Institutiones pathologiae medicinalis (Editio Tertia)

발행: 1781년

분량: 574페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

dam occasione semel motum conceperit, qui deinceps tantum modo iterandus sit 8 Complicatio autem plurium diversi generis periodorum, uniusque generis in aliud transmutatio , quae toties obsiervatur, istam materiem vel magis quoque involvit. Nec hypothesium, quae Xcogitatae sunt , ulla adhuc satisfacit.

Differentiae Morborum a Gradu.874. PLANΥARUA animaliumque vitae aequiparanda morborum duratio sua, ut illa , aetates habet disterentes, quos gradus Vocare liceat. Etenim adoritur, crescit, perstat, decrescit, tandemque desinit morbus nec aequabili semper tenore , sed variato virium

gradu per ista tempora procedit. Indes adii morbosi divisio in principium, augmentum , statum, declinationem ac finem, quae quidem non adeo morbum a morbo, sed partes ejusdem morbi inter sese distinguunt. 872. Principium, pro morbi diversitate, brevius aut longius, neque hinc

562쪽

362 DIFFERENTIAE MORBORUΜad punctum temporis, quo quis aegrotare coepit, modo restringendum, inde a prima invasione usque ad notabile

symptomatum incrementum aestimatur. Augmentum sit, cum morbum, numero ac magnitudine symptomatum increscente Oeconomiae turbas manifeste aggravat ac multiplicat. Status, μ' tempus morbi vehementissimum est . quo summam virium consecutus nec crestit porro, neque tamen ist-nuitur. In declinatione, detritis morbi viribus, impetu deservescente symptomata mitescunt, finisque instat.

873. Plerisque omnibus quidem morbis haec tempora 872 competunt,

modo cujusvis naturae consentaneo maxime tamen illis, qui blutione salutari defunguntur. Tum vel symmetria quaedam inter diversis gradus saepe animadvertitur praedictioni certae aptissima Contra fatalis morborum eXitus, crises, et astases, mutatio in aliud genus, complicatio Variorum, recla aut perversa curatio, ordinem istum non

raro

563쪽

raro abrumpunt, alienant, Obscurant.

Acuti ac breves 867 prae chronicis, febriles prae ceteris, sua tempora manifestius distinguunt. Periodici 869 autem duo genera habent; universalia, quae ad morbi curriculum pertinent particularia, quae ad singulos

Diferentiae Morborum ab Indole. 874. MORBI indoles potissimum ex satellitio symptomatum, quibus stipatur, sese prodit. Inde magnus dicitur, qui multis magnisque symptomatibus

Oeconomiam turbat, sive una substit periculum, sive absit parvus contra ac

levis, qui parum molestiae infert. 87s. Benignus, etsi forsan magnus 87 ), apta tamen medicatione tractabilis, nec funestis, nec insistitis symp-

tomatibus terret.

876. Quae de morbis praedicatur malignitas quanquam haud raro ignorantiae asylum , erroribusque Medentium operculum praestat cum tamen

L l a reapse

564쪽

36 DIPPERENTIAE MORBORUM reapse detur, omnino considerari debet. Proprio ea sensu morbum notat, qui insidiose mitis, sub phaenomenis non Ominosis, aggresius, ex improvis gravissimis inplomatibus naturae vires opprimit. Alias cialem , qui praeter

morem suum inusitata symptomata turbasque Vehementiores, Uam quae naturae ejus convenire videantur, eXcitat. Denique refractarii, qui expertorum quoque remediorum vires eludunt, accuratione vel magis Xacerbantur, huc referri blent.

877. Cadit autem ista seritas 876)in morbos quidem acutos potissimum sed tamen ad chronicos quoque pertinet, Ortiamque debet potentiis virulen

humorum multiplici, irritabilitatis 19 O), torpori a 96), plurium morborum consuXioni, pravo aegrorum regimini, aut perversae curationi. Unde liquet maligno quidem recte dividi in virulentos, pestilentes contagiossis; sed divisione

565쪽

A INDOLE. non completa: neque enim potentiae

nocentes modo spectandae, sed seminia quoque Maccestaria. 878. Quum morbus , phaenomenis sibi consuetis stipatus , modo naturae suae conveniente, sua tempora 871 percurrit, is regularis, exquisitus, dicitur: anomalus contra, qui symptomatibus insistitis, typoque ac decursu alienis, sese effert Anomalia autem refractarium quid sere fovet , causasque agnoscit cum malignitate communes 876), nec hujus ipsa plerumque expers est. Morborum, qui genuini, aut corrupti audiunt, eadem est ratio. 879 Hujus etiam loci censetur, quam

recentiores haud temere superaddiderunt , morborum divisio in passivos 4ctivos. Hi sunt, quorum pari Cm , nec raro praecipuam , symptomata activa io i)constituunt. In illis naturae isti motus absunt, vitali quippe principio languente, Ut per potentias nocentes oppresse.

566쪽

366 DIFFERENTIAE MORBORUMDifferentiae Morborum ab Eventu. 88o. ΝΥEREs Medici praescire, an morbus sanari possit, necne an in

totum, an e parte modo an vi naturae, an artis auxiliis 'Inde generalis morborum divisio in sanabiles Minsanabiles, vari 9sque utriusque classis gradus. Sunt, qui naturae artis potestatem perant, ab Qtute instanabiles fiunt, qui artis tan-tUm , non nat Urae, aut hujus, non illius;

sunt, qui sanationem quidem admittunt, nec tamen integram, sed parte quadam reliqua, aliove morbo substituto. Quandoquidem autem naturae virium modus in diversis hominibus variat, nec ad ultimos artis fines adhuc perventum est liquet, multum hic ambiguitatis ii-peresse, neque omnes ingulos morbos, qui ad unam quamque classem pertineant, exquisite poste enumerari. 88 i. Qui morbus, postquam in spe. ciem sanatus aliquamdiu mansit, denuo adoritur, recidivus Vocatur, cum

periodico 869 nequaquam confunden

567쪽

dus. Ponit tamen mimperfectam sanationem, partemque adeo causae suae residuam 69, O), qua quovis demum

modo aucta vel resistitata revertatur.

87o). Inde materies morbi haud prorsus devicta vel expulsa, debilitas, irritabilitas, torpor, a priore morbo relicta,

una cum evitatione potentiarum nocentium neglecti, recidiva parere solent. 882. Morbi salutares a ceteris benefica indole distinguuntur Tametsi enim molestias inferunt; tantum tamen abest, ut vitae ac sanitati noceant, ut etiam prosint, liberentque a gravioribus malis, corpusque sanius dimittant, quam aggressi sunt. Huc reserenda melior pars morborum activorum 879), in quibus natura medicatrices suas vires 633. seq. pro oeconomiae siuae salute explicat intenditque. His quippe motus excitantur, inordinati quidem, ast illuc directi, ut, quae in corpore insiunt quoquo modo noXia, corrigantur, assimi lentur, eXpellantur , aut saltem a partibus nobilioribus avertantur. Major au-

568쪽

s 68 DIFFERENTIAE MORBORUM tem hujus classis morborum frequentia ut saluti generis humani magnopere prospicit, ita edentibus haud parum commodi praestat.

mentosi, qui, Vario nocumenti gradu vitae insensi, alias cito vel tarde certo tamen, absque ulla sanationis spe, perimunt, absblute lethales dicti cilias natura quidem sua lethales, at Ver promta rectaque curatione superabiles int; ancipites alii, non sine periculo, modo

in sanitatem, modo in mortem, terminantur aliorum accidentaria est lethalitas, ad conditiones externas internas vesingularium hominum magis adstri eta; sunt denique, qui etsi vitam non adimunt, pedi sie quas tamen noxa post se trahunt sanitati inimicas, saepe immedicabiles. Liquet autem hujus distinctionis magnam esse cum in praedietionibus, tum in medicina orensi, utilitatem. 88 . Generatim igitur morbi quidem, ratione eventus, quadrifariam modo inier sese disserunt lanescunt enim, aut

569쪽

occidunt transeunt in alios morbos, aut immutati perdurant ad mortem Usquesti unde conscitam inhaerent. Verumtamen, quod animadversitone dignissimum , niuscujusque horum exituum ratio modusque multiplex est. 883 Perseverantium sedes ac natura talis est, ut, quae ad vitam faciunt, functiones haud perturbent. Sunt autem vel

insanabiles 88O), Vel quos sanare nefas, quia salutares 882), longave consuetudine familiares fiunt, aut curatione irritati etiam exacerbantur. 886. Morborum , in alios morbos transeuntium, ingens numerus Vi versias est. Duplex autem hic obtinet genus, alterum accessionis, alterum successionis prout vel permanet prior morbus, vel desinit, quum alius nascitur.

Utriusque species disterentes ex 62 I,

6 et 8 846 863, 6 intelligi queunt.

in liquet, in his non minus, quam in primariis morbis, differentes exitus 88 hlocum habere. 887. Qui naturae viribus , artisve

570쪽

37, DIFFERENTIAE MORBORUM

auxilio, anescunt morbi, vel correcto, quod ubest, vitio, assimilata materie, motu in ordinem redacto, restituto circuitu functionibus redintegratis, placide blvuntur vel salutari nocentis materiae excretione desinunt vel mutata

specie in alium abeunt morbum 886), mitiorem, qui si dein modo ad sanitatem tendit. 888. Nec minus diversa sent mortis genera, quam morbi lethales inferunt. Senectus, morbus naturalis, blidorum siccitate, rigiditate, seculentalium OrUm. inertia, vi vitae fatistente, mortem naturalem necessario inducit. Veri morbi alias tetra humorum corruptione Uiscerum nobilium labe prostrato ner Uorum vigore, resipiratione impedita oppressis exhaustisve viribus, circuitu sufflaminato, cito tardeve interimunt alias immoderata atque incongrua evacuati O-ne, atque adeo fluidi vitalis inopia, aut prolapsi in morbum deteriorem 883 , vitam pesiumdant. Prae ceteris autem sedulo ani

SEARCH

MENU NAVIGATION