장음표시 사용
81쪽
non quod ignosceretur peccanti, sed quod iudex peccatum
ignoraret. - Romanis : quorum immodulata magis poemata, Quam
- uager: arbitratu meo, arte neglecta.
- an omnes Visuros peccata putem meast an potius ita scriba, quasi omnes mea peccata uisuri sint; ideoq. summam in scribendo curam adhibeam Θ non enim scribere licenter dcbemus, quia non quiuis uideat immodulata poemata iudex;& quia Romanis poetis, parum accurate scribentibus, uenia data sit, quam dari non oportuit ; sed potius attente, magnaq. cum industria,quasi iudices in me acutiores,quam in reliq uos suturi sint. . . M us, ct intra Spem ueniae cautus' uitaui denique culpam; Non laudem merui et uidetur significare, quod infra dicit , mediocribus esse poetis non licet. nam,si quis id unum praestet, ut in poemate nihil reprehendendum committat; is uitabit culpam; laudem non assequetur. quocirca,qui utrumque cupit, & uitare culpam & laudem assequi , is diu noctuq. Graecorum poetarum libros euoluat.
- cautus: ἰ ne quid extra sipem ueniae committam, sed in minimis tantum labar, in quibus ueniam siperare possim. nam, Intrassem ueniae, interpretor,Cum spe ueniae. quod si quis in dubium reuocat, contrarium consideret, Extra sem ueniae: quod sine dubio ualet, Sine spe ueniae. At uectri proaui : rectius , quam, Nodri: alloquitur enim Pisones..Calpurniae gentis patriciae antiquissimae. ipse autem Venu imus, ubertino patre natus. Et subiungit,co dem alloquens: si modo ego, es uos. - numeros: uersus, quorum ita uaria, incertaque mensura, ut inter musicas leges non consistat.
82쪽
multi putant: quo in numero uidetur& Horatius suisse. Legitimum sonum e metricam harmoniam. - dgιIis, se aure: quia uersus& digitorum ictu, & aute
IGNO TvM tragicae genus inuenisse camoenae Dicitur , plaustris uexissepoemata Thessis , uae canerent, agerentque peruncti faecibus ora , Ps hunc personae, pasiaeque repertor honectae Aeschylus , tu modicis in trauit pulpita tignis , Et docuit , magnumq. loqui , niti'. coiburno. Successit uetus bis comoedia, non sine multa Laude: sedin uitium libertas excidit , ω iam
- Dignam lege regi. lex est accepta: chorusse . v Turpiter obticuit ,sublato rure nocendi Nil intentatum noctri liquere poetae r Nec minimum meruere decus , uestigia Graeca. xi
A deserere, ω celebrare domestica facta s
nt qui praetextas , uel qui docuere togatas. Nec uirtute foret , claris ue potentius armis , AEuam lingua,Latium: si non offenderet unum AEuemque poetamum limae labor , ον mora. uos o Pompilius sanguis carmen reprehendite , quod nou Multa dies , s multa litina coercuit ι atque Perfectum decies non castigauit ad unguem. amo itas '
83쪽
EXPLANATIO. IGNOTVM tragicae genus inuenisse camoenae
Dicitur, se plaustris nexisse poemata Thesus: alii tamen non fuisse inuentorem tragoediae Thespim, sed Epigenem Sicyonium existimarunt, Thespim autem secundum post Epigenem fuisse, nonnulli etiam sextumdecimum. Sudas .
- poemata: quaeritur, utrum in plaustris etiam adita anuecta solum lint poemata. ego etiam acta existimo. chCrus enim tantum loquebatur, postea scenam exiguam inuenit Aeschylus: -peruncti faecibus oris 'Suidas sic: Πρω- ωσας τη
- -personae a qua uultum tegerent. .
- pallae: ad talos demissae uestis. - honestae: est enim species, & honestas in producta
ueste. Aeschylus: a quo duos, qui tragoediam agerent, cum antea solus egisset chorus, inductos in laenam,ait Aristoteles in Arte poetica . . l- modicis instrauit pulpita tignis: paruam scenaita inuenit, quam deinde Sophocles exornauit, ut ex Aristotele colligitur . t ιπ. Et docuit, magnumq. loqui, nitiq. ra humo: id & Fabitis ostendit, his uerbis: Tragoedias primm in lucem Aeschylus protulit,sublimis, ct grauit, sir grandiloquus sepessique ad uitium. Dionysius autem Halycarnasseus in culogijs Graecorum scriptorum de Aeschylo sic: o δ' aur
- magnumI. loqui: Ob clatius, grauius dicendi genus,
84쪽
quod Sophocles ingenio & arte moderatds est.
- nitiq. cothurno : quia nobiliorbs personas in scenam induxerit. niti enim cothur , est grauiter incedere. Successit uetus his comoedia: in uetere comoedia Eupolis, Cratinus, Aristophanes, in noua Menander floruit . uetus aperte, ac nominatim uitia notabat; noua uerecundior, ac modestior, iucundiore argumento fabulam texuit. Laude: quia malis ciuibus maledicebat. - in uitium libertas exesit: eo licentiae progressa res est, ut bonis etiam maledicerent. Sat. Iv . lib. I Eupolis, atque Cratinus, Aristophanesq. poetae, Atque alj, quorum comoedia tri sca uirorum es ,
. Si quis erat dignus describi, quod malus, aut sunt urio moechus foret, aut scariar, aut alioqui Famosus, multa cum tiberiau notabant: quod ex Aristophanis comoedijs, quae exstant, perspicuum fit. ideo lata lex est, ne quem histriones in scena contumeliose nomina
lacu chorus'. Turpiter obticuit: non quia turpe suerit obticere: legi enim, libertatem nimiam cohibenti, parere decuit: sed ideo turpe suentium, quia ex turpi causia . praeterea enim consequentibus ostenduntur. Vel ,Turpiter obticuit, crepta proruas omni facultate reprehendendi, quo iure sibi laudem quaesierat anicquam libertas in uitium excideret. Nil intentatum nonri liquere poetae: Latini poetae nihil
omiserunt. non enim comoedias modo Graecas .conuerterunt, scd cx domesticis etiam rebus argumentum ceperunt. - - celebrare domesica factaα de comicis , non de epicis poetis hoc dicit: quod sequenti uersu cognoscitur. - praetextaN: in qua personae inducebantur illustres: nam praetexta toga Romae magistratus,& reges etia a Tullo Hostilio utebantur. Assinius in epistola ad Ciceronem: Ludis praetextam de suo itinere ad L. Lentulum proconsu
85쪽
APDI . MANVTII. COMM. - docuere: docere fabulam dicebatur, qui in scenam producebant, - togatas : humilioris argumenti, in quibus non magia stratus, aut reges, ut in praetextis, sed priuatae condicionis homines inducerentur. toga enim communis omnium Romanorum uestitus. Opposuit Horatius togatas praeteX-tis: licet alibi Togatarum nomine omnes comoedias Latino argumento factas comprehendi, Diomedes auctor sit. Pompilius sanguis: A Calpo Pompilio, ut ait Plutarchus, N umae regis filio, Pisones originem ducebant. Perfectum: quod persectum uideretur, cum non esset . castigauit ad unguem: summa correctione perpoli uit. translatio a marmorarijs, qui leuitatem in opere quaerunt, eminentiasque ungue ducto deprchendunt. inde dictum, Opus ad unguem perficere. Castigare posuit,quasi peccantem corrigerc: poetica licentia, solutae orationi fortasse
ii IN onNrvM misera, quia fortunatius arte Credit , eos excluaesanos Helicone poetas Democritus; bona pars non un uespouere curat s
Tonseri Licino commiserit. O ego laeuus , it .il a uipurgoabile ub uerni temporis horam. i Non alius faceret meliora poemata. uerum Nil tanti est, ergos ar uice cotis; acutum
Reddere quae ferrum ualet, exsera i a secandi
86쪽
o IN. HOR. ART. POET. Munus , Ocium , Uilfribens ipse, ducebo , Unde parentur opes s quid alat , formet q. poetam raeuid deceat, quid non s quo uirtus , quo feras error .
EXPLANATIOI N O E N I v M misera se. Democritus neminem put
bat poetam esse posse sine inflammatione animorum, & sine quodam ait latu quasi furoris, ut lib. D. de Oratore Cicero scriptum reliquit. id nimirum est plus ingenio tribuere, quam arti . quod opillari Democritum, Horatius hic ait. Misera: quia seruit obseruationi,& persequi cogitur usque ad fastidium, quae poetis utilia sunt. fortunatius: proficit omnino ars, sed in natura, & in genio plus est. anos: qui non asilentur surore aliquo. insanis igitur Democritus ingenium tribuit. melius Aristoteles, qui distinguit ingeniosos a furiosis: ait enim sic in Arte poetica r
ut boni poetae uideantur, furorem simulant, cum ncc ungues , nec barbam deponunt,& hominum frequentiam,siongressumq. fugiunt. Si tribus Anticyras caput insanabile numquam Tonsori Licino commiserit: Si numquam tondebitur,& instinctus furore illo poetico putetur. Anticyram nauigare dicebatur, qui insaniret: propterea quod in ea insula n scitur helleborum, quo medici ad remouendam insaniam utebantur. caput igitur tribus Anticyris insanabile, quod trium Anticyrarum helleboro sanari non possit. si valde, inquit , insanierit, poetae pretium, nomenque consequetur: id est, poeta & habebitur, & nominabitur. - Licinor Acron ait, tonsorem fuisse, quem C. Caesar senatorem fecerit, quia Pompeium ualde odisset. Unius
tonsoris nomen pro quouis posuit,ut Sosios insta pro biblio
87쪽
polis omnibus. Barbam autem alere post Africanum minorem, non nisi in re tristi, ad significationem doloris, Romani consueuerunt. ideo barbatulos iuuenes Cicero in epistola quadam ad Atticum, uocat P. Clodi j studiosos, qui lasciuiae caussa barbam contra morem retinerent . - laeuus: demens, non recte intelligens, qui pharmacis aduentante uere bilem minuam, ne sit aestate molestior: cum ea potius,ut bonus poeta sim,augenda uideatur: quando di bilis nimia surorem affert,& sine surore poeta bonus, ut sensit Demetrius, nemo est. Laeua, idest sinistra,in diuinis rebus bona sunt, ut ostendit Cicero lib. ii .de Diuiminhumanis mala , ut hic Horatius, & Virg. in Buc. Si mens non laeua fuisset. Nil tanti es: neque uersus, neque rem ullam tanti s cio , ut eam insania uelim emere. - ergo: quando popia esse non possum, alios saltem, ut .ine possint, praeceptis conabor instruere. - opes: quas peti uult a Socraticis chartis, id est, a philosophia: nam a Socrate orti sunt Peripatetici, & Academici. - quid alat, formet q. poetam: alimentum a rebus, sormam a uerbis poeta capit. - quo uirtus, quo ferat error o uirtus ad laudem; ad ins niam error sert.
Scara a Nor recte, sapere, Goe principium , etfons. Rem idi Socraticae poterunt ostendere chartae: Verbaq. prouisam rem non inuita sequentur.
88쪽
1 IN. HOR. ART. POET.ωuodsit conscripti , quod iudicis ossicium s quae Tartes in bellam misiacis , iiDprofecto
Reddere personae sit conuenientia cuique. Ressicere exemplar uitae, morumq. iubeboaeoctum imitatorem, ω ueras hinc ducere uoces. ynterdum βeciose locis , morataque recte Fabula , nussius ueneris ,sinepondere , sty arte , Ualdius oblectat populum , meliusq. moratur,
deuam uersus inopes rerum , nugaeque canorae.
Graijs ingenium , Graijs dedit ore rotundo a loqui , praeter laudem nudius auaris , Romani pueri longis rationibus assem Discunt in partes centum diducere. dicat Filius Albini: si de quincunce remota est Uncia , quidsi erat 'poteras dixisse, triens. heus, Rem poteris seruare tuam. redit unciae quid sit 'Semis. ad haec animos aerugo , des cura peculi ,
Cum siemel imbuerit , Jeramus carmina singi Posse linenda cedro, ω leuiseruanda cupresso r
- S A p E R a r quid sit Sapere, in eo loco ostenditur, Aut didicit, patriae quid debeat, se quid amicis . non enim, Sapere , ad doctrinam , multiplicemq. cognitiunem, quae hauritur a libris, resero, sed ad prudentiam qitandam, qua discimus , ac tenemus, quid patriae debeamus, quid amici , quaeq. reliqua subiungit Horatius. hoc enim sapere proprie est. Scire uero, non idem: de quo separatim praecipitur sequenti uersu , Rem tibi socraticae o
89쪽
- conscripti: senatoris . huius nominis originem osten dam, ne quis existimet patres conscriptos appellatos esse centum illos senatores, e quibus Romulus senatum constiatuit. Liuius lib. II. Mo plus uirium in senatu sequentia
etiam ordinis faceret; ι aedibus regis deminutum patrum numerum, primoribus equesris gradus electis, ct ad trecento rum summam expleuit. Iraditumq. inde fertur, ut in sena tum uocarentur , qui patres, qui I. conscripti essent. consori pros uidelicet, in nouumsenatum , appellabant, lecIos. Idem confirmat Festus his uerbis: Conscripti dicebantur, qui ex equestri ordine patribus adscribebantur, Ut numerus senatorum expleretur. Postea senatores omnes Patres conscripti
dicti sunt, ut Ciceronis, & aliorum exempla testantur. Reddere personae stat conuenientia cuique: decorum significatur: de quo dixerat, diuid deceat, qaid non .
Refficere exemplar uitae, morumq. iubebo Doctum imitatorem, ct ueras hinc ducere uoces: de quo
poeta scribit, eius uitam, & mores insipiciat. ita loquetur uera, idest ita recte imitabitur, quicumque ille fuerit. -speciosa locis, morata . recte: Acron hic mihi plane satisfacit: cuius uerba subscribam: Interdum fabula opportu
nitate personarum inductarum, Cr expresssone morum,quam-
nissit e arte inne uenustate, sine grauitate sententiarum , plus placet, quam uersus quidem bene sonantes ,sed morum obseruatione carentes. magis possunt delectare res sine orno tu , quam ornata poemata uerbis e rebus. Dixit autem, Interdum, quia non semper uerbis res populus anteponit.
quod si populum quoque res interdum deluctant: multo magis eos, qui recte intelligunt. Graiis ingenium, Graise dedit ore rotundo Musa loqui: Ingeniose, & ornate Graeci poetae scripserunt. de quo parum Romani laborant, qui filios ad percipiendam numerorum rationem mittunt, ut rem familiarem
90쪽
perite tractent. - praeter laudem nullius auaris: nullius rei cupidis, nihil oppetentibus praeter laudem . i - longis rarionibus: cum as em in partes plurimas dilaant
- assem: as, aereus nummus suit,cui libella, nummus amgenteus,resipondet. primo libralis percussus est, mox duarum unciarum, deinde uncialis, postremo semuncialis factus. Plinius lib. xxx III . cap.3.
- in partes cenium: diuiditur As in duodecim uncias sitaloetantes, quattuor quadrantes, tres trientcs, duo semis. Ei uidem partes sunt, Quincunx,quinque unciae idi SeptunX, septem; Bes, octo ; Dodrans, nouem; Dextans, decem; . Ex quibus partibus omnibus oriuntur assis diuisiones multae, ut in unciam, & deuncem; sextantem, & dextantem; quadrantem, & dodrantem; trientem , & bessem; quincuncem, & septuncem. Est etiam auus in ternas partes multiplex diuisio. nam diuiditur, sumpto ab uncia principio, in unciam, sextantem, dodrantem: quarum trium partium coniunctio assem facit: uel in uncia, quadrantem, Tem; uel in unciam,trientem,septuncem; uel in unciam,quincuncem, semis; uel in duas uncias,& dcxtantem. rursus, a sextante: in sextantem, quadrantem, septuncem: in sextantem, trientem, semis: in sextantem, & quincunces duos: in sextantes duos, & bessem: in quadrantem, trientem, quincuncem: in quadrantes duos, & semis . p stremo a triente, intres trientes . nam, si dicas: triens , uncia, septunx, tres partes assis integri sunt, quia duodecim uncias conficiunt: aut, triens, sextans, semis: aut, triens, quadrans, quincunx: in unam aliquam ex praedictis iam diuisionibus recides. Succurrunt aliae diuisiones assis: sed hae quasi quisquiliae negligantur: neque ego haec attigissem , nisi scirem curiosos esse multos , quibus libeat qua rere , qui possit as in centum partes diduci. quod Horatius dixit s