De causis et signis acutorum et diuturnorum morborum, libri quatuor. De curatione acutorum et diuturnorum morborum, libri quatuor. Cum mss. duobus, Harleyano, & Vaticano, contulit

발행: 1723년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

αο DE CAUSIS ET 8 IGNIS

E PA Oduod si profluvium fiat a Pulmone, exesa praesertim Parte, consertim effunditur, M cum vehemente tussi sanguis exit saturate flavus, spumans rotundus, ita ut alia ab alia differat rejectio; quoniam eorum, quae de pectore exeunt, etiam in communi vase corruptio diversa est; A ex iis, quae tanquam ex appositione permiscentur, separare quaedam possis quae pectoris partes esse videantur : alia vero, quae quasi carnosa sunt, pulmonis esie partem existimes; adest pectoris gravitas sine dolore, & in his praecipue facies valde rubet. ApEA. .. Si ex Pectore sit profusio, dolor anterius, iuxta os pectoris, ruptae paratis indicium est : tussis fit assidua, vix quicquam trahens: sanguis autem io non admodum flavus, modicae crassitudinis, sine spuma; at si in ejus transitu per consensum asticiatur pulmo, aliquid ab eo spumae communiuratur : quoniam ex pectore in asperam arteriam via per pulmonem est.

Ei Li. At ex Latere sanguis cum tussi sertur, niger, laevis, foedi odoris viro-1ssique, qualis e putrefactis rebus exhalat: lateris acutus dolor; multique

Pleuraticorum more cum febre moriuntur.

Caudi. Hos affectus insere hunuda & calida tempestas, quale est humidum calidumque ver post hoc, aestas : minus autumnus : hyemsque ministis. AEstatς per sanguinis profusionem maxime intereunt: quomam eo rotempore inflammationes maximae oriuntur; Vere proxime, ex inflammationibus, sebribusque ardentibus; autumno autem Phthises praecipue

oriuntur.

Utque summatim loquar, in omni Sanguinis Resectione, licet parvasit, ruptaeque licet partes jam coierint, sequitur animi demissio, vitaeque aue maxima desperatio; quis enim ita constantis animi est, ut seipsum quasi jugulari sentiat, neque mortem pertimescat i siquidem animalia quoque

maxima ac sortissima, quales tauri sunt, sanguinis profusione celerrime moriuntur. Verum haec quidem res non ita mira est; illud autem ma ime admirabile : quod in eo tantum casu, ubi sanguis ex Pulmone ser-3otur, qui affectus omnium est gravissimus, aegri, etiam chm ad ultima ventum sit, de se non desperent. Mihi quidem hujus rei videtur esse causa, quod pulmo dolorem non sentit; nam vel in exiguo dolore laborantes mortem horrescunt, L plerique magis exterrentur, quam Ia duntur contra, cum in maximis affectibus dolor abest, nullus etiam3ue mortis subest timor, & id mali magis perniciosum est, quam terrificum.

312쪽

ACUTORUM MORBORUM, LIBER SECUNDUS.

CAP. III.

RECTE Medicus atque Vulgus, recte plane hunc affectum

minarunt; etenim nomen mali est quod celerrime occidit. Ecquid enim S copes vi majus celeriusve est y ecquodnam aliud nomen hujusce rei possit esse significantius y Quaenam vero pars magis quam Cor ad vitam mortemque confert t Neque enim Syncopen asse uine Cordis incredibile videtur, aut vitalis in eo facultatis detrimentum; io tanta mortis est celeritas, talisque species. Hic quippe morbus vincul rum quaedam dissolutio est, quibus facultas continetur vitalis: & humanae constitutioni plane 4dversarius ; nam eum eam tenaciter arripuerit,

non dimittit, quoad hominem dissolverit. Quid mirum ρ siquidem alii

graves affectus certis quibusdam partibus, quibus innascuntur, proprii 1ssunt, easque solas attingunt; Bubones pestiseri, iique pessimi moris, ex jocinore, neque ex alia quavis parte, oriuntur; neniis Teianus est proprius, Epuepsa capiti; ita Syncope Cordis mitaeque mors- est. Quicunque vero hunc esse Stomachi affectum existimant, quia Mo vinoque, quibusdam etiam frigida, vires au , malumque sit depulsum, mihi qui-ao dem eodem jure Phrenitidem morbum esse capillorum cutisque capitis videntur arbitrari posh, quia detondendis perfundendisque crinibus re levantur Phrenitici. Verum enimvero Stomachi vicinia Coidis plurimum interest, quippe ex quo Cor tam utilia, quam noxia sibi attrahat. Siquidem aerem etiam per pulmones, respirationis gratia, Cor adducit: nequeas tamen ex aequo principio pulmones spirandi facultate potiuntur. Etenim

haud instrumentis inest vis, sed illic, ubi vitae atque roboris principium est; porro Stomachus nec vitae principium est, nec sedes. Potest quidem fieri, ut per imbecillitatem ejus quispiam laedatur : quemadmodum cibi, qui Cordi noxii sunt, non Stomacho ipsi, sed per eum Cordi OG 3ociunt; siquidem qui ex his intereunt Cordis affecti notas habent, pulsum

exiguum, imbecillem, cordis palpitationem cum subsultu vehementi accedit vertigo, animae desectus, membrorum torpor ac resolutio, ingens neque cohibendus sudor, totius corporis frigus, sensus, vocisque privatio. Haeccine vero Stomachus patiatur t huic quidem affectus proprii 3 3 sunt, nausea, vomitus, cibi fastidium, singultus, eructatio, Mea nonnunquam acida. Ii verb, qui Corde laborant, sensus habent etiam acutiores, ita ut melius, quam antea, & audiant, M videant: mente quoque constantiori puriorique anima praediti sunt, idque non modo in prae-G sentibus

313쪽

sentibus negotiis, sed etiam ut sutura verissime declarent. Hae certhnon Stomachi, sed Cordis, facultates sunt, ubi & anima, & natura ejus locatur ', ubi etiam eaedem facultates morbo afficiuntur. Caeterum hic affectus virium naturae di lutio est, ejusque causa fit fiditas cum humiditate ; nam & intra ia extra calore vacant, neque uesitiunt, M spiritum emittunt frigidum, magnis licet atque Ardentaliuaffictati fuerint febribus, a quibus Θncope succenditur. Nam cum natura & valens, & recte temperata est, omnibus dominatur atque imperat,& humoribus, & Spiritui, M solidis partibus, perque convenientem horum ordinem Sc modum vitam homin s administrat; at si naturae vim 1 oculum, id est vis, soluta fuerit, tunc affectus iste nascitur. Huic im- ,

tium praebet Caufus, sive Febris ardensis qui hujusmodi est.

CAUSIS,

FEBRIBUS ARDENTIBUS.

CAP. IV.FERVOR ubique acer atque tenuis, in interioribus praesertim

partibus : spiritus, velut ex igne, torridus : ingens aeris adductio, ejusdemque frigidi desiderium : linguae, itemque labiorum, eto& cutis siccitas: extremae partes frigent: urina bile saturata : vigiliae pulsus creber, exiguus, languidus : oculi Iucentes, splendidi, subrubri: bonus faciei color. insed si malum increstat, majora & priora fiunt omnia ; pulsus mi- nimus, & creberrimus : calor siccissimus acerrimusque : mens desipit asomnium rerum ignari sunt siticulosi : omnia frigida attrectare cupiunt, parietem, Vestem, pavimentum, humorem ; manus frigent, sed earum palmae vehementer incalescunt: ungues lividi: respiratio frequens : rosecidus quidam humor circa frontem & jugula. At si ad ultimam ariditatem L calorem pervenerit natura, calor in H-30gus, siccitasque in humiditatem convertitur ; quoniam extrema rerum .

Eadem, de Cordis facultate, Archigenis sententia est, quam impugnat- De Loci Ailest. L. I, c. I. Heterum autem opiniones de laco in Clardiacis iniente adducit Gestus; Acut. Morb. L. 1, c. 3 . discriminis verb notas inter animi deiectionem ex St acto &affectum Cardiacum exponit. U. 31.

314쪽

incrementa in contrarium statum solent transire. Itaque cum soluta fuerint naturae vincula, haec est Θncope t tum per universum corpus non

supprimendus sudor prorumpit: respiratio frigida : plurimus circa nares vapor ; siti ardent, etenim tum omnes aliae partes, tum praecipue ipsa uesitis instrumenta, os scilicet atque stomachus, exaruerunt; urina tenuis, aquosa : alvus plerumque sicca est, sed quibusdam pauca, biliosa exce nit ; multus redundat humor : quinetiam ossa dissolvuntur atque dissi lint: ex omni parte, sicut in flumine, extra fit effusio. Animus constans rursus efficitur: puri sensus omnes : ingenium subtile: mens Ribiodica ; quo fit, ut imprimis vitae suae finem adesse praesentiant; deinde astantibus futura praedicant ; sunt quidem nonnulli, qui eos aliena loqui arbitrantur, sed cum praedicta evenerint, homnes admiratione obstupesecunt. Alii cum quibusdam defunctis etiam colloquuntur quos prae-' sentes ipsi sortasse soli prae tenui puroque sensu aspiciunt: aut sorte ip-i 3 sorum animo viros, quibuscum versaturr sunt, praenoscente, atque declarante. Is quippe erat antea in humorum illuvie, & caligine demersus: postquam autem ista morbus eoauserit, tenebrasque dispulerit ab ocuIis,

quae gerantur in aere, enarrant, mentemque quasi nudam habentes veracissimi vates evadunt. Quicunque vero ad istam humorum animiaetoque tenuitatem pervenerint,' vix supersunt, quia facultas eorum vitalis jam in auras evanuerit.

CHOLERA.

HOLERA materiae recursus est ex universo corpore in stoma- Choactaechum, Sc ventriculum, L intestina : malum acutissimum. Ea' quidem, quae in stomacho congesta fuerint, supra per vomitum erumpunt; per inseriores autem vias, humores in ventriculo & intestinis collecti exeunt. Ome primo evomuntur, aquosa sunt: stercora venter

go excernit liquida ia odoris Ressi : nam affectus hic ex assidua cruditate nascitur ; ubi ita eluuntur, pituitos, prodeunt, ac deinde biliosia. In initio haec facile ac sine dolore redduntur; postea verri cum stomachi

intentione, ac ventris torminibus.

315쪽

,-- Si morbus increscat, graviora fiunt tormina, desectus animae, niem brorum resolutio, anxietas, cibi fastidium : vel siquid assumant, bilis saturate flava cum multo sonitu ac nausea per vomitum erumpit: similes etiam d ectiones sunt ; accedunt nervorum distentiones: crurum brachiorumque musculi contrahuntur : digiti incurvantur : vertigo fit, & uesingultus: frigus oboritur, L extremae praesertim partes algent, tonimque corpus inhorrescit. reis Si pernicies in propinquo est, sudoribus aeger dimit: atra bilis sursumia deorsim effunditur : urinae parum redditur, tum quia convulsionibus prematur vesica, tum quia haud multum urinae colligat, propter humo- 16rum ad intestina derivationem; vox intercidit : pulsus exiguus, & croberrimus, qualis in Θncope et vomendi conatus assidui, & inanes: dejiciendi, sicut in cupiditas, sicca tamen, neque humoris quicquam excernens. Mors doloribus plenissima, ac miserrima, quae convulsionibus, & strangulatione, & inani vomitu insertur. is ah. . A AEtate hic assectius praecipue nascitur, postea autumno, vere rarius,M- atque hyeme rarissime. Ex aetatibus, eidem opportuni sunt juvenes, aetate consistunt : senectus minime : pueri maxime, sed extra mortis periculum.

SIVE

VOLVULO.

I N intestinis excitatur inflammatio dolorem movens p iciosum ; et

multi quippe ex vehementia torminum intereunti latus etiam Spiritus 3 quidam nascitur frigidus, ac iners, qui nec per superiora, nec per inseriora facile transmitti potest : sed per superio tam intestino-Tum sinus convolutus plerumque inhaeret ; quam ob causam Ilei, sive

316쪽

ΑCuTORUM MORBORUM, LIBER SECUNDUS. 2s

ri u nomen obtinuit. At si ad tormina compressio intestinόciam cs, & mollities accesserit, multumque ima pars ventris exstet, ap-sti ,

pellatur; quia- id est, elixatio,) idem quod id est, mol

litieis significat, κομνὴ vero nomen intestinorum est ; ita Mesenterium, uenervos scilicet, atque Vasa, membranasque, quae in medio intestinorum jacent, & ea suspendunt, Veteres dixerunt. Ilii causa est, assidua multorum, variorumque, M inusitatorum

rum corruptio, M alia post aliam cruditas, praecipue ab esu earum re-mque op-rum, quae Ilium excitare consuεrunt, quale Sepiarum atramentum

16 Idem etiam expectari potest ab ictu, vel frigore, vel larga atque avida inter sudandum frigidae potione. Iis etiam inseriora solent inflammari intestina, quibus intestinum cum stercore in scrotum procidit, neque inventrem repulsum est, sed eo violenter protrusum. Usitatus etiam pueris est affectus, quippe quos cruditas multum infestet: sed ii evadunt, is tum propter consuetudinem, tum ob intestinoriam humiditatem, quae illi habent lubrica ; Ilio senes non saepe tentantur, sed ex eo minime ad sanitatem perveniunt. Affectum hunc tempus aestivum, magis quam

vernum, parit autumnus magis quam hyems: utrisque autem multo frequentius aestas.

dio Multi itaque ex his torminibus repente intereunt. Quibusdam pus intus coit, deinde nigricans la putrefactum excidit intestinum, atque ita perierunt. Si morbus sit mediocris, adest dolor convolvens humorum Morbus in stomacho redundantia : resolutio, Sc languor : eructationes vacuae, nihil relevantes alvus flatibus submurmurat, quae usque ad sedem trans-α3 eunt, ubi exitus iis intercluditur. Sin aegrum ex toto morbus occupet, omnia sursum, L Spiritus, Sc 'h pituita, & bilis, per vomitum erumpunt: pallidi sunt, ac per omne corpus frigdi: dolor vehemens: spiritus dissiculter trahitur : urget sitis. Quod si mors jam instet, sudor anat frigidus urinae dissicultas est : , inrtis 3o sedes adeo constricta, ut ne tenuem quidem lamellam recipiat: stercoris vomitus : vocis interclusio; pulsus antea quidem rarus, Sc exiguus : sed, instante morte, minimus, creberrimus, deficiens. Haec utique, affectis tenuibus intestinis, contingunt .sidem etiam morbi Colo incidunt, & eaedem notae sunt, eademque Colati 3 s mali species. Horum aliqui evadunt, si in Colo excitetur Suppuratio cujus rei causa est, quod intestinum crasium Sc carnosum est. Caeteruili, '' affectis tenuibus intestinis, tenuis 8d acutus subest dolor ; ubi vero Colon laborat, plurima est humoris abundantia, Sc gravitas ei insaeret :dolorque modo ad costas pertingit, ac Pleuritidis Opinionem facit, si- o quidem in his etiam oritur febris; modo, hic vel illic, sub iis costis, quae Nothae vocantur, percipitur, ita ut jecur, aut lienis dolere videatur;

317쪽

DE CAUSIS ET SIGNI s

rursusque ad ilia descendit; Colon etenim intestinum praegrande est, liundequaque fusam atque sinuatum ; quibusdam dolor etiam Ossi Sino infigitur, Sc semoribus, musculisque testiculorum, qui Cremasteres appellantur. Porro qui dolore Colico tentantur, magis inani vomitu laborant, quodque effunditur, tenue, & biliosum est, oleique simile. In shoc malo, tanto levius est periculum, quanto Colon tenuibus intestinisia carnosius est, & crassius, & noxae tolerantiu8.

A CUTIS AFFECTIBUS

CAP. VIL

De Ροπα UI Jocinore laborant, quanquam non citius, quam Cardiaci, majori tamen cum dolore moriuntur. Etenim maxima secoris pars sanguinis quaedam concretio es. At si in ejusdem 'riis causa inciderit aliqua lethalis, aeque celeriter, ac Cardiaci, consumuntur. Is Siquidem hae partes ex membranis, nervisque, tenuibus quidem illis,

maximi tamen ad vitam momenti, atque ex venis grandibus coni untur.

Praeterea, ut Philosophi quidam prodiderunt, huic loco animae appetitu insidet. Ex hoc viscere longe maxima sunt sanguinis profluvia; post

enim Venarum qi dam radicatio est Τ: in quibus, sicut neque in ullis aliis dio juxta partes nobiles, magna haud admodum frequenter excitatur inflammatio, quia priusquam haec contrahi possit, aeger interit. At exiguae in flammationes saepissime ibidem ori tur quo fit, ut mortem eradant, sed diutius aegrotent; quoniam a procreando sanguine, quod opus ad yemsr pertinet, id nec quiescit unquam, nec moratur. a iit oris Quod si circa cor, & mfra septum transversum, ad quas partes sammatio. guis inde amandatur,) magna quavis de causa, vel ex dies, vel ex assidua multorum, M inutilium ciborum corruptione, vel ex ebrietate, Vel ex violento frigore, & praesertim in ipsis etiam Jecoris fortis, contrahatur inflammatio, mors ingruit celerrime. Fervor enim urget, in profundo δ' latens, obscurus, acer pulsus segnis: doloris varia, M omnigena species, qui modo dextras partes ita transfodit, ut acutum illic telum imfixum esse videatur : modo torminum similis P rursus cum ingentis cujusdam gravitatis sensu; inter dolores virium languor, vocisque suppressio.

Plato in Timao; caeterique hujus Sectatores. i Verba Hippocratis. L. de Aliment. Septum

318쪽

Septum transversum L membrana costas succingens deorsum trahi percipiuntur, quia ab his partibus jecur suspenditur, atque ita illas onere suo degravat; quapropter in jugulo, quod est e regione jecoris, V hemens sentitur dolor ; tussis impersecta, tussiendique tantum cupiditas, s vel si ea sene expleatur, nihil humoriis secum trahens : spiritus dissiculter adducitur, quia septum transversum pulmoni non opitulatur, quod ei ad constrictionem ac dilatationem naturaliter inservit: paululum spiritus accipiunt, plus emittunt. Coloris sunt ex atro viridique permixti,& quasi plumbei; cibum fastidiunt, vel siquid astumant, praecordia iis 1 o inflantur : eructatio fit biliosa, acida, virosa, cum nausea, & inani ii tentione : venter solutus biliosa, vitata, pauca, plerumque dejici Mala assidue increscunt; mens, quanquam haud ita multilun alienetur, segnis tamen fit, & suspesia, & Vana: corporis multus languor : extremorum stigus: tremores, horroresque: singultus inanis, convulsioni si- auentilis; Merici fiunt, & per umversum corpus sincera bile inficiuntur. Re in autem morbus, ante septimum diem exortus, & alios quidem saepissime occidit Onicunque vero, vel sanguinis profluvio, vel multis ac biliosis Esionibus, vel urinae plurimae S sincerae effusione, mortem evadunt, his dio post tres septimanas secur ad Suppurationem tendit. Quia si longum adhuc tempus sine Abscessu durent, in Hydropem insanabilem affectus desinit; sticulosi sunt, parum tamen bibunt: corpus aridum est, & expers pinguedinis: acida expetunt, sed nullum gustu saporem percipiunt

Morbum hunc autumnus msert, cum nimia horariorum & variorum cauta. α3 fructuum eis, & cruditate ex us insequente. Qui aetate consistunt eidem maxime sunt obnoxii

VENT C AUT

ACUTO AFFECTU.

A Drtii iecoris, inter ejus trema, Vena lata procedit, quae, in his

tenues ac plures usque divisa, in totum denique jecur per venas adeo minutas distribuitur, ut eae visum effugiant. Harum sum-

mis osculis aliarum venarum extremitates committuntur, quae ex tenuibus Hippoc. Aph. 5a, & ε , S

pluti

319쪽

DE CAUSIS ET SIGNI s

pluribusque majores paucioresque fiunt, & in medio tandem jecore in Venam unicam atque grandem coalescunt. Inde per divisionem duae factae ultra jecur pertinent. Harum altera, primam jecoris fibram sursum penetrans, in gibba ejus parte iterum emergit : 8c postea, septo transverso perforato, cordi inseritur; Vena Cava haec vocatur. Altera, quinta & inferiore jecoris fibra usque ad gibbam ejus partem traje juxta spinam exit, eique usque ad coxas praetenditur; haec etiam Vera cama est : idem enim nomen obtinet, quoniam una atque eadem Vena est, initium sumens a jecore. Nam siquis velit, lamellam possit, L a superiore Vena Cava, quae ad cor pertingit, in eam, quae juxta spinam serpit, rursusque a spina per jecur intra cor, transmittere; eadem enim

via est. i Haec itaque Vena, ut ego arbitror, tota acutis & vehementibus morbis tentatur; etenim omnis una est arque eadem. Quibusdam vero Medi,

cis ea pars duntaxat, quae juxta spinam posita est, videtur assici, is quia nullae notae evidentes subsunt, quae partem juxta cor laborare significent : nam intra pectus ea protenditur, nulli rei adhaerescens, sed ibidem suspensa, quoad septum transversum praetergressa cordi inseratur; quo fit ut, siquid gravius malum Venam hanc pertentet, id ab ambienti

pectore occultetur. 2oCQ-- Creterum in hac Vera oriuntur affectus, quae vocantur Cedmata; in Cavia quo casu sanguinis, ex ejus ruptione, profissio citissime mortem insert: is autem, si in pectore fiat ruptio, sursum per pulmonem atque asperam arteriam effunditur ; quod idem si juxta Venae originem, in inseriori ventre, contingat, is intestinis continetur, ita ut ea repleat: ubi, Tm psquam sanguis dejectus in conspectum prodeat, aegri moriuntur : at iis erat interim venter plenus sanguine. h. π Circa Venam hanc nascitur etiam instammatio, quae si magna sit, hο-samm, minem celeriter interimit. Fervor enim acer ia mordax, an umque ventre conclusus, succenditur, qui in externis partibus ita parum emicat, 3'ut tangenti mitis tantum calor subesse videatur : homo interim comburi se existimat; pulsus exiguus, creberrimus, quas compressies, ac sese persequens P extremorum frigus ingens sitis : oris siccitas : vultus d color quidam rubor : totum corpus subricundum est praecordia dura, ac sursum reducta P dolor magis in dextra parte urgens. Venae palpita-33tio est, ad ilia usque continuata : in quibusdam autem Arteriae, etiam juxta spinam, quod a pulsu in altera praecordiorum parte significatur; nam Arteria, juxta Venam ad sinistrum latus posita, cum illa consentit, utpote quae in omne corpus diducta neque ulli parti quicquam levamenti afferat, neque ipsam cutim emolliat; cutis enim sicca est, rugosa, atque qaspera, in partibus praesertim prominentibus atque osseis, ut in cubito, genibus, & digitorum articulis. Somni tumultuosi sunt: venter aliis nihil reddit, aliis exiguum aliquid, acre, & biliosum : urina flava, &mordax : mens constat quidem, sed torpet: & corpus tabe consumitur. Unde

320쪽

ACUTORUM MORBORUM, LIBER SECUNDUg. αμ

de fit, ut quicunque hunc viderint.morbi statum, Caufum sive Ardentem Febre illum vocarint; & prosecto ejus fgna ad Cauforum speciem pertinent, & per autumnum affectus hic exoritur, juvenibusque, & aetate consistentibus maximὶ lethiser est, qui ex mala vicths ratione, la niue mi is laboribus, tenuem sibi corporis habitum compararunt. Decimo quarto die plerumque moriuntur ; quibus autem morbus in vetustatem incidit, intra duplex temporis spatium maereunt. Quibuscunque autena ex initio, vel parva fuerit, vel magna cito conquieverit inflammatio, mortem erigunt, sed malo nondum liberantur : enim diu laborant; 1 o decedunt quidem periculosae notae, uti dolores, & praecordiorum distentio, & pulsus pravitas, & mentis torpor ; remanet tamen fastidium, iamolestia, & anxietas: accedit ardor, & sitis, & linguae orisque siccitas :spiritum longo magnoque trama consertim accipiunt, quasi totum aerem refrigerandi sui causa vellent adducere. Quod si frigidam quam plu-iue rimam affatim bibant, paulisper relevantur : sed sitis iis rursus accenditur, rursusque frigidam avide hauriunt; & eodem tenore malum procedit. Et peritus Medicus, sicut in aliis Febribus Ardentibus satis tuto, ita tutius in Causo, qui ex Vena cava oritur, frigidam liberaliter propinaverit. Et si aqua, per alvum, aut vesicam, transeat, vomitu non est ρο opus; sin minus, ab epota multa frigida multum vomendum est; dinrumperetur etenim homo, si tanta humoris hausta copia, misit per sin dores, vel urinam, aut alvum reddiderit.

RE NUM,1 ACUTIS AFFECTIBUS

CAP. IX.

Ι ΕΝΕΘ xeliquo corpori, quoad speciem ejus, non ita multum

periculi inserunt, etiamsi acutissimis ipsi tententur malis : et iam naturae glandulosae sunt;) aegrum tamen facile interimunt: Θo quoniam horum actio apprime necessaria est, urinae scilicet a sanguine separatio, ejusdemque excretio.

Urinam vero supprimere potest, vel Calculus, vel oborta inflammatio, vel grumi sanguinis, vel aliquid horum simile. Id ubi fit, reliqui cor- si poris species nullo affectu, ex consentu, perturbatur ; sed ipsa per se 33 urinae suppressio malorum omnium causa est. Adest enim servor acer I ia mo-

SEARCH

MENU NAVIGATION