit praeditus, nulli exceptioni obnoxius, ac pra terea eius depositio aliis gravibusque adminiculis fulciatur; sique

alia extrinseca adminicula colligi omnino nequeant, hoc tamen certum sit, nihil in eius testimonio reperiri, quod non sit congruum, atque omnino verisimile. 5. Contingit etiam ut testos omnimoda fide digni testificentur se tempore non Suspecto mortem coniugis ex aliorum attestatione audi-Visse, isti autem vel quia absentes, vel quia obierint, vel aliam ob quamcunque rationabilem caudam examinari nequeant; tunc dicta ex alieno ore, quatenua omnibus aliis in casu concurrentibua circumstantiis, aut saltem urgentioribus respondeant, Satis Se cementur Pro Secutae mortis prudenti iudicio. 6. Verum, haud semel experientia compertum habetur, quod nec unus quidem reperiatur testis qualis supra adstruitur. Hoc in casu probatio obitus ex coniecturis, praesumptionibus, indiciis et adiunctis quibuscumque, sedula certe et admodum cauta investigatione curanda erit; ita nimirum, ut pluribus hinc inde collectis eorumque natura perpenSa, prout Scilicet urgentiora Vel leviora sunt, seu propriore Vel remotiore nexu cum Voritate mortis coniunguntur, inde

prudentis viri iudicium ad eamdem mortem amrmandam probabilitate maxima, seu morali certitudine permoveri possit. Quapropter quandonam in singulis casibus habeatur ex huiusmodi coniecturissimul coniunctis iusta probatio, id prudenti relinquendum est iudicis arbitrio; heic tamen non abs. re erit plures indicare sontes ex quibus illae sive urgentiores sive etiam leviores colligi et haberi possint. 7. Itaque in primis illae praesumptiones inVestigandae erunt quae personam ipsius asserti defuncti respiciunt, quaeque prosecto facile haberi poterunt a coniunctis, amiciS, vicinis, et quoquo modo notis utriusque coniugiS. In quorum eXamine requiratur eae. W.: An ille, do cuius obitu est sermo, bonis moribus imbutus esset: pie, religioseque viveret; uXoremque diligeret; nullam sese occultandi causam haberet; utrum bona stabilia possideret, Vel alia a suis propinquis, aut aliunde Sperare poMet. An discessurit annuentibus uxore, et coniunctis; quae tunc eius aetas, et Valetudo emet. An aliquando, et quo loco scripserit, et num suam Voluntatem quamprimum redeundi aperuerit, aliaque huius generis indicia colligantur. Dj0jtjgsd by VIOO le

373쪽

DE OBITU CONIUGIS.

Alia ex rerum adiunctis pro varia absentiae causa colligi indicia sic poterunt.

Si ob militiam asserit, a duce militum requiratur quid de eo sciat; atrum alicui pugnae interfuerit; utrum ab hostibus fuerit captus; num castra deseruerit, aut destinationes periculosas habuerit ese. Si negotiretionis causa iter a ceperit inquiratur, utrum tempore itineris gravia pericula suerint ipsi superanda; num solus profectus fuerit, vel pluribus comitatus; utrum in regionem ad quam Se contulit supervenerint seditiones, bella, sames, et pestilentiae etc. etc. Si marissimum iter fuerit mure ras sedula investigatio fiat a quo portu discesserit; quinam fuerint itineris socii; quo se contulerit;

quod nomen navis quam conscendit; quis eiusdem navis gubernator; an naufragium fecerit; an societas quae navis cautionem forsan dedit pretium eius Solverit; aliaeque circumstantiae, si quae sint, diligenter

perpenduntur.

8. Fama quoque aliis adiuta adminiculis argumentum de obitu constituit, hisce tamen conditionibus, nimirum: quod a duobus saltem restibus fide dignis, et iuratis comprobetur; qui deponant de rationabili causa ipsius samae; an eam acceperint a maiori et Saniori parte populi, et an ipsi de eadem fama recte sentiant; nec sit dubium illam fuisse concitatam ab illis, in quorum commodum inquiritUr. 9. Tandem, si opus fuerit, praetereunda non erit investigatio per publicaa ephemerides, datis directori omnibus necessariis personae indiciis, nisi ob speciales circumstantius saniori ac prudentiori consilio aliter cenSentur.

10. Haec omnia pro opportunitate casuum Sacra ham Congregatio diligenter expendere solet; cumque de re graviMima agatur, cunctis aequa lance libratis, atque insuper auditis plurium theologorum et iuris prudentum suffragiis, denique suum iudicium pronunciat, an de tali obitu satis constet, et nihil obstat quominus petenti transitus ad alias nuptias concedi possit. 11. Ex his omnibus ecclesiastici praesides certam deSumere POMSunt normam quam in huiusmodi iudiciis sequantur. Quod si non obstantibus regulis hucusque notatis res adhuc incerta, et implexa illis videatur, ad Sanctam Sedem recurrere debebunt, actis omnibus cum ipso recursu transmissis, aut saltem diligenter expositis. Dj0jtjgsd by VIOO le

374쪽

APPENDIA.

PAM PRIMA. DE PROCESSU MATRIMONIALI. De iudice comprimui.

ο 1. Caussae matrimoniales ad iudicum ecclesiasticum spectant cui soli compotit de validitate matrimonii et obligationibus ex eodem derivantibus sententiam serre. De effectibus matrimonii more civilibus potestas civilis iudicat. I 2. Coniuges in caussis matrimonialibua subsunt Episcopo in cuius dioecesi maritus domicilium habet. Exceptioni locus est si

coniugale Vitae consortium aut per Separationem a thoro et menSa, aut per desertionem malitiosam a marito patratam sublatum sit.

Priori casu quaelibet pars tua accusandi contra alteram ipsi competens coram Episcopo dioecesis, ubi haecce domicilium habet, exercere debet. Posteriori casu uxor apud Episcopum, intra cuius dioecesim domicilium eius situm est, actionem instituere potest. POStquam citatio iudicialis intimata est, mutatio quoad coniugum domicilium

facta mutationem respectu iudicis competentis minime operatur. De accuBatione contra matrimonium.

θ 3. Ut in tribunali ecclesiastico caussa aliqua matrimonialis tractanda suscipiatur, necesse eSt ut contra matrimonium regularis et iuridica accusatio praecesserit; quae nunquam erit admittenda,

nisi proficiscatur a persona vel personis, quae communi iure habiles ad accusandum habeantur. Etenim in quibusdam impedimentis ipsi uiuges tantum uti accusatores Mimittuntur, in aliis qui sunt iisdem sanguine propinqui, Vel etiam quilibet de populo; ac tandem ex ossicio etiam inquisitio fieri potest, et quandoque debet, quando praesertim contra alicuius matrimonii validitatem simplex donuntiatio facta fuerit, aut fama fundamentum Veritatis praeseserens de alicuius impedimenti existentia divulgata sit.. ο 4. Ista accusatio coram legitimo ordinario ecclesiastico fieri debet, et quidem in scripto: si oretenus sacta fuerit, iudicialis reddenda erit iuxta regulas communi iure traditas, scilicet ossiciendo Dj0jtjgod by VIOO le

375쪽

DE CAUSIS MATRIMONIALIBUS.

ut accusator eam repetat coram tribunali, et a cancellario in actis redigatUr.ῆ 5. In ea, praeter accuratam facti expositionem, enarranda erunt omnia adiuncta necessaria, et omnia indicia concurrentia; indicandi et nominandi testos de re instructi, ut hoc modo fundamenta ac Sationis cognoscantur, et via tribunali sternatur Veritati detegendae. φ 6. Accusatione sic recepta, munus moderatoris actorum Epi copus vel ipse sibi assumet, vel suum Vicarium generalem, aut alium

probum et expertum virum e clero ad illud dolegabit. Similitoralium virum designabit, qui cancellarii officio sungens quidquid ad

caussam pertinet in acta reserat, ac nominatim interrogationes examinandis saciendas, eorumque responsiones Scripto conSignet.

De tribunali conristum . φ 7. Praeterea ipse Ordinarius omnino tenetur deputare alium virum ecclesiasticum iuris scientia et vitae probitate praeditum, qui matrimonii defensor existat. Eum Vero Suspendere Vel remoVere, Si iusta caussa adfuerit, et alium substituere iis qualitatibus ornatum ordinario semper fas erit. φ 8. Praedictae deputationes et delegationes in scriptis ab ordinario fiant, et earum authentica documenta vel saltem mentio in actis

* 9. Μoderatoris actorum erit tribunal convocare, partes et levi citare ut in iudicium compareant; terminos dilationis concedere, quoties rationabiliter ab iis qui ius habent petantur; edere decreta et ordinationes pro regulari et recta actorum compilatione. Quae omnia Acripto erunt exaranda, et in actis ipsis recensenda. φ 10. Defensor matrimonii antequam munus sibi commissum suscipiat, eorum actorum moderatore iuramentum praestabit, tactis sanctis Evangeliis, de munere suo diligenter et incorrupto adimplendo, Spondens se omnia Voce et Scripto deducturum quae ad validitatem matrimonii sustinendam conferre iudicaverit. Hic matrimonii defensor a moderatore actorum citandus erit ad qua libet acta, ne vitio nullitatis concidant; eidem Semper et quand cumque acta pro Mu8, etsi nondum publicata, erunt communicanda, semper et quandocumque eius scripta recipienda, atque novi termini,

eo flagitante, prorogandi, ut ea scripta perficiat atque exhibeat. φ 11. Quod si ob peculiaris circumstantias matrimonii defensor singulis actis interesse nequiverit, absoluto processu eadem ipsi tra-Dj0jtjgsd by VIOO le

376쪽

APPENDIX.

dantur, ut eas exarare queat animadverSiones quas tuendae matrimonii validitati necessarias iudicaverit; si alia acta suggesserit, haec conficienda omnino erunt; si ex iam consectis deprehenderit alias adesse person testimonio serendo idoneas et opportunas nondum examinatas, has examini subiiciendas proponet. De methodo tenem si in actia conjicie dia.* 12. Constituto tribunali, haec actorum conficiendorum ratio tene da orit. Ab omnibus et singulis testimonium dicturis moderator aes rum ante omnia iuramentum exiget de veritate dicenda, et si ita res Postulet, etiam de secreto servando, praemisin congrua monitione de iuramenti sanctitate, praesertim si examinandi rudes sint et ignari. Iuramentum praestandum erit tactis sanctis Evangeliis, et in singulis

examinibuA eodem modo repetendum.* 13. Qui examini subiiciendi sunt, seorsum semper audiantur. Porro cancellarius adnotabit diem, mensem, et annum cuiuslibet ex-RminiS, nec non Singulorum nomen, cognomen, aetatem, Conditionem, statum, et patriam, et etiam quod iuramentum reVera praestiterint.

ο 14. Post quodlibet examen, etiamsi eadem persona pluries illi

subiicienda sit, cancellarius clara et intelligibili Voce coram eadem legat interrorationes et responsiones, Acta eidem facultate variandi

aut declarandi quidquid si visum fuerit: deinde ipse examinatus subscribat, ot si fuerit illiteratus, laciet hoc signum Crussicis; ac

denique moderator actorum et defensor validitatis matrimonii apponent suam Subscriptionem, et cancellarius de actu rogabit.* 15. Si aliquando contingat examinandos apud exteras et semunionginquas regiones Versari, nec tribunali Se sistere pome, a moderatore actorum accurata iactorum et circumstantiarum, quarum cognitio

et confirmatio requiritur, expositio erit facienda, quae concinnatis opportunis interrogationibus, de sententia quoque defensoris matrimonii, et indicatis examinandorum nominibus, ad ordinarium loci, in quo commorantur, mittatur, ut ille sive per se, Sive per suum Vicarium generalem, Sive per alium Virum probum et opertum eclero eligendum, eos examini subiiciat iuxta datas interrogationes, requisito prius iuramento de Veritate dicenda, et caeteris servatis quao supra praeScripta Sunt. Si vero contigerit aliquem examini subiiciendum e vita migrame,

mortis documentum inter acta re uSeatur.

377쪽

DE CAUSIS MATRIMONIALIBUS.

moderator inquirere debebit probitatem et credibilitatem, et ad hoc curabit, ut ab eorum parochis, Ain minus a personis fide dignis,

litterae testimoniales exhibeantur, quae etiam in actis erunt res

rendae.

* 17. Inter examinandos primo loco venit illo qui accusationem contra matrimonium movit. Ab isto exquirendum erit, ut clare distincteque exponat accusationis titulum; facta omnia fideliter et religiose enarret, eorumque probationes asserat; circumstantias omneSet indicia exponat quae vel ex propria scientia cognoverit, Vel eX aliorum relations didicerit; et denique nominet testes quos de re instructos sciverit, Vel saltem reputaverit. θ 18. Secundo loco veniunt coniuges ipsi, qui Semper, et Seorsum audiri debent, ut unusquisque sua iura tueri, et rationes, deductioneS, ac facta allata aut rei icere, aut explicare queat. Quaelibet pars examini subiecta poterit vel illico post examen, Vel etiam deinceps,

antequam pro Mus claudatur, proponere, Si Velit, articuloS, Super quibus alter coniux sit examinandus; et quatenus etiam ab hoc articuli proponantur, erit iterum citandus coniux qui primus fuerateXaminat , ut super articulis ab altero propositis audiatur. Iuxta casuum diversitatem a coniugibus inquirendum erit, ut si qua documenta habeant ad suum matrimonium, Vel ad coniugalem Vitae consuetudinem Spectantia, ea exhibeant, in acta recensenda. Quae documenta cuiuScumque generis sint, et a quocumque exhibeantur, Semper erunt recipienda; et cancellarius adnotare do bit diem, mel Sem, et annum, nec non nomen illius a quo exhibita suorunt.* 19. Si ambo coniuges concordes in depositionibus fuerint, moderator actorum et defensor matrimonii sedulo inspiciant utrum inter eosdem collusio intercesserit. Hoc in casu singula argumenta contra eorum dopositiones ex processu resultantia distincto iisdem

obiiciantur, ut fraude, si qua fuerit, detecta, Veritas, quoad fieri possit,

dilucide apparent.* 20. Post coniuges citandi erunt testes inducti, Semata eorum examinandorum ratione superius descripta, et exquisitis ab iisdem iis notitiis, de quibus instructi existimantur. Interrogationes singulis faciendae, prout accusationis titulus, aut allata sectorum et circumstantiarum congeries, Vel ipsa testium indoles atque capacitas requi rere Videatur, sagacitati atque prudentiae moderatoris actorum et defensoris Vinculi reliquuntur qui illas concinnare, augere aut imminuere poterunt, dummodo tamen semper ea omnia inquiruntur quae

378쪽

ad rectum proserendum iudicium aut ne Maria aut opportuna cen

seantur.

* 21. Quae in actis continentur, nemini, ne ipsis quidem coniugibus eorumque defensoribus, erunt communicanda ante pro Muspublicationem, uno excepto matrimonii defensore, cui liberum erit semper et quandocumque acta inspicere et eXaminare.

O 22. Quatenus Vero actorum moderatori aut defensori matrimonii nulla alia probatio requirenda videatur, finis imponatur probationum collectioni, et pro Mus publicetur, edito hac super re decreto ab ipso moderatore, a defensore matrimonii, et a cancellario subscribendo. O 23. Publicato processu, locus fiet defensionibus qum partes ad sua iura tuenda Voluerint allegare, facta iisdem facultate adhibendi eos defensores quos maluerint; imo praemonendae erunt de hoc iure, ut lata sententia, iniustae contra eam incusationi aut reclamationi aditus praecludatur. Allegationes autem si ab iisdem oblatae fuerint communicandae erunt defensori vinculi matrimonialis, ut eas expendere, et quatenus matrimonii Validitatem impugnent refutare Valeat. De sententia proferenda, ri appellariisnet 24. Omnibus ut supra peractis ad sententiam pronunciandam veniendum erit. Quod ut ab Ordinario seu eius delegato rite fiat, in primis a defensore matrimonii exquiri debet declaratio, sibi nihil amplius deducendum aut inquirendum superesse; deinde integra causa duobus aut tribus viris peritis, si haberi possint, examinanda subiiciatur, et nonniSi audito eorum Voto Sententia proferatur. Haec in scriptis erit exaranda, in eaque rationum momenta, quibus inniιitur, ex proe Su deprompta eXponantur, succincte quidem, sed ita tamen, ne quidpiam Sentiale omittatur. Sententia subscriptione iudicis et secretarii, nec non Sigillo curiae episcopalis munita partibus erit notificanda per curiae apparitorem, relicta iisdem illius exemplari, de quo in scripto fides erit facienda. φ 25. Iudex si pro validitate matrimonii sententiam dixerit, et

nemo ox coniugibuS contra eam appellaverit, neque defensor matrimonii appellabit, et caussa finita censeatur. E contra si matrimonium nullum fuisse decreverit, quamvis coniuges iudicio Praelati acquieverint, defensor matrimonii appellationem sacere debebit, et novam sententiam ab alio tribunali postulare; quam appellationem primus iudex impedire nulla unquam ratione poterit. Interim nullatenus permittetur partibus novas nuptias inire. Dj0jtjgsd by VIOO le

379쪽

DE CAUSIS MATRIMONIALIBUS.

Quamvis appellationi interponendae nulli satalos dies vinculi defensori statuti sint, curandum tamen ut quantocius id fiat. Quod si defensor ipse hoc munus neglexerit, compelli ad id poterit vel a suo Episcopo, vel etiam ab illo, apud quem de iure appellatio esset

facienda.* 26. ordo appellationis erit prout sequitur. Si prima sententia a curia Episcopali lata fuerit, appellatio fiet ad curiam Metropolitanam; si vero a curia Metropolitana ea prodierit, appellabitur ad curiam Metropolitana viciniorem. Ad S. Sedem appellatio erit semper facienda, quoties primae duae sententiae inter se conformes non fuerint, nisi partibus placuerit caussam ad ipsam S. Sedem ab initio es immodiate deferre. 27. Facta appellatione, Episcopus seu ordinarius qui primum

sententiam protulit, eam remittere debebit una cum integro pro Mu, caeterisque omnibus ad caussam iterum iudicandam pertinentibus, ad tribunal ad quod appellatum mi. De aecunda intiantia. I 28. Hoc autem omnia a primo tribunali peracta diligentereXaminabit, atque ea omnia peraget quae nec Saria Videbuntur, ut desectus suppleantur, dubia elucidentur, et errores corrigantur. Hunc in finem, praesente semper Vinculi defensore in curia constituto vel specialiter delegato, coniuges examinabit, investigationes instituet circa documenta priori tribunali exhibita, testes, a quibus novae informationis hauriri possint, iterum audiet. Imo poterit etiam praeScribere, ut noVM pro Mus ex integro conficiatur. Verum quatenus validae desint rationes novum processum exigendi, consultius erit, praesertim Si pereonarum et locorum circumstantiae id suaserint, ut processu iam expleto utatur, indictis tamen ulterioribus investigationibus quas necessarias iudicaVerit. Quod si novum processum faciendum esSe cenSuerit, methodus supra descripta servanda erit. Si Vero aliqua tantum nova acta adiungenda, vel novi aliquid inu ligandum censuerit, Semper tamen defensor matrimonii addesse debebit, Vel saltem nova haec eidom communicanda erunt, ut pro munere Suo ea eXpendere, et quatenus opus esse duxerit proprias animadversiones illiS apponere valeat.

3 29. Expleto examine primi processus, et imposito fine novis investigationibus, iudex appellationis debebit exquirere a defensore matrimonii, utrum aliquid adhuc habeat deducendum aut inquiren-Dj0jtjgsd by VIOO le

380쪽

dum; et quatenus se nil amplius habere dixerit, auditis prius, modo quo supra declaratum est, aliquibus Viris in scientia iuris peritis, Sententiam pronunciabit, omnia servando quae pro tribunali primae instantiae praescripta fuerunt. φ 30. Quando utraque sententia consormis pro validitate coniugii pronuntiata sit, sciat tamen pars impugnans matrimonium, sibi adhuc omnino patere appellationem ad Apostolicam Sedem. Si porro in

secunda aeque ac in prima sententia nullum ac irritum matrimonium iudicatum fuerit, et ab ea pars Vel defensor pro sua conscientia non crediderit appellandum, in potestate et arbitrio coniugum sit nou nuptias contrahere, dummodo alicui eorum ob aliquod impedimentum vel legitimam causam id Velitum non sit. 'Ρotestas tamen post alteram Sententiam conformem, ut supra, coniugibus iacta intel ligatur, salvo semper et firmo remanente iure seu privilegio caumarum matrimonialium, quae ob cuiuscumque temporis lapsum nunquam transeunt in rem iudicatam; sed si nova res, quae non deducta vel ignorata fuerit, detegatur, resumi possunt et rursus in iudicialem controversiam reVocari. Quodsi a secunda sententia super nullitate vel altera pars appellaverit, Vel defensor matrimonii et salva conscientia acquiescendum non putet, quia sibi vel manifeste iniusta vel aliunde invalida videatur, re tota ad S. Sedem delata, interim firma remaneat utrique coniugi prohibitio ad alim transeundi nuptias.

PARA ALTERA. DR REGULIS SERVANDID IN TRACTANDIA CAUMIS MATRIMONIALIBUS IN SPECIE. Praetor hactenus recensit regulas in omnibus caussis matrimonialibus generatim servandas ut iuridica illis stet validitas, quaedam etiam speciales prae oculis habendae sunt iuxta peculiarem impedimentorum naturam et indolem quae iudicio occasionem praebuerunt. Quare de his singulis, saltem quae frequentius occurrere Solent aliqua speciatim animadvertenda Sunt. Art. I.-De impedimentia coma imis cci lis, vel

spiritualis, et Unituris. 31. Si matrimonium impugnetur ob assertum impedimentum cognationis carnalis aut spiritualis, vel affinitatis, facile erit eiusdem

existentiam detegere ope authenticorum documentorum. Etenim cognatio carnalis, et etiam amnitas, quae ex praecedenti matrimonio

SEARCH

MENU NAVIGATION