장음표시 사용
91쪽
dixit,ut finito numero infinitum comprehenderet. cst enim assis in quamplurimas partes diuisio. - dieat Filius Albini: Albini, uiri nobilis, filium exemisti caussa nominat, assumens magistri personam, Albini fi-ium interrogantis: si de quincunce tollatur uncia, quid remanet triens. nam quincunx,unciae quinque sunt; triens, quattuor. -poteras dixisse: pueri uerba respondentis. Si dixisses , remota uncia de quincunce trientem remanere ; recte disisses. - heus: quasi laudantis est, aut certe admonentis, suturum , ut rem suam hoc scientiae genere integram conseruet. Dicuntur autem haec usque ad illud, Semis, non ex Hora-
iij persona, qui hoc totum damnat, sed eius, qui Albini mlium interrogat. - redit unciar nota ea, quae remota erat: nam sic rursus fieret quincunx: sed , Redit, id est accedit ad quincuncem. ita fiet semis: quod dimidiu assis, id est sex unciae sunt. -adhaec: ex persona Horatij. ut haec inquit, tam uilia, tam Romanis indigna, tam a Graecorum studijs diuersa cognoscuntur. - aerugo: auaritia , quae consumit animum, ut aerugo ferrum. - imbuerit: insecerit. linenda cedro: bona. nam , Linenda cedro, id est, custodienda mala non sunt . illita autem cedro, & cupresso inclusa, non vexantur tineis.
A v x prodesse uolunt, aut delectare poetae, Mulsimul, ω iucunda, g r idonea dicere uitae. deuiqui praecipies , eLIo breuis s ut cito dicta Κ a Ferri-
92쪽
6 IN. HOR. ART. POET. Percipiant animi dociles teneantq.sideles: Omne seuperuacuum pleno de pectore manat.
Ficta uoluptatis caussa, sintproxima ueris et
Nec quodcumque uolet , posecat sibifabula credi
Neu pransae lamiae uiuumpuerum extrahat aluo. Centuriae seniorum agitant expertior is esseisipraetereunt austerapoemata Rhamnes. Omne tulit punctum , qui misecuit utile dulci,
Lectorem delectando, pariterq. monendo.
Hic meret aera liber Sosiis , hic sist mare transit sEt longum noto Acriptoriprorogat aeuum.
A v x prodeo uolunt, aut delectare poetae: non hoc, quasi Horatij praeceptum , accipio, ut sit, Volunt, pro de bent. nam ita diceret pugnantia. qui enim probet hic poetam , qui prosit, aut qui delectet, cum infra utrumque simul postulet subiungit enim romne tulis punctum, qui miscuit utile dulci , Lectorem delectando, pariterq. monendo: & sane, si tantum proderit poeta, non delectabit iuuenes s si tantum d lectabit , senioribus non probabitur . Nec quodcumque uolet: non est aliud praeceptum, sed ratio proximi superioris.
- lamiae: stryges. ne scribat poeta, quae credenda non sint, ut de puero a lamia deuorato, moxque eiusdem ex utero extracto. centuriaeseniorum: pro, seniores. populus Romanus in classes distributus suffragium serebat centuriatis comitijs.classes autem singulae constabant e centurijs seniorum, de iuniorum.
93쪽
iuniorum. Liuius, Dionysius, alij.
- agiIant: damnant, reprehendunt.
- experti uos: quae fructum non afferunt, quae tantum delectant. Ces Rhamnes: iuuenes Romani. nam Rhamnes, uel Rhamnenses, una ex tribus iribubus Romae fuit, a Romulo dicta: ut Tatienses, a Tatio, Sabinorum reSe ι Luceres, a Lucumone Etrusco. Omne tulitpunctum,qui misiuit utile dulcio qui prodest,& delectat, omnibus aeque placet, ac probatur. ferre autem omnia puncta proprie dicebatur , cui omnibus suffi gijs aliquid mandatur . nam suffragia punctis, non litteris, notabantur: quod & Porphyrio prodidit. Hic meret aera liber Sosiis, hic se mare trans: hic liber, qui & prosit, & delectet, bene uendetur a bibliopolis. Sonj bibliopolae antea fuerant, inquit Porphyrio: quorum nomine bibliopolae significantur omnes, ut supra tonsores O mnes in Licino. Meret aera, lucrum affert. nam Aes pro pecunia usurpari constat. Ei,Mereisinertios uicenos,dixit Varro in Eumenidibus, apud Nonium . Nec dissimile illud Ciceronis pro Comoedo: Illa membra merere Zer se nora am .
S v NY denicta tamen, quibus ignouisse uenimus . Nam neque chorda senum reddit,que uult marius mmu Psentiq. grauem persaepe remittit acutum: . Me semperferiet, quodcumque minalitur arcus. querum , ubi plura nitent in carmine s non ego paucis Ogendar maculis, quas aut incuria fudit, Mut humanaparum cauit natura. quid ergo
94쪽
8 . IN . HOR . ART. POEi. AH criptorsipeccat idem librarius usique,
aeuamuis est monitus, uenia caret , ω citharoedus Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem rSic mihi, qui multum cessat ,sit choerilus Usse , aruem bis, terq. bonum, cum risu miror, f, idem yndignor. quandoque bonus dormitat Homerus. Verum opere in longosas est obrepere somnum .npictura , poesis erit: quae ,si propius pira , Te capiet magis 'quaedam , si longius abstes. Haec amat obsecurum s uolet haec seu luce uideri, Judicis argutum quae non formidat acumen. Haec placuit semel: haec decies repetita placebit.
A v Υ humana parum eauit naturae quae cauere Omnia non potest . ideo uel incuriae, uel naturae concedatur ali
-speccat idem: pro, in eodem loco. usitata locutio. -- a librarime qui libros describit. . qui multum cessat: cuius multa delicta sunt. - sit Choerilus ille eo loco illum habeo, quo Choerilum illum, qui peccat saepissnae, bis, ter ue recte scribit. ἐ- cum risu miror, o idem Indignor: ita coniungo. Alij iuerbum Eunor, ad sequentem uersum adiungunt. In bornis, inquit, Choerili uersibus, qui sunt paucissimi , iideo, propter nouitatem re': ut, si stultum aliquem grauem interdum pei sonam sumere,&prudenter loqui uideamus. miror autem, aliquid ab eo recte fieri, qui peccare consueu rit. Idem indignor: qui rideo, idem indignor: quae contraria sunt: sed rideo, quod ab eo quidquam recte fiat s i digno
95쪽
ALDI. MANVTII . COMM. ρ dignor, quod, cum delicta Choerili multa, & grauia sint ,
paucissima uero laude digna, se tamen poetam putet, uel ab alijs putetur. quis enim non indignetur , quod bis, ter uexantum bonus, praeterea semper malus, tamen poeta existimetur Θ siς epist. r.lib. i. ad Atticum: Piso tem hoc aut risesse, aut ingemuisse. Et lib. I . de Orat. uos multas horas exssectauit cum in campum properaret, ct ridens, omachans Scaevola. Choerilus hic temporibus uixit Alexandri Magni ιλ eoq. pretium non mediocre tulit eorum uersuum quil, tis eius res gestas persecutus erat. epist. r. lib. a.' uod qaiyideo i ueniam peccanti uandam argueris, quia Homerus quoque peccauerit: resondebo, qui peccet interdum in magno
poemate, ei recte ignosci I peccanti saepim, quod exemplo Choerili demonstratum es, non ignosci. Dixit iam , Verum, ubi plura nitent in carmine, non ego paucis Offendar maculis Obiectionibus, & consutationibus sirequens est Horarius: quas qui non agnouerit, implicabitur, di obiectionem aut admiscebit ad superiora, aut Horatij sententiam iudicabit: consutationem autem, ut ab antecedentibus diuersam, uelut contrariam interdum , valde mirabitur. hic quidem cur indignetur Horatius, quod Homerus interdum peccet notine se raro peccantibus dixit ignostere . in eo loco Θ Vbi pilira nitent in carmine, non ego paucis Ossendar maculis. Praeterea , quam absurdum, ut indignetur Horatius ob eam culpam, quam ipse excusat : subiungit enim : Verum opere in longo fas es obreperesomnum. Contra, quid argutius, elegantius inducta primum obiectione, deinde statim consutatione subiuncta Θ Dormitat interdum & Homerus ipse, diis cat aliquis. fateor, sed opere in longo: in quo dormire quudem no: i licet; dormitare autem quandoque licet. - obrepere somnum: dormitare. is autem dormitare dicitur, qui neque uigilat, neque dormit, sed obrepente somno,inter utrumque uersatur. manifestum habemus exemplum in Ciceronis epistola ad Atticum, lib. a. Cenata, linquit,
96쪽
quir, mihi, se iam dormitanti,pridie kal. Mai. epistita ea illa reddita, in qua de agro Campano scribis. Ideo fit minor Homeri culpa, qui dormitet interdum, numquam dormiat.&reete subiunxit Horatius, obrepere somnum . nam, cum dormimus, non amplius obrepit, sed totus adest. Dorinitantis Homeri exemplum,non est lamentatio Vlyssis in Scylla, de qua meminit Aristoteles in Arte poeticamon enim delamentatione illa uerbum apud Homerum reperitur. Sed, opinor, peccatum notauit Aristoteles alicuius tragici poetae , cuius tragoediam non habemus. Quae uero apud Homerum non admodum laudari debeant, nemo uidit, opinor , acutius Dionysio Longino. is in eo libro, quem inlcripsit Ma Homerum ait in Iliade furere sibi uideri, qui etiam deos uulnerari, dissidere inter se, lacrumari, & in uincula conijci faciat; homines autem, qui ad Troiam pugnant , pro uirili deos esciat: ut hominibus nimium tribuisse, deorum autem maiestatem minuisse uideatur. In Odysesea uero sui dissimilem, idest in seriorem heroica maiestate, Longinus iudicat ; quippe cum heroes interdum lamentan tes, & lugentes inducat; praeterea, Iouem a Peliadibus, ut pullum, educatum; Vlyssem, facto naufragio, decem dies sine cibo uiuentem: aliaq. incredibilia. Haec, & alia huiusmodi Longinus egregie: quae qui legerit, plane HO- merum , quod Horatius dixit, dormitasse censeat. ut bona pictura propius intuenti placet, mala procul spectanti, unde uitia non cognoscuntur: sic bona poesis sacpe lecta numquam satietatem affert, mala semel placebit. unde illud de Liuio, opinor, Andronico: Liuiana abulae nonsatis dignae , quae iterum legantur. Vt pictura, poesis: Apta comparatio. sic Cicero Tusc. v. Traditum cI, inquit, Homerum careum fuisse. at eluviati ram, non posm, uidimus. &ciis amat obscurum e ut tenebris uitia tegantur.
- argutum : subtile, cum diligentia: ut appellantur a Cicerone
97쪽
eerone Areuissimae litterae, ad Att. lib. D. & , Arguta manus in oratore improbatur lib. III .de Orat. quae nimium frequenti motu uerba studeat exprimere. - non formidat: quia caret mendis .
- Ο maior iuuenum, quamuis uoce paterna Fingeris ad rectum, guper te sapis ; hoc tibi Hictum Tolli memor ι certis medium, , tolerabile rebus Recte concedi. consilius iuris , ω actor Caussarum mediocris, abest uirtute diserti Me astae, nec scit quantum Casielsus Aulus; λ Sed tamen in pretio es. mediocribus esse poetis Non homines , non di , non concessere columuae . Ut gratas inter mensas symphonia discors , Et crassum unguentum, ω Sardo cum melis papauer ,
Ossendunt f poterat duci quia cena sine issis :
Sic animis natum, inuentumq.poema iuuandis r
Si pauctam summo discessit,uergit ad imum.
Ludere qui nescit , campestribus abstinet armis s' Indoctusq. pilae , Hisci ue, trochive, quiesciis Ne blissae risum tollunt impune corovae: ni ui nescit , uersus tamen audet fingere. quid ni rLiber , in ingenuus , praesertim censis eque aromSummam nummorum , uitioq. remotus ab omni.
Tu nihil inuitu dices , facisve Minerva.
M tibi iudicium es, ea mens. si quid tamen olim L Scripse
98쪽
8s IN. HOR. ARΤ. POET. Scripseris, in Maeci' descendat iudicis aures , Et patris, ἐν noKras s nonum. prematur in annum. Membranis intuspositis delere licebit ,αuod non edideris , nescit uox missa reuerti.
Ex PLANATIOO MAIOR iuuenum di ad duos Pisones fratres hunc Iibrum mittit: sed hic maiorem affatur:quia fortasse minoris aetas nondum ferret, ut ad sinamam artis poeticae laudem praeceptis, di monitis esset excitandus. - certis medium, se tolerabile rebus Recte concedi: quibusdam in rebus id, quod medium , ac tolerabile est, concedit poetis autem, ut in mediocritate consistant, non concedi.
Messaliae: Valerij,gentis patriciae: cuius laudes attigit egregie Cicero in epistola ad M. Brutum. Hic, post obitum Bruti, & Calsi, cum reliquijs fugati, caesi l. exerci tus Octauiano, & Antonio, aduersae partis ducibus, sic tradidit: acceptusq. pro eius uirtute perhonorifice , floruit apud Augustum gratia, & auctoritate, augurq. suit, ut Macrobius lib. t. prodidit, annos hv . & in medium usque Augusti principatum, ut in Tacito legimus, uitam perduxi taliuius cloquentiam non solum Cicero in ea, quam dixi , epistola; sed etiam Tacitus in dialogo de oratoribus mirifice laudat . simul enim numerat, quibus in eloquentia partes primae deserebantur, Ciceronem, Caesarem, Coelium, Caluum, A sinium, Messallam, & haec subiungit: Cicerone mitior Coruinus, se dulcior, ct in uerbis magis elaboratus. Vitium tamen in eo, notat idem Tacitus: ait enim paullo post: diuis hunc serat oratorem, de infirmitate ualetudinis suae praefantem ' qualia sunt fere principia Comini. Cascellius Aulus: ut Messallam actorem caussarum optimum s
99쪽
mum, sic A. Cascellium iurisconsultum primarium dicit. de hoc ita scripsit Pomponius lib. r. Dig. Trebativsperitior Cascellio, Cascellius Trebatio eloquentio uisse dicit r, O ilius
utroque doctior. Ei uidem a Quinctiliano lib. v r. & Macrobio lib. 1 r. fit mentio. Non homines, non di r ut aliquid magis exprimerent, deos, & homines simul ueteres nominabant . ut cum dicerent, Dise hominibusue approbantibus, Dise homininsique inuitis: & hic Horatius, Non homines, non di: pro, minime homines concedunt. - columnae: utrum & hoe dixit augendi gratia, quod non homines modo, non di , sed ne columnae quidcin ipsae, in quibus poemata recitarentur, mediocrem poetam ferrent .an, Columnae, pro, auditores, qui ad columnatum , ut ita loquar, aedificium, ubi poetae suos uersus canebant , conuenire soliti erantὸ unde Iuuenalis r Assyrio ruptae Dctore columnae. - crassum unguentum unguentis ueteres in potu,odoris, opinor, caussa, ulbs esse, Plinius lib.xi Ir. cap.3. declarat. tenui tamen unguento , non crasso, delectabaiarur. - Sardo cum melle papauer: non offendit papauer cum melle, sed cum meIle Sardo, pessimi saporis , ut ait Pol phyrio. papauer autem in secunda mensa cum melle apponebatur, ut in Plinio lib. x i x. cap.8.
- duci: non protrahi: sed Duci, id est confici; & a principio ad finem duci, non interinissa, licet his careret.
Sic animis natum, inuentumq. poema Iuuandis: natum
quidem,&lnuentum delectan i caussa, postea tamen ad utilitatem etiam transductum,quod supra dixit. - qui nescit: non ludit. - impune: licet enim circumstanti populo inscienter, inepteq. ludentem irridcre. - quidni e obiectior cur non fingas uersus cum sit non
liber modo, ut libertinus, sed etiam ingenuus, ut qui libe,
100쪽
ros , & patrem, & auum nominare possunt; nec solum ingenuus , ucrum etiam diues, cquestri censu,qui suit m co. addo probitatem,camq. summam. Haec ubi collegit Horatius, hoc uersu , obiectionem diluens, respondet: Tti nihil inuita dices, aciesve Minerva. id est,nili uales ingenio,ue
sus ne fingas : non enim, quod liber, ingenuus, diues, &ab omni remotus uitio sis, propterea id, in quo Minerua, scientiarum dca, repugnat, aggredi dcbcs. l nulla Minerua fieri dicitur, quod infeliciter fit. Cicero epist. I. lib. M I. ad Appium. Id tibi iudicium e ea mens: tu quoque ita iudicas,itaq. uis : ne scilicet invita Minerua scribantur uersus : sed ψqui recte nescit scribere, abstineat. Mens hic pro uoluntate interpretor: ut epistola I. lib. r. Non eadem es aetra, non mens. Et Cicero pro Milone: Di, hanc illi mentem mire
runt, ut Milonem conaretur occiderea t
in quid tamen olim Scri eris: quamquam tu quoque ita iudicas, ac uis: tamen, si quid olim scripseris, iudicio pe mitte Maecij poetae, patris,& nostro, nec nisi post nonum
- olim: Pisonum frater maior nondum aptus per aetatem ad selibendum uidebatur. - Maecij: hic est P. Maecius Tarpa poematum intelliges existimator: de quo Cicero in epist. r. lib. vi I. ad Marium, Nobis, inquit, erant ea perpetienda, quaescilicet P. Maecius probauisset. Et Horatius Sat. x.lib. I.
- Haec ego ludo ; vae nec in aede sonent certantia iudice Tarpa ;Nec redeant iterum, atque iterum siectanda theatris. hunc diu uixisse constat: quando iam tunc scribente ad Marrium Cicerone, anno urbis DCxcIIx. quo anno Pompeius Magnus iterum consul fuit, eius iudicio poemata committebantur: & post annos multos, Augusto imperante, aliorum scripta ponderauit. quo autem anno illam episto