Tract. De communi V.I. doctorum opinione. Constituenda, attendenda, & poenis recedentium ab ea. Autore Antonio Maria Coratio Cortonensi. V.I.D. Vnà cum indice rerum, ac uerborum locupletissimo

발행: 1572년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ime dilucidiori explanat ion e,quos casus principales distinguo, unus erit quando Doctor fuit cotrarius,& varius in diuersis acitibus, puta legendo tenuit unam, consulendo tenuit aliarn opinionem, & sic de singulis 3 Alter casus erit, quando fuit contrarius eodem actu diuersis in locis, puta in uno consilio tenuit affirmativam, in alio partem negatiuam,& sic de similibus.

IN PRIMO CASU principali alii plu

res sunt subdistinguendi Caius,quoru In Primus eli, quando doctor tenuit unam opinionem legendo, & contrariam cosulendo, quae opinio sit attendenda. Et in hoc casu duae sunt scribendae opiniones ; Altera quidem est, ut opi nio firmata legendo, seruanda sit, & huius sententiae author adducitur Abb. in c. bonae, it secodo. extra, de postulatione praelato. qui revera hoc non dicit, sed hanc partem amplexi sunt Andraras Barba. in cap. I.colum. I . extra, de constrtiat. Socc. in consi. 3 s. punctus super quo J col. a. sub nume. I.Versic.tamen. in secundo casuJlib. 3. Alex. de Neuo in consit. 29. Reuerend. D. Vicari J colum. 2. num. 3 e Grai.consit. I 34. Iiso puncto mihi transmissis,col. fi.nu. 6 .lib. I.Nico. Euerard. in cons. Io s. casus mihi adipe prope f.verstum se cudod Paris .cosi Io .col. 3. in f n. lib. I.Marian. Iun. cons. I 68.praesentis consultationis resolutioJ col. pen.num. 9s. lib. 2. Craueti. in tradi.de Antiq. temp. pari. i. secti pro positum nostrum J num. 48. &part. . fecit. materia ista JNu. 8.hanc eadem opinionem videtur ample uPOrt. Imol. in cons. 92.mag.& excel. V. I. lodiorJnum. ψ6. cum concord. adeo quod 'litorum opinio inspecto numero, A pondere Autordi' com

172쪽

munis videatur. Fulcitur autem ex pluribus. Et

4s imprimis, quia opinio illa ' tenenda est, quae

prael umitur,vel apparet Verior, cum Veritas Om-' nibus sit praeponenda c. Veritate 8. distinc I.pen. f. mulier E de probat. tradit Iacob. Mandel. in conss. ex his, quae iam bis nu. 3 9. cum simit. At opinio legendo firmata Verior praesumitur, cum veritas diiputando reperiatur l.fi. f. misia, & ibi Bar.sfde mun.&hon.& lectoris proprium sit disputare, consulentis vero saltem plerunque conclusiue procedere, Merito &c. H cratio non concludit ; nam licet verum sit, Veritatem magis 46 disputando reperiri, Tamen lectorest non disputant tantum ad veritatem reperiendam, sed ad acuendum ingenia scholaribus, unde possunt,& saepius dicunt multa subtilia potius, quam Vera, immo nec imaginem veritatis habetia, ut haec&alia plura his similia delectoribus tradit Ne- uir. in sua sit.nup. lib. s.nu. 2 6. prope fi .vers.& in lectura doctoresJ &subtiliter disputando aduertit,& monet suos scholares Fului. Constanti. in s.fin.sub nu. 2.Versnot.nisi dixerisJ infin. inst.de interd. & ego audiui quendam voletem attentos reddere scholares pulsantes in scholis dicere. Aitcndite ad hunc intellectum, quia si non erit Verus,erit nouus,quasi innueret,i eo loco nouitas veritati aequiparetur. Praeterea potest responderi φ etiam consulentes,& rationabiliter disputant, ut per se patet. Secundo igitur loco mouentur supradicti doct. ex eo, quia lectores nullam habent occasionem, quae a veritate eos amouere Αν possit, consulentes vero ' facile a veritate deuia re valent precij,vel affinium,&familiariu pcum occasione, iux. illud. Munera crede mihi &c. &

aliud

173쪽

LIB. I. TIT. VI. 6o aliud, Quid non mortalia pectora cogis &c. At non est dubium,st potius debemus adhaerere illi sententiae,qcaret suspicione,cu no solu a fraude, 8 sed etia a t fraudis suspicione abesse .debeamus, quoniam in aliquibus casibus suspic o pro veritate, & sic falso ipso habetur ut plene P Ant. Gab.

lib. 7. comm .coclustin 6. conclus. Ergo&c. Haec quoq; ratio facile tollitur, nam licet forte nimis veru sit, colatentes ob pecunias,& affectionem avia veritatis declinare,qε utina falsum esset,non euim tantae iuris ambages, & extorsiones ortae essent,obus Veritas adeo obtecta est, ut per in

possibile sit dienoscere,qd bonum,& qquum sit,

tamen cu hoc sit atrox,& nefandum scelus in do ' bio non psumitur,cu unusquisq; ipsumatur bo

& sic argumentum no subsistit. Tertio facit proso istorum opi . na Advocatus 'potest esse illiter

ius,ignoran S.secundum Clo.in I. I.f.postiulare,in Verb. exponere.ff. de postul. idem voluit Glo. in l. r.& ibi Bal.&Salic. C. eod. seqtur Io. de plate. in I.expertes circa med. versic. similiter aduoc

tusJ & ibi alios allegans Nicol. Super. in Addit. in verb. aduocatusJ C. de decur. lib. io. & alijsim a Interpretes vero lana iuris periti, At opinio periti magis attendenda est. qnam opinio rudis,& expertis Merito &c. Sed facilis est responsio, nam diruim Glo. in d.f.postulare,est reprobatu.s i Advocatus ' enim nisi Iuris peritus esse non potest, &saltem legibus per quinquennium opera dederit 6.sed quia solitum est,in prooem .ff. l. I.f.

174쪽

TRA C. DE COM. OPIM

pro tempore .f. nec de caetero , cum glo. in verb. per statuta. J C. de aduoca.diuers. Iudicum, tradit

col. 2.num. I I.& reliqui,eandem Opin. sequuntur

RofDed. in libell. de aduoc. &Odohed.m d. o. C.de postula.quos refert Albertc. ibidem . huius quoque sententiae in effectu fuit Ioan. de plat. in Q. l. experte S,in fin. veri .vel dic ibi J dum excipita dicto glosae aduocatu causarum, Se ibi late hoc .idem sequitur Luc. de Pen.post princip. in verbo prohibentJ Abb. in rubr. extra,de postilla. nu. z. quem refert,& sequitur Sum.Armil. in tit de aduoca.f. 2.&alii passim,adeo quod absque dubio ista sit communis,& recepta sententia. Quarto igi tur & vltimo loco adduci potest pro hac sententia huiusmodi ratio,nam ea quae possunt esse V ira,& falsa multo minorem habent fidem, quam quae semper vera esse debent argu . I. non hoc. C. unde legit.cum Vulg.&consequenter minus sunt attendenda. At opinio in consiliis firmata poteshesse vera,& falsa ergo &c. Minor probatur,quia

11 doctori t in consiliis licet adducere doctrinas

reprobatas. ita responderunt Corne . in consit. 7. reperio me consuluisse J colum. I.nume. I. lib. q.

Go adin. in consit. 96. circa primam difficuIt temJ colum. 3. num. 8.&alibi, &isios referens Marian.Iun. consit. I 3. elapsis mensibus, in fin. 1ub num. 6. lib. 3. idem sequitur And. ab Exe. in

Gip. I. num. Ips. extra, te constitur. cum similib.

Et plura etiam leuia,& minus stringentia alle-

175쪽

LIB. I. TIT. Vs. 6rgare, ita tradit Spe c. in tit.de disp.' 6. nunc videnum. colum. 2. versic. studeat autem multa. J nu- me. 6. Hostie n. Ioan. And. Anto. Butr. Abb. &alii in cap. per tuas, extra qui filii sint legitimi. Alber. in l. licinius, & ibi Benedic. de plumbin. is quibus ad liber. procla. non lic. Afili. in commenta.ad Constit. reg. in Constit . hac edictali colum. 2.quaest.2. num. 3. in tit. de fala. aduo. rubri 82. lib. I. quos referunt,&sequuntur Cepol.ia

cautel. 6 7. sunt multi procuratores J ubi id pro cautela tradit, & Neuia. dicto lib. s. sub numeris 26. cum concordan. Huic rationi resp. quod supradicta propositio quae habet , licere doctori in consiliis asterre doctrinas reprobatas, & plura alia leuia, procedit quoad copiam, & ornatum consilii, si in principali capite iustitia adsit, ad ea

iuuandam , nam liudices ignorantes mouentur quandoque magis ex ratione parum stringenti, quam ex Vera, Ut tradunt Holiten. Ioan.An. But.

Abb. & alii in d. c.per tuas,secus vero quoad decisionem principalem,&1ubstantialia causa ,super qua redditur consilium,quod ex eo compro13 batur, qa Ad uocatus fouestulta cam'potadiae sariu suu decipere, ita voluit glo. in c. diis nr,in Ver. ex Isidiis. 23.q.2.Marsi.i sing. I77. malitiis hominuJ& post Anch. o tur Ioach. Minsing.in suis

176쪽

est communis opi.ut ex numero,&authoritate supra relatorum apparet.Ex quibus constat,opinionem istorum de iure non subsistere. Quamobrem contraria huic priori insurrexit sententia,ut doctoris uarii opi .retenta consulens 4 do i praeferatur opin.quam legendo defendit ,&hanc opi.firmauit primo Bart.in l.si pater, col. 2. sub nu. z.post med.uers ego iam in concursu lectionumJ& ibi sequitur Pari. in addi in verb.Volens meliusJ C.de insti.& subsit .idem Bar.in auri

alios Bernard.de landria. in Annot. ad Ange. de malefic.in princ.& ad Gemin. super 6.quem ipse non potui reperire,hanc eandem opinionem amplectitur Paris sibi contrarius in consi. 9 I. in fin. lib. 3 .Maria.Iun. sibi etiam contrarius in cons. a 3 casus iste si iuris com .Jcol 3. nu. X. lib. I. Cagno.

de S.Georg. in d.l.si pater,nu. I s.late idem sequitur Boer.in decis I s s.&quoad primum dubiu.Jnu. 24.& as .hoc idem videtur sequi Port. Imol.

m d.sua disput.an,& quando seruand.sit commv. opin .in versic.quid si doctor variaveri &nouissime'

177쪽

alienam .f. Marcellus. num. 7.isde dona. u.mor.& haec absque dubio est magis communis , & approbata sentetia,ut ex numero, & autoritate istorum clare constat,quae pluribus mediis fulcitur. Primo ; quia illa opinio, quae maiori diligentias s adhibita firmatur, ' est attendeda, Ut probatur. in l. diui .ff. de iur. pat. in *.optionis, Inst.de leg.&quia veritas maiori diligentia facilius reperitur, quae semper est seruanda, sed opinio firmata in Consili;s maiorem praesesere diligentiam, quam quae firmatur legendo, Ergo &c. Minor proba tu nam Doetor quicquid dicat legendo nec sibi

nec alteri praeiudicium affert,consulendo vero', si falsum defendat,& peccat mortaliter Sum. An e .in tit.de aduoc. g. i 3 .& facit litem suam,ut per ranc. Marc. in Deci Delphin. q. 69. quaeritur an aduocatuSJ nu. I .part. r. ubi vero maius est periculum,ibi cautius est agendum c. ubi periculu, de elect. in 6. cum vulg.& praesertim ubi est periculum animae,cum nemo ccnseatur immemor se lutis aeternae.c.sancimus,post med.: I. l. 7. Secundo nititur opinio ista, quia opiniones in scholis sue firmatae t sunt confusa ,& nihil certi continent, nam cum ex facto Ius oriatur d.6. in clivo. l. si ex plagis .is ad leg.aqui.& ipse in nulla facti specie, cui applicentur, fundatae sint, non habent clara ,& certam Iuris determinationem, econtra Vero opiniones consulendo retentae propter scopum casus propositi magis legitimae,& iuridicae censentur,ex quo emanatum merito est,t in scholis

leges diglutiuntur,in palatijs digeruntur , Vnde in scholis tradita sunt prius discutienda in camera,&postea in iudicijs practicanda. Tertio, &

178쪽

vlt.alijs omissis iuuatur ista communis, nam do-s 7 ctoris varij ea opinio i tenenda est, quam voluit vere tenere eius author,nam alia non est opinio, costituere enim opinionem in sola voluntate doctoris cosistit. At ea opinio Vere probata est,quae consulendo tenetur,cum illud doctor vere opianari credatur,quod melius, & iustius existimat ,& meliorem iudicat opin.quain consulendo defendit,cum in hoc insit periculum animae, & se tunarum,ut modo diximus, Merito &c. Ex quiabus ipse pertraseo cum hac opinione communi aseu magis communi, Vt debeat attenti opin. d ctoris varij,quam consulendo tenuit, omisaea, quam legendo defendit. Et haec conclusio pro-1 8 cedit i etiam si lectura sit facta post con silium . ita

pe.quem refer S sequitur Ne uia. ubi supra subnu. 2 6. circa med.ve .plus dicit idem Barba.J &verum credo, quoniam rationes supia allegatae habent locum,tam si consilium sit factum ante lecturam quam si post, ut per se patet. Fall. tamens 'conclutio ista t quando sumus in eo quod consulendo appositum fuit ad ornatum,& copiam costii incidenter G ad corroborationem, in lectura vero est plene,& principaliter discusium,quia tunc attenditur opin. legendo firmata, ut tradit

gno. in d. l. nemo potest mutare,nu. IO.ff. de regu. tur.& ratio est,quia ex quo est adhibita maior diligentia in isa,praesumitur verior,& magis a tendenda d. l.diui. ff. de iure pat. & ut diximus ad iuuandam iustitiam multa etiam falsa costilendo adduci possunt,&debe't.Fall. z. quando opi-6omo lecturari melioribus niteretur rationibus, quia tunc ea attendenda esset secundum eundem Cagno.

179쪽

Cagn.ibid.nu. II.& ratio est in promptu quia ex melior1bus rationibus opinio illa apparet verior. Fall. 3 .& vltim. quando ex aliquo apparet, y l Doctorem vere fuiste eius opinionIS, quam te- nuit legendo, puta quod expreste repi obauerit sententiam a se alias approbatam, vel alio modo constet de eius voluntate, quia tunc esset atten denda opinio Icgendo delensa, quia ea eli Opi

nio Doctoris contrarii. Secundus casus ess,quando Doctor unam opsenionem tenuit cosulendo contraria vero in tractatu,&hunc casum in specie a nemine tacti ireperio. In eo tamen concludendu Videba ur, G-pinionem in consilio firmata' esse attendenda ea ratione,quia Doctor censetur,maiorem diligen- tiam adhibuisse in consilio,ex quo maius inest periculum,&per consequens ita voluisse,praeterea quia melius potuit de iure respondere propter casum propositum,quae omnia in tractatu non ita bene concurrunt.Verum haec facile summouetur considerando,q, Doctor ti actatum conficiens est ,

anxie diligens in perquirendis ,& vna collige

dis simul omnibus,quae in materia, qua Ptractat, ab aliis dicta,& scripta fuere,unde multa reperit singularia pronunciata,quae non ita facile occum runt ei,o respondet in calu particulari, & pollea reperta multo melius disponit,& applicat ad casus singulares,qui si non omnes in tractatu conliderari possitnt,lat est, quod ij considerantur, ex quorum decisione omnes alii facile terminari possunt,quae omnia facile eis succedunt, cum sint ,

in possessione omnium terminora, & totius etiamateria quae tractatur . Ex quibus omnibus tradi

εχ ctatus & Doctores eos conficientes et insignib. laudibus

180쪽

laudibus decorantur per scriben.passim, &pra cipue per Fran.Balb.in suo tract.de praescript. in prooem.sub nu. z. Quamobrem ipse sum in con-6 traria sententia, ut opinio ' praefereda,&attendenda sit,quae in tractatu firmatur, & hoc sentit

etiam Ne uir.d.nu 26.in prin 'dum quaerens, quae

opinio doct.varii sit attendenda, respodit primo loco amplectendam firmatam in tractatu, & sicilicet contrarium firmatum sit consulendo. Et moueor ea potissimum ratione, quia doctor in tractatu non potest moueri ad hanc, vel illam opunionem tenendam aliqua affectione,prout in consilijs ; item nec studio gloriosae captandae ex aliqua opinionum nouitate,cum in tract.plerunque procedatur conclusiue rationes tantum fundametales allegando, & solum mera, puraq; Veritate motus censetur, quam etiam in tract. facilius inuenire poteri cum,Vt diximus, totam materiam habeat prae manibus, & una res aliam declaret,

quod cessat in resposo in casu particulari,ex quinus ita concludo. Fall. hoc primo ' in eo, quod dictum emimpliciter in tractatu extra proposita materiam,quia tunc attenderetur dictum in consilio,cum cesset ratio diligentiae, & multa dican-66 tur simpliciter ad ornatum tractatus .Fall. τ .' 'uado idem repetiisset doctor in pluribus consiliis, quia & hoc casu attenderetur opinio consilii, &ratio est, quia ex ista repetitione arguitur mutatio opinionis,cum geminatio,& repetitio ostendat enixam voluntatem agentis vulg. l. balista. E. 67 ad Trebel.Fall. 3.quado t ex aliquo appareret, Doctorem vere fuisse opinionis consulendo retentae,quia tanquam eius opinio illa attederetur. Tertius casus est,quando Doctor tenuit Unam opin.

SEARCH

MENU NAVIGATION