Apologia fratris Archangeli de Burgonouo agri Placentini, ordinis Minorum pro defensione doctrinae cabalae, contra reuerendum D. Petrum Graziam episcopum Vssellensem, Mirandulam impugnantem, sed minimè laedentem. Et Conclusiones cabalisticae numero 7

발행: 1600년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

lliar

ita l

vel eontubernali, vel commeanti socio suos manifestare conceptus, & necessaria petere : ut melius si dicit idem Augustinus) esse cum catulo,vel equo suo, quam cum socio extranei idiomatis: quia intelliget catulus quae ille non intelliget. perstitit igitur haec lingua vel in Heber sui opinatur idem Auguliinus) vel in familia aliqua pia quae elationi Nembrot non consenserat, qui turrim in coelum erigere praesumpsit, ut semotus ab aerea alteratione At de Olympo monte dicitur) possent ablato omni impedimento vacare speculationi,&alios excedere elati supra id, quod natura praestabat. nec aliquando defuit pia familia tantae temeritati non assentiens: ex qua descendit Abraham, qui primδ in sacris literis Hebraeus dictus est ab Habar 'Ux,quod est, Sicut igitur haec fuit prima lingua semper perleverans inuariata: sic erit ultima etiam in patria: si quis dabitur sermo vocalis: cuius signum est, quia intelligentiae dum hominibus loquuntur scientibus ipsam linguam,utuntur sermone Hebraico. hinc Iamblichus ait: Di , id est, angeli agentes nobiscum, sermonem barbarum : id est, Hebraeum approbauerunt. conuenientissimum igitur est,

582쪽

MO CONccus I NEsut sicut quaelibet victoriosa ciuitas non solum iugum imponit domitis gentibus,sed multoties & idioma: ut primum de Romanis : qui superatis Hispanis ac Gallis, cogebant eos loqui Italice. Sic Imperator illius ciuitatis supernae,&astantes principes decernent : ut omnes illuc cuncti loquantur lingua & sermone inde oriundo:& quo solebat uti princeps illius regni: dum inter homines versaretur. Quod forsitan erit priusquam illo deueniamus;

vel saltem post iudicium futurum per ignem: iuxta id quod propheta Sophonias dicit: Dominus in igne zeli sui deuorabi-

rur omnem terram. Et tunc reddam po

pulis meis labium electit in ut invocent nomen Domini, & serviant ei humero uno. sicut igitur haec lingua Hebraica est 1ancta& excellens : ita iterae quibus vetitur,sunt figurae, formae ac virtutes reruni productivae. Literet enim Hebraicae quaecunque Vel quotcunque copulantur, mUt sunt,&sine vita, aut prolatione, &Ve- Iuti corporum mortuorum frusta. Et hoc quoulque apponantur puncta qui bus quodammodo vivunt. Et sic vivunt, proferuntur, vel motum habent: ut Hebrei dicunt. nec adhuc pleno motu vespro

583쪽

CARALIsTIc AE. s prolatione gaudent, nisi accentus apponantur: qui sunt tanquam vires operatiuε,& motibus,&influxibus supernis correspondentes. Vnde si quis Hebrium idioma bene pronunciare sciat secundum a Cenxuum rationem , totam coelestem &supra mundanam Harmoniam reprq se Π-rat: dum sacram Scripturam debita prolatione in proprio idio male fcriptam legit. quod nulli alij literarum contextui contingere videmus & hinc sacrorum eis loquio rit,ac Hebr i idiomatis dignitatem deprehendere possumus : quod in literis

Ieprq sentat omnes compositorum partes : in punctis autem omnes formarum vivificantium modos, in accidentibus Vero omnes debitas operationes suis principijs coelestibus , & diuinis correspondentes. nam ex his non dicam species tantum, sed indiuidua creaturarum producuntur. tribus igitur characteribus va-rijs est insignita sacra biblia, literis videlicet, punctis,& accentibus: quq in homine tria repi sentant, partem 1cilicet materialem, partem formalem r id est, antis mam, idque per puncta : nam sicut literqHebraeae sine punctis sunt mortuae : id est,

584쪽

& additis punctis continuo vivificantur,& mouentur, siue proferuntur: ita corpus sine anima est immobile, illa addita corpori, subito fit habile ad motum: unionem

cum Deo idque per accentus: nam accentus uniunt sententiae sententiam : itaque unit nos Deo. dicit igitur conclusio: quod rextus sacrae Scriptui , ex quo habet praesentare res diuinas, ergo prςsentare non

possunt nisi proferantur : & proserri non possunt sine punctis. requiritur ergo quod textus legis habeat puncta, sed quoniam glossatores,legem tantum exponunt,ideo sine puctis ipsi glossas suas notare possunt; quia ad ipsos non pertinet primo praesentare diuina. dicit ergo sper modum legendi sine punctis) loquitur de expositoribus&glossis & modus scribendi res diuinas)scilicet cum punctis,& loquitur de textu Bibliorum s&vnialis continentia) sicut

enim figulus ex eadem massa potestatem habet unum vas componere in honorem , alterum in contumeliam : illis tribuendo varias formas ita , quod de se est indeterminatus ad omnes formas, a simili, quando diuersas literas consonantes habemus, possumus eisdem multigenas vitas, & formas: id est, puncta

585쪽

quae sunt vocales Hebraeorum) addere. per quas vocales varia signincabunt. sunt enim literae non punctatae indifferentes ad huc, vel ad alterum punctum. debet tame puncti consonantibus addi ita, quod possint pret sentare suum determinatum significatum.sunt xamen literet contonantes per se mutae sine punctis: sicut apud nos, consonantes nihil significant sine vocalibus , quia proferri non possunt, idcirco dicuntur consonantes, quasi cum vocalibus

sonantes : hoc est, significantes. diuersae praeterea animal tu species eadem in se habent elementa, ergo si disserunt, hoc erit ratione diuersorum spirituum: quo variato spiritu, variabitur etiam species: ita variatis punctis, varia erunt significata. sicut igitur literae, quae sunt partes materiales, sunt indisserentes ad diuersa significata; ita a simili creaturae,quoad esse materiale, indifferentes sunt ad diuersos spiritus,& in mas : potuit enim Deus corpori huic animam carnis infundere, vel leonis,vel lupi,& illi similiter, θα & sicut perliteras alli habeti formantur plusquam mille miliata nominum ut primum experto in C bala per illas etia literas cognoscere pos,

sumus, quot creaturas creauit Deus: dc

586쪽

s . CoΝc Lus Io NEsquot creabit in futurum. sine errore literarum aedificium fieri potest, quod antiqui Theologi Sirupli vocat. Habetur ab Abraham, quod assumatur primae reuolutiones Cum numero sequenti, & complicantur ad inuicem: & tot dictiones ex illis literis

componuntur. ex duabus enim literis,duq

dictiones,vel domus ut ipse ait) fabricantur ut ab ΣΗ & ba M'. Ex tribus autem tot domus fabricantur, quot numeri resultant ex binario & ternario: sex videlicet: nam bis tria, aut ter duo senarium reddunt. EX quatuor vero literis, viginti quatuor domus fabricantur: eum tot numeri ex senario & quaternario complicatis resultent teX quinque vero literis centum viginti domus et discantur. Huiusmodi enim numeri ex complicatione viginti quatuor per qui

narium facta resultat: &sic de alijs. Vide theoricam in Sephel Iccirca Abrahae. sicut igitur iste numeri crescunt quasi in infinitum, ita& indiuidua, per ipse facta &re-prdesentata. sicut ergo literae sunt materi alas compositorum partes, ex eis mnibus modis possibilibus coniunctis, deprehendere possumus numerum rerum crea-

rarum, qui supputari potest, proferri ve-

o nequaquam, nisi ab eo, qui numerat

mulis

587쪽

multitudinem stellarum, & capillos capi- iis ,& arenam maris, &pluuiae guttas. Ex omnibus enim literarum combinationi bus secundum regulas secretiorum Theoriogorum in fallibiles , absque punctorum

aliqua iiD mixtione hic numerus resultatis vidulicet hoc modo: i ia ooz 9o8 277'68oo oo. Si vero permixtiones cum punctis addatur, erit numerus nec eXprensibilis nec supputabilis a nobis: Deo tamecognitus Plato conatus est innuere prim ria &secundaria rerum genera atque species ipsaru m,unde se ab in diuiduis tanquainnumerabilibus cotinens. Hinc Porphyrius dixit: Descendentibus ad particularia iubet Plato quiescere, Cabalistae verb diuino oraculo edocti in libro deformatione Abrahae ascripto, innuunt, etiam indiui duorum multiplicationem in expressibi-

Iem tamen. Et per hos numeros ac perliteras Mundus fabricatus dicitur, non numeris quibus numeramus aut literis: quibus verba formamus, fabricatus est Mundus : sed per significata per ipsos chatacteres & numeros: nulla enim res est exprensibilis, nisi sit. Unde quicunq; character e primens rei expressibili respondet:& quicunque numerus,rei numeratae respodet, S

588쪽

rebus, quibus res distinguuntur,vinumerentur. sunt etenim in archetypo primarij fontes: unde secundarij egrediuntur Vari , ex quibus rerum multitudo & varietas resultat.Literet vero ut dixi)secundarios fontes significant, elementa videlicet, jdera& signa :&cosequenter primarios:ex quibus ni secundarij prodeunt.Ex quibus primariorum & secundariorum in fluxibus omnia producta sunt, & producuntur, undeq; per ea squae omnes suos numeros cΟ-tinent)a secretioribus Theologis denot tur a Platonicis,& Pythagoretis per numeros designantur.Ex quorum principiorum

permixtione ut dictum est)hqc varia producuntur. De punctis vide quae digessi super arte Cabalizandi.

P.M, Per i quoddicunt Cabalim de Aempto, es auectata in experientia, habemus credere, quod terra Aeg pti sit in analogia, sesub ordinationis proprietatis

potentiae. In lacris codicibus duae inueniuntur V bes,quae inuicem magnam videntur habere contrarietatem;Hierusalem videlicer,ac

AEgyptus: supponutur enim oppositis influxibus ratione diuersarum Sephirot: si

ut l

589쪽

CABAL Is Tic AE. frui enim quaeque creata alicui planetarum

influxui1upponuntur: ita alicui Sephiro e fauori subijciutur. quare aegyptus supponitur Geburali tribunali iustitiae & Hiem. sale Gedulati tribunali pietatis. ideo Christus, Volens opus pietatis, & gratiae in nos redimendo operari, Hierusalem ciuitatem elegit, in qua patiedo, nostram operaretur salute. Geburali vero fortitudinem influit: quas in bonum utimur, bonum tribuit inis fluxum: si in malum, malum tribuit defluxu m, quare, si urbs AEgyptus sit mala, hoc non est ratione influxus Geburati; sed est, quoniam ipsi AEgyptij inter nationu proceres , sibi dominum elegerunt Amon mi- non tenebrarum principem, super aurum influxum habetem. Qui tribus appellatur cognominibus, Mam nona, scilicet Alga-zel,& Asmodeus. Et hq c tria sibi cognomi

na competunt, ratione irrim malorum e

fectuu: quos habet in sua potestate primbtentat de auaritia: unde a Christo vocatur Mammona: Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis. Secundb de superbia; &dicitur Asmodeus. Tertio de luxuria; Adicitur Algazel. Et iste daemon dicitur Mu-di huius princeps, ut dicit Christus nunc princeps liuius Μudi eiicietur foras: & insupera

590쪽

1 8 CON c LusIONES 1uper, quia ut ait Ioannes)on. ne quod est in

Mundo, aut est concupiscentia carnis: aucconcupiscentia oculoru,aut superbia vitae: quae omnia in potestate sunt huius tricerberi canis: tentat enim de his tribus: imo ista triplici tentatione Christu retavit. Quo

niam igitur AEgypti j istum sibi in Dominu

costituerunt,ut auro abundarent:ideo illis male successit. Et ite Romani ut ipsum haberent in auro fauorabilem, in eius honorem templum erexerunt in mole Esquilio, cuius titulus erat, Iovi Ammonio omnino illis, qui in AEgypto habitat,ut fortitudine, & robur acquirant & bene illis utatur, bonum est: sicut fecerunt antiqui patriarchaeromnes in IEgypto fuerunt,ut hanc fortitudinem acquireret, primum de Abrahamo, Mole,&caeteris. idq;,ut per corporis robur animo,& spiritu ronustiores fierent in nobis enim sunt tria, animale scilicet, natur/Ie,& spirituale, bellum est interanii nate &spirituale naturale vero qua do est vigorosum,&potes adiuuat valde spirituale .ideo Paulus ait: Cum infirmor, fortior sum. hic non loquitur de carnis infirmitate, & corporis,sed animalis: quod tunc dicitur infirmari,clim naturale roboratur:&per consequens spirituale: nam mutuo sese adiuuar.

SEARCH

MENU NAVIGATION