De Philippi Melanchthonis ortu, totius vitae curriculo et morte, implicata rerum memorabilium temporis illius hominumque mentione atque indicio, ... narratio diligens et accurata Joachimi Camerarii Pabeperg. Lipsiae Ernst Voegelin Lipsia

발행: 1566년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

VITA PHILIPPI

scipulus Philippi fuit a quibusdam appella,

tus. Reverso Vultienbergam Philippo Me. Ianchthone nobisi cum ipso, inustus est acerbissimus dolor, ex tristis Simo casu mor iis Vilhelmi Neseni, qui lintre piscatoria traisiecturus Albim, id quod saepe ab eo recreanodi animum gratia factum fuerat, cum impegisset illam latenti sub aquis arboris trunco, de improuiso vacillante inflexa p in latus lintre, excidit Sc in amne est suffocatus, cum quidem eo die post prandium paululum conis sopitus, talem speciem per somnum oblatam

vidisset, offendentis lintris 8c fluctuantis ecprolabentis sui ipsius in fluuium. Id ipse,

aduentanti tum Philippo , qui crebro accedere eum soleret, narrauit, deridens cum ioincis somniorum vanitatem. Recordati renos fuimus, quid in itinere accidisset. Est oppidum Hessorum Traesa, ubi cum pernois

.ctassemus, mane exeuntes petiuimus praeteris fluentem amnem aquationis causa. Dum Pihi Philippus Nesentisi oc ego, caeteris pro

uectis donec cqui hiberent moramur, cono spicit Nesentis tres coruos in proximo collere ore oc alis sonos gestusque edentes singulares, quasiq; tripudia facientes. Quaerit igiis tur ex Philippo, Quid portendi augurio illo existimet Quid enim, inquit Philippus, ali. ud, quam uni eta tribus nobis propinquam

mortem.

122쪽

mortem. Hoc dicto sensi grauiter pcrcuti

animum meum Sc me Vehementer perturbari, cum N sentis iocose cludens illud , ita latis Iaris pergeret. At p tum quid cin veritus fui interrogare Philippum, quid in incntciri Vc-nisset ei ut de oscinibus istud interpretareo tur. Scd postea narrauit se existimaise, qui tam imbecilli esset corpore oc valetudine mala, non posse esse vitam suam diuturnam. Et eo sane itinere interdum non modo grauiter sed periculose etiam insomnia re peruigila. tionibus fuerat conflictatus. Nc luc haec cocommemorantur, quasi aut obscruationi suis perstitiosae volatus geriusq; auium aliquid a me tribuatur, aut Philip . Melanchthon laistes diuinationes unquam curarit, sed vi intelligatur mirabiliter interdum quaedam ac*cidere, quae neque deridenda sint, ic post

leant. Scripsit de morte Nesciat Epicedium optimus 8c doctissimus vir Iacobus Micylistus, & extant cum nostratum aliorum Epitaphia. Auxit tristitiam hanc nuncius cruodelisse. hoc anno interfecti viri grauis atque constantis, oc doctrina egregie instructi, magnanimi quoque, sed & sapientis & perquam modesti Henrici Supphaniensis, qui in Diet- maria quo acccrsitus vencrat ad coelestem veritatem demonstrandam populo illi oc con

123쪽

cionandum de Euangelio Iesu Christi) ii

Opinato compraehensus oc excruciatus imis inaniter horribili supplicio necatus cs set. De Cuius mortis autoribus re architectis hoc re. periebatur, ut fraude oc malitia vicini faceris dotij eam oblatam esse optimo & sanctissi. mo Viro dubitaret nemo. Valde hunc Phi lippus Melanchthon dilexerat δέ fuerat alio quando Vultienbergae carus uniuersis, θύcelebrauit eundem Philippus mentionibus honorificis, quas inseruit scriptis suis. Post Neseni hunc casum placuit mihi paulisper se. cedere, re tunc ad Clarissimum virum Geoorgium Sturciadem summum amicum me contuli, qui in patria forte erat Annaebergae. Et Vulteiabergam reuersus non diu illic mansi, reuocatus in meam patriam. Quo profe*cius sum circiter idus Octobris. Interea Anadreas Carolostadius nonnihil vel ipse dedit turbarum, vel non cauit certe neque pro Ui; ditiae quid daretur. Et tum quidem Vultistent, ergam reliquit, ita ut simultatem cum V uittenhergensibus sibi es. fateretur, ocnon dubitaret aliqua notare dc rcpraehendeo re, quae ibi docerentur. Deq; ijs etiam edita scripta quaedam fuere. Prae se ferebat tamen

studium de illis ipsis cum Lutero oc aliis dis. serendi, ic suae quaedam rationes si explicaorentur oc adimerentur dubitationes, se libeno

124쪽

MELANCHTHONIS. I orter in ipsorum sententiam concessurum, Sc lentio cum eis coniuncturum esse. Sed haec dum mouentur, Θc incipiuntur aetioncs, ocobtinetur ut tuto Carolostadio quos velit conuenire liceat, interuenit calamitas scditi,

onis plebeiae. Post quam tamen & ipsam impetratuita fuit ab Illustrissimo Principe Io, hanne, qui fratri Fridericho successicrat, ut in Saxonicis regionibus domicilium habere Carolostadio liceret. Qui aliquantisper an. tequam in Heluctiam abiret, priuatus vixit Chembergi. Ita iam progrediens expositio nostra ad annum Christi M. D. XXV. perueis nit, qui quasi inundatione quadam seditio. num fatalis fuit toti Germaniae, cum quidem de siderum superioris anni congressu, astroislogi plerique eluvies aquarum praedixissent. Sed hae fuerunt sanguinis, oc horribilium Discinorum, de quibus modo scribendum non est. Harum rerum scelerata consilia re acti. ones nefariae quibus angoribus confecerint animum Philippi, qua affecerint solicitudiisne, quantopere excruciando afflixerint, vero

bis exprimi nequit, θί de litcris ipsius ad amicos missis N aliis scriptis perspici potest.

Euenit autem vix sedatis illis tam turbulcnotis periculosis motibus, ut Martinus Luis

teruS uxorem duceret, paulo etiam ante

mortuo Fridericho Principe Septemviro H creandiS

125쪽

io et VITA PHILI ppi

creandis Imperatoribus Romanis. Ex quo facto maximum dolorem coepit Philippus, non quod illud damnaret, sed quod occasionem dari cerneret inimicis & malevolis,quos habebat Luterus oc numero complure S , opibus potentiaq3 praestantes, acerbius inse. ctandi 5c liberius malcdicendi ipsi, cum praesertim, quicunt hoc facere voluissent, adiuisitari ait instrui tempore animaducricret, in quo plurimum ad omnium rerum momenta situm esse constat. Verum cum oc Luterum

ipsum iisdem cogitationibus nonnihil conis turbari intellexistet, non modo suum est dolorem moderatus, sed illum quo p consolanodo crexit, Zc tristitiam molestiast citis hilaxitate colloquiorum leuauit, ec ad pristinam

eum alacritatem reduxit. Eo anno proficiscens cum nobilitate gcneris, picta te, Virorute, sapientia praestantiss. viro Iacobo Fuis Nio ordinis equcstris in Franconia, cui Prusesiam videre placuerat, quod post oppressos seditiosos magna citet ubiss confusio rerum, id quorundam ferox insolentia, ec nihil uspiam amantem patriae 5 studiosum veritatis realienum ab inhumanitate oblectare posmet: Tunc igitur Vulteiabergam veni, 8c re uero

tentes cognouimus interea allatas literas fuisisse scriptas ad Philip . M lanchthonem a seis natu Vrbis Noricae, quibus accersebatur ad

126쪽

deliberationem de ludo literarum apud se ininstituendo. Norimbergae tum PrincipeS scnaistus erant Caspar Nucellus Hicronymus Ebnerus , & Lassarus Spengelerus nomine quidem scriba senatorius, sed reuera consio

Iiorum omnium fere autor ac gubernator. In Nucelio vigebat animus altus atq3 magnUS, re ita prudens, Vt neminem audiuerim, climsermonibus interfuerim de eo plurimorum,

qui in isto genere ciuilis rationis ac faculta. tis quenquam praestantiorem illo cognouime diceret. Quae secum ipse deliberando e Rc. pub. esse statuisssiet , ab ijs nullius odio aut

amore abduci se paticbatur. Non obtincrct aliquid & vinceretur aduersantum num cro,

at ipse dissimulare studium 8c propositum

suum, oc facere quod omnes cuiuscunque artis non Vulgariter periti scruant, Ut permanente eadem de sui operis absolutione senistentia, non facile mutent efficiendi illud institutum modum, neque desistant ab experici di conatu. Itaq; cum iam Nucellus aliquid abiecisse aut reliquisse existimaretur, compe*ri alio tempore occasionem cum naeium eX improuiso de eodem reserendo perfecisse, Ut approbaretur decernendo. In Ebncro in geni j maior erat mansuetudo oc placidior quietiorque mentis habitus. Innocentiae cura

summa sc bonae conscientiae custodia. Vt

horum

127쪽

lo VITA PHILIPPI

horum duum quasi copulationcm ciuitati illi ad felicem statum Deus largitus esse videri

Possit, temperamento quodam optimarum' quidcinnaturarum, sed quarum tamen Vtra,

que aliquid haberet alicrius dissimile & suisum, administrationem Rcipub. fortunatas. Spengelcrus autem Zc usu rerum, quadam etiam inchoata doctrina excellebat, explo.

ratam Sc perspecta multis difficilibus arisduis negotiis fide atq; industria, cum incX. tincto ardore affcrendi defendendique vera re recta tam ad Deum quam homis s. Italnihil erat ei antiquius religionis sincerae Scpurae instauratione. Quod autem intelligeuret oc perpenderet animo suo, quantum est cistum ad spem omnis prosperitatis rerum di uinarum 8c humanarum ec falutarium in hac vita actionum, in puerili institutione, horotator Sc instigator fuit senatui, ut peritos alio quos bonarum artium ec literarum reperiorent, qui operam darent suam ciuitati in puco ritia erudienda, quibus* congregatis eNiπmius quidam apud se ludus aperiretur.

Cumq; illi duo quorum virtutem oc sapienotiam veluti adumbrando paulo ante indiu cauimus, sciatirent idem, non magno negoclito effectum fuit, ut Philippo Melanchthooni publice scribererur, Sc de eius sententia atq; iudicio totam rem constituendi causa, adu

128쪽

. MELANCAT A O N s s. 16 saduentus ipsius peteretUr. Qui cum recula fandum iter istud non putaret, Sc potcsta, tem faciendi impetrasset a siro Principe , ita

est illud huius anni autumno ingressus, renos sumus una prosccti , coi itinere Pab eis pergae apud meum patrem habui hospitem Philippum Melanchthonem cum in illo coisimitatu esset egregius generosae stirpis Sc mentis iuuenis Melchior Fronspergius. Norimis

bergae autem hoc actum est, Vt proximo anano rediret illuc Philippus Melanchthon ecadduceret Eobanum Hesssium, cum iam conis uenisset ut Micaelus Rotingus Sc ego ibi, dem illo tempore adessemus. Fuitq; anno Christi M. D. XXVI. nobis magistris inchoaista publica doctrina bonarum literarum atq; artium in ea urbe, adiunctust mox nobis Iohannes Schondrus Mathcmaticus. Laboorabat Philippus ut socium haberemus ope. rarum scholasticarum doctissimum virunt Sigemundiam Gclenium gente Bosicinum, Q ii ante annos aliquot ex Italia , ubi patri/mon 3 totius pecuniam in necessarios studio rum sumtus impendisset, reuersus aliqua notisper vixerat apud Philippum gratissimus huic hospes Oc nobis sodalis iucundisiimus.

Sed nescio quae res illum Basilear, quo tunc ad Frobenianos se contulerat, detinuerit,

ubi Sc ad senectutem uxore ducta peruenit, ocin

. si

129쪽

ios VITA PHILIPPIec in literis bonis operam nauauit, vir honostoloco natus, ta utriusi linguae peritissimus, Sc valde ingeniosus re mirabiliter dili gens. Hoc ipso anno θc curarum nonnihil& molcstiae aliquid ex me percepit Philippus

Melanchthon, cuius solicitudines de amicis ellcnt ingentes, praesertim iis in rebus quarum vel minima ex parte autor ipse extitis, sici. Fuerat decreta legatio ad Carolum V.

Imp. Rom. Qui in Hispania illo tempore coniugio operam dabat, cum duxisset Lusiis tantae Regis Emanueli filiam. Ad hanc te,

gationem obeundam quatuor delegerant, inter quos praecipuus erat Generosus oc No.hilis Comes Albertus Maiisset densis, apud quem cum faeta aliquando de me a Philippo mentio fuisset, & ille secum aliquem esse velis Iet , qui loquendi scribendit latine vim

quendam haberet, conditio mihi una prosiis ciscendi ita lata fuit. Quam cum iuuenis

scendi cupido minime repudiandam putarem, obstitere mihi quaedam ad quae expedienda consilio ope* illius indigebam. Ita pnonnihil laboris mea causa tunc Philippus suscepit, Sc procedente, ut credebatur, itionere solicitudine de me affectus fuit maxiis ma. Sed cum ventum fuisset Eslingam, ubi proceres Imperij congregati dare mandata

130쪽

MELANCHTHONI s. ro

Nabsoluere legationem debebant, conueras a res fuit, ec visum illo itinere ad id desima, tis supersedcndum, net Caesarem tunc misissis legatis interpellandum s ec quae significari placuisset, literis exponenda esse. Reucr sipigitur Norimbergam sub huius anni exitum nonnihil, quemadmodum existimabatur,peo P riculi vitavimus, & anxietate sua Philippus cst liberatus. Sed sequens propter nostras aerumnas grauius illum afflixit, praescrtim gaudentem indicio literarum, quibuS ceristiorem eum feceram de consiliis actionibusq;

l coniugii mei. Hanc enim laeticiam tristissias naus casus calamitatis a fratre meo acceptae contaminavit. De quo, rebus illis iamdu-

dum compositis, oc quia renouare ingentem dolorem oc saeuissima vulnera quasi refricacare non lubet, plura dicenda non sunt. De Philippo Melanchthone hoc praedicare deo. beo, iaci laboris vllius defatigatione retaris datum, iaci formidine vllorum deterritum,nel metuentem flagitationum offensiones,

re hos illos* appellando, re itincribus sese defatigando, & consulendo, ic deprecando, facile declarasse quanti nos faceret, dc quid

in amicitia fieri oporteret suo exemplo deo monstrasse. Sed Θc haec omittantur, ne eXe. qui oc texere narrationes de me non de illo

videar. Non diu ante finem huius anni patrem

SEARCH

MENU NAVIGATION