Francisci Grimaldi Societatis Jesu De vita oeconomica libri tres : cum adnotationibus aristotelicis

발행: 1738년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

31쪽

Nam modo Sequanicis se compta in vestibus effert, Nunc Batavos cinctus, Angligenosque capit. Belgica si nunc gaudet, nunc vult Hispana videri, Nunc quoque barbarica cyclade signat humum. Adde tot Accensos praeeuntes ordine longo, Adde tot Ancillas , AEthyopasque nigros. Adde tot & currus, Urbis cum saepe tumultu Fertur, per celebres conspicienda vias.

Dos ubi nunc illa est, de qua modo stulte placebas Vir tibi ἰ dos abiit, stulta sed uxor adest . Quaerite Virtutem, dos praestantissima Virtus; Anteit haec gemmas, dives Erythra, tua S. Sunt, qui posthabita virtute, in conjuge si ab sormam Quaerunt. & queis prae divite pulchra placet. Immensas Iunonis opes contempsit in Ida. Quaeque sibi obtulerat docta Minerva, Paris; At non formosam potuit sprevisse Lacoenam; Sic sapiens voluit, dives & esse Paris.

Ergo erit, ut prudens periturae incendia Trinae In parvam ipse velis sponte referre domum lsi conjux forinosa tibi, virtutis at expers Contigerit, quanto res erit ista malo lFervere mille procos circum tua tecta videbis, Nec tua, Penelope, forsitan uxor erit. Munera missa tibi, quae non tibi milia, videbis, Plura palam missis, missa latenter erunt. Conveniere domi multis persaepe ; ferendae, Non tu, sed conjux causa salutis erit. Custodire quidem, sed non servare pudicam , Ni conjux animo casia sit ante, poteS. Ne peccet, tacita quae peccat adultera mente,

Non scra, non custos, non canis ipse vetat Quantus

32쪽

Quantus erit de te, de conjuge rumor in urbe lSemper sormosis fabula, poena fuit . Quaerite Virtutem ; res est pulcherrima Virtus. Forma bonum fragile est ; illa perennis erit: Sunt queis I3 nobilitas prae forma in conjuge, praequet Divitiis primo quaeritur ampla IOco. Consilium laudo ; modo non in Conouge virtus Desiit, quam stultus, si modo desit, eris lobjiciet tibi saepe suos Cornelia Gracchos, Ingeret Appiadum Clodia vana genus, Et poteris dominae fastidia serre superbae, Et tua non aequo subdere colla sugo tQuaerite Virtutem, qui nubitis; omnia Virtus, Et genus, & formam , divitiasque dabit.

Vere magis praestet, vel tempore nubere brumae a Non mihi solicito quaerere cura subest. Haec medici curent ; his me ma)ora referre Carminis in praesens auctor Apollo jubet.

Et as i ) justa, viri, nubendi, justa, puellae,

Sit vobis ; nubat tempore quisque suo. Pupum cum Pupa, soci ali foedere jungi Cum spectat, patrio ridet ab axe Venus. Invitusque sacras se fert Hymenaeus ad aras, Qt allat & aversas pronuba Iuno faces. Scilicet imberbi nulla est reverentia patri,

Cum patre vix distat filius ipse suo . Officit hoc stirpi, quod nullus forte superstes,

In bona qui patris jure vocetur, erit. Hinc thalami steriles, prolesque enecta, nec armis Utilis, aut patriae nascitur apta togae Hinc quoque prae maribus nascuntur saepe puellae,

Oilea gens, macie non bene viva sua.

33쪽

ro VITA IECO NIMICA

Traeraenae quondam mors intempesta metebat Mille puellarum corpora, mille virum; Aeris hoc primum contingere labe putatum est: At facies coeli tota salubris erat: Quaeritur hinc vitium ne quod latitaret in herbis; Tentantur 3 vitii constat inelle nihil. Consulitur Smyntheus; adytis cum Phoebus aperti SHaec inter tripodas visus hiare sacros. Quae vos ante diem nubendi caeca cupido. Abripit ' haec vestri causa caputque mali.

Cur modus aetatis non expectatur i adhaeret Cur immaturo cruda puella viro tNon haec firma satis, non haec moderaminis aetas Sat patiens. praeceps nescit habere modum. Plura nec effatus ; praecisa est causa malorum,

Tempore quod caepit nubere quisque suo. Nil juvenile nimis persectum est ; praecoce foetu

Edita, nativo poma sapore carent. Vinea pacta recens, nec vitibus uber adultis, Quae cito marcescant, languida vina parit. Ipsa etiam mancos edunt animalia foetus, Ante suum quoties progenuere diem.

Nec minus est vitii, cum iam frigentibus annis Nubit, & hinc risum captat in urbe senex. Fac gigni natos ; ridendos mole pusilla, Morborum & pronos gignet in Omne genus. Quis prolem instituet , propero cum lanere grandis Mox pater e vivis eripiendus erit lAst ubi matura decessit morte, rependi A natis patri gratia nulla potest. Si tamen aetatis, quae sint magis apta, requiris

Tempora, in hac faciam nunc quoque parte satis. Vir i

34쪽

1IBER PRIMUS.

Vir decima prudens nubat trieteride ; jusso Inngatur sexta justa puella viro. Sed bona is) ducta bono iam tandem est Omine conjuri Lectaque prudenter, lectaque rite fuit. Quid tamen hic cellas, via cum tibi longa supersitqUlterior votis meta petenda tuis. Quod bona sit conjux, laus eth nonnulla parentum , Laus est uxoris maxima , nulla viri. uoci bona servetur, meliorque evadat in horas, Maxima laus haec est, totaque pene viri. Et bona Nelioreos ultra servabitur annos, Dux ad virtutem ii bonus elle velis. Nam quid vernanti ducta est aetate puella, Hanc nisi ut imbueres moribus ante tuis 'Quid tibi displiceat, primis placeat ve diebuS, i 6 Norit ab exemplo femina docta viri.

Ipse domum primo redeas sit vespere, conjux Non tua se tota devia nocte feret. Si vir parcus eris, nimium non prodiga perdet, Quas bene servari noverit uxor ope S.

Non tamen immineas I rigidus speculator in illam

Velle nimis, votis saepe volentis obest. Vidi ego, cum nimium fructus poscente colono, Hoc ipso sterilis ferre negaret ager. Vidi ego cum nimium festor calcaribus armos Pungeret, hoc ipso saepe restilere equum.

Quid, quasi nil pecces, peccata levissima durus Semper in uxoris cognitor ipse sedes 'Si speculum imprudens, si murrhea pocula fregit,

Gemma vel incautis excidit articulis, Imples vesano furiosus tecta tumultu, EL penuratos axe vocaS superos. Uxor

35쪽

rdi VITA OECONOMICA

Uxor multa sui toleret toleranda mariti, Ipse vir uxoris multa ferenda serat. Nempe jugi mollitur onus, cum compare tauro Ipsa sua plaustrum parte lavenca trahit. Cumque vehunt currum juncta cervice jugales, Tunc miniis impositum pondus utrumque gravat. Cum peccat graviora, monenda in tempore conjι,κEst tamen; in monitis fortis at esto tuis.

Nunquam sola domi tua coniux, semper ad illam

Qui veniant, juvenum mixta, virumque cohors. Litera furtiva peraratur saepe tabella, Munera clam mitti multa, palamque vides. Institor ad dominam quoties tunicatus emacem

Se fert, quod libitum est, illa licenter emit. Iam super illa suae nimium se sortis honoremrffert. & quiddam turgida grande sapit.

Cantibus obscoenis , foedisque agitata choreis Iam plus, quam superum templa , theatra petit. Omnibus illa locis flagrantia lumina jactat, Ultra semineus quam sinat ire pudor. Nescio quam pulchro felicem a conjuge laudat, Iam minus illa sui pendet ab ore viri; . Haec tibi marmoreo spectantur c nullaque nasum Arrigit, & vitreo bilis in ore sedet tTam magis ornatu si semina gaudet inani,

Et minio pingit versicolore genas. Quae tot I 8 circumfert vultu mendacia, verus Illius anne animo candor meiΙe potest i lita quae suco vultum splendente colorat, lNon faciet fucum moribus ipsa suis lDixerit hic aliquis; tam saevo oCcurrere morbo,

Qua tu, ne serpat Iatius, arte jubea Non

36쪽

LIBER PRIMUS. 13

Non ego sum genio tristi, nimiumque severo;

Non mihi nativo pectus ab aere riget. Non ferrum flammasque probor mordacia cedant Pharmaca, queis nimium teter amaror inest. Lenia, quaeque levent stomachum medicamina sensim, uaeque adimant morbo pabula grata, volo, Tu quoque femineo mature alimenta surori Dei rhae; materiem tu quoque velle malIα Incipe ab ornatu; gemmarum operosa supellex

Sit tibi per certos diminuenda gradus. Et quasi per causam, quod creditor instet acerbus , Quidquid habet cari femina, vende prius. Detrhae Maeonio textam subtegmine pallam, Haec si palla sui causa furoris erit. Si placet a comptis nimium sibi vana capillis, Ne coma sit nimio pexa decore, jube .Ljice & ancillam, quam fidam ex omnibus unam Noveris, Sc dominae, quae magis ulcus alit. Ejice suspecti barbam Ganymedis, ephoebos Inter, barbatus si quis Ephoebus erit .

Iussaque cly sint famulis durissima, tecta superae

Injustii ne quis possit adire tuo. Quae minus in fructus foecunda exuberat arbor . Si nimias frondes carpseris, uber erit. Lac dabit, albentique fluent mulctralia succo, Si nimium abstuleris forcipe vellus ovi. Non spatiosa dabis culpae sed tempora, quin tes Nomine quem pra fers, sentiat esse virum. Vir ceto regat, & summo moderetur Jure penates s Lexque sit ipse suae, normaque prima domus. Vir. Hra solicitus curset, vadimonia curet, Proque suae pugnet Qrtis honore domus.

37쪽

-I4 VITA OECONOMICA

Vir quaerat studiosus opes , vir praedia luitret,

Atque colonorum saepe requirat opus.

Nempe quod excellit magis, imperat; imaque summis

Parent, seque sinunt deteriora regi. . Sic aer dominatur aquis, quas impete crebro, Ne vitium ducant, flaminibusque rotat Sic & torpentem nativo frigore terram Fortior aetherei spiritus ignis agit. Sic inter pecudes, armentaque muta serarum, Imperium, reliquis quae fera praestat, habet.

Magna ai eli feminei, fateor, reverentia sexus 3

Sed tamen est nostro major habendus honos . Major inest nobis rerum solertia, major Vis animi, & sortes ad sera bella manus. Non tamen ingenuas solers natura puellas Deseruit, domui multa sed apta dedit. Indidit his timidos animos, studiumque latendi. Servanda & parcas ad bona parta manu S. Nulla foris ponunt tractare negotia; praestant Multa sed ingenita sedulitate domi. Si minor usus inest, minor his prudentia, parent, Inque viri leges sponte jubentis eunt. Non. tamen hoc prohibet, quin nupta, volente marito, Multa domi curet, quaeque gerenda gerat . Multa aa viros nescire decet, quae parva; domique Non vir adest semper, semina semper adest. Ergo domi conjux, quae sunt leviora, ministret, Praesit & in morem sceptra tenentis herae. linrbitra componat lites, famulisque protervis Indicat poenas, servitiumque regat.

Praelit & ancillis, famulasque ad pensa fatiget, Quodque velit fieri, sedula mandet opus.

38쪽

LIBER PRIMUS. II

mpore sufficiat, ne quid causentur inepte , Et teretes fusos, stamineosque glomos. Omnibus, ut par est, dimensas lege ministret, Queis sua restituant corpora sella, dapes.

Largior ca 3 hospitibus cum mensa parabitur, illi

Ut bene succedant fercula, praesit hera: Arte dapes jubeat qua submittantur in Orbem a Quoque. irritanda est lenta sapore fames. ut bene verrantur famulis conclavia, mandet a Splendeat atque suo culta nitore domus. Nec dubitet quaedam, charo placitura marito, Ipsa sua interdum deproperare manu. Ipsa levem properet candenti pollice vinam, Intexatque auris carbasa sutilibus. Si quid hiant vestes , ne labes serpat ad imum Sarciat ipsa sua sedula semper acu. Praecipue studiosa dapes, & fercula curet. Sicut velle suum noverit ante virum. Si qua tamen nocitura videt, sint fercula quamvis Grata viro, blanda sedulitate neget.

His si ) etiam majora gerat, si mascula conjugingenii quiddam forte virilis habet. Res vetus. & fama celeberrima, pagina narrat Quam sacra ; femineis laudibus illa favet. Surge thoro propere ; quin te, fortissime David, Eripis insidiis ἰ sum tua chara Michol, Evigila, ferus hostis adest ; te deside lecto Corripe ; quae monet haec, est tibi fida Michol. Hoc caecum per iter potes evasitIe ; quid haeres 'Hac fuge, consiliis caetera crede meis. Viri paret ; vestes male cinctus , janua caecum

ua praebebat iter, nocte iavente iugit . Ilicet

39쪽

nicet instantes ut semina luderet hostes, Consiliuin mentis grande sagacis init. Inter strata thori statuam interponit acernam. More quiescentis nocte silente viri. Lagnea tum niveis circumdat tempora vittis, Pectus & hirsuta pelle, manusque tegit. Plurimus interea concussis postibus aedes Se fert in superas miles, S arma fremit. Ad quos versa Michol, quae gens tam barbara moresi. Hos habet, ut miseris non pia parcat ἰ ait. Vir meus aegrotat ; vos perturbare jacentem Audetis ἶ puto cor mitius elle feris. Cernitis, ut jaceat resupino corpore truncus, Venaque frigenti in corpore nulla micet

Non homo, qui videat, jacet hic, ut dicere possit, Sed simulacrum hominis dicere possit, hic est. Verba fidem facerent; Regis mandata sed urgent, Perdere cui David unica cura fuit ;Strata manu nudant acies, satuamque jacentem

Inveniunt ; lusos ira, dolorque premit. Atque aliquis, ridens, ut vir tibi ligneus hic sit,

Non es tu certe lignea nupta, Michol.

Risit ad ista Michol ; prudentis conjugis astu, . Sic servata viri vita, domusque fuit. Si cui sorte domi fuerit vir ligneus, expers. Consilii, totus venter, inersque bipes, vivida sed contra, studiisque virilibus apta

Sit conjux, sexus major honore sui, Tunc bene mutatis vir serviat, imperet uxor Ρartibus ; hoc rectus postulat ordo domus.

Femina cas conjugiis prauit, dotemque puellis

Attribuat, generos, quos velit, illa legat. Femiis

40쪽

' LIBER PRIMUS. IT

Femina tunc parcis sustentet sumptibus aedes, Caussidicos acuat, lite premente, domum. Femina serviti uin mutet, loculosque marito Auserat, ingratas ne male perdat opes. Ligneus interea captus nidore culinae, Desideat totos vir sine mente dies.

Ligneus huc, illuc ridendus in urbe puellis Se ferat, & stupida mente theatra petat . Ligneus aurigetur equis crepitante flagello, Molliat aut lanae stamina longa colo. Sumptibus afflictas nimiis, luxuque jacentes Restituit quoties semina parca domos lSaepe simultates praeciali femina prudens,

Saepe odiis posuit, dissidiisque modum. ianid tibi, dure Nabal, laeso Davide, fuisset 'Sal .a stetit tibi res Abigailis ope. Dumque studet spicis prima sub melle legendis,

In quantaS venit Ruth Moabitis opes lΑh l quid semineum per probra laceiIere nomen, Mille modis semper, criminibusque juvat 'Prima mali labes, generisque miserritis a nostri Pernicies, quantis vapulat Eva probris lΑt sunt magna tamen quoque nomina, Debora, Iahel,

. Iudith & Assyrii caede superba ducis rQuid formosa Rachel, quid prudens Anna, quid Esther,

Et matronarum nobile Sara decus tAt non femineas mens hic mihi texere laudes: Susceptique alio carminis ordo vocat.

Quis ca6) bona conjugii percurrere possit honesti ,

Quaeque maritalis commoda nexus habet tVite carens ulmus sine fructu squalet in arvis ,

SEARCH

MENU NAVIGATION