Specimina moralia p.f. Aegidii Gabrielis Leodiensis in alma vniuersitate Louaniensi sac. teo. licentiati ..

발행: 1680년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

sira Aeternitate omnia tempora, sua Immutabilitate omnes omitium temporum. & locorum

mutationes, Hinc reflectendo ad Ideam sui videt homo sitam a Summa Persectione distantiam,videndo se per omnia cependentem, & finitum,scilicet intes lectu , potestate, ac proindo libertate ac beatitudine, quas ad inensuram a Deo Immenis accepit, tum praesentia ad locum, coexistentia ad tempus, tum mutabilitate corporis,& animae , &c. Nec opus est ponere tertiuprincipium,scilicet ideam aliarum rerum cre

tarum et quia in Idea Dei, & in Idea sui videt

homo quidquid excellenter, vel deficienter in aliis creaturis continetur: nam in Idea Dei videt illud,quo Angeli creduntur hominem excedere, quia videt in rporeitatem .seu potius essentiam spiritus in cogitatione nuda consistentem; cum essentia hominis etiam corpus includat: vidcimaiorem intellectus, & potentiae latitudinem , ideoque maiorem libertatis emcaciam:videt independentiam a loco corporeo, & minorem in cogitationibus mutationem quoad tempus, &c.&in Idea sui videt illud, quod ad propriam

mentem pertinet, quia suarum hetsebionum, &imperis onum in cogitationibus consistentium est conscia. Videt in eadem Idea, quod ad naturam sui Coi poris pertinet, nimirum extensionem, quae deficit a persectione cogitationis , quae essentiam mentis constituit licet enim mens sit amxa corpori mediantibus sensibus,d: ratio

r : ne

12쪽

ne illius habeat respectum ad locu corporeum, tamen ratione intellectus & voluntatis super omnia loca existit,& magis est ubi intelligit & amat, quam ubi sentit &animat. Licet etiam mens diuersis cogitationibus moueatur per tempora, in quantum non omnia simul intelligit; minus tamen per illa mouetur, quam corpus per loca, dum ad seipsam redit abitrahendo se a corporalibus,& stibi suoq; Principio in tendit,scilicet Deo uti intendere debet, quia ad imaginem & similitudinem Dei creata est. Unde apparet non esse ponendum tertium principium scientiae speculativae, nempe ideam aliarum rerum creatarum, quia Omnes res creatae vel sunt incorporeae, ut Angeli & mens humana, vel corporeae. Iam a

terri ex dictis satis liquet, quomodo in Idea Dei videatur illud ,quo Angeli creduntur homineri excedere: S: in Idea sui videatur illud , quod ad

propriam mentem pertinet, & ad naturam corporis hi: mani, quae deficit a perfectione mentis;& conse luenter quid pertineat ad naturam aliarum rerum corporearum circumstantium, stiliacet extensionem, quae in generali est eadem omnium corporum, & in speciali per diuerses modos disitinguitur,quorum omnium non est pos

sibilis scientia in speciali, quia ipsorum indefinitus est numerus,prout sunt indesinita corpora. Haec per transennam de Principijs scientiae speculatiuae a nobis hic dicta vim , ut specimen no

stra speculationis , di certitudinis eius in Philo-

A 3 sophicis

13쪽

mphicis appareat: quibus nostram Moralcidio seperextruimus, & per Fidem adiunctam perin

Itaque qui Deum stipssim bene nouit, omnem stientiam speculativam habet, quam anti' qui Philoisphi definierunt Rerum diuinarum humanarumque scientiam.

S. I II. ira entia mi phia a Theologia.

. - . . . . . . a

E M autem haec disserentia inter Philolaphia

& Theologiam,quod illa procedat ex Idea quae nobis inest, haec autem ex Idea , quae Deo inest, & propter reuelationem creditur a nobis ipsi inesse: v. g. qui philoisphita tractat de Deo, loquitur secundum Ideam Dei velut Entis Sum- Persecti sibi innatam : qui vero Theologies tractat de Deo, loquitur stcundum Ideam aeternam ipsimet Deo inexistentem, quam credit illi , inesse propter reuelationem,quam ab ipis accepit mediante testimonio Ecclesiae: unde Scientia

Psilomphica est stientia homini propria, & stia entia T logica est stientia Deo propria, sed

per Fidem homini communicata.

14쪽

' Priscipia Seientia moralis. .

DV utique sunt Principia scientiae mora- lis pia hicae, amor Dei, dese Amor sui ordinatus. Amor Dei, quia homo non solum factus est ad imaginem Dei, ut illum cognoscat,sed e tiam id similitudinem, vi illum amet, & illi re vltimo liniistia reat Anior sui ordinatus,vt Ο-ma propter se a Deo uicta primum in se res rat , deinde seipsum hum omnibus sitis vItimate in Deum. Nec est necessὰ ponere tertium primcipium,stilicet amorem reliquarum creaturarum ordinatum:quia in Amore Dei continetur amoi - creaturarum, quae propinquius accedunt Deo, quam homo, scilicet Angelorum in Amore sui continetur amor creaturarum homini simi-ium,& homine inferiorum. ' ἰοῦ '

CONCLUSIO.

Itaque qui Deum, & seipsem ordinaes amat, omnem scientiam moralam practicam habet , quam antiqui vocaverent Amorem Sapientiae, seu scientiam amorosam, vel amorem scientificum rerum diuinarum humanarumquo.

15쪽

Disseremia Scsentia moralis nMuralis, ct sepereaturalis.' π . autem haec differentia iliter lentium,

moralem naturalem,&ssiper inuralem, , quod naturalem vocemus illam, quae ex par

obiecti non excedit ideas nobis 4nhatas, secu dum quas videmus Deum tamquam Auctorem - . naturae supra omnia amandum , & nos V eius imaginem de similitudinem ab ipse factos pr pter ipsum amandos,utpote participantes illam imaginem S similitudinem ad manifestationem silmmat persectionis eius: moralem vero supernaturaIem vocemus,quae ex parte obiecti exc dit ideas nobis. innatas, de regitur per fidem aDeo' nobis insusam , qua credimus in Deo , di in nobis illa esse amanda,quae natura nostra, praesertim corrupta,per se nec amanda intelligit di amare omnino respuit,ut Patebit infra.

16쪽

De triplici flatu hominis, scillaei na-

tum integrae , corruptae, & per.

Christiam reparatae. :

PEr statum naturae integrae intelligo primam hominia conditionem,quam a Deo in sui

creatione accepi vocaturque Rectitudo hominis;quae in eo consistebanvi mens eius esset per dictissimὸ Deo vnit Naturae diuins consors,sOcia,& amica;potentiae mentis scilicet intelle, & voluntas persectissimὸ essent subiectae Intellest ciui & voluntati diuinae,corpus hominis secundum naturam suam,& omnes potentias suas sibi intrinseca nec non omnia corpora exteriora hominis corpori menti sine ulla lucta, sed ad nutum subeuent.Verbo,inter hic omnia optima soret concordia,Pax,tranquillitas;& hic beatit do naturalis.In hoc statu erat brdinatissimusArnor & Dei,& ui naturalis & supernaturalisi v- terque libero arbitrio subiectus ita ut in utroque potuisset perseuerare usque in finem , si voluisset,& utriusque amoris ordinem peruertere , & in- uertere,cum voluisset: sicut reuera imiercit,&Peruertit;atque sic Deum,ac seipsum inordinat amata iacepit. s. VI L

17쪽

s VII.

Ρ Ex statum naturae cormptae intelligo illam

hominis conditionem, in quam per peccatum deuenit;vocaturque corruptio, inordinatio,& peruersitas naturae humanae, in eo sita, quod mens hominis sit separata a Deo,& a consortio, Tocietate,nec non amicitia Nattirae diuinae , po rentiae mentis humanae,scilicet intest dictus 3e voluntas sint subii lictὰ directioni &motions Intel Iectus & Voluntatis diuinae ille quide per ignorantiam obscuratus,obtenebratus,& excoecatus id est diuino lumine' priuatiis,& etiam in lumi ne naturali per malitiam triduriata corpus autem homiliis replatum o -- ni concupiscentia carnali; quae facit eius mente corporascere & brutescere;nec non omnia correpora :externa bella undique' homini parent ac moueant: verbo dicam:inter hΑc omnia discor dia semma existat: ita, ut iuxta Sauctos Parres homo secundu omnia fit in deteriora mutatus, spoliatus nempe gla uitis donis iustitiae. originalis,& insuper vulneratus in naturalibus,in poenam peccati originalis. In hoc statu Amor & Dei, & Sui ' non potest non esse inordinatus, cum infimum , quod est Corpus dominetur medio,quod est mens hum;

18쪽

λD s c pNTIA M MONI ALEM. Irna,& haec per superbianti velit dominari summo quod est Delis. Ordo igitur amoris in hoc statu est inversus,& in nMuram corruptam versiaS,quae non magis a se potest suam corruptionem au ferre,aut ordinem amoris restituere,quam seip- , sam de nouo creare . Superbus enim non gene rat humilem,non plus quam superbia humilitartem aut tenebrae lucem producant. Qua a xamen

hic status hominis filii homini voluntarius, manet illi voluntarius, quamdiu non est pet Christum reparatus deo omnis amor volunta rius in hoc statu, secluso scilicet Saluatore, ut plurimum est malus, & peccaminosus: nec illun excusat a peccato ignorantia, si est vincibili quia cum sit poena peccati,non tollit ab illo d

ordinationem,quam auget malitia, quam non minuit,sed prouocat& promouet concupisceri'tia 4 Deselius tamen libertatis , qui facit a morem illum esse involuntarium, excuset eum a peccato,&prouenit ex desectu cognitionis intellectus,qui est regula voluntatis;& hic desectus ex incapacitate mentis redeundi ad seipsam ; de haec incapacitas ex aliquo impedimento corporali tenente mentem amxam corpori,corporeis que imaginationibus; per quas ita abstrahitur , Κ abducitur a seipsa, ut seipsam misera captiuitate illis intentana non valeat eripere,aut dirige .re,sicut in pueris ante usium rationis, in amentibus de Qmniantibus contingit: cuius miseriae

causa ex principiis Physi cis naturae corruptae per

19쪽

per pectatum repeti debet.

' De Ram natura per Gramm reparata. i

Ρ Er flatum naturae per Christum reparatae,

intelligo illam hominis conditionem, qua acquirit per fidem in Cli: istum mediatoreni Dei & honsimam,di per baptistium Christi. Caturque re stentia & renouatio quae in eo sita est,ut mens hominis secundum naturam quam fi at denuo particeps,consors;ssicia,& amica Nariturae diuinae; ita ut nihil sit damnationis iis, qu, sint in Christo Jesii qui non strandum carneu ambulant,ut ait Apostolas. No tamen virtute istius renastentiae & rehouationis solitis depelliat

tur ignorantia ab intellectumalitia a voluntate, concupiscentia ex men thrisi seu relinquuntur istae poenae usque ad agonem,paulatim minuendae & depellendae per exteriorem auditum doctrinae Christi, nec non gratia eiusdem interius illuminantem ,& vngentem unctione Charita-.tis quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum Sanctum,qui datus est nobis. Hic itaque status medius est inter statum naturae integrae, Sinter statum naturae corrupta quia de utroque participat. De primo quidem 'participat renouationem secundum interiorem hominem,qui secuudum Deum creatus est, id

20쪽

AD S cIENTIAM MORALEM. est secundum ipsam animam, seu intimam animae essentiam Naturae diuinae unitam. De secundo vero participat corruptionem secundum cI teriorem hominem,qui complectitur on: nes ani. marct corporis vires, seu potetitias;ita tamen ut

etiam secundum has paulatim ad perfectionem adducatui in is, qiii Gratia Christi Medicinali, di Vicioriosa fanantur & adiutrantur, postquam mortis eius beneficium in renouat. one sua per

fidem,&baptismum sortiti sunt.Quod ultimum addo quia iicit Christus plo omnibus hominibus mortuus sit, non omnes tamen sorinnatuet mortis eius beneficium; quia non omnes Κlem

Christi,aut baiptismum accipiunt,& hi proinde

non sanantur, nec adiuuantur,ut perficiantur, eo quod fundamentum perfectionis non habeant.

Multi etiam sint,qui fidem Christi per bapti sinua eperunt, qui tamen venientes. ad usum ratiu-'nis non audiunt Christi doctrinam, cui credant vel non accipiunt Spiritum Sanctum, ut credant,& ita , qnibus primum beneficium Dei naisericordia est datum , secundum eiusdem Dei iudicio est negatum.

Qui autem in hoc statu spiritu Dei aguntur, illi sunt Filii Dei, nec charitas diffusa in cordi-hus ipsorum est subiecta libero BIorum. arbitrio, sed praedon sinans, non selum dans adiutorium, quo perseuerse possint,si velint, sed quo velint, & inuictissime velint, & quo fiat ut reuera per se uerent usque in finem,& salui sint ue in qlio consi

stit

SEARCH

MENU NAVIGATION