장음표시 사용
621쪽
inditarenti, restringit, vel potius pervertit; quam exilis sit & caduca patebit ex dicendis n. 36. & 37. Probat. Quia Sancti Patres generatim & indistincte docent per dis unctionem , de qua loquitur Sanctus Iacobus , remitti peccata . Petrus Cluniacensis, de quo supra , probat iterandam esse unctionem infirmorum , quia iterari necesse est peccatorum , propter quam fit illa RInctis , remissionem . Sanctus Carolus in instrudi. de unct. extrem. Prima , inquit , utilitas ct effectus hujus Sacram nil est , quod petrati retia
quias tollit tanquam complementum Sacramenti Poenitentia . Que. reliquis peceata esse intelliguntur , sive mortalia , sive oenialia, quae post aba Sac amanta remanent. Potest enim feri, ut ignorante eo qui commissu, vel non Ualente confiteri, peccatum mcrtale remaneat, in quo delento ita hoc Sacramento
juvatur, ut sol possit eum pπ hoc Sacramentum fatuari , qui alioqui fuissu
Reponunt essectum hunc remissionis peccatorum Extrem. Uncti 3. ni , sicut & aliis vivorum Sacramentis , Eucharistiae praesertim , competere secundario ; idque ad obiectorum textuum veritatem suia ficere . Uerum solutio haec , nisi res praesens ad meram de nomine quaestionem reducatur , aut vox secundario explicetur ut infra numer. 39. nequaquam sussicit ; docent enim plures Eucharistiam , &a sortiori cetera quae vivorum dicuntur Sacramenta , nunquam remittere lethalia , nisi mediante persecta contritione , quae si desit , in eo etiam qui bona fide Eucharistiam recipit , manet peccati moris talis reatus. Qui autem aliter sentiunt , quod & nos fecimus ram. 1. Pag. 622. non tam afferendo , quam coniectando sentiunt; ut qui
sciant suam hanc opinionem piis equidem coniecturis niti , sed nullo sulciri argumento quod assensum certo eliciat . Aliud est de Extri Unctione , cui virtus remittendi peccata indefinite tribuitur , tum in Scriptura r Si in peccatis is , ioci rem per ipsam Sacramenti forinmam , Quidquid deliquisti , m. quae , quod notatu dignum est , ait Parisiensis Doctor , a Tridentinis Patribus vindicata est adversus alienas interpretationes , quibus nonnulli & Iacobi verba , & ejusdem Sacramentalis Ermae sensum obscurare nitebantur . Sic enim Patres , Td repetere non pigeat , unctio delicta , si qua sint adhue expian- , ac peccati reliquias abstergit; ubi conceptis verbis delicta a reliquiis peccati distinguuntur p & ea quidem delicta a quibus aeger ρο- test esse immunis ; ergo Iethalia, cum a venialibus nemo diu prorsus immunis sit. Prob. a. pars, nimirum quod Ext. Unctio non remittat peccata, ut pTremittit Pcmitentia. I. Quia poenitentia sic instituta est, ut semper &in omni cassi peccata remittat. Atqui non sic Ext. Unctio, quae ea solum in periculo mortis dimittit, & tunc solum quando ea per Poenia tentiam remitti non possunt. a. Quia Sacramentum Poenitentiae iis qui post Bapti sinum lapsi sunt, aromnino necessarium est, cum recipi valet. Atqui non ita necessarium seret, si per Ext. Unctionem semper, aut saltem in omni mortis Periculo suppleri posset. .
622쪽
ν 33 3. Si Extr. Unctio instar Poenirentiae dimitteret mortalia , non minus ex genere suo mortalia pr.xsupponeret, quam Poenitentia . Atqui tamen ea non supponit; I. quia alioquin inepta soret haec conditi . natis locutio Iacobi: Si in pecc.itis fit ; sicut inepta ret, cum de Sacramento Poenitentiae agitur; a. quia Unctio haec est Sacramentum viavorum & ex primaria sua institutione supponit animam a peccati morte suscitatam. 36 Obl. I. contra I. pari. non equidem Scripturam , Conciliave ave Patres, quae tamen in gravibus elusinodi miteriis potissima esse deberent argumenta; sed metaphysicas qualdam iubtilitates. Sic itaque diis sputant Extrem. Unctio est initituta per modum curationis & fanaistionis. Atqui medicina & curatio iupponunt vitam in eo qui curatur. Ergo Ext. Unctio supponit vitam spiritualem in infirmor adeoque a sentiam mortalis peccati.
as R. I. dist. maj. Instituta est per modum curationis, & simes suppleta menti poenitentiae in certis casibus, nempe si aeger in peccatis fit, C. Per modum curationis simpliciter & pro quocumque casu , N. Solutionis veritas patet ex Scriptura & Conciliis. 36 R. a. cum aliis dist. maj. Est instituta primario per modum mediis cinae & curationis, Q Est instituta unice per modum medicinae spiria tualis, Neg. Atqui medicina, &α disting. pariter min. Medicina quae non habet nisi vim sanandi , supponit vitam , Conta Medicina quae primario vim habet sanandi, secundario autem vim vitam infundem di, Neg. Itaque ex .prima divini Reparatoris intentione Extr. Vinio instituta est per modum medicinae πitam actualem supponentis P unis de qui sibi lethalis peccati conicius est, ante Unctionis susceptionem tenetur vel ad Poenitentiam confugere , si potest; vel si non potest , quantam valebit contritionem in semetipso cum Sacramentalis Conseiasionis voto accendere . Verum stat cum his eum per Unctionem a mortuis aliquando suscitari posse, etiam cum imperfecta contritione , quae a Sacramento infirmorum seclusa , eidem justificando non sufficeret, ad ue ut per hoc Sacramentum salvetur , qui alioqui Disset da
37 Inst. Quod peccata secundario tantum remittit , ea non remittit nisi per accidens. Atqui ex modo concessis Exe Unctio, se Ergo nullum reipsa nos inter & Thomistas occurrit discrimen, nisi in verbis. 38 R. neg. maj. Neque enim, ut apposite monet Habertus , coniundi debent voces istae per se & primario. Aliud enim est rem per se ad Mnem aliquem esse institutam ; aliud eam primario ad finem. hune institutam esse; quaedam enim tam ex intentione operantis , quam operis a flamentur ia finem , qui tamen non intenditur nisi secundario . P
tet id exemplo Medici , qui ita vult levare dolorem capitis , ut timeat nocere pulmoni male affecto, ideoque medicamentum parat, cui utilia ad utrumque morbum curandum immiscet .:Medicamentum illud per se ad capitis & pulmonis levamen dirigitur ; sed primario in
capitis levamen , quod primum intendit Medicus , secundaris autem in bonum pulmonis. Sic Unctio per se tendit in abstersionem peccati di reliquiarum ejus; sed secundario tantum in abstersirinem peccati
623쪽
CAR m DE EFFECr. ET CER. UNCr. ora. 6ir mortalis; quia intendit, ut, si fieri potest, jam per clavium opem remissilia fuerit. His adde quod Sacramentum certo, & cum minori di spositione id facit, quod per se facit. Quod autem per accidens tantum eratur , non ita certo , nec cuin iisdem dispositionibus operatur , juxta Theologos plures, quorum opinio etsi milius rara videatur, non omni tamen veri specie destituta est. objic. a. Nonnisi duo sunt Sacramenta mortuorum .. Atqui admissa 39
nostra opinione tria forent . - R. neg. min. Ut enim bene San Vius, ea duntaxat Sacramenta pu- o, . re & simpliciter m/ιuorum dicuntur, quae ex primaria propriae institutionis intentione remittunt peccata mota: 'A ; seu qnae non requirunt
ut dispositionem ordinariam, absentiam ecccati mortalis. Atqui Unctio Ext. peccatum mortale ex primaria intentione non remittit, sed ut ordinariam dispositionem requirit absent am eius . Ergo non debet dici simpliciter Sacramentum vivorum . N. nil autem absurdi erit , sim, nomine secundum quid donetur iaNOt. Triplex est ratio qua peccatum in Sacramentis dimittitur. Pri- Φηma est per se ex primaria intentione primariae institutionisse; & haec est propria Baptismi & Poenitentiae . Secunda est per se ex scuηdaria inimiaticina propriae institutionis; & haec est peculiaris sacrae de qua nunc Unctionis . Tertia denique est per accidens , quae convenit ceteris quatuor Sacramentis. Quod autem Unctio per se , licet ex intentione tantum secundaria, dimittat peccatae se hinc probatur quod Scripturae & Concilia de remissione peccatorum per Unctisnem alio loquuntur modo , Lam per cetera vivorum Sacramenta . Porro si Extr. Unctio peccata um per accidens remitteret , non magis remissio haec inter effectus elus, quam inter Eucharistiae V.g.,vel Ordinis effectus recenseretur. H idem Doctor, pag. 478. Inst. I. Duo Sacramenta non ordinantur ad eundem effectum. Atqui ετ Poenirentia ad remissionem peccati mortalis ordinatur. Ergo. R. T. argumentum hoc ab Adversariis solvendum esse . si remissio mortalium, quam per accidens ab Ext. Unctione fieri confitentur, vera sit & insallibilis. An enim Unctio vere non ordinabitur ad remissionem, quam certo & infallibiliter producet , sicut Poenitentia ; licet eam nonnisi per accidens producere dicatur 3 R. a. dist. maj. Duo ineramenta non ordinantur ad eundem effe- ctum sub eadem ratione producendum,. C.. sub diversa ,. N. Porro Exti Unctio non remittit peccata eadem ratione qua poenitentia ; isthaec enim peccatae delet semper & in quocumque casia ; nec ullum est Sacramentum quod ea sine ordine ad ipsam remittere Valeat . Contra Unctio infirmorum ea tantum delet in exeuntibus. queis alia nulla ta, tione succurri potest . Inst. a. Sacramentum qiuia culpam absolutione Sacramentali dimis- ηs iam supponit, nullo modo culpam hanc remittit. Atqui Unctio extrema Unde in Elucidario apud S. Anselmum haec letere est: Si deprecato μου unitiam non egit vi in i unctio non solum ei nihil pio est, sed etiam
R. diae miα Supponit culpam remissam de lege communi, C quasi U
624쪽
611 URACTAU US DE EXTREMA NUTIONE.
nunquam possit culpam hanc remittere ς puta cuin aeger vel confiteri non potest , vel alicu; us ab ultima confessione perpetrati micati oblitus est, aut nulla dat doloris signa; quo in casu plures in s crame taliter absolvere non audent , N. Itaque qui sacrameucaliter . tablvi potest, ad la procul dubio tenetur : cum quidquid per claves deleri valet, per cas necessario delendum sit. Unde qui unctioni, quia faciliori, omissa Sacramenti Poenitentiae via , confideret , v His haec non Dium ei nihil prodessset, sed etiam, quia sacrilege suscepta, mutimet obesses. Verum non ideo nullum ex ea fructum capiet qui iacramcntalirer absolvi non potuerit; fiet enim aliquando ut per eam salvetur, qui alit qui fuisset damnandus. . σε obj. 3. Nullum in Lege nova remittitur peccatum , nisi per actum judicialem . Atqui nihil est in unctione extri quod actum sudicialem sapiat, cum sorma eius sit deprecativa . 68 R. neg. mal. quae licet de lege communi vera sit, falsa est in cata
69 Obj. q. cum Auctore operis de re Sacramentaria, pag. 223. Ex Tria dentina definitione Sacramentum Poenitentiae lapsis post Baptisna n cessarium est necessitate medii. Atqui non potest stare hoc dogma, si Extri Unctio per se ad dimittetida mortalia se dicere possit ; in hac enim hypothesi possent ablui peccata mortalia per solam unctionem ,
secluso Poenitentiae Sacramento.
S. Resip. I. Nusquam dixit Tridentinum Poenitentiam lapsis esse neceta s. ι4. sariam necessitate medii ; sed simpliciter eam esse lapsis.uecessariam , 'A Aut nondum regeneratis neces Tarius est ipse Baptismus t porro Baptisinus actuar non est , adultis saltem , neces artus necessitate medii; cum iu
his per Baptisnum flaminis suppleri possit , imo & in infantibus per
Martyrium, uti cum multis docuimus in Tractatu de Baptisimo, cap.
I Resp. a. neg. min. Sicut enim Sacramentum Poenitentiae vere diciatur necessarium , licet effectus cjus per internamicontritionem suppleri possit ; quia nunquam suppletur sine ordine ad claves lic de idem Sacramentum vere necessarium dici debed, licet per extrem. unctionem aliquaudo suppleatur quia nunquam per eam suppletur tane ordine ad Sacramentum Poenitentiar έ & ita secum cohaeret sa cra Synodus , quae sic docet necessariam cste Poenitentiam ad peccati remi ilionem , ut remissionem hanc per extr. unctionem. haberi pota
CONCL Us Io IV. Extr. unctio per se di primario peccatorum reliquias abitergit, & animam allaviat. 3 - 113 Prob. I. pars. Per, reliquias pecc/ti intelligitur animi torpor , istu , ut loquitur S. Thomas in . dist. 23. quant. I. art. a. quaest. I. dam debilitas spiritualis , mentem a coelestibus avocans , & ad terrena deprimens; moeror item & anxietas quae hominem morti vicinum vexare consuevit, & diffidentiam concitat. Et is quidem totius hominis languor partim ex originali labe contrahitur, partian ex longa peccatOrum serie vires & augmentum sumit, secundum id Augustii. Lib. ulta de Trinitate , c. 27. Quae casia est cura e fixa lucem illam incommutabilem,
625쪽
CAP. m. DE EFFECT TU CER. v M'. Ex R. isti videre non possis, nisi infirmitas Et quid tib . eam fecit, nisi iniquitas Α qui torporem hunc abstergit Unctio sancta , & quidem per se & primario; I. quia datur per modum medicinae. Medicina autem, ait ibid.
S. Thomas, per se & primario est ad pellendam infirmitatem . 2. Quia ad minus tollit venialium culpam. Atqui mens ab his , velut a mutatiplici gravamine libera , ad coelestium meditationem fit expeditior .. 3. Quia Sacramenta id essiciunt quod significant. Atqui aliqua hujus Sacramenti pars, unctio scilicet olei, significat id in anima per Sacramentum hoc essici, quod olei unctio in corpore operatur. Haec autem vigorem artubus praebet, & ab iis torporem abigit, ut compertum est exemplo Athletarum. Oleum, ait Victor Antiochenus, in cap. 6. Marci, inter alιa o laborum molestias mitigat , ct lamen fovet, ct bilaritatem
Prob. a. para, I. ex ipso S. Jacobi textu, qui alleviationem hanc re- sacenset ut primarium unctionis nostrae effectum : Et alleviabit eum Dominus, seu, ut Graece habetur: Et eriget eum Dominus, id est firmabit, corroborabit, & ut legebat Innocentius I. Iustitabit; 2. quia unctio extrema, iuxta Patres tam Graecos quam Latinos, est perfectivum, seu, ut loquitur Trident. Synodus , consummativum Paenitentiae . AEqui non est consummativum Poenitentiae, nisi quia , instar illius peccatum abigendo, mentem adversus residuas e peccato infirmitates confirmat; 3. uia eadem Unctio passim a SS. Doctoribus vocatur Sacramentum spei, icut Baptismus & Confirmatio dicuntur Sacramenta fidei , & Eucharistia Sacramentum amoris . Atqui eatenus spei Sacramentum est , quatenus homini, penes venialia & venialium reliquias mundato, multam iniicit spem divinae misericordiae , quo nihil aptius ad alleviandam ac reficiendam animam excogitari potest ; . Demum, quia per Eugenium IV. in mereto r Unctionis nolirae effectus est mentis sanatio . Atqui anima fanatur tum remissione peccatorum , iuxta istud Prophetaer Sana animam meam, quia peccavi tibi ; tum abstersione languoris e peccatis contracti; iuxta illud eiusdem : Miserere mei, quoniam infimus sum. Ergo.
Hos effectus pie & nemose his exposuit verbis Tridentin. in prooe- s mio de Extrem. Unctione e Clementissmus Redemptor noster , qui servis
suis quovis tempore voIuit de falataribui remediis ad Uus omnia omnium hostium tela esse pro 'Etum p qvcmadmi dum auxilia maxima in Sacramentis aliis praeparavit quibus Christiani conservare so integros , dum viverent , ab omni graviore spiritus incommodo possent δ in Extrem Unctionis Sacramento finem vitae , tanquam firmissimo quodam p ἀβ-dio , munivit . Nam etsi adversarius noster Dccasiones per omnem vitam qme ι υ captet , ru devorare animaν nostras quoquo modo possit , nulIum tamen ιιmpus est quo vehem ntius dis omnes si υιν--tia nervos intendει ad perdendos nos penitus , ct a fid ιζ a etiam , si possit , dioime misericordiis deturbandos , cuam cum inpendere nobis exitum vitae perspicit me autem unciis delicta . si quae mi adhuc expianda , ac peccati reliquias abstergit, ct aegrotι animam alleviat θ. ormat , magnam in eo divinae misericordiae fiduciam exe tando ; qua i
626쪽
daemonis calcaneo in uitant x facilius refit , o savitaram eo oris' intιν n pubi suuti animae expedierit, consequitur.3s obj. I. Post receptum Ext. Unctionis Sacramen m manent in iis qui convaluerunt. peccatorum reliquiae, icilicet peccari forius, vitiosi habitus, natura in malum proclivis , torpor ad bonum . Ergo falsium est quod Extr. Unctio reliquias peccatorum ablieritat . 6 R. I. neg. conseq Namque ut advertit ibid. ,. rhomas ; ad a. Reliquia peccati non dicuntum b c d sp initones ex adibus relict , quae μηt quia dum babitur inoboati, sed quaedam iptri uilis debilitast in ipsa meme existens , qua sublata , etiam iiss m hahitibus vel dispositionibuι manentιHus , non ita potest inclinari mens ad peccata. Ergo curatur equ dem infirmitas mentem
incurvans, ita ut homo, si gratia sibi oblata utatur, ad bonum longe facilius tendat ; sed manet fundus disi olitionuin perversarum , ut de peccati somes, qui nullo unquam Sacramento aufertur , licet non parum imminui possit. Undes I Resp. a. dist. conseq. Extrem. Unctio non abstergit reliquias pecca-xtorum , immutando nativam corporis habitudinem , Conc. Non abstergit tribuendo robur & vigorem ad ribs pravas quae ex peccato remanent dispositiones , Neg. Itaque Extrem. Unctio duo facit . I. Culpae reatum , si quis sit, penitus delet ; 2. culpae ejus reliquias , non equidem funditus delet , qui a providentiae est ut ad virtutis exercitium supersint, atque etiam ad poenam peccati , ut dicat limmo cum Patribus Ioseph r Merito haec pat murr veram eas imminuit, aut saltem vires largitur , quibus ex eis proventum faciam infirmus, secundum id Catechismi Rori. L 28. Allevatur re erigitur avi
animus divinae bonitatis spe , eaque corrob'ratrer , morbi incommoda omnia
fert levius, ae inius da)nonis calcaneo insidii retιs artificium ct calliditatim facilius eludit. s8 Inst. Haec reliquiarum peccati abstersio perperam Ext. Unctioni tribuitur; cum eam abunde operetur poenirentiae Sacramentum, quod, ut
norunt omnes, sus tribuit ad auxilia quibus paenitens concupilcentiam fraenalle, tentationibus Obsistere, proficere in bono, & usque ad exitum Perseverare valeat. Ergo non est cur haec reliquiarum peccati abstersio in Extri Unctionem refundatur. 19 Resp. neg. antec. nam Poenitentia dat equidem vires adversus ordinaria spiritualis vitae pericula; sed quemadmodum Medicus qui hominem infirmae valetudinis hactenus per leniora remedia curavit, sorti ra, ingravestente morbo, incunctanter adhibet, sic N postulabat clementissimi Rede roris nostri benignitas , ut Fideles suos , recrud stente periculo, firmioribus , & ad hunc finem directe institutis praesidiis muniret . Atqui poenitens , periculosa avritudine correptus , longe maius quam antea subit in spiritualibus ei crimen . Invadunt animam torpor x anxietas, cruciant acutissimi dolores corporis, perturbat quam maxime horror prx sentissimae mortis ; hinc animo re currit praeteritarum iniquitatum memoria . & immanes conscientiae stimuli; inde obstrepit amara vox ; Statutum est ism nibus semel mori , tibi mox, post hoc ont m iudicium. His accedunt veli mentiores daemonia impetus, qui cum sanctos aliquando perterruerint, peccato S aue - tepidos d by dic
627쪽
tepidos in desperationem conjiciant, nisi afflictis sirecurrat miserico dia divina, viresque novas S. arma suppeditet. Haec pie idem Paris. Magister. Atque hinc cum i pso colliges , quanta commiseratione digni sint finfideles plerique qui nullam tanti gratiam in thesauri cognitionem habent ; sua minus , quod summopere dolendum est , quam Pallorum incuria, e quibus multi perraro, quidam ne semel quidem in longo Regiminis decursu de prauenti argumento ad plebem suam verba fa-
.ciunt. Unde accidit, ut Deus nec gloriam, nec gratias sibi e tam salubri beneficio debitas referat; quin & illud pttires negligant, sepe etiam velut certum mortis sententiam aversentur ; ipsi quoque Parochi tam praesens remedium infirmis proponere vereantur, ne concidant animis,& tota velut ad fatalem nuntium perturbetur familia . Et re ipsa qui. dem ad unum sacrae huius Unctionis nomen affines & domestici dedunt se lacrymis: inter aegrotos vero ii habentur religiosiores, qui Ministro rem proponenti non refragantur, nec aegre divinum illud medicamen sibi adhiberi serunt; pauci vero occurrunt, qui illud exoptent, & ea qua par est devotione & animi praeparatione sus ipiant. Praeparationem dico p haec enim cum ad omnia adultorum Sacra- sementa requiratur, & ad istud quoque requiritur eo praeserti in quod& Poenitentiae completivum sit, & per adluuctam contritionem omnes anteactae poenitem te defectus reparare debeat . Porro in poenitentia , qua sani desungimur , quatuor occurrere pol Sunt desectus . Vel enim
deest propositum essicax vitandi peccata , quae in Tribunali deposuimus , solaque adsuit velleitas que propositi loco imprudenter habi aesti Uel ex vincibili & culpabili ignorantia gravia etiam peccata excusamus, nec proinde corrigimus; qlod maliun ita frequens esse censent viri graves , ut quotquot in aeternum pereunt , Omnes , paucis exceptis, propter vincloilis ignorantiae peccata, perire conitanter asseverent U de Augustinus Lib. I in Consess. cap. 3s. Μttitum it meo Occulta mea . qiis norunt oculi tui, mei an em non . ra n li de Mere ad te gemitum cordis mei , flumina oculorum meorum . Sed 3e praestatatiores amici Dei ; alii cum Rege Propheta , Psalm. I 2. ab occultis meis munda me ; alii cum Apostolo trepidi alebant i Nihil mia
hi eonscivi sum , sed non in Me iustificatur sum . Uel levia multa
quasi per ludum committimus, nec consentaneo dolore abstergere m limur ; Uel de his etia ri quae sincere detestamur per dignos poenitentiae fructiis non facimus satis unde manet nos gravis reatus poena
Atqui Ext. unctio line accuratiore infirmi paenitentia vitia illa inte, 6 digre non corrigit. N n desectum , si quis fuerit . emcacis propositi , nisi jam plene murata in bonum volistas omnem peccandi effectum
exuat. Non innorantiae peccata , nisi infirmus eta nunc condemnet ,
quae male hactenus excusiavit ; & inita arctiori crucis seu Evangelii via , spatiosiain seculi viam . quae tenebris obsita cist, dimittat, ut sic
ea saltum ignorantia, quae primitus voluntarie contracta est , deinceps. involuntaria de veniae digna censeatur. Non peccaeta venialia; cum de
628쪽
tia . Non reatum poenae temporalis , qui si inrte ad reliquias ta cati per Extrem. Unctionem auferendas pertinet, ut D. Thomae de pluribus post ipsium videtur, dimitti nequit, nisi infirmus ex ardenti studio satisfaciendi divinae justitiae, morbi dolores strenue sustineat, atque in spiritu humilitatis ct in animo conti ito , imminentem totius mundi ocvitae ipsius iacturam in scelerum suoriam expiationem a ceptet. ε 3 Ex nis colligent Pastores, I. amplam sibi ex hoc Sacramento , ducendi copiam exurgere; a. suam ea de re orationem non esse remi tendam ad tempus mortis , cum iam vel utcumque suspecta est infirmo , vel ei plurimum prodeste non potest; sed e suggeltu coram populo quantum sufficiet. habendam esse i ut discant fani , quae tibi postmodum infirmis utilia sinit Nec dubitandum esse , ait catechiLmus Trid. hic num. 3 o. quin Fideles ex hae doct in a maximum pietatis fructum percipant; I. haud satis esse, quo infirmum ad debitam hujus Sacramenti perceptionem inis ent, ut eum generatim ad Po nitentiam moveant; sed operat pretium esse ut insuper capita sup rius annotata sigillatim attingant; ac praesertim quae spectant ignoram.
tiam vincibilem , propter quam tot hominex in aeternum p reunt . Ita de
instanter citatus Doctor, quem qui a nobis in moralibus scilicet appellari aegre serunt, aegre in primis serre debuerunn, quod vulga res Scholastici multa, plerumque piuna disputent; vix quid unquam afferant unde, juvari pietas, &Pastores ad munia sua inHrmari possind. CONCLUsio V. Valet etiam Extr. Unctio ad restimendam corpo ris sanitatem , idque ex opere operato p attamen sub conditione , si animae saluti expedierit. Tres sunt partev. Si Prob. I. pars I. ex S. Iacobi verbis r inusis mei falυabit infirmum. At qui haec infirmi salus ab Hugone Victori Magistro Sentent. M. Tho ma & Bonaventura , & aliis vulgo Theologis de corporea sanitate ,& merito intelli itur. Haec enim verba r Gratio falvabit infirmum , ad praecedentia naec , Infimatur quis in vobis, necessario resertimur Atqui postrema haec verba de corporea tantum infirmitate intelligi possimi. ENO. Os Prob. 2. Ad id instituta sunt Sacramenta, quod per ea fieri precantur Ecclesiae Ministri. Atqui corporis sanitatem ab Extri Unctione praestari hactenus orarunt Ecclesiae Ministri , si minus in ipsa krma semper, quia haec primarios effectus spectat; saltem in orationibus ad eam praeambulis . Sic in Gregoriano rim precatur SacerdoS , ut divina benedictione fit unguentum hae omni qui ab eo tactus fuerit ,
tutamentum niantis cυrporis ad evitandos omnes dolores omnemqu agγitudinem corporis p de huic concinunt monumenta superius pas
εο Prob. 3. tum ex Decreto Eugenii IV. ubi essectas hujusce Sacramenti
est mentis sanatio ; in quantum autem εxpedit, etiam corporis tum ex Tridentino, quod per eam sacram Unctionem sanitatem eo oris inrerdum , ubi an mae expedierit , conferri declarat. Prob. a. pars contra Estium , qui negat infirmi sanitatem a virtute hujus Sacramenti expectandam esse ; eamque selum ab Ecclesiae dc Ministrorum precibus repetendam esse contendit. Prob. inquam. ω I. Flac
629쪽
r. quia interpretatio haec aliena est a communi Catholicorum senten tia , quam in Decreto suo Eligemu& , & cit. loco Tridentini Patres exponunt , 2. quia finitas corporis non minus inter Unctionis esse- .ctus recensetur, quam mentis alleviatio . Ergo licet indubie Sacramentum hanc primario intendat , quia, ut docet Augustinus, Enchyrid. cap. 66. Totum quod salutaribus agitur Sacramentis , magis adi spem futurorum hon rum , quam ad menti em vel adoptionem praesentium pertinet constat tamen & illam pari essicacia ab eodem Sacramento
Prob. 7. pars, tum ex citatis Eugenii IV. & ῆynodi Tridenr. rex ciatibusέ tum qua, ut bene S. Ti OmaS cit. dist. 2 p. quaest. I. artici ri erant nunquam inducit fecund trium essulum , nisi secundum quod expe-idit ad principalem p re ideo ex boc Sacramento non sequitur corporalis fa natio seinper , sed quando expedit ad spiritualem sanat eis p re tune semper eam inducit , dummodo non fit impedimensum ex parte decipientis .
. Obsic. r. cum Luthero . Quod non datur nisi discessuris , non con- sere torporis sanitatem. Atqui Ext. Unctio, &c. Resp. neg. min. Datur enim sacra Unctio iis qui periculose decum- 7obunt. Porro ex iis qui periculose decumbunt, plures fiunt qui per m dia vel naturalia, vel supernaturalia ad integram sanitatem revocari possunt. Datur quidem etiam proxime discessuris Sacramentum istud rsed nihil inde; quia quod ad unum effectum valere nequit , ad alios quos praecipue intendat Christus, valere potest. Obiic. a Sacramentum suos semper efictus habet in iis qui ad im rsum non ficti , seu bene dispositi accedunt . Atqui Unctionem recipiunt multi, bene & ut par est dispositi, qui tamen sanitati non restituuntur. Vix enim, ait idem Lutherus, inter mille unus restituitur, &c.
Resp. diit. Sacramentum suos semper habet essectus promissos abso late, C. promissos sub conditione , N. Porro ianitas sub hac tantum conditione promittitur, si animae saluti expediat; unde licet prioribus Ecclesiae. iaculis, quibus fides hominum cordibus inserenda erat, pluri
mum expedirent miracultae sanationes, non tamen a morbo convaleis scebant quicumque ungebantur.
Inst. Atqui inctioni sanitas sub praedicta conditione promissa non N: est . Prob. subc Multi Unctione suscepta sanitatem recuperant , qui postmodum in vitia proruunt I & his dubio procul melius fui mi mori . Multi contra tune temporis moriuntur , qui recuperata sanitate Priora merita novis eumulas bent, re his vivere melius fuisset. Resp. ad I. neg. subs ad I. a. dico P. nunquam in particulari con- 7sitare quis huius Sacramenti virtute sanitarem recuperaverit e Forte
enim citra Unctionem vitae redditus fuisset; uti apud Turcas & Iudaeos aliis pluribus in eodem casu contingit unde objectio haec nititur incerto. Dico et. iis etiam qui per Unctionem sanati supponerentur melius quid ab ipsa contigisse , nimirum plenioris gratiae mensuram . Quod autem ab ea deinceps exciderint, ipses solis, non autem Extr. Unctioni imputandum est ; sicut quod quis recepta pie Euchari- stia , postmodum in vitia proruat, de in eis usque ad exitum perseve
630쪽
rans, durius ob nratiam sua perfusus erat, a supremo Iudice excipi tur, non Eucharistiae vitium est, sed personae. Ad a. a. r. Et id etiam incertum est , an diu stetissent in bono , qui per Unctionem satiati suissent st a. nemo est sincere Christianus, qui cum Paulo non arbitretur sibi melius esse Christo citius perfrui,
quam in hac lacrymarum & anxietatis valle diutius commorari δ 3. qui momenta nostra computavit Deus , certam cuique pro summo arbitrio gloriae mensuram destinavit . Ergo sicut de eo conqueri non
possunt infantes statim a Baptismo rapti , Iicet ex iis non pauci adlublimiorem beatitudinis gradum deventuri fuissent; sic nec iis conquerendum quos tangit Oriectio. . Obiic. 3. Si qtrotiescum e corporis salus ad salutem animae expedit , liberetur a morte infirmus, plerumciue sanitas insiani miraculo adscribenda erit ; quoties nempe tanta eli iniquitas moroi , ut citra miraculum aeger sanari non possit. Atqui miracula nec a Sacramentis
hodie, nec ab Ecclesiae Ministris expectari debent. Respondet Dom. Soto, in A. diit. 23. q. I. arta a. Sacramenti hujus effectum esse , non ipsam ianitatem in se, sed auxilium quoddam aurecuperandam sanitatem p quod licet insulibiliter iuvet ut praestans Medici pharmacum , non tamen infallibiliter sanat ; quia vis morbi quandoque eo potentior est. Sicut Confirmationis effectus, qui est intrepida fidei confessio, quia non in se datur, sed in auxiliis ad ipsam,
quandoque majoribus tormentis cedit, &c.
Verum doctrina haec, quam ne leviter quidem redarguit Iueninus pag. mihi So9. a Suare, disp. 4 I. sect. . num. q. GOneto, disp. z. olim. a 3. Ηa rto, cap. 6. sub finem , & aliis passim rejicitur ut ad minimum temeraria , & opposita , non quidem definitioni , sed doctrinae Tridentinae supra adductae . Nec profecto digne de Sacramento sentit, qui plus non eidem tribuit quam pharmaco , Vel arti medicae . Nec obest exemplum ab eodem Theologo adductum ι conlians enim fidei prosessio est opus pendens ab hominis libertate , quam gratia non
tollit: at vero corporis fanitas non est opus libertatis, sed per m dum naturalis operis perficitur z adeoque quod aegritudinem non vi eat remedium , eius infirmitati tribuendum est . Id autem de Sacramento sentire prorsus indignum est. Resp. itaque neg. maj. fanatio enim etiam supra naturae vires tunc duntaxat vere est & dicitur miraculum , quando fit supra consuetum gratiae , Sacramentive operandi modum . Duo scilicet ex S. Thoma
Ad miraculum requiruntur. ς I. ut opus naturae vires excedat ἔ a. urrarum sit & praeter ordinem a Deo constitutum unde iustificatio impii , licet vim naturae superet, miraculum dici nequit ir quia nec rara est , nec a Sacramento nisi secundum ordinem a Deo constitutum producitur . Pari ratione sanitas , quae naturae viribus propter iniquitatem morbi restitui non potest , per Sacramenti virtutem absinque miraculo restituitur; quia restituitur juxta legem a Deo constit tam . Ita San vius, & melius Haberi. 'Quaeres quis sit ordo inter recensitos Unctionis nostrae effectus.
RcsP. cum Saaborio, ibid. pag 489. quod corporea sanitas, si cum
