장음표시 사용
611쪽
ceret, qui,Vir praecellentia celebris,&, velut ipse Princeps fama accepit, jam in procinctu est, ut in patriam revertatur; & proinde doni istius magnum meritum illi fore. Quae omnia Pangoranum adeo non ad liberaliorem habitum perducebant, ut responsi vicem praeberet, in procaciam Verbis adaptatis, Coccum Maldivensem ejus pretii, apud Reges dc Principes, non minorum gentium Generales, diverti debere. o responso mirifice genio suo litabat, postquam, intra Belgarum & Anglorum apud Bantam enseS
moram, oraCuli instar sanciverat,ne quis Generales aut alterius ordinis RectoreS,Utriusque Nationis, inter Principes & Aulicos administros numeraret; quod Mercurio VO-ta facerent & lucri Cupiditate turgerent, eosque viliori respectu & spretum ori semper dignatus est, quam territorii sui Dynastas dc Inquilinos, quorum Curae circa Principum & Regni negotia limitarentur. Quibus ita decursis Pangoranus ritus sitos in aliam faciem mutare occepit, Cocci Mald. frusta seponens, nosque ad auditorium suum expeditionis ergo admittens, nulla ratione se induci passus, ut tantillum COC-ci Mald. Generali Bothis admetiretur. Quae omnia domum reduci Coenio, reCenses di occasionena praestabant, ut de dignitate Cocci Maldivensis & aviditate Pangorani Colloquium texens in cachinnos genas laxaret. Tam raram Cocci Mald. dignationem ex Pangorano ubi percepissem, atque oculari inspectione assecutus essem, qua solicitudine eum tantus Aunceps versaret & custodiae suae traderet, cupiditatem in Ine & Curam ingeneravit Coccos ejus notae aut saltem taleolas aliquot acquirendi, velut deinceps post bonam temporis mensuram minutula Nux Maldivensis ad dominium meum translata est, in totum differentia a jam dicta aberrans; postquam ea an serino OVo major non esset, compagine testae Crassior & scabrosior, neC non ratione proportionis magis extensa in longitudinem, quam in praecedentibus enarrata. Multoties lima aliquid abrasi, &subinde in gelidam,subinde in calidam, demersi,explorandi industria, quae varietas coloris, odoris aut saporis Contra ordinarii Cocci indolem se propalaret; atque e 'rimo an cam simili quantacate , ω dos liquoris , in
aequilibrio soliti Cocci, saturatiorem Cocci Colorem, fragrantius ferientem odorem, & acutioris sensi is seporem manifestare: quod cum me interni farctus aut medullae desiderosiim efficeret, Nucem meam ad digiti latitudinem in stiperficie serra detruncavi, quod ipsum non nisi subtili acie & post multos labores effectum dare potui, postquam secundum jam dicta, testa crassa admodum & immensa duritiei contumacia resisteret. In aperta, contra genium dc naturam vulgarium Coccorum,medullam
albam deprehendi, quae, communi velut lege, testae coaluit, non dis luendo pene nexu, qua a calyce separata,offendi, selidam velut medullae massam, ad paleae latitudinem a circuitu testat dissitam, sui quasi juris, ad testae effigiem ConcluAm, & excitato motu strepere solitam, tanta ariditate refragantem, ut cultro aut novacula CXiguum modo ramentum separare liceret, quod ipsiam duritie cum osse certabat; nihilominus aliquales astringentis amaroris Vires promebat.
Atque haec praecipua slint, quae tibi V. Cl. de Cocco Maldivensi communicanda
novi, hac quidem temporis occasione. Caeterum non mihi deest ampliora, de communi Coccorum atque aliarum Palmarum genere, participandi, postquam experientia,
proprio satu parta, talem eorum Cognitionem mihi largita est . qualis specierum describendarum modulis necessaria est. Quoniam vero praesens operis tui tractatus de solo Cocco Maldivensi lapidem versat, quicquid reliquum est, in futuram commoditatem differemus. Tuum interim erit ea cordis propensione jam Communicata amplecti qua tibi oblata sunt. Tuus animo totus I. SPE CX. Scholion. l ornando se occupabat Mira naturae sedulitas in ferinae propemodum nationis Principe, sed quam cultioris seculi exemplis probabilem reddere licet. Quippe Imperator quoque Rudolphus II, nostra aetate Toreutices avidissimus fuisse dicitatur, manus sitas fabrili opere occupare solitus. Ne tamen in mundi senecta eum morem invaluisse quis arguat, postquam Iulium quoque Caesarem in ipso Orbis penenatali studium suum tornando detinuisse constat, vel Suetonio teste, qui in ejus vita asserit Caesarem gemmas, toreumata, signa, tabulas operis antiqui semper ani mosissime comparasse. Vtinam pejus collocatae operae nemo rationes reddere Coga
tur l Quippe otio intervallum largiente plurimi voluptati & Fescenninae licentiae se dedicare selent, Alea & Fritillo potiorem aetatis partem oblimantes; unde tandem res domesticae franguntur, sanitas labefactatur, honos proscinditur, dum istis
612쪽
frugiferae manus gloriae immortalitatem, familiae&salutis, imo seculi temperiem parare solent. LVcem in tenebris quaerere, neque unius, neque plurium simul est: negotium, qui quidem vel oculorum Caligine laborant,vel montis acie hebescunt. Quod in Bota nices campo exertis indiciis documentum praebet, qui licet fertilitate hilari, & ex tricabili copia abundet, humani tamen stuporis vitio atque intellectus impervio tran situ diu neglectus jacuit, imo pedibus varie dispersiis est. Antiquorum autem induta stria coli coeptum Seplasiarii, atque his pejores Monachi, velut irreptione facta, radici tus everterunt. QVippe tenebrarum alumni, atque inscitiae propagines, divinorum arcanorum incuriam ad Medicinae lanienam transtulerunt,scilicet in delegato sibi munere inertes, in ascititio atque alieno ingeniosi, si dis placet. Tanta vero male rem gerentium essicacia fuit, ut Europae, imprimis Italiae, non sbium literatos, verum & Asiae, Arabiae, atque Africae incolas traductionibus iniquis non sine flagitio confundentes , ad qtiisquilias suas & gerras pertraxerint. Quam fundi Medici calamitatem nitori sblito reddere aequanimi & solido judicio praediti hominis res est, quique varia per orbemjactatione, linguarum adminicula, quibus Bolanica sustentatur, 3c herbationum , rerumque naturalium arcana penetravit. Ego autem licet eruditione &ingenio gregalis, pro viribus tamen effectum dabo , ut aliquam perniciei suae maculam tam salutaris scientia deponat. De Coccis vero dc Palmarum generibus studium meum brevi intendere voveo, postquam ad illustrandum a probis viris faces mihi prae- tensas non dissiteor. Quippe &nostri seculi in communicastio liberalitas & superioris non averssenda diligentia, rei Bolanicae locupletiorem me esse volunt. Quos omnes ad inquirendi studium pressis vestigio sequi me fateor, ut si non aequalis aliquando, saltem parvo intervalli spatio ab iis avellar. Quod effutitione in audaciam laxata a me dictum qui placabic, Garadoxi boni interpretis habitu tacipere debet. Neque enim eruditioni meae, quae tenellas clotes habet . palpum facio , sed diligentiae merita apud strenuos quoscunque ad abbacum vocare non erubesco. Hac sola ordinem aliquem tueri me invenient, qui Herbariae quoque rei notitiam, jam longa temporis serie partam, apud me Vigere non ignorant. Neque plura in accessum aut augmentum Convasiare libet, ne operi nostro brevitas consecrata, verborum abundantiam Pandectas aut longitudinem immensam evagetur. Rem vero negotii & dissicultatis plenam propensa animi alacritate decurrere statui, quae una multorum laborum exantiatrix essesblet. Si tamen propriis ingenii viribus succumbam, ad eruditorum Virorum scripta Confugiens pedamentum mihi praebebo. His quoque alibi defectum strum quiritantibu , ad Exoticorum thesaurum a me receptus
fiet, quem proprio Marte ex scriptis & quandoque colluvie sui ita dicam) Auctorum corrado, ut mihi & pysthumis subsidii loco servire possit. 4ippe ex umbris domesticis in claram caeli lucem aliquando exauspicabit, modo pari vitae & sanitatis beneficio frui nobis dabitur. Quod D. O. M. largiri nobis dignetur, ut quae verbis hactenus fucata apparent, in Veram Operis. emgiem perduci possint. Quemadmodum nihil efficacius aut probabilius docet, quam Icones ad res propositas adhibitae , ita omnino necessarium duxi nostrae huic Medicae Nuci tabellis fidem & auctoritatem afferre, quod verbis non satis convenienter fieri potuit. Ex libris enim solis neminem aut Anatomicum aut Bolanicum insignem devenisse constat. Quia autem oculi ministerium quod ingenii acumine & praecellentia dirigitur, pictorem stibinde facit; nunquam rejiciendi videntur, qui in utroque ossicium praestiterunt, scilicet rem verbis dilucidatam figuris CYprimentes; postquam, velut mutuum muli scabunt, ita oculus exterior internam mentis aciem illustrare solet uippo Scristero patre Auctore, Exer C. 7 s. Sect. a. Imago rerum nihil agit praeter impressionem instν- sin vel exteriores vel interiores, ad cognitionem. Qtiae impressio nisi facta est, otiosam figui Mostentationem dicere licet. Ait enim paulo ante, ' pe imagines, species, repraest rata' tiones, amotaspecie omnes abeunt: nisi quae in ensibus reripiuntur. Sunt enim horumpictura ilia.
J Vandoquidem Nucis Medicae divisionem in partes, quibus facies diversae figuran
tur, praefatus fui, non inconcinnum judicavi, postquam ad vivum delineataS t bellis offerre licuit, paucula notatu necessaria depromere, quo plus lucis afferatur
613쪽
A litera denotat geminam Nucem. Haec figura Nucis Maldivensis, non oblique intuenti, sed e directo introspicienti, & manibus contentae Visitique oppositae, duplicatae pyxidi comparanda venit.
B. Sessilem&summam partem exhibet, quae sensim declinat in modum intersemia nei; facie oculis pudicis aspicienti horrida &C. Hanc etsi aequaliter perlatus alterutrius divisam exhibeo, nihilominus, ne Lectoris animo dubium aliquod offeratur, monen dus est, beneficio sectionis, quae serra facta es: in praecedente A, extrema orificia conjungi B. & partibus resectis extimis, nos integram Nucem Oblaturos. Consideta Tatis tantum tribus; nempe partissum E acuminatioris praesertim habendam esse rationem , in cujus basi apertura est, paulo ante a me dicta, quae sedes est germinis seu gemmae, quam podici non inique accomparaVi. Dein Spiracula duo consideranda eL se lateraliter in parte hac suprema regione locata, quae caeteris paribus magnitudine etiam non superant vulgarium Coccorum spiracula. Ea ad scyphum consblidandum obturantur, quod videre est in minore Cymbio Maldivensi honestissimi Mercatoris Samuelis
614쪽
Samuelis de Bendana, qui duo possidet, ab artifice quondam Animerpiensi, argento
affabre investita. Tertium vero non est praetereundum, in integra Maldivensi Nuce, Colliculum quasi Veneris, scemineae pubis faciem dextre aemulari, quae serrae molimitane transadacta deperditur. His ita in praeliminari operis dispositis, auctoritates quoque alienas Velut in depo situm addere non vanum)udico. Garciae praesertim ab Horto & aliorum Medicorum sententiae non praeterlegendae, quae ejus roboris Clarissimo Clusio visae sunt, ut eas in Latium ex Lus1tana lingua transferre non subterfligerit. Quas ipsissimis Chus 11 verbis repraesentare operae pretium est ,ne interpolando aut mutando,alienae diligentiae fraus fiat, aut publico usui aliquid derogetur , dum verborum, ut ita dicam, foliis at
Garcias apud Clusium pagina I9O . Laudatur hic Coccus aut Nux sed praesertim ejus medulla ) adversiis venena ab ipsis earum Insularum Incolis. Et a viris fide dignis accepi, ad Coli dolores, Paralysim, ς ς Epilepsiam aliosque nervorum affectus se utilem sensisse: a Coli quidem doloribus,quod
vomitum excitaret, ab aliis vero aegritudinibus immunes reddi aegros, si aquam in iis ς Nucibus sadjecto medullae momento) aliquamdiu conservatam ebiberent. Sed cumo non sim id expertus, minus fidei his tribuo. Nullam autem periculum faciendi, oc- casionem habui, quod uti malim medicamentis, quorum facuItates jam mihi perspectae, multa experientia comprobarae sunt: qualia Lapis. Begar, Theriaca, Sinais ragdi, Terra sigillata, & alia pleraque medicamenta - de quibus suo loco), quam re-ς ς centibus, minusque certis. Nam quod nonnulli dicant, se hujus usu commodum sen-ς ς sisse, an id persuasione & imaginatione factum sit, ignoro: hinc fit, ut nihil affirmare ς ς possim. Sed si quid certius cum tempore exquisivero, sententiam reVocare non pude-ς ς bit. Niger est autem hujus Cocci cortex, & nitidior vulgari Cocco, figura Ovali magna ex parte, nec ita rotunda ut VulgariS. indulta sivo pol pa interior, quae siccatac c dura est admodum & candida, non nihil tamen ad pallorem inclinans, in superficie ri-ς mosa est & valde porosa, nullo sepore excellens. Dosis vero est hujus medullae ad gra-ς ς na decem cum Vino aut aqua, pro morbi ratione 3c natura. Inveniuntur autem hi Coc
ci grandes admodum, interdum etiam exigui, omnes autem in litus ejecti. Vulgara ς ς porro fama accepimus, Insulas Mai divas aliquando Continentem fuisse, sed inunda-ς ς tione maris submersas has Insulas effecisse, in quibus obrutae Palmae fuerint, quae hos ς ς Coccos protulissent, qui terra indurati, in hunC modum conspiciuntur. Sintne verox ejusdem generis Cum nostris, facilejudicari non potest, cum hactenus nemo folia aut ς ς arboris truncum videre potuerit; sed soli Cocci in litus ejiciantur, nunc bini conjun- ctim, nonnunquam vero singuli separatim. Sed hos nemini colligere licet, nisi cum ς capitis periculo ; quoniam Regis esse asserunt quidquid e mari in litus ejicitur; quae, ς ς res majorem auctoritatem huic Nuci conciliavit. Eximitur autem ex his Coccis pul-ς ς pa sive medulla, deinde exsiccatur eadem ratione qua Copra, atque indurescit eo , ς quo venditur, modo: diceres esse caseum ovillum. Ad haec verba Clusi adnectit: Vidi-ς ς mus tum Ulimponae, tum aliis in locis vascula ex Cocco de Mas diva confecta, oblon- giora plerumque iis, quae ex Vulgari Cocco parantur, magisque nigra & nitida. Quan- imo ipsam medullam Nucis siccatam Lllimponae venalem reperire licet, cujus facul-ς ς tates mirifice extollunt, atque omnibus fere alexi pharmacis praeferunt; ob quam cau- sam ingens ejus pretium. Quam vero parum fidei sit adhibendum hujuscemodi fabu- losis & commentitiis facultatibus, ex nostro Autore satis liquet.
Refert porro Clusius hiseormn vasis ex Cocco Maldivensii confecti es argento in misi, quod D-
c c cobo Garero acceptumferebat. Magnitudine sinquit illud superabat reliqua vascula ex si- comiti Cocco consecta; repertum erat in praetoria illa navi, M. D. XCII. ab Anglis oc-ς ς Cupata: longum erat uncias quatuor & decem , latum septem, ovalis inserna parte si-ς ς gurae, silperna paulo planioris, latere dextro magis rotundum & tumens, externa par-ι α te calcei pedi inducti pene instar. Color qualis in Cocco vulgari laevigato & expolito Christophori a Costa apud eundem Clusium, Fol. a. o. Coccus de Nate liva sita quibu-dam dicere placuit) cognominatus, adeo commendam tus ab ipsis Idcolis & a Malabarensibus,non modo a plebe,sed a Regibus & Principibus
. e ViriS, ut in omni fere morborum genere ad eam confugiant, tanquam ad sacram an .i Choram. Fiun in eam gratiam ex illo pocula quae auro vel argento excipiuntur, rici in
615쪽
in navium triremiumque figuram efformantur, ad aquam bibendam, in qua ex cate nuta, medullae ipsius Cocci fragmentum pendere sinunt: sibique certo persuadent, ii lis qui aquam ex similibus poculis hauriunt, nullum Venenum nocere posse, futuros que immunes a multis morbis; in quos sane memini multos incidere qui ex iis poculis bibete siliti erant. Et licet omnem diligentiam adhibuerim, nunquam tamen observare potui, similia pocula aliquem ex morbis curare, ad quos utilia esse creduntur: potius igitur arbitror tantam laudem obtinuisse a vulgi Opinione.
Nonnulli, ex hujusmodi vasculis bibere seliti, mihi assirmarunt sese experientia didi
cisse, jecur incendi renes noxam Contrahere, & Calculum generari: nihilominus tamen maguum est eorum pretium, longeque pluris aestimantur iis locis ubi inveniuntur, quam aliis procul inde dissitis: nam interdum ejusmodi Nuces nudae, neque auro aut argento exornatae, quinquaginta aut amplius nummis aureis aestimantur. Nigrior autatem, nitidior, longior, majorque est hic Coccus, quam aliae Nuces Cocci conita
Hactenus Christophorma Clia, qui potiorem commenti sui partem ex Garciae aromataria historia deprompsit; quod facili oculorum transenna animadvertendum, qui Palmae Indicae descriptiones ab utroque editas conferre dignabuntur. sed neque heterogenea scripserunt, quotquot calami opera in hac arbore desudarunt; in quhrum choro UMar linis Ignatim, ordine Franciscanus, non postremas occupat, qui in tertia historiae βmensium seu Itinerstrii Novi Orbis parte, capite octavo, haec non perfunctorie tradit. autem solio eXemplaris nostri I p. 18. Cap. I . eodem mutui privile gio haec ad se derivavit; ibidem promittens Nucis Medicae arborem integra historia
enarrare,in quo tamen velut corvos hiantes nos eludit; Vulgarem vero pertractate decurrit, subsidiis in hanc mentem non excussus. Sed neque a more meo alienum est scri piis mutuatis opellam meam ditare, Cum ne ipse quidem Iulius Caesar gregarios miliares ad rei certitudinem vocare nora H M a risirisO POIIione Imperatoris stu
dium criminante. RiVulis enim ex Francseo Drardis Lavia ad me ductis omnia ea di
gessi, quae capitis sectandi & tertii confiniis detinentur, sed idiomatis Gallici veste in Latini sermonis habitum mutata: velut neque oscitando praeterlabi passis sum, quibus Issiilarum spatiis, quove limite, ea Nucis colligendae messis fieri soleat, non dimissa coeli temperie & sbii dotibus, magnam in genio descxibendo laudem sibi arrogare so litis; ubi de earundem Insularum latitudine squae poli elevationem adaequat) sermo-
eiciamur, eodemque filo dispositionis essicaciam ad plantas, fructus, flores promanan tem, detexere libuit. Nucum Vero legendarum artificia, aut piscandi modum,neglectumjacere permisi, in qua serie, anni quoque tempestas Ordinem suum non invenit, velut extimae quoque faeiei delineatio penicillo nostro caret,si qua integatur,ut vulga ris. Inquisitione vero sua dignatus sum, an Medicae Nucis gemini semiper alvei a caesitra circumacta, ut in Basilica seu Iuglande. De reliquis in fidei tutelam mussitabun diis sedere malui, quam otiosa proferre, quae ipsis forte indigenis non obvia, aut inve stigationis labori tam in aviis sita terra, dissicultatem amaresblent. Hoc mihi liquido constare fateor, Nucis Mai divensis exemplo adductus, aliam aliarum esse formam, quippe nostra cujus in praefatione ad Lectorem memini) summis labiis argento re cipiendo sedem praebuit, in circumactum crusta ducta, pro vasis figura: molserdiatana autem serrae spatium cum injuria fuisset passa; quare duplicatae tantum capsulae pro nam habilitatem aptavit, quarum custodia Betes, Calx ossium, Pisang, i rec- ea & c. quorum apud Indos ustis Masticatorii vicem praebet, ab aeris injuria vindicantatur; velut his claustris Ambra Grifiea a sordibus libera a servatur. anta vero Nucum capedo sit, ex Linscholani sedulitate cognoscere licet, qui ad Regem Hispaniarum deferendas,duarum circiter amphorarum Capaces fuisse ait,sed in dimidiatis tantum eam mensurae rationem probabilem videri, postquam integrarum Circuitu duplam liquoris condi pose asseverat, simili dimenso, imo largius eXeurrente, nostra Celebratur. Eam vero Gemmis quae ad usus diversos salutiferae vocari solent) adornatam volui; quarum pars mobili aptitudine necessitati urgenti inservire valet, utpote Nephritico & Car neolo lapidibus, pars in cera radicem agens, aut firmiter inserta argento, transalitia fieri pernegat. Vt autem varietatis illicio indulgerem, vicenis speciebus , imo pluribus,copiam eam distinxi, in quibus splendoris gratia non vulgaris &suas delicias oculi curiosi invenire gaudent. Cymbium vero ea forma edolatum est, ab Artifice ingeniosissimo
616쪽
aniosissimo Hermanno Martens, argentis abro & cive Amstelaedamensi, ut inter avem & piscem medium animal referat. Glosiopetra etiam linguam eXertam animalis men tiens, obfirmat epistomium, quod in effundendo liquore intro recepto aperitur. Rhi nocerotis autem affabre elaboratum cornu, Operimenti claudentis vasis aut Cymbii insuper & vitri excipuli effundendum & ebibendum liquorem locum dat: Ita Philo testas & Ιatrices poculum habes. Hactenus Nucem nostram Medicam esicleavi mus, ea in fronte operis congerentes, quae necessitas & filum rei exigere videbantur, nunc in posticam reliqua trahere libet, sine quibus tractatum mutilari contingeret; quare silendo non decoquentur. Putaminis ras ira & pulvisculus concinnatus nulla saporis idea insignitur, dum lin. guae vehiculum, deglutienti transitum praebet, neque odoris ullam speciem nasi, ad motus imprimit, sed neque ventriculo exceptus nauseae occasionem ulla qualitatis repugnautia irritat, nullo vomitus incitabulo infestus, neque alvum astringendo sistens. Quae omnia non tantum fide ab aliis mutuata affirmantur, sed domestico etiam in me exemplo auctoritatem invenerunt. Quod cum veniae praefatione Ch. a Costa & Cl. Clusio dictum volo ; qui rem male perpendentes justo rationis aequilibrio non inserviunt. Veritas enim hoc sbio, velut dictatore, enucleatissima prodit, dum experimentorum indago menti tenebras involvit. Nux vero nostra incertae fidei testimo nium praebet, quod promptuariis alienis rarissimo usu inseratur, apud paucos duntaxat in orbe Europaeo reperiri assueta, ut infrequens effecti exploratio sit, si maxime ad usum manus transeat, mentis humanae caligine dissicilis ad veritatem accessus detur.
Color autem putaminis Maldivensis natura sua ater est, &non absimilis Ebeno. Vulgaris autem tinct ra&aetate ater redditur & pullisne tantum levi aspicientium
oculos detinet. Lixl ML m poramini committere alie-
Tabella haec Medullam, atque inte- ni arbitrii rem facio ; velut . neque hoci praegumentum,seu corticem inter- manso opus habet,quo temporis intervallo scy- medium exhibet. phum obturare deceat, quove loci, calore an frigore conservandus veniat,postquam liberam unicuique ex re nata judicii assertionem facio. Neque enim periculosa indago est, postquam praeter unam siccitatis notam, nihil sensui objicit , quod saporis ingratitudine Naturam aut gustum offendat, frigiditatis enim temperamento ab excessi immoderato avellitur etsi suae quoque caloris particulae adhaereant, ita Elemontis inter se commistis, ut fida substantiae permanentia reddatur. Quod exemplo vasculorum doliolorum quorundam, & medicamentosis cornibus levi opera probare licet. Ex Thamarisci praesertim ligno corticibus fabricata fidem indubitatam faciunt,a multis usque seculis veritati nihil detractum esse. Quippe ne in continuo quidem usu doliola ea nativam virtutem exuunt, operi suo jugiter studiosa natura. Qu'd Medicinam factitanti experientiae adminiculum praebere potest, postquam scyphulus, ex Antimonio arte Chymica factus, neutiquam suae energiae dotes deponat, ut ut frequens ejus administratio sit. In Nuce autem nostra clarum documentum erit, quae non minorem leptomeriae gustusve gratiam habet, quam Thamariscus, qui roborando, a que reserando, aliisque modis strenuus esse sblet: In toto autem Naturae opere multa sensibus obvia, rationi occulta sint, quae deinde usu adhibito velut splendescere con sueverunt. Quare Medici rationalis munus est, abditas qualitates non rejicere, quas Conservandae vitae & pellendis morbis utibiles esse multorum salus declarat. Superest Medullae quoque effecta virtutes incomparabiles enarrentur. Quipp*non solitaria tantum, sed aliis etiam simplicibus admista, valenter se exerit. HaeC Cor
nea duritie limam respuit, sed cultro internae parti adacta & malli percussu fissa, mortario & pistillo ferreo in pollinem redigitur, qui Os αποι D. i, ino durus &insipidus est, non secus ac Lapis Begoar Occidentalis, cui striis, minus tamen visibilibus, dc colore assinis est. Ovilli autem casei crustae veteri assimulanda videtur, cujuS p/x
617쪽
interna timos avisitur, externa qua parietibus Cocci interius adhaes1t, seliditatis fit mae, interventu Corticis intermedii stabilita, a quo spano aut noctuino assicitur colore extrinsece; materia albida cum dentium humanorum duritie certans. Pulvis nullum molestiae comitatum habet, cum assumitur. In actum Vero a calore & succis ventriculi velut fermentando dissoluta substantia perducietur, atque ea operis ericacia est, ut fidem requirenti sufficere queat. Hinc ad integumentum internum, seu Corticem inrermedium transitus sal; Qui oculorum arbitrio in capsis meis tenellum se declarat; coloris ferruginei aut spani, instar corii hircini in calceorum usii Crassias , fibris quibusdam a Centro aut umbilico ad convexa sit perficiei exteriora variegatim distinctis praeditus , velut a Io cinore venae&a Corde arteriae ad omnia humani Corporis membra derivantur. Hic autem e crassioribus partibus contextus videtur, sirpore squem Graeci ατ νον γα ατως vocant) ignave subast ingens. Intra mandendum non se colligit & conglobatur , sed per universam linguae capacitatem se spargit. Quorum Oimnium consensu &suffragiis facilis deductio est, qua temperie vigoretur, & quam indolis habilitatem
Geminae porro seu germinis Historiam in AphorisDis Q. Realii & Scholiis nostiis
digestam reperies; quae eo manus libramento a me conscripta fateor, ut publico usui prodessem, non inani verborum ostentatione turgerem, modum servanS, Ur potius in fra rem quam stipra, ast ictius quam effusius dicere videar. Quid enim me moveret Corticosin 1 aut villosum integumentum, uti Nucis vulgaris es , in Maldivensi nostra fingere, cum forte ea destituta reperiatur ξ ita non excessisse, sed potius non implesse materiam dici malui, nec aliis scribendi post me ansam praeripere; imo sententiam meliora edoctus revocare non pigebit. Haec quantum per mediocritatem nostiam li-suit, Rei Medicae &: Naturae studiosis strictim delibasse sussiciat.
Hac autem CDem Germen, aut Gemmam in D llum Gemmea nitoris Ῥersum, Done mi iudelineat, quibus Cocci Medicipartibuου la sium e Cocco ιulgari Indico adjicere nou
paenituit; ut laeso veritas intra tu cumsuam exempli Hugatione consisterent. Quandoquidem opustulum hoc absque
Historiis non legendum est, observationes & experientias nostras ad firmandum institutum adscribo; a Collegis enim meis subinde rogor, ut praeter ea, quae a Garcia
recitantur, generatim, alia experimenta
peculiaria aliquot, in quibus aegritudinis & curationis series singulatim consistit, e plicarem ; quo non modo quanta in hujus nodi praesidio vis & potestas insit, ipsis innotescat, verum etiam utendi modus, tempus & alia id genus. Horum igitur rogatu, auctoritate &Consilio paucos aegritudinum casus subjungere haud gravabor. Qui vero infrascriptas perpessi sunt affectiones, eorum pars adhuc stipersunt & fidei indu bitatum testimonium dabunt. Interim ne praeter ordinem videar agere, ad respicio, ut ritejudicem; quaesiunt Experientia, qua Epicurus, atque Empirici eam sbiam sequentes, nitebantur : praeterea Ratio, cui Academicorum princeps Aristoteles tantum tribuebat, ut nunquam ab ea secedere visus sit, sed cum Galeno ut rationem non
despiciendam, sic neque experientiam dimittendam dixerit. Quare sui ad pensum redeam) exemplis aliquot proferam cas aegrorum Historias, apud quos nulla humorum praeparatio, evacuati O , aut Venae sectio &C. lo Cum habere potuit; utpote veneno manifes o affectis, serius Medicina paxatur: nec non aegrorum quorumdam, quibus ti venae sectionem administrare, aut lenientis, aut solventis usu, humorales dictas aegri tudines blande per alvum educendo lenire & solvere Conatus semper sum, induciasaiactus. Neque enim unquam Vomitus, a Venelai praVitate, aut morbi divini excitus ferocia, impediendus venit, quo Naturae beneficio forte medicamentum , tamque nobile Alexiterium impar resistendo & corrigendo posset esse. Tepidam vero, oleum amygdalinum, lac, vinum, praebium aut d Osim Cocci nostii antecedentia, concedo ;& licet semel exhibitum non sungatur suo munere, bona mente ut constantissi-gi O patrono munitus, repeto eadem, subinde paulo mutata; neque seXus, aetatis aut
618쪽
virium multam rationem habeo, cum in dosi non peccetur, quae, exempli gratia, si adimidia dragma ad integram, alit scrupulos quatuor in appropriato liquore. I. Lucas a S ingen esu jocinoris piscis Aselli, quod inter devorandum foetore quodam fauces illius obsederat, in dubium venit, num patella qua uxor fuisset usa in e coquendo eo , nova esset. Paulo enim ante pulticulam, muribus interficiendis ad parari )tisierat. Is sbio pectore squod mirum & nunquam mihi ante conspectum) ex templo adeo intumuerat, ut crepaturae vel displosionis periculum videretur praesens, &intoxicatus prae difficultate respirationis subinde animo pene deficeret, pulsu varie agitato, sic uti thorax sbius systoles & diastoles motibus cum livore faciei & totius pectoris, mortem violentam minaretur. Ab hoc vocatus, etsi invisendi munus non absolveram, rei tamen certitudinem ex relatu filii Cum haberem , confugi ad rasuram quam ex interna parte nostrae Nucis interpoliendum usibus medicis reservaram. Eique 3 si
pondus, ad oculi squod vocant) dimensionem cum Hispanici vini haustulo, prae se
stinatione exhibui: mbXque domum me contuli, cum Viderem aegrum citra nauseam ventriculi aut vomitum paulatim ad se redire. Praescripsi enema commune malacticum cum acumine salis gemmae, statim injiciendum; quod cum recusaret, se fluidam habere alvum dicens, exhiberi jussi haustulum ex majore dosi corticis seu Cocci & ipsius etiam medullae momento. Exempli gratia.
V Rasiurae Cocci Bij. Medullae ejusdem B j. quibus in pollinem subtilissimum redactis, adde 'rupi ex multiplici Infusione florum Caryophyllaeorum seu Tunicae ho
tensis squem tunc forte fortuna prae manibus habebamus j aq. Melissae si . Cinnamomatae 3 iij. F. Haustulus. Eo assumpto convalescere . coepit, statim pos biliorii spatium , quo prae fatigatione & Corporis agitatione incredibili, quiete & somno supervenientibus, integre restitueretur. II. Non vereor alta voce, & planata oratione praedicare historiam secundam,
inflia Tybitano es Mustici met Matin AmseMaame B, Cornelii, oblatam. Haec Arsenici intoxicatione varie si actans, symptomatibus huic veneno consuetis affici coepit. Mater ad me cucurrit querula quod citra notitiam filiae Arsenici aliquan tillum gliribus interficiendis alicui farinae portioni commistum, filiae ad manus venis siet; quae, pro more virginum, piea,symptomate depravatae ac Vitiosis appetentiae,labo rantium lambendo avida lingua tertiam quas partem absorpseratillico ad olei amygdalini recenter expressi unciae unius dosim confluxi,cum syrupi violati sesquiuncia & dua bus aquae Melissis stillatitiae: Quam potionem ubi vomitu rejecisset pos: horam assiim-ptionis, & statim alvo turbata laboraret, ilico sub manu consilium Capiens propinavi. Rastu e nuclei, & medullae ejusdem Cocci Maldivensis, an. 3 5. Syr. ex infusione multiplici Violarum, Jj. aquae Buglosiae, q. f. F. Potiuncula. Huic potio horam si ibsequentem denuo exhibui.
V Medullae Nucis nostrae Medicae, 3 g. Syrupi de Mentha Jj. olei Amygdalarum rec. expressi j si aquae Cinnamomi 3 iij. aq. Rosarum ἶβ. F. brevis Potiuncula. Qua
cordi, ventriculo, intestinis & simul alvo satisfactum judicavi, cum nullum grave symptoma sequeretur, fuitque restituta citra foedam macularum eruptionem, juvan
Exempla autem eorum in quibus est νους. i. mens perversa, quae non regitur luce & affectu temperato, ceu Satanae mancipia praeterire malui, quod tristis ut plurimum eventus eos sequatur, licet quibusdam ex constematione animi & culpae erga Deum immortalem vera recognitione prosper extiterit; quia cum studium inter Decandi sese adsuit, nominum eorundem innominatae plebis nullam mentionem fac re proposuit licet major pars sanitatem recuperarit, non sine macularum foedarum impressione & reliquiis, quod ab auripigmento. i. Arsenico luteo assumpto ad sex mensium ferme spatium miseros occupaVit.
III. Custofour Eques Lemosis, Regis Galliarum Reginae Matris nomine in Belgio Legatus anno 16 ob Colicain passionem a bile gravissimis symptomatibus conflictatus, frigidam prae siti ferme inextinguibili ingurgitare avebat; quod cum recusare' mus, sese hydropotam naturae sympathia & usus frequentia declaravit.Praemisio itaquοenemate, & quae ejus generis morbus requirebat; aquam putealem cum sontana deficeret, Cui potus generi a tenera aetate assiletus fuerat) voluit sibi porrigi: Nobis vero, Experientissimo nimirum Medico D Iosepho Bhoeno Lusitanae nationis, mihi in mentem
619쪽
tem venit, A grum jugitor Visitantibus, potabilem aquam coctam frigidamque e Niliace nostra Maldi venii propinare, dantes Consuetudini S aetati, secundum dogma Hippocraticum,quantum per artem licet. o facto sanitatem adeptus est,doloribus atrocissimis sugatis, & a Mordexi, i. e. torminum morsibus, liber tactus. LIV. Idem capitis pertinacissimo dolore infestatus anno 16 ais . post provisionem ab indicatione factam, clystere& sanguinis detractione, usus nostro consilio, ex Medica Nuce manam quasi Dei Paeoniam praestolatus est. Cui insuper strupum e cochleari deglutiendum praescripsimus:
Syrupi de succo Betonicae J iiij. pulv. Medullae & Nuclei Maldivens ana 3j g. F.
Mixtio pro sex dosibus biduo abs ,rbendis. Cephalaea in exilium ablegata, & Ophthalmia , quae, ut gravissimum symptoma, lucem diei aut candelae ferre eum non permit tebat , prae gaudio, saltu & cantu, Gallorum juvenum more, animi alacritatem recuperata sanitate manifestavit. V. Denuiue anno 1628. veris initio, idem Iuvenis ex multi lago & insatiabiliesu fragorum, frigida aspersbrum cum sicchari pulvere, nihil vini in temperamentum admiscens, ventriculi tonum ad atoniam omnimodam deduxit, & monitis nostris haud obsecundanti, toto habitu mutato Cach exta pituitosa subsequuta est, atque ita, temperamento qui fuerat sanguineo praeditus, in hydropem mediante Cachexia, Cura bilem quidem, incidit. Tandem ad sacram anchoram seu scyphum nostrum confugere , ut liberaliter potare posset , voluit; quod veriti, ne bibendo sibi ossiceret, recusa- Vimus. AEger interim impatiens, nobis vale dicto, aestatem morbi sui curatricem fore existimavit. Interea vini usum & potum dubia adhuc & crepera valetudine supra Omnem modum aggressus est,& tremoribus convulsivis, Paralyseosque prodromis im- primis Hemiplegia, affectus est; tandem Epilepticis insultibus,serme quovis momento percussus in terram prosternebatur. Convocatus denuo, desperatis licet rebus, de
tiente ornatissimo Doctissimoque D. Theodoro Schultio, Amessortii Medico Practico, nec non Magistralia ex Maldivensi nostra Nuce propinavi; quae ante Epilogum, histo itis recitatis aliquot, subjungo. His praestitis omnibus, prorsus in integrum restitu tus fuit. VI. AEger quondam meus Tongeroo P. M. civis Amstet damensis, dum decumberet & febre laboraret acuta, obtulit mihi intermedii Corticis seu integumenti inter ni crustacea aliquot frustula, Voluitque eorum dragmae pondus apud Pharmacopoeum potioni sudorificae Theriacali a me praescribendae immisceri. Id quod ego iniquius ferens , cum mihi ignotam prorsus rem obtruderet, mediCamentum pro rei exigentia cxl albenti, respondi, me non induci posse ut admittam hunc medianum & intermedium corticem, quin alichujus in Medica facultate praestantis Practici auctoritatem afferret retulit,salutarem semper inventum suisse in febribus acutissimis,quibus laborarat, cum
in India Orientali degeret, & imprimis in dissicultate partus esse Indis foeminis proba tissimum. Interim impulsiis se iis monitis curavi quod postulavit, & feliciter, miti pa
roxysmo , febris terminavit, & me majore parte Corticis siperstite donavit; qua mi sellis parturientibus f senis ad minus) opem subinde tuli, cum Creatoris summi lauta dibus. Huc spectant exempla duo ornatissimi ac doctissimi Dannis a sol, M. D. & Collegae nostri, quae reticere non volui; & ita sic habent. VII. Bernhordi a Lunni huisen aurifabri honestissima uxor in platea vitulina, cum triduo parturiendi doloribus cruciaretur, & ferme totam viciniam clamoribus impleret, exhibitis exhibendis, nihilque proficientibus, ab assumpta Cocci Maldivei sis Medullae semidragma, ex syrupo & aqua Artemisiae exhibita, felicissime peperit.
VIII. Rusdem Nucis rasura eodem modo propinata mirum in modum accelera vit Anna Gulielmi filiae, Calcearis uxori exclusionem demortui foetus: huic ab obstetrice imprimis, dein a nobis post, exhibita varia & admota incassum, perseverantibus gravissimis symptomatibus a febre ortis, tandem ad salutarem hanc Panacaeam Maldivensem confugimus. Et brevissimo intervallo foetum in utero materno extinctum Natura exclusit, quem magno cum gaudio excepit obstetrix.
IX. In eadem vicinia uxor Georgii Namyringit acupictoris, viri humanissimi & perquam industrii, ipsis Maii Kalendis me vocari jussit, voluitque sibi e Cocco Maldivensi Medicium apparari, mota selicibus successibus aegre parturientium vicinarum, qUi-
620쪽
bus affuerat, cum Collega meus medicinam Maldivicam administraret. Verum tridui spatio elapso ruptis membranis ichorosus si iccus excussus erat, atque sceminei scelus foras exceptum ad necro sim perductum,non sine maximis angustiis,annosio rem puerperam ad mortis limen vocarat papa rerCulo jugiter ferme muliebria foedan te. Ego rogavi obstetricem, num aliquid ab illa praestitum aut exhibitum esset: quae, animo ferme deficiens, aiebat sese spem in anchora salutari Maldivensi locasse, neque aliud apud illam superesse parturitionis votum, Cum triduo foetuS Certo certius extin- stus & praeter naturam situs videretur. Venimus ad haustulum hunc.
Putaminis & Medullae Mald. utriusque 3 g. Diascordii Fracastorii S ij. aq.
Cinnamomi 3 iij. Boracis & Trochiscorum de Myrrha ana Bj. f. cUm aq. foeniculi. Potionem hanc ad duas doses praescriptam aegra morae fastidio impatiens facta, una dosi assumsit, & forti animo praeter expectatum enixa est, demortuum infantatem, grandem decem ad minus librarum pondere, una cum puerperalibus: & gavisa maximopere cum laudibus Magni Parentis, qui tantarum virium advenam Maldivi cum donasset. X. Illustrissimus Princeps de Guimene, Ducis de Monbasen filius, Amstelae lami anno 161 s. aestate media incidit in Dysenteriam, qua miserrime excruciabatur. Ego primus vota catus praestiti quae ars & res postulabant; quatuor deinde convocati Medici simi, quia bus ab amicis in tanto morbi furore persoana illustris, Pro Justissimis meritis commen- . data erat; quod etiam illustris Mauritis Principis cura estectum, Cui consanguinitate juniactus erat. Ita ut non defuerimus aegro Principi, omnis generis praesidia & auxiliares manus afferendo,&, juvante Medicorum summo Medico,res ituendo sanitatem. Hic ger sinam opere exhilaratus, cum vidisset nostrum monile Maldivicum tam speciosum, jarn paulatim convalescens, voluit suam hordeaceam, qua vinum rubellum dilueret, eo contineri &sibilexinde bibendam dari quod recusare nulla ratione potuimus, postquam novitate xta PQJJ E xysi accensus nobis videretur. Itaque
cum teliquiis morbi, ventriculum de intestina roborando, acleo nycticio pognatum esttit brevi sanitatem pristinam recuperarit. XI. Generosus Dominus des Gouues Eques ordinis Melitensis,in Cardialgia anno 161 . pluries excellentiam pulveris intermedii corticis &rasurae nuclei est eYpertus, ex con servis Rostrum rubrarum, aut florum Tunicae horrensis, LaVendulae, Paeoniae, & Me lita; prout res & occasio requirerent. XII. Nuperrime viri Dorisaceni, annorum etiginti septem intricata morbi negotium, nobis ansam praebuit ad medullam Mald. Cocci constigiendi, cum omnia viderentatur frustra applicata & exhibita. Vocatus ego & Cl. D 'Tu im Collega noster, repperimus in aetatis flore & post laudatissimam temperiem aegrum, qui primis binis diebus Spasmo composito , seu tremoribuS Convulsiris, truculenter afficiebatur , ac dein
singulis ferme horis post praeludia, modo in articulo pollicis pedis sinistri, modo pollicis dextrae manus prodroma, Constante perpetuo mente, membra omnia conquassari
ille sensit,& nos vidimus toto fere biduo. Sed quicquid a nobis tentaretur, pro ratio ne temporis successive, id omne a morbi & symptomatis ferocia superabatur. Tandem cum non esset derelinquendus, ad specifica occultae proprietatis devenimus, dantes ex simplice cerevisiadraginam unam medullae suprascriptae in pollinem redactae; haustulo vixdum ebibito, continuit sese perquam quiete, &ssemno superveniente sudoribus copiosis toto corpore maduit; neque, uti ante, morbi tam gravis symptomate oppressus est, verum leviculis, ubi expergisceretur, praemonitionibus incitatus ab articulis in manu & pede altero; quo interim tempore quietem sibi ipse imperare poterat, & resistere simul huic venienti malo. Qihare quater iteravimus haustulum, d usualibus ac specificis pulverem medullae immiscuimus, d c adeptus est sanitatem. D. O. M. sit gloria. Magistralia, Compositiones nostris Officinis vocantur, quae ex diversis simplicibus
paul o accuratius construuntur; ut plurimum eae, quae Antidotariis publicis receptae non sunt, neque basim ullam expresse agnoscunt, & ex speciscis Concinnantur pro arbitrio uniuscujusque Medici. Hoc autem loco eas tantum Compositiones propone mus , quae ex Maldivensi Nuce concinnantur, solo pulvere medullae, nuclei, aut intem medii corticis interveniente. Res vero supervacua esset,si horum pulverum alicui, aut
omnibus simul, menstruum aliquod Chymicum, quod resolvat, affundatur, ut inde Magist