장음표시 사용
591쪽
corticantur, moxque in muria Vel aCeto Conjiciuntur & macerantur per horam unam atque alteram, dein aequali fere temporis momento sub dio probe insbiantur, ac de titio stragulis sub tecto cooperiuntur, donec omnis humiditas exhalaverit. Si aliunde transferendae sint radices, tunc, thecis incluta,& aqua irrigatae, noctu terra Operiuntur, interdiu caelo patent. His omnibus rite institutis ab exercitato agricola, postea fac charo non lum,sed muria vel aceto condiuntur, nulloque tunc insigni calore palatum afficiunt,nec flamenta ulla ingrata in ore relinquunt. Si nimio tamen mangonio nimiis . vel otionibus fatigentur,pars quoque aromaticae ejus acrimoniae evanescit. Qu9 ad qualitates, Piperi respondet, sed crassioris est substantiae, ut docte ex Galeni monumentis,& propria experientia probavit Mathiolus in Dioscoridem, quo Lectorem remitto. Praeterquam quod recens ZinZiber sativum Indigenis inter olera usurpatur,remedio illis est quoque praestantissimo ad Colicos dolores, Coeliacam ac Lienteriacam passiones; Diarrhoeas diurturnas ex frigore natas, flatus, ventrisque tormina, & gravia his similia accidentia,ut multoties in Indiis se feliciter comprobasse testatur ipse Bontius,ali que Medici exercitati. Ea tamen perpetua adhibita cautela, ut qui sanguine sint fer vidiore sive sani sive aegri parcissime eo utantur, quia ZinZiber sere omne, sanguinem
accendit, & orificia venarum aperit.
Vantum attinet ad Galangam,eam hic subjungere conducit, quia foliorum facie,&- radicis qualitate, multum sibi similes sunt, licet ZinZiberis radix albescat, Galangae autem subrufa sit, tum internodiis pluribus inter se distinguatur. Duo ejus genera, majus, minus, ab autoribus describuntur, nos tamen radicem majorem solam ex hibemus , utpote Zingiberi foliorum figura, & qualitate radicis, magis vicinam; licet Neoterici de vera Galanga inter se haud conveniant,partim quod Graecis incognita, MArabibus minus perspecta fuerit, partim quod Batavi & Lusitani reduces ex Iava ubi plurimum luxuriae Galanga) nimis negligenter eam Observarint. Seritur radice sua ut Zingiber, eodemque fere modo excolitur, &summopere se propagat. Caules arui dinacei ad Zingiberis fere altitudinem exurgunt. Folia, longa, mucronata, superius sa ture , inferius dilute viridia. Flores albicantes inodori, semen fatuum. Radix crassa, tuberosa, rufescens, Zinetiberis radice major. Illa porro ad omnia utilis,ad quae Zingi ber , atque eodem modo quoque condiri solet; quod genus conditurae Achar vocari aliquoties diXimus, ac magnuS ejus usus est in bellariis ad oreXin excitandam, non se cus, ac cappares, & Oleae fructus apud Europaeos. Recens vero utriusque dictorum Aromatum radix , in taleolas dissecta, Cum Carnibus piscibusque coquitur in eundemnem. Sic quoque cruda, fale & aceto & oleo inspersa, cum piscibus, & carnibus as sis commode editur adjuvandam ConCOctionem. Malabarenses & Iavant eam, non solum contra hominum, sed &jumentorum mala frigida, magni faciunt, quoquo modo praeparatam. Potentas, ex farina radicis consectas, in frequenti usu habent, quas cum sicco Nucum praeparant, atque, testibus Bontio, & ACOsta, contra uteri & vesicae mala exhibent. Sed quid diutius haeream in elogiis harum praestantissimarum radi cum, quarum usiis jam pridem toti mundo innotuit Z Cum hujus instituti potius sit, ali-q id exoticum, minus hactenus cognitum, in scenam producere.
INter nobiles, & familiares arbores fructiferas, a Bontio nostro neglectas, est illa
cui Indigentea fructu suo nomen Iambo indiderunt. Vnde Lusitani corrupte Iambeiro, Arabes ac Persae Tuphat, Turcae Alma nominarunt. Pus indoles a Garcia ab Horto aliisque recentioribus eum sequentibus tradita est; ac proinde, cum pleraque illa quae mihi a rerum Indicarum peritis suppeditata sunt,eX parte conveniant cum prae dictis autoribus, haec eviori penicillo attingenda, & pauca tantum cum genuina ejusicone ad vivum expressa addenda putavi. Arborum harum duae reperiuntur species sibi simillimat, fructibus nonnihil discrepantes, utraque ut forma & figura, ita-magni-τudine Malum Europaeam aemulatur, nec culturam, nec peculiarem tcrrae genium postu-
592쪽
postulat, sed multis Indiariim locis adeo seliciter arte vel sponte provenit, ut eante quintum annum fructificet, &, quod raro ridetur in Indiis, profunde radices in terram exerat. Ex Malaca Piperisera in dissitas quasque regiones ob forum fragrantiam , d fruistus suavitatem, translatam ferunt. Arbor es patula, ramosia&frondosa. cortice cinereo, glabro, ligno fragili. Folia Prunt magnitudinis Vin extremitate magis acuminata , exterius sature, interne dilute viridia apparent, nervo unico crasso recto , venulis obliquis in medio praedita. Flores rosacei odoris A coloris, sed magis variegati cum multis staminulis in umbilico pulchre nitentibus, qui vinose sapore quasi ipsius fructus praeludium exhibent. Quappe pulpa illi est succulenta, mollis, optimi odoris, & saporis. Horum fructuum Garcias diversas esse species putavit, alii majores fature rubri, minoris mali Cydonii figurae & magnitudinis existunt, tenuissima pellicula sylendente vestiti, atque vix quicquam lapidei in se continentes: alii minores expallido purpurascentes lapidem tenent compressum, Oblongum, albicantem. Hae arbores sunt ex numero earum, quae pulcherrima gorum, &fructuum varietate advenas in admirationem rapere solent, non ob gratum selum aspectum, sed imprimis ob perpetuam florum, &: fructuum vicissitudinem, quod in altera arboris medietate Dondibus floribus orba, altera pars Ductibus maturis, & immaturis tamdiu oneretur, & ornetur, donec stondes recuperaverit; ita ut in iis,perpetuo remporc
vernali atque simul autumnali frui concessum sit;quod Naturat, beneficium ipso quoqupin plurimis Americae arborum fiuctibus si e in solatium aegrotantium expertus sum. Flores & fructus umbos frigidae & humidae stini qualitatis, insigniter fragrantes, ac proinde inter primas delicias omnibus pariter incolis habiti: plurimi quoque usi Spassim in Medicina existunt. Fructus enim crudi & flores saccharo conditi, ab aestuantibus
593쪽
tibus aegris cum successis usurpantur, quod succosa frigiditate sitim in febribus exstiti guant , spiritusque vitales confortent.
Supra monui, quaedam vegetabilia, &sensitiva, alicui tantum Indiarum Regioni
propria ; aliqua vero utrisque Indiis, inter Tropicos sitis, communia esse. Qine particulatim recensere, nimis operQsum soreta Inter ea quae posterioris ordinissent, non infimum locum tenet umbrosa & patula arbor Ac . , a veteribus omni A c A I V bus, ni fallor, neglecta vel incognita. Malus haec semel tantum in anno, sed permultos menses,eosque maxime aest Nos,s u stificat,quaequepro vicinitate,vel remotione ab quatore,tardius vel Citius deficit.Non autem,ut aliae plurimae,bifera aut trifera unquam inventa fuit, sicut in historia mea Americae Naturali probavi, ubi naturam, usum, Mnoxam graphice fatis me depinxisse puto; ideoque istuc Lectorem remitto, cum arbo rem hanc Acas Orientalem, ab Occidentali vix quicquam discrepare animadverti;ea enim cum facilis sit migrationis, atque ex sola glande fructus utpote semine destitu- iij terrae licet sitienti immissa germinet; & cum nomen quoque vernaculum Acatu re tineat in Indiis Orientalibus, vix dubium est, quin ex Brasilia istuc translata sit3 accedit, quod innatali sua terra, & non alibi, silvas integras circa habitata litoralia conficiat, frondibusque suis gratissimam umbram; fructibus vero glandiferis perpetuum penu Indigenis suppeditet. ψyantum ad fructus eorumque glandes,liae tostae,illi crudi,non in minori pretio Asiaticis quam Americanis habentur. In Qlo apparatu, quantum resci-
594쪽
scere potui, inter se discrepant. Scilicet gens haec magis cicurata fructuum horuin annatam astrictionem cum austeritate conjunctam, glaeaeque minus abblandientem licet ventriculo prosicuam, vino &sale obtundere selent, adeoque, in illo condimento aliquandiu maceratos, cum voluptate comedunt aestuantes, quod sitim egregie restin guant, nauseam tollant, & dejectum appetitum ventriculo restituant. At vero anna tae glandes sa quibus ipsi fructus incrementum sumunt substantiamque hauriunt, con vertendo illud oleum non secus, ac Anacardii oleum urens, in si iccum edulem, tostae Sc decorticatae, pro bellariis usurpantur: tum quoque ad Venerem excitandam Pista ciorum loco, quibus nec gustu nec dignitate cedunt, Magnatibus in frequenti usii exi
Ovemadmodum vix ullibi terrarum, quantum quidem Constat, Nuces Aroma
ticae, qUam in Insulla Banda; neque Caryophylli,nisi in Insulis Molucens bus sponte nascinatur: Ita nullus in orbe locus hactenus innotuit, qui celebrem illam radicem producit, quam cor ea Regnum, situm ad latitudinem Borealem circa quadraginta tres gradus. Nullus Belgarum eam crescentem vidit,quia in mediterraneis tantum, ultraque ducentas leucas a mari dissitis locis proveniat; unde fit, ut varient circa essigiem frondium,quae tamen foliis Pastinacarum fativarum nostratibus lsimiles sivit: moles autem dc maguicocto ipsius radicis, Pastinacis multum Cedit; ita ut in
Iaponensi terra ipsa Pastinaca, magnae silvestris Ninetis nomen vulgo obtineat.Radix plantae,de qua nobis agendum, digiti est longitudinis & crassitiei, in fine flamentosa. Colore ex flavo albescente, sapore subdulci, non
Lectori offero. Hujus decantatae Panaceae usiis quotidianus est, non solum apud incolas Regni Coreae, sed &: Tan- inde, Chinae, & Iaponiae, adeoquc ad illam tanquam ad sacram anchoram confugiunt. Qua tamen non semper sola & simplici utuntur, sed utcunque aliis remediis nativis mixta, manente Ninnis, compositionis basi. Illa autem medicamenta quae adduntur,Corea incolae celant & tanquam areanum sibi reservant. Quando autem animus est oppugnaremis
gnos aliquos Naturae hostes, ut motus Epit licos,vertigines, Spasmos, Hydropeβ,Li-pothymias, Choleras,& quae ejus farinaeporro existunt, tunc Medici robur addunt huic radici Valido aliquo additamento pro vehiculo. At vero nulli alteri mixta, omnibus languidioribus & cachecticis non solum inusii est, sed eam,tanquam praeserVans Conix malignos & venenatos affectus, domi forisque perpetuo ad manus habent; atque bis ter ve depingui: cujus genuinam ope dc favore Clarissimi fissimi viri fr. de Vicq, RAD 1x N
595쪽
ve de die exiguam particulam recentis radicis masticant. de mirifice virium restaurationem, cordis resectionem omnes se e eriri testantur. Prolixior esse possem in enarrandis dotibus hujus NMEm, si verborenus schedas medicinales ex lingua Iaponica a Praestantissimo viro D. Caron, ibidem Praefecturam tenente,in vernaculam translataS, hic exhiberem. Sed malui contrahere stylum, partim ne verborum ambagibus vel tautologiis Lectorem detinerem; partim, quod Verear ut subinde animadverti siperstitiosos Indos) nimium huic medicamento, tanquam labascentis Naturae soli res auratori,tribui,sicut Chymicis sepe & Circulatoribus multis usu venire selet; qui qualecumque fere novum remedium, dum tanquam Panaceam Naturae,& arcanum mundi venditant, sibi aeque aC profano vulgo imponere consit everunt usque adeo, ut, se fallere & falli, vix sentiant.
V Ir literatus, & rei Medicae addictus ex Indiis Orientalibus nuper redux, raram hanc & eleganti aspectu plantam apportavit, cujus neque nomen, neque vires noVerat: ideoque ego eam pensiculatius tactu,visu,& gustu examinans,de
dein conferens cum Medicinae peritioribus,vix quicquam ab egregio illo & raro Clusii polypodio exotico discreparede prehendi. Quam Cum ibidem passim in silvis luxuriare,& ab advenis aeque ac Indigenis magni fieri intelligerem, operae
si posteritari ulterius indagamdam offerrem. Bontius noster, rum sponte ibidem nascentium; verum morte praeventus, descriptionem atque usiam pollicitus est, sed non praestitit. Nostrum' hoc Polypodium radice est nigricante, obliqua, longa, crassa, hirta, ad modum Europaei Polypodii summa tellure repente. Huic bina folia, ali quando plura, solida, firma supernascuntur, brevissimo pediculo a radice emergentia,etiam aliquando eam tegentia, atque
statim ab exortu in latera satis ornate se spargentia.Folia quer- cinis foliis amplioribus in novellis praesertim stirculis natis, I modice laciniatis, magnit dine & forma simillima sunt. E medio nervo, praeter morem crasso & valido, foliorum longitudinem secante, sicut costar e spina dorsi, inordinate positae, surstim in latitudinem usque ad extrema laciniarum extenta, apparent. Inter quas multiplices venulae, reticuli instar contextae, dc sese invicem secantes, excurrunt. Radix in qua sola vis medicinalis hactenus deprehensa suit) recens evulsa si1bdulcem vulgaris Polypodii saporem prae se fert,cui admixta est acrimonia quaedam levis,quam vel ex regionis calidioris intemperie, vel ex vetustate forte contraxisse autumandum
est. Iisdem hoc usibus, quibus nostratium dicatum est Polypodium: quamobrem illius descriptioni non inhaerebo. R ab C MPolypodii Indici quoque memtionem fecit in catalogo herba-
596쪽
Cum totus in eo essem, ut Mantissie meae Aromaticae sinem imponerem, conve niunt ecce cum Typographo nescio quot Philiatri, summopereque urgent, ut ne, priusquam de tabula manum, gravarer operi adjungere egregios tractatus duos: nempe tinum de Nuce Maldiviae, ejusque insigni antidoto; alterum de Americatana arbore Cacavisera, & celebratissimo ejus potu Chocotita. Quod quidem eo dissici lius a me impetrari sum passus, quia non ignorabam eXstare jam doctorum virorum de utraque illa materia monumenta, non perfunctorie tradita. Adeo ut justa de causa omnis mihi ablata videretur ansa gratificandi Artis nostrae Symmystis: eoque magis, quod haud multum in duobus his exoticis a me aliisque potuerit observari, quod non Cl. D. Augeritis Clutius, urbis hujus, dum viveret, Practicus, opera&fama celebris circa Nucem Maldiviensem , & Hispani Medici circa potionem Chocolatami jam ante attigerint. Itaque Clutii quidem tractatum propter exemplarium diu defectum deside ratum, denuo exhibeo; Hispanorum vero aliquot, ut Antonii Herrerae, Iosephi d'A- costa, Francisc. HernandeZ, Antonii de Ledesine, Antonii de Leon, Ioannis Car denae, Ioannis Barrii, aliorumque gravissimorum doctorum sparsas, plerasque in
nova Hispania conscriptas,animadversiones,in ordinem atque in compendium Latino sermone coactas hic promo : eorumque Authorum, quorum laboribus adjutum me fuisse lubens agnosco , idcirco nomina sub)icio, ut fidem meam liberem, & gratum me praestem iis, a quibus ea, quae hic sequuntrix, accepi. Qua novissima mea opella, si non reipublicae literariae, saltem meis amicis, &mihimet ipsi hoc sum gratificatus,
cula fecerim, & porro facienda atque indaganda nunc aliis proponam, eum in si nem , ut quisque per Causas perque sedulas ire prius experientias discat, & vera a falsi, discernere, antequam judicium ferat de rebus hactenus minus sibi perspectis. Licet autem studiose caverim, ne in eundem lapidem impingerem, tamen Vereor, ne alia cubi simile quid acciderit; quare eandem veniam, quam aliis libenter concedo, vicis sim ab aequis Lectoribus flagito. Cuivis, vel mediocriter in gentium historiis versato, Constare satis silerque credo,
quam nulla non carum, sive culta, sive inculta, quae Vinum ignorant,praeter potum simplicem a Natura Concessum, etiam alium excogitaverit, non modo ad delicias, sed &contra sitim. Americae certe pars maxima potiones sibi &plures adinvenit, Si familiares fecit, ex radicum fructuumve succis expressis & aqua dilutis. Prae caeteris autem tractus
ejus Septentrionalis in potum sibi illum praecipue ascivit, qui in Hispania nova,& Mexi-
cana vicinisque terris, sermone quidem Vernaculo Chocotiti, externo autem Chocolata,
solet appellari, & haberi in summis deliciis: adeo ut Incolae&ipsi illum depereant hisque ad corruptionem sui, & hospitibus in testimonium grati accessus atque 1ingularis amicitiae osserant: prorsus ut de Chinensium,& Iaponensium The, sive Chia, supra sum testatus. Q ut quidem in eo potissimum ab aliarum nationum potu factitio discrepat, quod
nec uno modo, nec ex eisdem rebus componatur: sed modo ex his: modo ex illis seu
floribus, seu seminibus aliisque plantarum partibus in farinam redactis. Chocolata hac adeo Hispani magisque Hi anae inescantur, ut, postquam, praesertim calidae, assue rint, se sine illa negent posse vivere, etiamsi initio aspernati fuerint. Vnde mirandum non est, si male coeperit audire potus tam deliciosis, praesertim a quo, qui ab indigenis olim minus compositus ex solis humectantibus, & nutrientibus, cum paucis quibusdam correctoriis parabatur, crescente Hispanorum aliorumque Europaeorum lu-Σu, & ipse coepit excrescere, &ingredientibus Aromaticis usque adeo luxuriare, ut
lasciviae potius fovendae sit, quam restinguendae siti. Quam ob causam, ut milii
Videtur, non praeter rationem exorta es: inter cordatiores Hispanos controversa non
j una, An salvo Monachi )ejunio concedi possit potus ex pasta tam alimentaria,
saporata atque aromatica confectust Quam litem componere non est: otii mei, neu
falcem mittere in messem Ecclesiasticam. Itaque eam D. Antonio de Leon,qui prolixς utriusque partiS argumenta ventilavit in libro quodam suo Hispanice conscripto , cui titulus
597쪽
titulus est, melion morals et Chocolare quebranta es a no Ecclesiastico, decidendam re
linquere malo, quam male ob periergiam audire. Interea, si libere mihi, & cum pacejejunantium, dicere sententiam licet, dicam hanC: videri omnes, qui eX Chocolata, quocunque sub praetextu bibunt, non abstinentiae operam, sed ejus famae potius dare,&in jejunio delicias quaerere, atque innumero haberi posse eorum,quos Prosper Aqui ranicus lib. II. cap. 23. de Vita Contemplativa designat. χuotquot s inquit, Drciores videri et olunt, gloria bivelut de ab inentia diserictiore conquirunt, sic ab omnibis animalilibus iudicant temperandum, ut peregrinis pomis ac serbitiunculis delicatis c teri que aliis cibis, immanem sivi corporis impleant appetitum.
Sed missa digressione, ad institutum redeo: basin primo totius Chocolatae, moX Caetera ingredientia examinaturus; quo Compositionis univeris simul temperies atque facultates cum s lubres,tum nOXia elucescant. Quas omnino expedit scivis e,propterea,
quod non solum in Occidentalibus Indiis, quibus suos debet natales; sed & per totam Italiam, de Hispaniam, & utramque Germaniam, & facta sit, & fiat indies magis aC
magis familiaris, quin abirejam in Varios abusus coeperit, Variasque noxas dare, eoqUCnomine non paucos abstinere ab usu etiam legitimo & commendabili. Idcirco di i ciendum imprimis, ob eorum quae miscentur diversitatem, quid ad compositionem requiratur ; quibus deinde Conveniat; & quantum denique cuique sit ex ea pro naturae viribus bibendum ; ad hoc, ut tam sanitati, quam gulae satisfiat. Quae ut clarius Mexplicari & intelligi queant, age, primo vires ingredientium videamus.
CAcavi feras quas oppolyarac arbim , in Gispalaiae Novae locis irriguis, & praecitapcie in Guatimatae ac Nicaraguae districtu uliginos , sponte luxuriant. Earum Me-Yicani Medici, alii quatuor, alii quinque Constituunt species. Omnium interim fructus quos Vel imprimis convenit novisse) ejustem sere esse facultatis, ejusdem
que ustis uno omnes Ore Autores fatentur,non obsi ante, quod in ipsarum arborum, qua figuram,qua magnitudinem, descriptione non admodum inter se conveniant. Omnes nuturae sint adeo delicatae, ut non modo alium seli genium asyernentur, sed in patrio ipso forendo non sint, aut frigus nocturnum, aut tempestates ventorum, aut Solis etiam ardores. Vnde est , quod eae, quae ex deciduis fructibus sponte germinant, nisi in vallibus umbrosis non appareant. Hinc illis ars, Naturae imitatrix, in feliciorem proventum docuit incolas, patulam & umbrosam quandam arborem, quam idcirco Cacuoquanantia , sive matrem Cacaviserae appellant, apponere; ut a caeli injuriis ejus velut sub umbone tutior sit ipsa Cacavisera. Facile se cicurari patitur. Hispani certo integra ex ipsis arboreta, & plantant & Colunt, non secus ac in Europa vineta atque oli veta. A secundo aetatis anno fructificat, & quolibet anno bis. Vindemiatur enim pri nium, dc uberiore fructu, Circa Iunium; iterum circa Ianuarium. Ab anno vigesimo devigescit, &si erilescit. Haec communia. Q od ad species, Prima & omnium maxima est Cacata diuathulti dicta, quam mox dabimus. Huic proxima Mecacavati, proceritate & foliorum ac fructuum magnitudine. Tertia, Tochicacauatti vocata, minor est, minoremque profert fluctum, &semen foris rubescens; intus vero caeterorum colore. Quarta omnium minima, & ideo Tlalcacahuati seu humilis dicta, fructum fert minimum, ejusdem cum prioribus coloris. Omnium fructus eisdem praediti sunt fa
cultatibus: postremarum tamen,potionibus magis inserviunt. Caeterarum vero,num mis atque Commerciis.
Prima autem ,'& facile omnium princeps cujus iconem hic, qua ramos, & fructus atque nucleos, exhibemus in mediocri est altitudine & egregie frondosa, soliis acumi natis, angustioribus &Aurantiae longioribus Antonius Herrera Castaneae foliis comparat) nullo fere pediculo cauli adnatis, nervoque unico & recto praeditis, & ex quo multae obliquae venulae sursum emerginat. Flos ei magnus ,& colore ex flavo albescens instar croci. Quo deciduo remanent tenuia, viridia, oblonga, lanuginosa fisamenta. Ex his deinde fructus proveniunt turbinati, quoS Cacavacentii Vocant. Hi, cum maturuere, Melonibus magnitudine, crassitie, pondere non cedunt: coloreque sunt croceos ex
598쪽
cuique modicus : incisurae per longum Variae : nuclei
viceni, saepe triceni ; qui, racemi instar, medio stipiti adliaerent , Pistaciis aut Ricini majoris semini simiales, paulo tamen grandiores& pellicula fulva vestiti; qua
sublata, videntur non absimiles reni vaccino, secundum incisiuras, quibus erant divisi. Substantia eorum in
tus est tenuis, & spadicet fere coloris, in dispares divisa particulas, sed quae arcte in-rer se haereant; adeoque sit pinguis, ut sponte humor,
quantumvis lentus,aliquando exstillet: imo oleum ex ea abundantius, quam ex
Pulpa haec subamari,non is grati tamen, saporis, multi nutrimenti , temperamenti subfrigidi aeque humidi,
CR. His utic cloecari crit; illi ci Indigenis Cacahuati, ab Hi panis corrupte Casao nuncupati, quorum Causa a
bor tantopere expetita est; utpote Chocolatae potionis caput. Merae ditillima, & ob id Hispanis aeque ac Barbaris aestirmata de amata. QD, mirum, quantopere quondam emporia ferbuerint. Ad Solem enim exsiccati fructus isti aecatem ferular, nec facile corrumpuntur, etiamsi navibus reconditi, usque in Europam deferantur. Ante Hispanorum in ea loca adventum,spreto vinum conficiendi modo, licet nonnulla vitium silvestrium ac labruscarum genera apud illos suapte natura Copiosas δί variorum colorum uvas ferant passim in potionem simplicem exilis fere Cacacia, dg sine tot rerum mixtura, quibus nunc si1 perbit celebris Consectio, adstim duntaxat sedandam hepatisque fervores temperandos, Ptisanae loco solebant parare. Adde quod iidem Cacatii in tanto apud suos habeantur pretio, Ut non potus tantum delicati, Sc alimentarii, verum Ctiam nummorum , nulli adulterio obnoxiorum vices praestent egregie, ob durabilem, lentam tenacemque substantiam, atque iis praecipua vitae praemia, Cum opus erant, Comparabantur. Quem fructus usum vere admiratus Petrus Martyr, merito exclamat:
O felicem monetami quaesuavem utilemsue praebet humano generi potum, tartarealesie avaritiaesuos immunesservatpossessores, quod pus odi aut diu sermari nequeant. Huc quoque illud
Francisci HernandeZ, alludentis ad hoc, quod per arborem hanc CacaviIeram detegan , tur magna humanae s briis volumina. In veteri siquidem orbe, perque prisca illa tempo- , ra, quae vitae hominum erant necessaria, atquc adeo apud alios, Cum deessent, quaeren- , da, non rependebantur aere. Nondum aureus argenteusve nummus circumferebatur, , aut pecudum,Regumve aut Principum simulacra metallis cernebantur in culpta. Rc, rum ViVebatur permmtatione, ut olim factum cecinit Homerus , dc flictuum, quos re, Condebant, facta aliis copia, mutuum ferebatur auxilium. Tandem aera per classa a , que signata sunt, & mille rerum emies numis natis impressae conspiciebantur. At in , novum hunc Mundum nunquam avaritiae signa penetraverant, aut caput e Cruerat am
, bitio, donec nostri velis ventove devecti, impetum fecere, &C. Sed reVertamur in viam, dg veniamus ad Cacacis qualitates intrinsecas. Has equidem ex effectibus caeterisque indiciis constat esse temperatas. Substantia ei ex crassioribus
simul dc tcnuioribus partibus composita e st prorstis, ut in infinitis aliis vegetabilibu S
599쪽
observatum est, diversas omnino si ib eadem forma substantias contineri. Noster autem Cacacim in pulverem redigitus primum,&sela moac, etsi frequenti, lusione pinsitur,& in massam cogitur. Quod cum fiat sine ullius rei admistione, ratio arguit aliquid esse in eo tenacis & bituminosi instar humoris, aeris elemento respondens. Multa instiper eidem quibuscum stlapte natura immiseetur , insiliat ignea, quae necessario incidere atque re serare debent corporis meatuS, non vero praecludere, Ut quidam voluerunt; nisi hoc intelligant de crudo, vel tosto, Vel Saccharo condito , quo mulieres in Indiis nimium vesci amant, unde uter alvi δί hypochondriorum obstructibnes incurrunt difficillimas Verum totum hoc oritur, quod interior ejus substantia dentium incisione non exacto comminuitur nec perfecte Commiscetur;requiritur enim artificiosamplae versatilis contritio . atque tunc demum, si quid noxiae supersit frigiditatis, aliorum calidorum com mistione temperatur, Communicata singulis partibus hac intimae ejus substantiae quali tate: ea tamen adhibita proportione, ut simul omnia Aromata sive Indica sive nostratia aromatica, mOX recensenda, vix mediana partem, cum fructibus Cacaciis in confectione Chocotita obtineant: adeo, ut ex actione illa & reactione partium squod quoque in Contrariis medicamentorum qualitatibus, ad certam quandam temperatamque redactis, apparet) Cacacii frigidorum & calidorum ingredientium Chocolata ipsa emergat temperatae facultatis. Hinc etsi Cacacim quantitate caetera excedat ingredientia, illius tamen partes frigidiore calidioribus coadunatae retunduntur, atque Vim si iam pristinam, remissam licet, videntur retinere. Atque haec de arbore, ejusquo nobilissimo fructu, Chocolatae bas, dicta sufficiant. Restat, ut breviter percurramus silbor dinata ingredientia alimentaria atque aromatica, non solum huic confectioni conter
ranea, sed etiam eorum succedanea exotica. Primo Occurrit Matrium, Mexicanis TZetolli,Vulgo frumentiam Turcicum, vel potius Indicum, omnibus mundi partibus,si non familiare,saltem notissimum: cujus iconem, MCulturae descriptionem, utpote nemini, Credo, incognitam, praetermitto. HOC autem huic impritimis pocioni magnum quiu stippeuitat, unde M laudes ejus adeo passim ex
tollunt gravissimi, qui in Indiis ViXerun Medici,ut non patiantur Ptisanam, ex cremore ejus consectam, Hippocratis Ptisanα quicquam concedere: praesertim quia MaiZium in Indiis negant substantiae esse adeo terrestris difficiliorisque concoctionis, ut vulgo audit in Europa: tum quod ex illo, aqua dumtaxat stibacto, inque ea ad modum pulticulae dissoluto Aioli vocant) potionem cum vel sine conficiunt, quam mille experimentis compertum habent, insigne Q latium testuantibus, & sebricitantibus,imprimis autem nephriticis doloribus, & urinae retentionibus, adferre. Sed in Conficiendo hoc Aioli ea est diversitas, quod alii duas MaiZii partes Cum una fermenti capiant , cumque Xoco atose, id est, acidum, vocant, idque caeteris facile praeserunt: alii Maigium
crudum, de tantummodo molitum: alii prius Coctum cum calce sumunt, atque in Va rios usus applicant, tum simpleX, tum nostrae Chocolatae mixtum. Quae omnia accura
te & prolixe descripsit Francisc. HernandeZ in Historiae Medicae Mexicanae lib. 7. C. 4o. ubi plurima de istius frumenta cet generis natura,mixtura & Usu quotidiano interpreta tus est: quae etiamsi lectu dignissima,quia brevitati studeo, ex professo hic denuo repete
Ordine dignitate flaccedit Achiste arbor, ab ovi do & Clusio Bixa ; a Brasilianis Hruci. dicta. Cujus planta in mea Historia Naturali, sol. 13 1. & in Fr. Hernan leg lib. g.
C. I. utraque qjusdem faciei, exhibita est, Ea per Omnes fere Americae regiones sponte luxurians, a barbaris aeque ac Europaeis, tam propter usius medicos, quam tincturam rubram expetitur & circa illorum praedia cicuratur: materies ejus,si lignum ligno frice tur, utilis est igni veluti e silice excitando ; cortex vero funibus teXendis, qui sunt cannabinis firmiores. Fructuum grana rubra, de quibus potissimum agendum,frigida sunt& sicca, cum modica astrictione ; ex quibus placentulas efformant, projicientes grana
jam matura in aquam calentem, agitantesque continenter, donec totus pene color aquae
adhaereat: hi pastilli non solum medicamentis Contra quosvis fluxus sanguinis inordinatos,sed& cibariis immiscentur, gratumque simul florem & colorem iis suppeditant; imprimis autem, omnia haec beneficia praestant confectioni nostrae Chocolaiae, si ea certa quantitate, ut infra docebitur, addantur; tutius enim tunc bibitur, & citra satietatis &nauseae incommodum, adde quod sanguinem magis purificet, & viscera corroboret.
Hacteiras tria Cisco ita ingredientia temperatiora, dc ad frigidum inclinat ilia recen-
600쪽
sui. Quartium, quod Chilli, sive Pipex Americanum, vulgo Brasilianum, dicitur, quali
tale multum discrepat a praecedentibUS, & primum locum Videtur obtinere inter cor rectoria aromatica Calidiora; proinde caute Chocolatae solet indi ad orexin tantum excitatandam, non vero tanta quantitate, ut sanguis inde possit inflammari, sicut iis contigit, qui ejus usui modum imponere nesciverunt.
Sequitur nova & peculiaris Piperis species, quae Mecaxochiil dicitur Mexicanis, qui bus solis, quantum constat, natales suos debet. Volubilis est: herba, teste Francisco Her nandeZ, qui in Historia sua plantarum Iconem ejus dedit fol. I 4.) binos dodrantes longa, per terram repenS, foliis magnis, oblongis, pinguibus, fragrantibus, & acris fa poris: caulibus teretibus, contortis; radicibus fibratis, &flamentosis. Fructus sunt teretes, longi, longo Piperi similes, bini vel terni junctim, ex unico caule sirsum nati: qui quarto gradu calidi, & tertio sicci habentur. Induntur Chocotita, non solum quod gratum illi Concilient saporem; sed quod obstructa reserare, frigora,& ex iis ortos do
lores , mitigare, lentos humores attenuare, Ventriculum roborare, OriS halitum comta mendare, atque Venenis adversari, credantur.
Tertia inter calidas vocatur Iochi catlis, seu flos auriculae. Arbor es longis S an gustis foliis, virore exaturato tinctis, & e pediculo veluti marcido, flores grandiusculi ex longo pediculo incurvato deorsim tendunt, eorum foliola interna parte sunt purpurascentia, CXterna herbacea, auricularum pene forma, odore jucundo. Fructus stini siliquar, sex unciarum longitudine, digiti crassitie. Semina intus multa, & ex mutua compressione angulosa, suntque coloris sanguinei. Nullae hujus arboris partes Choco- latam ingrediuntur, eXceptis floribus, qui in magno apud bacolas habentur pretio; nec quicquam frequentius est invenire in Indorum emporiis, quod celeberrimae potioni gratissimum saporem & odorem, & salubrem prorsus efficaciam concilient. Quia autem ejusdem gradus temperiei cum praecedenti habeatur herba, ejusdem quoque
Censetur operationis: ICoo ctxstat in Opere A. HernandeZfol. 3 o.
Quarta inter calidas es: herba MeXicaniS IDMochit clicta, quam naticis c. Hernan-deg Araco Aromatico comparat. Volubilis herba Hederae more arbores conscendens.
Foliis est unciis undecim longis, sex latis, figura Plantaginis, sed pinguioribus, saturate viridibus, singulis ex utraque parte caulis alternatim exorientibus, floribus nigricanti bus. Siliquis sex uncias longis, angustis,&pene teretibus,nigris, Olentibus Muscum aut Balsamum indigenam, quas vulgus Hispanorum a Vaginarum similitudine Vonillas appellat. Iae ad tertium ordinem habentur calidae, addique solitae potioni Chocolatae, obsitavem non solum odorem, & saporem; sed quod urinas & menstrua moveant, cerebrum consortent, flatus discutiant, humoresque crudos concoquant, & attenuent. Icon egstat in opere Fr. HernandeZfol. 3 8.
Inter Chocolata ingredientia, licet remissiori gradu Calida, celebratur polychrestus ille liquor resinosus, quem Indi Holli, Hispani Vlli nominarunt: destillat ex arbore Lquabuti dicta, seu arbore Chilli, quae stipite est levi, fulvo,medulla lenta referto; flores
habet candicantes, late expansos, cum orbiculis stellatis, ex pallido rubescentes,hi ipsis ramis d trunco sine pediculo adnati sunt, dein sphaerulae emergunt pleni fructibus candidis avellanarum instar, qui cooperiuntur tela fusca, sapore amaro, sicut δί cortex arboris, ex quo emanat succus, primo lacteUS, IDOX luteus, aC tandem niger evadens, quem in pilas rotundas Cogunt, easque non solum in Varios medicos usus, sed etiam ad petauristarum ludos reservant: de quibus videre potes Fr. HernandeZ, lib. 3. sol. 7 o. qui laudes ejus prosequitur. Ego paucis attingam quomodo , dc qua quantitate Chocolata inserviat; nam hoc gummi minus familiare est ingrediens respectu caeterorum enarratorum, sed tunc potissimum quando Diarrhoris δί Dysenteriis mederi volunt, nucleis que quatuor cicacis, uncia unica hujus resinae Hodi miscetur: verum C acacii nuclei obpinguedinem, δί gummi Bolli ob tenacissimum gluten, primum debent torreri, ne viscera obstruant, dccach extas producant. Iconem arboris dedit Fr. ΡIernandeZ, lib.
Haec aliaque vegetabilia,Novae Hispaniae patria, non idcirco putavi recensenda, quod omnis potio Chocolata simul ea recipere debeat; sed ut ex iis quisque sibi maxime con-Veniens eligat. Imo vero, quia maxima ingredientium pars, excepto Cacacio, in Emropam non deseruntur, substitui possunt &Qlent, vel vulgaria illa Indiae Orientalis Aromata, Vel alia aliqua semina aut flores cuique regioni individuo convenientia,
