장음표시 사용
581쪽
181tem civilioris notae Indigenis rarior solet esse usus Aromatum, nullum tamen inter omnia aeque expetitum,nec condimentum illis videtur vel sanum vel gratum, nisi recipiat certam Piperis quantitatem. Adeo ut omne qui eas terras piperiferas frequenta-xunt, facile plus in Indiis, quam in Europa Consumi testentur. Missis itaque caeteris Pi peris generibus qive India occidental is profert utpote de quibus ex professo egi in mea Historia Naturali), communis potissimum Piperis aromatici marem & foeminam exhibeo hoc capite. Seritur autem in indiis non procul a mari, & ad radices arborum, praesertim quas appellant, Vel appositis perticis, quibus adnititur more Vitis. Magnitudo ei par cum ea arbore, aut pedamento, Cui advolvitur. Saepe cum veterascit, Mcineribus sumoque si ercoratur, excedit altitudinem fulcrorum suorum,ut Lupuli instar se, cum scandere altius non potest, demittat. Planta ipsa est farmentose, nodosia, lenta, ω flexilis adeo , ut nisi inveniat, cui adnitatur, vel arborem vel aliud pedamentum, humi repat prorsus ut Lupulus salictarius, aut Phaseolus turcicus nobis dictus. Si fer illi solosata est, intra annum dat fructum, eumque uberem. Si minus bona terra est, serius cum adolescit tum fructificat. Fit & de anno in annum sertilior, minus, magis,
pro soli genio. Terrae se infigit radice fibrosa, fibrisque parvis & lentis, nec adeo Costi
similibus, ut Dioscorides notat. Qua nodissent, folia prodeunt multiplici ordine ac Naturae lusu: haerent autem petiolis longiusculis e ramis sarmentosis quoque. Figura his, qualis hederaceis: alii Cordi malunt comparare; medio nervum habent, qui plures fibras apicem versus exporrigat bifissas. Color exterius viridior; interius diluritior est. Fructus racemosus est prorsus ut Ribes: sed racemo longiore, dc frequentio
re , baccisi quaeque ipsi sicapo sine aliquo petiodo adhaereant. Racemi isti modo eX
582쪽
mediis sarmentis, modo ex summis dependent, ut ex hisce appositis iconibus conspicidatur. Vnde est quod diversitatem sexus accuratioribus agricolis attribuere illis pia
euit, hanc foemellam , illam marem appellantes. Baccae initio virent; ubi maturuerint, nigrae sitnt. Maturantur mensibus maxime aestivis, quod est Decembri & Ianuario. Maturae protinus leguntur &insolantur. Dum siccantur,rugas contrahit cortex niger. Quo,in tempore,& ante insolationem, decortita cato , fit Piper album illud , glabrum: quod ut nigro ac rius est, ita carius est, & ori gratius. Vnde & solum Indorum magnatibus in mensa apponitur, proque lale ut plutarimum ustirpatur. Decorticatio illa fit bene maturo Pipere, CX marina macerato. Maia ceratione enim cortex exterior niger dehiscit tumescendo, atque ita facillimo negotio granum, quod intra illum includitur, album eximitur, &, ut prius, resiccatur. 4em laborem laboris impatiens natio nisi adeo fugerent, non tanta esset Piperis albi, si cum nigro compares, apud nos inopia. Caeterum hujus de Corticationis & praeparationis ignoratione famina, quod Piper album, quamvis maturitate sola & quod cortice nitagro rugosbque sit privatum, nihilominus etiam nunc passim credatur species a nigro diversa,imprimis cum integros racemos aliquando ad nos delatos videant, persuasi scilicet hujus illiusvejejuna relatione,neque adhibita diligentiore inquisitione,s alim hoc literis tradiderunt, quod auribus accepissent. Idem Theophrasto, Dioscoridi, corumque imitatori Plinio latuisse non miramur. At quomodo etiam major ignoratio condonari possit Arabibus, qui id & bene potuerunt resciscere, non Video. Inhaerere Cnim. errori, quamVis Vetusto, in rebus Naturae, quemque vel mediocri inquisitione possis
detegere, ea demum supinitas in his, qui praesumunt de tali materia scribere, & se ia-pe jactant Cornicum oculos contaisse. Porro non baccae solum, quod proprie dicitur Piper, acrimonia praeditae ignea sunt; sed tota etiam Planta. Nam, & solia virentia, sarmenta, & radix, si masticantur, prorsus linguam fariCesque urunc, M salivam movent, haud secus ac Ρyrethri Costive radices. De qualitatibus & facultatibus Piperis, deque ejus usu M abusu, quod adadam ad ea, quae toties ab aliis sint repetita, nihil habeo.
Praeter ante dicta aliud est Pipexis genus, sed ignobile Piper, Canari appellant lingua
Malabarica, a Canara loco natali. Id nostrati Fagopyro simile, coloris est cineritii, intus cavum, SI repletum granulis aliquot exiguis. Manducatum pari pene acrimonia cum prioribus, sed minus aromaticum deprehenditur. Hus, nisi apud infimam plebem, nullus est in Indiis usus. Ea vilitas in causia est, quod non solum non deferatur ad exteras gentes; verum etiam nostrum nemo dignatus suerit ipsius plantae notitiam sibi comparare. Quae Causa, quod & nos Cogamur hic expectationem Lectoris destituere. Carolus Clusius, vir doctissimus in Exoticis, meminit alicujus Piperis caudati, Cu-bebae similis quidem,sed minus usitati, quodque aliorum quandoque desectum supplere apud suos soleat. At enimvero, cum neque ille quid plenioris notitiae habuerit, nec alii ex Indiis reduces quicquam de eo mihi communicaverint hactenus,caetera posteritati ulterius indaganda relinquo.
B Engalenses Pi sim nuncupant, quod nos , auctoritate Graecorum, Piper longum. Hujus in culina quidem nullus est usiis: Frequens in medicamentis, praesertim theriacis aliisque consectionibus antidotis; & merito; virtutes enim non
Contemnendas obtinet. Vnde forte & pretium ei majus. Nobis hoc potissimum di- Cendum , cujuscemodi plantae si uehus sit. Nam hoc a quoquam nescimus dictum. Bengalensium in terris frequens admodum est, indeque ad Europam defertur, quod ibidem, & laetius crescat, & copiosius fructificet. Qua faciem tota, si fructum excipi. , simillima est Piperi rotundo , nisi quod aut humi repat, aut perticis contenta sit non altis adniti. 4o magis mirari subit, quid Garciae ab Horto fuerit in mente, satis alias sedulo Naturae serutatori, cum scriberet, longi Piperis plantam cum planta rotui pihaut plus habere similitudinis, quam faba cum ovo. Sed ita est, ex auditu habet, non
autopsia. Credidit reserenti, dc deceptus est. Interea hujus plantae solia sunt utcunq*φ
583쪽
teneriora, virore saturato magis, ac breviore petiolo haerentia. Caetera eadem. Fructus, nucamentis aut tulis oblongis similes, ad singulos articulos hinc inde ex adver foliorum enascuntur, pendentque a mediocri petiolo. Sunt initio virides; postea cum siccantur, cinereum acquirunt Colorem. Longitudo non omnibus una: etsi figura eadem, & similis toto ductu dispositio granulorum. Intra scapum, cui granula jam dicta inseruntur, aliquando plus humidi est. QSo manido carie exeduntur. Decer puntur autem, & in usum siccantur, antequam maturescant. Siccatum, etsi initio minus, postea tamen non minus rotundo urit palatum, si vel leviter degustes. Optimae conditionis habetur id quod ponderosius, selidius, intus granis plenius, ac, si in aqua decoctum aut plurimis diebus maceratum, minime dissiuat. Indi linimentis addunt, quibus adversum dolores artuum a frigore utuntur; & ita, ut basis hoc Piper sit, corpusque addat Santalum rubrum. Utuntur & Contra venena , VertigineS, Catarrhos, oculorumque nebulas, & cum successu. Quod & Diosco rides testatur, sic satis alias infelix ipsius plantae descriptor. Verum de planta ex aliena fide haut dubie; de viribus ex multorum observatione testatus est. Indorum plebs adversiis diuturnam stomachi languiditatem bibit aquam, cui infusa est satis bona Piperis copia. In eundem usum quoque eliciunt e Pipere recenti spiritum mire igneum. Vtrumque,cum adhuc viret, Piper,ingum aeque ac rotundum, Condiri muria aut aceto solet,& condi in penum ad usum familiarem mentaque delicias. Quo loco vel imprimis habetur, cui quaedam alia simul adduntur Azomata, Achar nuncupant. Rus usus frequentior mensibus pluviosis, & in phlegmatica corporis Constitutione. Sunt, qui malunt virentibus integris racemis ore receptis sui nos ribesiis) baccas eo retinere, avulsi, petiolo , & parum mandere, & solum glutire succum, utpote gratum gustu, & suaVem, ob levem acrimoniam acerbitate quadam miΣtam.
584쪽
De garomatum enarratorum abusu Epilogus.
HActenus exsequutus sum, quae ad historiam pertinent quatuor Aromatum, cum
in medicina, tum in culina, maxime usualium. Sunt enim, praeter ista, multo plura, quibus vis, eaque non contemnenda, inest Aromatica, nullum tamen,
cui sit tam acris, aut nobilis, aut durabilis. Quid Pipere acrius Z quid Cannella no hilius ξ quid Caryophyllo, aut Nuce Muscata, ejusve praesertim Maci, durabilius
Non repetam singulorum dotes, utpote decantatissimas, libris omnibus, & com mendatas laudibus, quas, non ratio dictasse, sed admiratio videtur effudisse potius proinde unum atque alterum restat, de quo tacendum non duxi, nec ita tamen loquenta dum, ut hoc me agere aliter quam in transitu voluisse ostendam. Nam si ex professis deabusu Aromatum velim disserere, fateor me dicendi carceres videre, non metam. Principio esse in confesso arbitror, & audias sepe eam apud nos querelam, majores nostros, & firmiore uses sanitate, & vitam vixisse longiorem. Nempe ita revera est: AEtas parentum debilior avis, tulit nos infirmiores, mox datura progeniem morbo forem. Cujus esse causas in rebus quaerendas, quas Medici non naturales vocant, uti dubium esse non potest: ita inter eas vel praecipua est victus mutata ratio. Q ae, ut
intelleximus, & partim ipsi vidimus, majoribus erat parca, simplex, dura ; nobis vero, prodiga, dubia, mollis. Imo Apiciorum coenas olim magis fuisse molles quam sint hodiernae, multis de causis dubitari posset. In cibis ipsis quam stulta, & ad est ce-
minandum etiam optime natorum corpora potensi Quid non indies machinantur cupedinarii adversus mortalium salutem,infatuando eorum palatumξ quid non irritame torum, ut fatuam rursus lingviam sapexα Cogant Θ sed inter vitae illecebras hodiernas Aromata quoque in patrias mensas invectassent.India nobis cum coepit suas merces datare, ut omnia divitiis implevit,sic multorum sanitatem corrupit. Quod ne gratis dixisse
videar, consideremus, utrum Aromata adeo humanae naturae conducant Z quae accipiuntur stilicet, non e medicina ad necessitatem, sed e culina ad prodigalitatem. Ita loquor: quia nullus dubito, quin aeque nos atque majores nostri carere rebus istis exter nis queamus: praesertim cum satis condimentorum dederit natura nostri vicinique soli, quae licet non admodum numerosa, abunde tamen sufficere possunt. Res dicit, quod Galenus, omne Aroma calidum esse, II. de fac. Alim. xu: &subtilium partium, vi 1. de simpl. fac. III. At quae ejuscemodi sint, facile subeunt in corpus, spiritumque incendunt, dc consumunt. Vnde est, quod Galenus, & bono quidem consilio, VII. de comp. sec. loc. 11. Arteriacis dictis confectionibus jubeat addi Aromata crassa ac integris partibus. nempe ne, quibus illae compescendis componuntur, concitandis fluxionibus evadant aptiores. Hippocrates maximus Medicorum nuspiam in cibum legitur admisisse Aromata. Vsus est nunc hoc nunc illo cum in aliis quibusdam morbis, tum maxime in muliebribus; & plerumque in sussilibus, in fomentis, in externis; in potionibus vero,& raro admodum, S parce. Sed & in istis quam circumspecte. Aph. v. 2 8. cum ad muliebria educenda valere dixisset suffitum Aromatum: protinus addit, rapim vero, o Halia utiis esset, nisi ea tis gram ines induceret. Addit Galenus: 'od omnia fere romata natura n asiniscere cap tis dolorem, se experientia ostendit oratio docet. Sed Hippocratem
iterum audiamus,haec nobis mala Aphor. v. 16. recensentem. Calidum haec dat nocumenta iis , quisaepe utuntur i, carnium es cleminationem, nervorum impotentiam , mentis torporem,sN-guinis fluxiones, animi defectiones: haec quibuου mors. Tota autem talis concatenata sympto' malum sequela se debet spirituum languori, concoctionum cruditati, pituitae, &seri indies increscentium multitudini, viscerum atoniae, & corruptelae: una vero omnium Causa est calidi calefactio, & attenuatio nimia, &nimis crebra. Exemplorum ad fidem Aphorismi abunde potest adferri, attende modo ad eos, qui se negant vivere posse, nedum praeesse rebus suis, nisi aut venas mane medicato impleverint vino, aut ejus igne squem spiritum vocant) multis faepe Aromatis ignito suum ignem, hesternae cce' nae cruditatibus obrutum, velut e cineribus excitaverint, quasi nocere multum ne
queat, cujus parum, prodesse, semel sibi passi sint persuaderi. Cum itaque jam intellς-Σimus eX Galeno,-res sit apud omnes consessa, Aromata, & calida esse, & subtilium
585쪽
partitim; Necesse igitur, ut & facile sumta incalescant S pervadant in sangiuinem, eumque incendant, & urant non tantum, sed & spiritum ejus justo plus calefaciant Mcalefaciendo agitent, agitando attenuent, attenuando dissipent. Habet enim &spiritus si in modum substantiae. Intra quem nisi contineatur, fieri non potest quin excedat , evadat, erumpat, pergat, M post se corpus tam viribus enerve, quam crudi talibus grave relinquat. Atque ita quidem facere Aromata, ne dubitare quidem nos
sinit leucophlegmatia, virgineus pallor, de febris alba dicta Medicis: Namque hos affectussiepe ali que soporosos, Cum sensus δί motus depravatione, judicio devigescen te, & memoria obliviosa, multis accidere ex Nucis Muscatae frequentiore usti,&ipsi vi dimus non semel, δί alios vidisse, probe scimus. Quamobrem, cum eae sint Aromatum facultates, & calefaciant potenter,atque ita & spiritum inflamment ac digerant, S sanguinis nutritium suCCum siccent, quis non merito sibi metuat ab eorum largiori usu Iino,quis neget recta a nobis ratione referri inter ea, quae nos nostris majoribus reddunt magis morbosost Quasi Aromaticitas illa, quae non nisi intra Tropicos a Sole potentissimo ex solida & sitienti terra proveniens,nobis advenis,toto fere cito inde remotis, quadraret potius, quam iis aplud quos nascuntur Aromata. Nam aut omnino illis non utuntur in cibo, aut crudis, & ob nimiam humiditatis aquosis copiam impotentioribus, aut parce admodum, & valetudinis duntaxat causa. Neque enim negandum Censeo, illius gratia quandoque recte sumi, sive incidendo, & attenuando phlegmati, sive resistendo putredini, sive nutriendis spiritibus deficientibus,id sat, sicut in praecedentibus
capitibus uniuscujusque Aromatis docuimus. Verum ut recte stimas definire non coquus debet, sed Medicus, seu verus humanae salutis custos; alias enim tutius foret ea in subsidium vocare, quae eadem aut vicina fert tellus, quae non dicam tulit nos, s ed nutrit tam benigne, tam liberaliter. Europaei equidem quantum Caeteris mundi populis excultiores habentur, si tantum quoque iis temperatiores ,& abstinentiores essent, non plus inhiarent longe petitis dapibus Indorum, quam illi nostratium. Quin non pauci Indiae Orientalis M Occidontalis Indigenae haud sine ratione Europaeorum istuc advenatantium intemperantiam deridentes, & incontinentiam Culpantes, sibi congratulantur, quod suis Contenti bonis, tam sanitatis quam deliciarum ergo,se sustentent. Si enim opus est calidis, quibus in Corporibus frigidioribus Cibi coquantur, quorsum temere ab indis petimus,cum tot remedia succedanea,aromatica Vi praedita, nobis dederit natura, quae singula sufficiunt ξ Sicut Campanella inter Italos, Bevero victus inter Batavos, in multorum salutem fieri posse probarunt. Imo praedicta Aromata,ipsis licet medicamentis purgantibus indita, sive palati &stomachi oblectamento, sive alterius qualiscunque necessitatis causa, si tamen non eXacta proportione respondeant, parvaque indantur quantitate, Qt ventium minuunt facultatem; atque non minus substantia sua terrestria& styptica occludunt densantque, quam tenui & aerea aperiunt. Plura equidem huCpossent afferri argumenta, a quotidiana experientia desumta, quibus supersedeo. enim hactenus dixi,non eo fine dicta sunt,ut Aromatibus quicquam derogem,hoc enim esset Naturam criminari, & simul supra enarratis Contradicere : sed ut nimis promi-stuum abusiim eradicem ex animis non guloserum, sed suae satagentium sanitatis.
Arundines Mambu curra suo Sacar si Ve Tabaxir.
YNter tot variae sgurae, &hiagnitudinis Arundines in incultis Indiarum regionibus luxuriantes, duae dantur species Mambu , Lusitanis Corrupte dambu. Quarum altera minor intus magis farcta, altera multo major, & minus repleta, ligni proceritate &sbliditate caeteras omnes antecellit usqtie adeo, Ut non mirer quosdam veteres&neotericos propter insignem illarum altitudinem haesitantes, nunc arbores, nunc
eannas appellasse ; sicut & ipse Garcias ab Horto eas Populo assimilavit. Arborescentes itaque Arundines Mambu udosis locis sponte sua recta exsurgunt. Arte subinde torquentur inter Crescendum, ut incurvatae lecticis portatilibus aptiores fiant; pro bacillis quoque ad filicienda Piperis sarmenta in quotidiano sunt usu. Inferius femoris humani plus minus sunt crassitiei scujus ni fallor fragmentum eYstat in porticu horti Academici Lugd. Batavorum) tantaeque inter illas reperiuntur amplitudinis & solidi-αs incis,
586쪽
tatis, ut cymbae exinde parentur, eaeque non quidem excavatae, sed relictis solum duobus utrimque internodiis inferioribus per medium sectis.In harum extremitatibus bini Indi conssidentes eas tanta dexteritate remis impellunt, ut rapiditatem fluminis facile superent. Ejusdem naturae arundines Solinus videtur novisse, quas his verbis expressit: In India palustribin arundo crassiaprogignitur, ut ps internodiu lembi vice metaret navigantes. Ipsius vero ligni sive materiae Crassities trientem unciae tape superat, circumferentia sexdecim, diameter aliquando quinque esst unciarum, unde ampla ejus capacitas faciale potes dijudicari, ideoque subinde Cannarum Crassiores partes, vasorum loco mercibus vel aquis in longo itinere replent. Nodis perpetuis constant squi in adolescentibus cannis hic depictis minus conspicui sunt in singuli ultra palmi longitudinem ab invicem dissiti, ex quibus rami emergunt utcunque erecti, sed arte aliquando incurvati, ut topiarii operis defectum suppleant, ad evitandos diurnos aestus. Folia sunt oleae figura , sed multo longiora, aliquando selitarie posita, aliquando sibi opposita. Ipsi autem Arundines Mambu adolescentes medulla levi, spongiosa, & liquida non adeo , farcta ut vulgares cannae sacchariferae) refertae sunt, quam vulgus grati saporis gratia avide exsugit. Novissimi autem stolones qui maYime sicculenti sunt, & saporosi, magni fiunt in Indiis apud advenas aeque ac Indigenas, quod bases sint celebris istius compo' sitionis Achar dictae, quae in Europam invecta inter delicias habetur palatum docti , dc a me quoque non semel cum voluptate gustata. At vero, ubi arundines hae proce rae, & annota factae fuerint, liquoris contenti substantia, color, sapor & efficacia mu'tatur sicut in Nuce adulta etiam fieri videmus j atque paulatim protruditur so ras , &juXta internodia vi Solis coagulatur, ac instar pumicis albi indurescit; mox naxi' vae silaritatis e pers facta, peculiarem saporem cum parva astrictione, eboris usti inmu lum,
587쪽
lum, acquirit, vocaturque apud Indigenas Sacar-Mambu. ini quo levior, albicantior&glabrior, eo praestantior; quo magis inaequalis atque cinerei coloris evadit, eo vilior habetur. Rarior quidem usiis existit tam boni medicamenti in Indiarum maritimis habitatis, ubi Arundines hae luxuriant, idque duplicem ob causam: primo, quod licet omnes liquore suavi in principio scateant ; si iccus tamen ille lapidescens ad internodia, nec in omni arundine, nec in Omni terra apparet, sed pro selis vi & Qti genio felicius vel infelicius producitur, sicut in oris ad labar & Cormandet feri constat. Secundo, quia Arabes Medici & Brachmanes vehementer appetant hoc medicaminis genus, & Care emant a Regulis sub quorum ditione crescunt arundines hae sacarferae. Praeter Gar clam ab Horto, dc Hugonem Linscholanum plurimi optimates nuper inde reduces, in tegraeque fidei viri,testati sunt,quod,licet pretium ejus ex anni sertilitate variet; tamen
utcunque in Arabia pari argenti pondere divendi, idque potissimum quia Medicorum
tum Indorum, tum Arabum, Maurorum, Persiarum, Turcarum unanimi testimonio& experientia Constat, externis & internis Convenire ardoribus & inflammationibus
ut & dysenteriis biliosis, si trochiscorum vel potus forma exhibeantur. Indi ipsi contra
Strangurias, Gonorrhinas & Haemorrhagias utuntur,magnumque putant caritatis Officium nostratibus praestare, si in simili renum & genitalium incendiis hoc Sacar Mambusive Tabaxis , aqua dissolutum , largiter sippeditent. Plura Arabes & Persis huic Ta- attribuerunt, quibus supersedeo, ne videar iis inhaerere quae longe petita, & nobis incerta sunt: adeoque simul huic capiti finem imponerem: sed cum de nomine, Mnatura Veterum ac recentiorum Sacar & Tebaxis, non sbium sub medicorum filiis, sed& sub praestantissimis totius Europae eruditis lis una atque altera haereat, non absentim fore putavi, si rationibus, dc probatae fidei virorum experientia, discrepantes Opinio nes , qua possibile Conciliavero. Tabaxir itaque, e lingua Persica desumtum, nihil aliud denotat, quam laC lapidescens: Cum tamen placuit &quibusdam superstitiosis Arabitabus de Turcis, nil il aliud esse quam cinerem exustum Cannarum, vi venti inter se con fricatarum , & ignem exinde Concipientium: adde, quod testimoniis plurium, qui rem ex vero describunt,constet trochiscos ex cineribus ejusinodi confectos, pro sipposititio baxis agnosci. Hunc interim errorem propagarunt Arabum interpretes Latini, Tabaxis Spodium Vertentes, utpote aliquam in eo qua ad gustum & visum similitudinem cum ebore, cornu Cervi usto, animadvertentes: qui quam Crassse impegerint, dilucide sane a Garcia, & Clusio aliisque probatum est. Proinde ut nos tales praeternavigemus scopulos, & Certum quid statuamus, Consultius erit Cum erudito Garcia in posterum Spodio sive Tutia uti in medicamentis externis a Graecis descriptis: nostrum autem hoc Sacar-Mambu 1ive Tabaxir, in Arabum compositionibus intus plerumque assumere. Alter restat dissolvendus nodus circa nomen, qualitatem & Ustim hujus Concrcti
succi, quod ipsi Indi Sacar lingua vernacula indigitant, idque non respectu alicujus dulcedinis, sed quod a multis seculis apud Indigenas humor hic in nodis antiquarum
Cannarum ConCretus nomen Sacar obtinuit: postea autem cum liquor vel mel cannae
Sacchariserae hodiernae vi expressus, & igne coctus, in substantiam duram, siccam,& aliabam migraverit, videtur ad imitationem externae figurae, & nominis Sacar, nunc nomen Sacchari impositum esse. Nam apud veteres Graecos, dc Romanos autores, appa
ret , nomine Sacchari nihil aliud eos voluisse exprimere, quam id quod ex Plinii verbis l. XII. C. VIII. Colligere est, Saccharum o Arabia fert, sed laudatim India. li autem mel in Arundinibin collectum,gummis modo candidum, o fragile, amplis ae 2Vucis Avellanae magnitudine , ad Medicina tantum V2m. Quo etiam Galeni Verba spectare videntur, l. 7. simpl, Medic. de Saccharo. Sacchar quod ex India atque fenci Arabia convehitur, in calamis, ut aiunt, concrescit, er ipsum mellis emperies, minin certe nostrati dulce ,sed a smiles ei mires obtinens, quod ad abstergendum, desiccandum, o detergendum attinet. Ita ut ex hac indaenaria ratione, & interpretatione labefactata putem argumenta si immi nostri seculi viri Cl. Salmasii, dicentis Sacar sive Tabaxis ob defectum melleae dulcedinis non poste sumi pro Saccharo antiquorum: nam praeterquam quod Plinius mellis in arundinibus collecti, late sumpti, mentionem secerit, sicut de lactis, & aquae fontanae dulcedine communiter loquimur; accedit, quod Arundinum harum Mambu primogenitus succus, ut dictum supra, suavis deprehendatur, licet postea evanescat. Multa veterum & neotericorum super hac re monumenta Mathiolus in Comm. Dioscorid. docte potideravit &
588쪽
dilucidavit, quae meae opinioni favent, solum in eo a doctiss. viro dissentiens, quod putarit, ex iisdem Arundinibus Saccharum emanasse, e quibus vulgare nostrum expri mitur, eamque solum esse inter se differentiam, quod a Natura factum,sit nostrate factutio longe tenuius.
AD Arundines praestantiores, humanis quoque usibi is inservientes reserenda est&haec, lingua vernacula Indorum Eotari dicta, quae licet huc ex ladiis venalis
afferatur, ut pro baculo vel scipione inserviat, & corrupte a Nostratibus Rota appelletur, tamen in natali locostolones earum,grato quoque,ut Mambu,suCCO tur gidi, vel crudi manducantur: ARUNDO ROTANG. vel condimento Achar totie enarrato induntur. Hae minus concavae sunt quam inambu ,
sed substantia spongiosa, instat herbae ferulaceat farcta. Baculi sive surculi, si postea exsiccati
impetuosa manu collidantur, multas igneas fundunt scintillas, instar concussi silicis, cujus
desectum supplere solent quibusdam iudis. Crescit passim in silvis ci
ca fluenta Arundinis haec spe cies mirabilis, in Omnem pam rem fleYilis, eoque ad Omnia 1iganda utilis: nam Incolae hac Arundine funium loco utuntur , Sc aedes suas eX magnis Arundinibus constructas, quas Tambous Lusitani vocant , iis loco clavorum ferreorum ligant, & mireris tenacitatem
hujus Arundinis, quae crassitie digiti humani ferme cum sit, tamen in quatuor partes
dissecatur , non secus ac Salix aquatica apud nos, unda corbes & cunae Infantium consarciuntur: in quem usum etiam hae Arundines assumuntur: hinc & anchorarum funes a Iavanis in navibus cons Ciuntur,& sane longius durant in aqua salsa, quam si ines, immo deficientibus funibus, nos iis aΠ- Choras quantumlibet gravos ligamus. Atque ut verbo ab luam , duo habet India ad vitam & commoda hominum admodum necessaria , nimirum , hanc plantam , & Nucem, seu Pali nam Indicam, Coquo Lusitanis dictam : sed haec cum decantata sint ab aliis , ego Irustra operam insumserim. Caeterum hoc RotuM , fructum talem fert, qualem depi'ctum Cernere est, eumque edulem, & saporificum, cum aciditate quadam grat , xotundum, parvae pilae magnitudinis, tectum spadicet coloris, putamine duriusculo, fragili, striis perpetuis cancellatis ornatum, sicut sere videre est in calysic
589쪽
dis quercinae. Ex singulis arundinis nodis ad summitatem usque farmenta, funium modo contorta, & tenacia,sesiorum quasi loco emergunt, hisque fructus globulares,raro solitarie, saepe copulatim adnascuntur. Nucleum porro intus ferunt durum, ex quo contuso extrahitur, exprimitur oleum, non edule solum, sed in medicamentis topicis , praesertim in ungendis nervis, summe utile. Itaque, si quid laesionis accesserit servis, ex sarmentis hujus axundinis, quibus flagellari solent, ejusdem fructus oleo possint fanari. Vt liceat iis dicere: mihi vulnera fecit :Solus Achilleo tollere more potest.
CVm Bontius noster Zinetiberis, & Galangar descriptionem,ob inopinatam mortem, vix initiatam , & plane mutilam reliquerit, adeoque pauca tantum de earum inter se similitudine externa, & interna, cum sola Zingiberis Icone inter adversaria Hus repererim; ego partis meae esse putavi utrumque studioso Lectori exhibere, Z I N et x B E R MAS.
eaque simul addere quae ab exercitatissimis viris, de Chirurgis, ex Indiis redeuntibus accepi; simulque differentiam inter Orientale & Occidentale ZinZiber ob oculos ponere: ut inde clarius elucestat, quod Zinalbex, licet inter ea numerandum sit Aromata, quae
590쪽
quae utriusque Indiat solum & silem haud difficile admittat; tamen, qtia ad externam
faciem, & internam virtutem, aliqualem discrepantiam pro perpetuo Naturae lusu prae se ferat. Optimae notae, dc maxime usualis, est Malavaricum, & Bengalense, cui Molucense saccedit. Loca maritima, ut fere omnia Aromata, non mediterranea amat. Licet autem Chinenses, aliique Indi Orientales, inter olera Zinziber plantare consuerint, tamen silvestribus quoque locis sponte, vilioris licet notae, crescit. Quod vix memini in Indiis Occidentalibus observatum esse; unde hanc plantam hisce po tius Indiis nativam crediderim. Duo genera esse perhibent Incolae; maris scilicet, & foeminae: quarum haec foliis & radicibus est minoribus, illa vero majoribus conspicitur. Folia admodum similia sunt soliis Arundinum, ut qui nunquam viderit crescentem hanc plantam, Arundinetum vere dixerit, quod primum e terra surgit: in qua comparatione Bontius a Garcia discrepat, qui Iridis non Arundinis similia esse statuit. Sed variant Auctores, etiam ii, qui ex ladiis reduces sitiat, circa soliorum figuram , sive ob territorii diversitatem, sive, quod alii marem, alii foeminam Zinetiber viderint. Nam maris hujus folia non ultra tres pedes excrescunt in altitudinem. Aspera sunt, unico nervo recto,in longitudinem excurrente, conspicua; caulibus hinc inde sine pediculo, inserius solitarie, superius frequentiori coma adnata. Radices diversi si intponderis, & amplitudinis; omnes tamen imbelles, & tuberosae, atque in superficie terra: sicut Arundineta, expansae. QAarum unum atque alterum internodium in scrobe relictum, terraque aggestum, loco seminis stercoratur, & statim a satu aqua dulci plus minus pro terrae siccitate rigatum, proximo anno a satione fructus eruitur, qui est reger' minata radix, ipsum scilicet Zingiber. Vindemia illius sit arescentibus foliis, quod est media aestate, scilicet Decembri, &Ianuario. Radices recentes minus ferVent, ob prae dominium humiditatis; paulo siccatae, limo obducuntur, ne, evanescente nativa humiditate, teredine, cui alias maxime obnoxiae sunt, assiciantur. Vt condianiux, prius d
