Francisci Grimaldi Societatis Jesu De vita oeconomica libri tres : cum adnotationibus aristotelicis

발행: 1738년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

51쪽

Ala volet, quodcimque volet, tu cyclade comptus Feminea, gladio cinget at illa latus. At vir ero, dices, & munere fungar herili,

Non ero marmoreus, non ero pectus iners.

Crede mihi , 33 lacryma frangeris victus ab una .

Nec poteris vultum ferre minantis herae. Detrahet argentum conjux, fundosque colonis

Addicet te clam, si volet illa, novis. In privata domus perget tabularia; tollet Consignata fori publica scripta fide. Si volet, & centum commilium clavibus aurum Eripiet, mox te reddet & Arpocratem. Quin secreta animi eripiat, quae sustulit aurum. Non dubito, si sit femina vasta satis. Unde tibi tantum tam forti pectore robur tDixit amatori Dalila saepe suo. Non est causa quidem mortalis; numine Divum Contigit, an magica, quod reor, arte magis t Testes sunt nostris aggesta cadavera campis, Quaeque Philistaeo sanguine manat humus. Testes sunt Garae portae, quas vertice gestans Supposito in summi culmina montis abis. Saepe mihi causam, dicebas, Dalila, nosces, Nunquam causa tamen, perfide, dicta mihi est. At velare parum est, quid quod deludis amautem, Atque tuo mendax semper in Ore sonus. Cingite, dicebas, me septem funibus; humor His S adhaerescat lentus, inermis ero . Nec mora, te septem praecinxi funibus; at tu Funibus abruptis fortior inde redis . Licia, dicebas, si clavo fixa trabali Ter mihi circumdent tempora, victus ero .

Siccine

52쪽

LIBER PRIMUS. 29

Siccine mentiris i fortissima licia sumpsi,

Ter tibi devinxi tempora, victor abis. Haec tua certa fides t haec nostri mutua cura est 'Haecne tuus miserae dona rependit amor lHis precibus victus, secretuin grande contarum, 'Qua potiet, Sampson dixit, & arte capi. Vix ea dicta, comas abrasas vertice sensit. Sic bene femineo constat in 'ore fides. Discite 36 multa, viri, vestras celare puellas,

Si sapitis ; prudens multa tacebit amor. Sed prius Icatio taceant sub sidere ranae, Ante dabit nullos muta cicada sonos, Garrula quam taceat mulier et secretaque in imo Tempus ad exiguum pectore tecta velit. Facta, insecta canit, dicenda, tacenda revelat,

Rara est, quae soleat parca, pudensque loqui. Quid, quoque quod sancti garrit secreta Senatus, Proh pudor i Sc paces librat, & arma sedens Τollite barbaricum morem; cur femina sexus Ultra se profert septa, modumque sui ἰNata latere domi, nec rerum discere causas, Cur ultra fusi tela colurna sapit 'Atque aliqua ex illis trutina suspendit Homerum . Apponitque tibi, magne Petrarca . notam. Dum Latiosque patres patribus committit Achaeis, Expendit digitis secula prisca tribus. Tunc 3 bene laudanda est mulier, cum nota marito , Atque ignota aliis vivit in aede sua.

Cujus virtutes, non claustra domestica praeter, Nec vitia exportat publica fama foras . Quod si, multa viris quae non sunt jure negata, 'Femineis etiam moribus illa licent. Cur

53쪽

Cur non ingreditur mulier trabeata Senatum 'Cur non indicit publica jura foro tNon facir haec, majora tamen facit; imperat illis. Talia qui faciunt, femina saepe viris . Denique 38 vestra, viri, sit constans , vestra, puellae, Sit spectata thori tempus in omne fides.

Ille amor est verus, quem nulla pericula frangunt . Sin minus, est larva tectus amoris amor. Dum tranquilla domus, rebusque erit aucta secundis, Nectet utrumque pari mutua lege fides. Non ita, cum duris exercita rebus, ad imum C cIdat, adversa sorte premente, domuS,

Saepe vir 39 in morbos diuturnos incidit, exes

Saepe vir e patria cogitur eile diu. Saepe e divitiis vir deturbatur avitis, Haeres saepe domus certus utrique deest. Hoc tua rara fides, uxor, spectanda theatro est. e tuus hoc tali tempore promat amor.

Dum bene Idumaeis Iobi florebat in oris Dives & armentis, dives & aere domus, Tunc pax alta domi, tunc jurgia nulla, suoque Sponsa diu vixit eomis, & aequa viro. Concidit ex tanto vix rerum culmine Jobus , Prodidit ingenium pessima nupta suum. Et bene nunc commilla tuis, dicebat, inops jam,

Quae tua dextra prius severat, ecce metis.

o ubi nunc pingues agni, nitidique juvenci, Quos tu pauperibus prodigus ante dabast Dicebas, memini, quidquid largimur egenis, Foenore multiplici pensitat illa Deus. Quam bene pensavit i foedo marcentia tabo Μςmbra geris, totus vulnus, ubique miser.

54쪽

Dic mihi, qua pascunt pingues in valle iuvenci, Quos tibi siderea milit ab arce Deus ti Non Deus est mendax, abiit ; sed pectore falso Ficta tibi pietas, relligioque fuit.

li Si tu rite Deum coluisses , undique felix, Et vallata bonis nostra futura domust, Nunc pro criminibus recipis digni isima tantis Praemia, nunc fructum quemque mereris , habes. ii Me miseram i cui nupta viro, cui credita sponso, Degam perpetuos semper amara dies sNon hoc promeruit pietas mea ; vive sce Este. Vive, sed in poenas sertilis usque tuas. Ergo, verecundus queis Daemon parceret, ausa est Uxor , sed pejor daemone, probra loqui. AEquius. uxores, non insultare maritis, Ad vos nunc redeo) sed bona verba loqui. Quin, quaecunque virum fortuna sequatur, eandem Vos hilari semper mente subire decet. Casta fides thalami vobis servanda, vel Indos

Inter vir vitam non rediturus agat .

Caste educendi, thalami solatia, nati, Puriter, & ΑΟ sancte tota regenda domus.

Pauperiem tolerare malam vos pectore forti, Absentesque decet semper amare vIros.

Sic spectata fides, nullisque infracta periclis,

Sic erit ex omni parte probatus amor.

Exemplum vobis, in quod spectetis. Ulysses

Sit quoque, queis thalami cura pudica, viri. Iam decimo in cineres subsederat Ilion anno; Praeda e per Danaas ibat opima manus . Τurba puellarum ducibus divisa superbis, Per vim harbaricos scandere Iulia tnoros. At

55쪽

At non Penelopes temeravit femina lectum, Nullaque Dulichio rapta puella Duci. Dum redit in patriam, thalamosque thorosque Dearum Sprevit, Penelopes vinctus amore suae . Talibus has inter convivam affata Calypso Dicitur Atlantis filia pulchra sonis tVir divine, tuos jam dudum fama labores Pertulit huc etiam, nec novus hospes ades . Quanta viri virtus, quanta experientis Ulyius Dexteritas, novit Solis utrumque latus. Et tamen acta tibi Trinae sub pellibus aetas Incipit albenti spargere nube comam . Quid quod tempus erat sessum requiescere ; belli Mitte truces iras, Otia paciS ama. Quid tua Penelope, quam credis vivere t vivat; Sed tua ne vivat, suspicor, ipsa tamen. Pertulit ah quoties mendax te fama peremptum lForsitan & viduos induit illa sinus. Cumque alii in patriam decimo jam vere redissent, Cum te non videat, vivere stulta putet c Absit, ut illa tuum violarit conscia nomen, Iura maritalis pollueritque thori, Sed tamen imprudens, cum te jam credat ademptum, Alterius potuit nupta subire domum. Femina Penelope magna est ; sed femina ; sexus

Non tamen hinc exors creditur illa sui. Ut mea, quod dicunt, caedam vineta securi, Et generis carpam tot bona rara mei, lFemina mobilior ventis, in amore quiescit Vix unquam ἔ certam nescit habere fidem. Donec eris presens, presentia nutrit amores;

Quam procul abfueris, tam procul ibit amor.

56쪽

LIBER PRIMUS .. 33

Quod si non renuis dotalia regna parentis, Aureaque Hesperidum culta vireta manu. Possum ego Penelopes, quam fors tibi casus ademit, Conjugis, & famulae justa subire loco. Hic potes astrorum mecum cognoscere cursus, Solis & oblique semper euntis iter. Sic nutrita fui ; non lanea pensa Minervae.

Non colus est nostras nata tenere manus.

Ne pater egregiis instruxit & artibus olim, Multaque nolle dedit, raraque doctus Atlas rQuin etiam herbarum docuit cognoscere succos, Unde petenda salus, quae nocitura foret. Eloquar, an sileam ' secretum prodere patris, Aut nunquam, aut tali tempore grande licet. Quin neque prodidero, si non celetur Ulyiles, A me qui magno distat amore nihil . Est flos secreta latitans in parte vireti, Ιmo caule niger, caetera purpureus: Hunc mihi cum genitor monstraret, Filia, dixit, Flos hic est horti gloria prima mei. Non mihi sunt tanti vel maxima regna, vel auro Perfecta ex solido poma quot arbor habet, Quanquam haec sunt regni vel maxima gloria nostri . Pro quibus excubias lubricus anguis agit, Quam flos iste, satus pridem caelestibus hortis, Mercurius furtim quem dat habere mihi. Scilicet ex illo comedit quicunque, beatis Huic par caelitibus vita perennis erit. Scilicet eternus vivet, Lachesimque minantem Spernet, & ignavi publica damna rogi. Immortalis eris, si me non spernis, Ulysie,

Haec tibi conjugii dos erit ampla mei . C Nam

57쪽

Nam quid regna juvant, totum diffusa per orbem , Et gemino Phoebus quidquid ab axe videt,

Regna relicturus si vivas ; auferat inde Mors & commisias ad breve tempus opes lPlura loquebatur I mentem obfirmatus Ulylles, Proposito ex nulla parte labante, tacet.

Quin magis absentis secum suspirat amores Conjψgis, S toto in pectore Penelope est. Te quibus hic ornem, vir maxime, laudibus ς infra Praemia cui verum tanta fuere decust Quanquam jam misero, si crimen tale patrasses, Vita tibi in poenam semper habenda foret.

Hic constans amor est, hic vere uxorius ; hujus Quisquis habet similem, non eget arte mea. Tunc non ulla duos injuria turbat amantes,

Tunc est eκ omni cognita parte fides. Quid a si larva tamen circumvolet atra maritos . lQua non sub Stygio tetrior amne . thoros lMille oculos in fronte gerit, queis pallida pinnas

Ipsa suas spectet, suppliciumque sibi est.

Utque magis noceat, contraria miscet in unum, Cumque gelu semper torpeat, igne calet . Illam non superant tortique Ixionis angues, Quaeque Promethaeo sanguine manat humus. Cur aliquis tortorque sui, tortorque puellae, Caita thori quamvis foedera servet, erit cSemper in hanc spectet, cui rideat , anxius, uxor , Cui se, cui vestes compta placere velit . Illius ante oculos semper rivalis oberret, Horreat atque umbras aemulus ipse suas. Haec ubi contingant, semiviva lampade torpet, Et Fene exi Iuctis luget an or facibus.

58쪽

LIBER PRIMUS. 3

Hic tibi quo possis, mulier, sanare furorem Conjugis ipsa tui, dogmata pauca dabo

Numen adi precibus, Superumque altaria supplex: Hinc quaerenda tui certa medela mali est. Utque olim in faciem Nabucum vertit honestam De bove sylvivago rursus, & Ora viri, Sic Deus ingenium truculenti immane mariti Flectat, & humano vivere corde velit. Nec te mundities operosa in vestibus, isto Tempore, nec solita cultus ab arte juvet. Quin ubi munda tuos ancilla Ornare capillos, Et variare volet tempora chrysolitis, Porriget aut vestes, speculumque adversa tenebit. ostrina ut niteas pulchrior in tunica, Tolle age, chara soror, vani instrumenta decoris, Non haec sunt, dices, usibus apta meis. Haec habeant aliae, queis sors felicior ; & quas Ipse viris arcto foedere nectit amor. Si meus ille oculis me nunc non respicit aequis, Cui placeam infelix, culta vel esse velim tTalia dicta; viri cum sedula portet ad aures ornatrix, tibi sors mollior esse volet.

Hei mihil 3 quor, nuptae, sors vestra obnoxia damnis Quot patet, & quantis vita marita malis lCulpa quidem uxorum nonnunquam est; saepe virorum Culpa ; sed his major semper inesse solet. Fortius hi peccant, quia sexus sortior illis, Exemploque magis deteriore valent. Quid tibi tunc animi, coniux , cum sponsus in aedes Nocte intempesta saepe redire solet lEbrius, & inulto titubans vestigia Bacco . In te mille minas , scommata mille jacit a C a Ser

59쪽

servandum in natos cum gentis prodigit assem , Atque domum multo debitor aere gravat zomnia sed damnis pessum majoribus ibunt, Si par sit fatuo femina stulta viro. Cum nihil arte valet, potatrix, garrula, mordax a Ulla nec in toto est vertice mica salis. Perdere Penthapolim sceleratam turbidus ira Decrerat millo nubibus igne Deus. Aligeros mittit, qui Loth in tempore doctum Ista super facerent, consuleretque sibi. A Sodomis fugeret cum coniuge ; ne sua vertant Terga retro a vertant si modo, morte luant. Vix dederant sua terga fugae ; caligine septus Cum densa, abrupit Phoebus in axe diem. Tum istae apparent graveolenti sulphure nubes , Quocunque aspiceres, terror, & horror erant . Mox ubi materies jam tota coivit in unum , Aligerum injecta est parva favilla manu . Ilicet erumpunt elisis nubibus ignes, Mastaque tartareae liquitur atra picis. Nec mora , qua possitnt, fugiunt incendia cives, Sed frustra ; miseris flamma negabat iter.

Flamma fugam prohibet; pereunt hominesque, seratque, lomnis & exusto gramine tabet ager. Jamque satis tuto , ne poliet flamma nocere, Constiterant tandem femina, virque locor Femina cum retro vertit sua lumina furtim, Vix facit, admitium poena secuta nefas.

Nam sua mole gravi sensit vestigia figi , Γt salis in statuam versa repente stetit. Cur salis in statuam sit semina versa, requirist Non mihi causa liquet, causa sed alta subest.

60쪽

LIBER PRIMUS. . 37

Quidquid id est,statuam hanc in parvula frusta minutam, Quam toto vellem spargere in orbe libens lCum tamen his impar ego sim conatibus, hoc vos Pro me, Pierides, munus obire decet. Ite, agite, alatum conscendite Pegason, & sal Hoc clausum in parvis tollite pyxidibus. Dein hoc uxores, dein hoc donate maritos Munere, visque hujus quanta docete salis . Hoc sal quisquis habet, dicetis, tempore nubiis Servat & illaesi foedera casta thori.

Uxorem prudenter amat; non anxias illi Imminet , assiduo conficiturque metu. Non tamen huic laxas collo permittit habenas, Ut praeceps rapidae more seratur equae. Non jubet ut famulae ; sed nec famulatur eidem, Femineo pendens totus ab arbitrio. Hoc sale, dicetis, quae non caret uxor, amabit, Ut decet, extremum tempus ad usque virum. Servabit taciturna lares, non garrula lites

Conseret, eloquii parca, simulque meri . Ancillis leges, famulisque indicet ; obibit

Proque sua curam sedula parte domus. vana nec inductis sua collinet ora venenis, Uni si placeat, sat bene compta, viro. Denique postremum monitis hoc addite nostris, Quo bene contentus fine libellus eat. Vir sapiant, uxorque ; minus tamen ista marito.

Si secus, haud possunt, ut decet, ede Pares .

SEARCH

MENU NAVIGATION