Magni Hippocratis Opera omnia (tomus I)

발행: 1825년

분량: 962페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

cae principum tomo prostant, hi sunt: I. de stero, aquis et locis, p. de natura hominis , 5. de Iocis in homine, 4. de humoribus, 5. de alimento, 6. de morbis popularibus I. et III., 7. prognosticon, 8. praedictorum II.,

9. de victu acutorum, Io. de fracturis, II. de articulis, II. mochlicus, ib. de vulneribus capitis , 14. de ossici' na medici, I 5. aphorismi.

Post Hieri Mercurialem et Lud. Lemosium et Ian. Sponium, qui in aphorismis novis, eae Hippocratis operibus collectis, Lugd. 1689. 12. et quidem in do tissima praefatione, de operibus Hippocratis suum i dicium tulit, GRUΝΕRUS, clarissi in studior. univ. Jen. medicinae quondam professor, anno 1772 ' censuram operum Hippocratis, et talem quidem edidit, ut pli rima, quae antiquiores, Lemosio excepto, cujus legendi facultatem non habuit, de originibus Hippocrateorum operum dixerunt, Comprehendat. Putat vero veterum omnium, inprimis Galeni, testimonia cum i ternis et quasi innatis libris ipsis notis, brevitate scilicet, gravitati argumentorum et ratiociniorum paucitati ad

Juncta, in hos praecipue libros cadere: I. in Jusjurari dum, a. aphorismos, 3. in librum de aere, aquis et locis, 4. Praenotiones, 5. in praedictionum libr. II. 6. in librum de ossicina medici, 7. in primum et tertium librum morborum popularium, 8. in librum de victu acutorum, s. de capitis vulneribus, IO. de fracturis. D Grunerum sequitiat Io. HENR. FIACHER in diss..ds Hippocrate, ejus scriptis, eorumque editionibus. Coburg. 1777. 4.J Novam tandem eamquo Praeclaram

d) Consura libror. Hippocrateor. , qua Veri a salsis, into

52쪽

. XXXII HISTORIA LITERARIA

censuram atque dispositionem operum Hippocratis dsi dii Jo. FR. CA. GRIMMIUs, ducis SaXo-Gothani quondam medicus. Probe notat hic Vir Clar. discerni atquἡ cognosci quidem posse quaedam Hippocratis scripta, Verum Non omnia: neque de lais, quae alios scripsit Iliomnino credibile est, dici certo posse, quisnam ea scripserit, aut quo tempore confecta fuerint. Hinc optime Hippocratis scripta in genuina atque spuria dividi, spuriorum vero familias et classes quasdam, uisi eorum, quae temporibus longe post Hippocratem confecta egesuadent omnia,) confici vix post e. Hippocratis opera ea, quae genuina esse putat, et quidem eo ordine, qu0 scripta esse ea credibile est, in primo tomo versionis suae germanicae operum Hippocratis fr collocavit, eaque sequentia sunt: i. liber de morbis popularibus primus, v. lib. de morbis popular. tertius, 3. praenoti0'num liber προγνωστικον ), 4. prorrheticorum lib. sec., 5. aphorismi, 6. liber de diaeta in morbis aculis, 7. lib. de aere, aquis et locis. DLΙΝΚΙU8 quoquo cum Beros'

nensi regia scient. academia commentationem commu

nicavit, qua de theoriis, in Hippocratis scriptis occurrrentibus , et quaenam horum scriptorum genuina sint,

XVII.

EX hactenus dictis facile intolligitur, quinam ii bri, qui Hippocrati adscribuntur, genuini sint, quiΠδ' spurii, certo demonstrari vix posse, imo ex disses 'antiquorum virorum doctorum, qui libros Hippocrβ i)enarraTunt, Erotiani praesertim et Galeni, et ex to' moniis aliorum, qui libros manifesto spurios sub Hip

D Hippocrates Worke. A. d. Griech. libers. v. m V. D- Jo. Fr. Ra. Grinim. B. I. Allelib. 178i. 8. qui Pxi 'μ tomus Opera Hippocratis genuina continet.

53쪽

HIPPOCRATIS. XXXIIIpocratis titulo citant quod e. g. CORN. CELSUS secit, quiquintum morborum popularium librum, manifesto non ab auctore primi et tertii morborum popularium libhi conscriptum, ad Hippocratem Coum refert ) perspici, veteres, quorum libri ad nos pervenerunt, omnes enim antiquae librorum Hippocratis editiones et interpretum in eos enarrationes, quas Galenus enarrat, interierunt Galeno excepto, et aliquo saltim modo, Erotiano, qui fugiente calamo judicium de libris Hippocratis tulit, do operum Hippocratis verorum et supposititiorum jud cio vix valde fuisse sollicitos. Hinc quum ad certitudinem quandam cirea auctores librorum Hippocrateorum et tempora, quibus conscripti fuerint, pervenire non liceat, in librorum Hippocrateorum enarratione hoc a nobis tenendum est, ut primum locum iis demus, quos conis scriptos esse ab Hippocrate Coo testantur omnes, quibus que neque interni librorum Hippocratis, verorum in Taeteres , neque antiquorum testimonia desunt, post hos Vero eos ponamus, qui Hippocrate forsan antiquiores sunt, deinde vero temporibus Post eum confecti.

I. LIBRI GENUINI.

XVIII.

Ἐπιδαὶμ ιων liber I. et III. Exstant in ed. I ii den. to. I. p. 655. seqv. edit. Frob. gr. p. bo I. ed. Me cur. Sect. I. p. 8 7. edit. Foes. Seci. VII. p. 11. ed. Chart. lo. IX. p. I. Vers. Cornar. Ρ. J97. HALLER. art. med. priue. to. I. P. II O. 158. Plerer. bibl. iatr. to. III. p. 195. et 44. Κ. J Hi libri ab omnibus antiquis, qui de Hippocrate quaedam tradiderunt, et Plane nullo refragante, pro genuinis habiti, et quidem a Mnemone Sidito, medico de Cleophantii secta, qui librum ἐπιδη- μων tertium Ptolemaeo Euergetae quaestus causa dedisse fertur v. GALEN. in com. II. in Hipp. epid. ΙΙΙ.text. 4. P. 239. to. IX. adeoque Graecorum, quos

g) CEL. de To med. lib. VIII. c. 4. 4ba. Od. Lugd. 1785.

HIPPOCRATES TOΜ. I. c

54쪽

XXXIV HISTORIA LITERARIA

enarrasse hos libros popularium morborUm scimus, sersi antiquissimo, aliisque, qui commentarios in hos libro, scripserunt, ZEUXIDE . v. GALEΝ. l. c.), 8ABΙΝΟ ejusque discipulo, METRODORO GAL. Com. I. in eund. Iibr. III. text. 4. p. vo5.), ZENONE Herophileο GAL. Com. ΙΙ. in IlI. Epid. text. 4. p. 258. , APOLLONIO EMPIRICO GAL. I. c. p. 2 44. , HERACLIDE TAREΝΤΙΝΟ et ERYTHRAEO GAL. I. c. p. 2 4o.); BACCHIO GAL. l. c. p. a 44.), EROΤΙΑΝΟ v. hujus Gloss. Hipp. ed. Frang. P. 22. , QUINTO GAL. comm. I. in I. Epid. H4pp. in Praef. p. 3. to. IX. , LYCO MACEDΟΝΕ GAL. in Conua. I. in ΙΙΙ. Epid. text. 4. p. sto 3. , SATYRO et ΡHICΙΑΝΟ G . Comm. I. in III. Epid. text. 29. Ρ. 228.o atque GALENo, qui mirumque hunc librum επιδηρο - προς δοσιν conscriptum esse diserte dicit, v. Comm. ΙΙ. in I. Epid. text. I. P. 124.), et tertium librum το 'βλίον του Ἱπποκρατους νομμον appellat GAL. a gum. lib. III. Epid. p. 19 5. , atque primum et tertium τὴ Πλης θεωριας οἰκειοτητι συνγηφθην de res p. disse.

lib. III. c. I. p. 268. to. VII.) putat, ut adeo utrumque hunc librum ex omnibus popularium morborum libris solum προς εκδοσιν conscriptum esse ex omnium fere opinione dicat in Comm. I. in VI. Epid. praef. p. 554. to. IX. N eque notae, his duobus libris inditae , repu-guant, quominus eos pro vere genuinis habeamus. Thasus, Larissa, Abderae, Cygicum, Meliboea, ur bes ab eo in his libris ipsis memorantur, .in quibuS mor bos, quos enarrat, observaverit. Et hae quidem morborum observationes hoc modo traditati sunt, ut et con stitutiones epidemicae generatim deseribantur, in qui bus Primus Hippocrates docuit, quid anni tempora,

aerisque status ad morbos populares. inducendos conte Tant , et aegrotantium historiae enarrentuo, quae vero

quod Galenus jam monuit Comm. III. in III. Epid

quas generatim descripsit , sed aut ad alias constitutionst. epidemicas, aus etiam ad morbos sporadicos portinent

55쪽

HIPPOCRATIS. XXXVIIos libros populorium morborum, primum sciis licol atque tertium, ante reliquos Hippocratis libros conscriptos esse cum GRIMMIO Hippocrates Worke B. I. p. 449.) puto, laac inprimis ductus ratione, quod ad praesagia generalia eaque justa in morbis formanda, in

quibus cum plurima laude Hippocratem versatum esse sciinus, morborum Observatio diuturna sit necessaria, ipseque Hippocrates eXemplum observationum suarum in his libris dederit. Docuit adeo per exempla non pauca, quae in lais libris leguntur, qua ratione medicus praesagia eae morborum decursibus deducere debeat, ut adeo et inde pateat, hos Hippocratis libros, forte cum aliis pluribus morborum historiis, quae temporis injuria interierunt, reliquis ejus libris, qui ad se mioticen pertinent, quasi pro fundamento fuisse. Con trarium tamen Galenus asseruisse videtur, quae Hippocrates in ἐπι δ, γοων libris conscripsit, ex dictis in prognostico consequi existimans v. praef. ad Conim. I. in

I Epid. p. b. to. IX.), ut adeo tempus, quo hi libri cou scripti sint, aliquo saltim modo hoc loco a Galeno dictis dubium reddatuΓ. Continentur vero in I. επι βω-ν libro constitutiones epidemiae tres, quarum singulae initium sumsero ineunte autumno, es aestate ineunte desierunt. Post constitutiones enarratas sequuntur propolitiones de decursu morborum generales, quae tertia sectione in libris oditis p. 67o. to. I. ed. Lind.) comprehenduntur. An hae

tres constitutiones se invicem, nulla alia intercurrente,

eXceperint, qnod Griminios suspicatur Hippocrates Werke Ι. Band p. 449. , dubium, et ob aestivus constitutiones omissas vix credit,ile est. Has sequuntur mo bovum historiae XIV. quao ad constitutioneni epidomiam tertiam pertinere videntur. Tertio libro XII. aegPotantium historiae enarran

r. Has excipit constitutio epidemia pustilens in Thaso, ut videtur, vid. Grinam. p. 486. Observata. Qequuntur dein aegrotantium historiae, ad praeceduntem

56쪽

XXXVI HISTORIA LITERARIA

constitutionem, quod jam Galenus monuit Comm. III. in III. Epid p. 29o. to. IX. , ViX referendae, XVI.

In utroque hoc libro inscriptiones sectionum, G LENO jam monente, non ab Hippocrate profectae sunt. Eodem Galeno monente comm. II. in III. Epid. p. 259. to. IX. , etiam literaruin characteres, duodecim hist6riis morborum, quae in III. επιδνηαιων Primum propo-Muntur, non ab Hippocrate, sed a Mnemone Pamphyialo additi sunt, et quidem ideo, ut eorum interpretatione se librumque ipsum Ptolemaeo Euergetae commenda ret. Tertius hic ceterum liber navi advectus et a Mn mone Pamphylo in ordintim digestus in bibliotheca Ptolemaei Euergetae dictus fertur: το εκ πλοίων καταδιορθ-am Mννὶμονα αδ re. Vid. Galen. l. c. Isque Mnemon eorum, quos his popularium mor- horum libris, in primis tertio, operam dedisse coi stat, primus est. διορθ- ῆν libri επιδνη μων ΙΙΙ. dictum fuisse, memorat Galenus l. modo I., atque quod j mdixi, historias XII. aegrotorum primis, quae in III επιδνημων leguntur, characteres addidisse. Conf. de his characteribus et eorum interpretatione GALEN Us Comm.Ι. in III. Epid. p. 2O8. 221. et Comm. II. in III. Epid. p. 259. to. IX. De iisdem characteribus ZENO librum peculiarem scripsit, contra quem APOLLONIUS EMPIUBICUS scripsit. Zenone vero mox contradicente, APOL Losius ὀ rescripsit. Uid. GALEN. II. Comm in III. Epid. p. a 44. to. IX.) Eosdem characteres e plicuere FIERACLIDES TARENΤiNUs et ERYTHRAEUS, notante eodem GALENO comm. II. in III. Epid. p. a 40 to. IX. VILLOIson proleg. ad Hom. Iliad. p. XX l qui multus est de his characteribus adpositis. HARI E JPraeter dictos libros, qui ad nos pervenerunt, P

h) De lioc vid. RE1NEs, in V. L. III. 4. p. 412. Naxi Copiosius adhuc de eodem Appllonio Bibia egit Ci1 n. I η PIARLES in .Analeci. do Archigeno modico, et do Apollonii med. Exlang. 1816. 4. p. 14. R. H. J

57쪽

HIPPOCRATIS. XXXVII

quoiates adhuc laudantur antiqui interpretes libri ἔπι- δη-ων I. et III. Hippocratis, qui vero omnes interi-

ZEUXIDIs Comm. I. in III. Epid. Hippocr. librum citat GALE Us in Comm. II. in III. Epidem. p. 239. to. IX., huneque interpretem, quem minus cautum in in 1erpretando fuisse dicit in III. Comm. in III. Epid. p. 5 oo., cujusque commentarii suo jam tempore non amplius aestimati rarescerent, saepissime nominat. QSABINUS commentariorum in I. et III. libri Epid. auctor cum Metrodoro, discipulo, fuit, quem Galenus aliis locis taxat Comm. I. in III. Epid. p. 22 2. et p. 2O5. aliis vero laudat, Zeuxidi saltim praefert Comm. III. in ΙΙΙ. Epid. p. Zoo.), et accuratiorem superioribus Hippocraticis fuisse perhibet. Vid. Comm. III. in ΙΙΙ. Epid. p. Iob. Locum satis prolixum ex his commetilariis de urina oleosa excerpsit GALEN. in Comm. III. in ΙΙΙ. Epid.

ZENO HEROPIIILEUs interpres librorum de morb. populat'. citatur a GALENO in Comm. ΙΙ. in Hipp. Epid. III. p. 9 38. 245. De lioc Zenone aliisque cognominibus egi in progr. A. Corn. Celsi editio nova etaoptatur, Cont. ΙΙ. p. b. Lips. 18 au. 4. Κ.JTo γεγραμμενον κατα το τρίτον των εmδλὶuιων aPHILISTO memorat GALEΝ. in Comm. I. in Hippocr. Prorrhet. I. tetat. 1 o. p. 7o7. to. VIII. Addo Villoruson l. C. QUINΤ1 Comm. in I. Epidem. librum citantur a Galeno in Ι. Comm. in I. Epid. praef. p. b. to. IX. LYCUA MACEDO, quem νοθον της Ιπποκρατους o ἱρεσεως Vocat Galenus, commentarios in III. Epid. librum scripsit, quos GALENUs in Comm. I. in ΙΙΙ. Epid. text. 4. p. a o I. coli. c. III. Comm. in III. Epid. p. 287. expresse memorat.

58쪽

EDITIONES antiquae horum de morbis Popularibus librorum, quae apud antiquos memorantur, et omnes interierunt, hae sunt:

MNEMONIA PAMPHYLI librum ΙΙΙ. epid. Hippocratis , quem vendidisse Ptolemaeo sertur, iam memoravimus p. XXXVI. BACCHII oditionem libri III. Opid. citat GALENUs in Comm. 1Ι. in ΙΙΙ. Epid. p. 2 44.

ARΤEMIDORI C ΙΤΟΝΙs textum aliquoties memο-xat idem Galenus, eumque valde quidem culpat, atta- men Dioscoridis textui praefert. Exemplum corrupti

per Capitonem textus libri opidem. III. dedit in Comm. II. in ΙΙΙ. Epid. p. 256. DyoscoRIDIs textum Epid. III. neque hiarac cum laude, memorat GALENUS in III. Comm. in ΙΙΙ. Epid.

Et nostris quoque temporibus neque multi horum librorum codices scripti exstant, neque permultae edi tiones typis descriptae. CODICES. Inter codd. mss. Epidem. Paris. antiquissimus est no. 214o sec. XII. scriptus: praeter huno,

ΠO. 214 I. II 42. 2145. 2I44. 2145. 2255. qui hoc peculiare offert, quod utrumque librum, Ι. et III., invisCem conjungat tanquam unum. Inde DE ΜERCY coi

eludit in praef. ad hos libros, eos a se invicem separari non debere Κ.J Cod. mst. libri I. exstat in bibl. Medicea, quem Bandini III. p. 46.) momorat: libri III. scriptum QAemplar invenitur in bibl. Di i Marci Veneta. Codicem mst. in Anglia unicum Baroccianum vir doctissimus, Joan. Freindius in sua epidemiorum editione adhibuit, Variasque ex eo lectiones notavit. Licet antiquus sit, ex cum libris quibuscunque chartaceis vetustate contendat, in Pluribus tamen locis mutilus est et vitiosus, easdemqu*sere Iectiones, quae inmstis a Fousio memoratis aut tu Vulgatis editionibus occurrunt, repraesentat. Vid. ΡΓaes

59쪽

ris. MO. 2174. Pars ejusdem commentarii cum textus

parte in eadem bibliotheca latet no. II 65. Aliud exemplar graecum exstat in bibl. D. Marci Ven. teste Μont-fauc. I. p. 472. Arabicias codex invenitur et quidem

textus atque commentariorum trium Galeni in utrumque librum in Scorialensi bibl. ') hoc titulo: Κetab alem- radii aluakedat te Bocrath. Herbeloi p. 48o. Alio titu-Iο : Abidima. Herbel. p. 1 o. Hippocratis epidemiorum libri VII. interprete Leontio ad Leonem X exstant in. bibl. Laur. Med. Plui. 75. ΜΟΝΤFAUC. I. p. 381. VERSIΟΝES. Do versionibus librorum Hippocratis et aliorum medicorum veterum in arabicam atque reliquas orientales linguas tenendum generatim est, eas vix multum ad textum aut integriorem restituendum,

aut adeo ad ipsum Hippocratem melius intelligendum facere. Antiquissimae a Syris, idiomate syriaco com P0sitae, versiones penitus interciderunt, titulis earum solum supersistibus. Versiones arabicae graecorum Philosophorum, astronomorum, mathematicorum et medicorum longe plurimae saeculo IX. ALMAMONE imprimis auctore conscriptae sunt, et quidem non omnes e graeca lingua in hanc translatae, sed ut plurimum e syriaca. De versione Operum Hippocratis, jussu ABLI IMAR ALMANS ORIS exeunte saeculo VIII. a Georgio, filio Boctiechuae, Christiano N estoriano confecta, uoncerto scimus, utrum e syriaca versione, an e graeco

textu fuerit facta. Postea HOΝΑΙΝΙb filii Isaaci, versio

D' Casiri catil. cod. ms. bibl. Seorialens. p. aso. Hallex. bibliotii. med. pract. to. I. r. bb. qui hoaeum codicum Omnium mentionem fecit. L) Vid. SALMAs. praef. ad arabicam tabulae Cebetis versionem, et SIM. OCHLEY praef. ad librum: Tlie conquest of Syria, Persia anae Aegypt by ilio Saracens. Lond. 17od. 3.

FABR.

60쪽

XL HIs TORIA LITERARIAnes maximopere aestimatae sunt, quarum auctor sub

soruit. Graeco teTtu usus esse videtur HoΝΛΙΝ, non syriaca versione; Graeca enirn apud Graecos, et arahi,

cam linguam apud Arabes ipsos didicerat colueratqu6;

hinc ejus versiones reliquis merito praeferuntur, etsi, quos ex his versionibus, et generatim eX arabicis et hebraicis latinos fecerunt libri Hippocratis, textui graeco minus respondent. Haec omnia copiose exposuit RE- NwDoΤUs in epist. ad Dacterium , quae in parte altera

operum Hippocratis, a Dacierio gallice editorum, legitur. fCafiri in bibliotheca arabico - laispana Escuria-Jenfito. I. Madrit. 176 o. f. p. 258 sqq. Renaudotum graviter culpat, et inscitiae accusat, qui plura de rebus, sive ad linguae, sive ad historiae arabicae peritiam spe

tantibus, vel inscite confundat, vel audacter pronuntiet contra communem eruditorum persuasionem, qui graecis et arabicis literis non levem operam impendissent:

praecipue laudat CASIRI Honaini scientiam. Idem CASPRI p. 249 - 255. duo codices litoris cuphicis eXaratos, fuse describit, qui continent versionem Honaini, Isaaci filii, arabicam Epidemiorum cum Galeni commentariis Pluribus, quam graece et latine hodie Exstant. Prior Codeta no. 8OO. punctis diacriticis passim omissis, suo anni nota scriptus, continet Galeni commentarios Ι. ΙΙ. et III. in primum librum Hippocratis epidemiorum, tum ejusdem commentarium Ι. II. ΙIl. IV. in secundum librum. Quintus Galeni Comment. in secundum librum arabice tantum exstat. Hinc HONMNUs in Prooemio

m Quod Casiri l. mox citando p. 259 sq. considentius ad

finnat, atque ex illius prologo, quem septem aptiorismox mlibxis etc. Praefixit, memoxat ejus professionem, ea religi0n' in Vextendis Graecorum scriptis se gessisso, uto nihil temox' in teritu mutare, nihil addero ausus sit: se in obscuris stin biguisque Iectionibus plura gxaeca eXemplaria et viros do Uto'

consuluisse. HARLEs.

SEARCH

MENU NAVIGATION