In Q. Horatii Flacci Venusini librum De arte poetica Aldi Manutij Paulli f. Aldi n. commentarius

발행: 1576년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

de Tibijs scriptum ad Terentium addidimus.

Ad irare: hoc uerbo tenuem sonum ueteris tibiae demon strata it. - adesse choris: hic locus admonet, non assuisse tibias in tota tragoedia, sed in choris tantum . at in comoedia a principio ad finem uidentur affuisse . nam de puero ante tibicinem canente, cum Liuius Andronicus motu corporis canticum ageret, Liuius lib. V D. meminit. nisi si & ad uniuem sam tragoediam adhibitae postea tibiae sunt; ut omnia fierent iucundiora: quod his uerbis Cicero in Tuscul. i. videtur ostendere: Non intelligo, qui metuat , cum tam bonos septenarios fundat ad tibiam. Septenarij enim illi iam a Cicerone recitati, a Memnone, Aurorae filio, non a choro, dicti uidentur. - erat utilis: erat utilis adspirare, & adesse choris, hoc effciebat, hunc usum pracbcbat, ut adspiraret, adessetq. choris, suoq. flatu sedilia compleret; non tamen admodum

frequenti populo, qui postea, prolato pomerio, affuit multo frequentior. complebat autem sedilia tibiae sontis, non quia uocari populus ad spectandas tabulas tibia soleret; sed

quia tibiae bono, cum fabula coniuncto, caperetur. qua uoluptate in caveam coibat, id est in theatrum: ubi sedilia primum ad tempus exstructa, deinde, facto Pompeij theatro, marmorea suerunt. na in Circo Maximo ludi erant non scenio, sed equestres,aut cum certatione corporis: de quo Cicero lib. D. de leg. his uerbis. Iam ludi publici,cumsint cavea, circoq. diuisi int corporum certatione, cursu, et pugillatione, luctatione, curriculisq. equoru usique ad cenam uictoriam ciseo con- Ritutis: cavea, cantu,ac fidibus,se tibi , dumodo ea moderata sint. Interdum tamen mihi, uerbum,ortis,atque etia sententiam ponderanti, uidetur sortasse aptius ita explanari posse: in hoc tantum uetus tibia erat utilis, ut adspiraret,adessetq. choris, & sedilia tantum ipsa compleret, non ut in tota fabula sonum edaci, eum l. sonum, qui extra sedilia exau

62쪽

in . IN. HOR. ART. POET. diretur: quod utrumque habuit posterior tibia. A

urbem Latior amplecti murus: de prolato pomerio loquitur . quanquam non semper, aueto pomerio, simul noia ua moenia latiore ambitu sunt exstructa: sed uetera manserunt, a Seruio rege facta, quae tamen, urbe uehementer

aucta,uix iam agnoscebantur aetate Dionysij Halicarnasset, ut ab ipso proditum legimus. - uinoq. diurno: in epistola ad Augustum , piari Genium uino solitum esse, ipse docet:

Tellurem porco, Siluanum lacte piabant, Floribus, ct uino Genium, memorem breuis aeui. Idem

confirmat Censorinus in libro de die natali, subscripta caussa, quia caedi hostiam Genio, ut ceteris deis , non liceretrus, cum die natali munus annale Genio solueretur, manus a caede, ac sanguine abstinerentur: ne die, qua usi lucem a cepimus, alijs adimamin. Genius autem es deus, cuius in

tutela, ut qui que natus ea, uiuit. Et ibidem de Genio multa scitu digna. Vino diurno, dictum alij putant, quod orgia Bacchi noctu celebrarentur. in quo assensum sustineo. fortasse enim, Vino diurno , posuit Horatius,pro totius diei potatione. - Impune: uel sine damno rei familiaris, cum opibus abundare ciuitas coepisset; uel, nemine reprehendente; cum id, in magna rerum copia, concedendum uideretur. nam, Impune, pro, sine ebrietate, non placet. quis enim, ubi cum hilaritate multi biberent, ebrietatem absuisse putet creuisse igitur cum imperio, & urbe uoluptatem poeinta significat. nam, Genio sauere,laetitiae,ac uoluptatis est. Accessit numerisque, modisq. licentia maior: numeris saltationem, modisq. tibiarum concentum significari, eaque in saciis Genij, non nulli putant. Ego Numeros pro harmonia, quam uersus facit, nec de Genij sacris, uerum de se nica licentia opinor intelligi. nam illud Ciceronis, Paradoxor v. Histrio s paullo se mouit extra numerum, autsi uersus

63쪽

pronunciatus ent syllaba una breuior, aut Iongior, exs bilo tur, se exploditur: certi nihil affert, cur Numerum pro faltatione potius, quam pro metrica ratione accipiamus : est enim, ut in oratione soluta, sic in uersu, atque etiam haud paullo minor numerus. gestum autem histrionis moderabatur certa quadam lege numerus ille, qui, addito cantu,

poetae uerba pedibus dimensa iaciebat . ita dixit Cicero, nisi gestus ab histrione ad numeri rationem , & quasi metricam quandam legem accommodatur: nisi uersus recitantur iusto syllabarum numero; exsibilatur. Quae est igitur haec licentia, quae metricae harmoniae, tibiarumve concentibus accessit ξsortasse, quod plura, quam antea, uersuum genera in fabulam inducta sint. nam & comoediae, & tragoediae , quae hodie exstant, ita uarijs textae sunt uersibus, uix ut eorum iniri explorata ratio possit. tibiarum autem licentia maior in eo fuit, non solum, quod plura soramina receperunt, uerum etiam, quod maiores laetae clangorem tubae propemodum imitabantur . nam ex maiore foraminum numero uarietas cantum essicit gratiorem, sonus autem ex maiore tibia maior editur. addo illud, si augetur in numeris licentia, simul in tibijs augeri necesse esse,cum ad histrionis uerba tibiae cantus accommodetur. uerum non de hac tibiarum licentia uidetur Horatius dixisse, sed de illa,quam auctus foraminum numerus, cauernaeque amplitudo a tulit: ut posteriorem tibiam prioriopponeret,de qua dixerat. Tenui simplexqueforamine pauco. Indocius quid enim saperet, liberq. laborum, Rusticus urbano confusus, turpis honesti e Eo secilius a

cta licentia est, quod, cum fabulas multi promiscue spectarent, nobiles, & ignobiles, probi, & improbi, pauci legitimos numeros, modosq. cognoscebant.

Sic priscae motumque, ct luxuriam addidit arti--Tibicen, traxi q. uagus per pulpita uestem: ita factum est, ut tibicen uarietate cantus augeret motus hvitionum, & priscae

64쪽

priscae arti luxuriam adderet, id est maiorcm in uersu licentiam daret. proxime: Ace it numerisq. modi . licentia maior. Vel, Priscae arti, de tota arte, quae ad fabulas pertineret , dictum putamus.' aucto enim tibiarum sono, di ad maiorem iucunditatem transducto,addita statim est arti lux

ria a- traxisq. uagus per pulpita uestem: non quod LItaret maiore motu, quam antea: nam saltatio tibicinis non fuit ineque quod crebrius ad tabulas adhiberi coeptus siti nam tota longa, quae hic significatur, histrio potius, quam tibicen , utebatur: sed , Traxit, accipio, pro, caussam attulit, ut histrio traheret, aucto motu corporis, sicuti & auctus, & uariatus erat tibiae cantus, ad quem histrio gestum, S uocem dirigebat. Sic etiam sidibus uoces creuereseueris: auctus est fidium numerus. nam primo tres fuisse, tum septem, postremo decem, traditum est. Seueris, uocat, quia paucis uersibus contentae suerant. nam, uariare uoces aucto fidium numero, grauitatis non suit. Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps: praecipitem facundiam appellat, quia celerrime pertulit eloquentiam

Vtilium . sagax rerum , se diuina futuri Sortilegis non discrepuit sententia Delphis: hoc dicit: sapientiores Romani facti sunt, sic, ut corum sententia, utilium rerum sagax, ita futurum conij ceret, ut a Delphico Apollinis oraculo non differret. Vtitiumsagax rerum: quae res utiles nosset. - diuina suturi: ita sutura diuinans, ut inter eos,& Delphicas sortes nihil interesset. Sortilegis Delphis: ubi per sortes euentura deliguntur. HO

65쪽

CAR Misa qui tragico vilem certauit ob hircum . Mox etiam agrestes satyros nudavit, ω asser Incolumigrauitate, iocum tentauit: eo quod furebris erat, stugrata nouitate morandus Spectator ,functusqsacris , stupotus, exlex. Uerum ita riseres, ita commendare dicaces iconueniet satyros , ita uertereseria ludo,Ne, quicumque deus , quicumque adlabebitur heros , Regali conspectus in auro nuper, ω octro , gret in obscuras humili sermone tubernas; Mut , dum uitat humum , nubes , ω inania captet 'futire leues indigna tragoedia uersus. Hstiis matrona moueri iussa diebus a , . . .

D tererisatyris paustum pudibunda protertius.

V vho A TAM opinionem, fortasse non ueram, secutus est Horatius: quasi απαν πω*δἰ dicta sit tragoedia, quod hircus uictoribus tragoedis praemium daretur. Commenticia res, & satis absurda. quis enim, quae sabula non uulgaris industriae, nec minimae artis est, utpote cum regis,aut ducis, aut magni certi uiripe nam actor iustineat, in ea praemium putet hircum suisse propositum quanto similius ueri est, non παγφΠαν, sed πη no a principio uocatam esse, quasi παχην εδον, quod esset aspera cantilena, quia res asperas,difficiles,ac tristes coplecteretur.usus postea n me hoc,ut multa,corrupit,& pro τρωπα dixit: u

G de

66쪽

de commentum de hirco manavit. Nec minus uidetur absurda corum opinio, qui orirismν appellatam malunt της πυγ- , quod eam agerent peruncti faecibus ora, ut intra dixit Horatius . nam fieri potuit omnino, ut iuuenes facie

faece illita de plaustris ridicula dicerent: sed ad agendas nobilium uirorum, aut seminarum personas, tantum abest, ut obtegenda faece, ac dissimulanda facies uideatur, ut c iam toto corporis habitu, & uestitu histi iones inter se distingui necesse sit . quare uel illud de faece commentum falsum esse, uel ad ridicula dicta, quae de plaustris iactari solita essent, non ad tragoediam, quae ridendi materiam nullam habet, pertinere existimemus. Satyri autem, quibus a principio locus in tragoedia non fuit, admisceri coepti sunt, non ut tragoediae pares essent, uerum ut intercinentcs iocorum illecebris , di dictorum acumine spectatorem detinerent. ex quo deinde argutum poema, hexametro uersu consectum, Satyrae nomen accepit: quale exstat Horatij, Iuue natis, Persj: nam Lucilijsatyrae desiderantur. - agres satyros nudavit: nudos in tragoedia satyros in

duxit, qui saltarent, & acuta dicta dicerent. nam dicacitatem, aut facetias per se tragoedia non habet, quippe cui sit risius inimicus, ut ait Demetrius Phalereus; & in qua nihil, nisi miserabile, ac terrificum, ostendatur,ut Aristoteles di xit in libro de Arte poetica. I dem reiectos a Sophocle primum satyros, ut aliquando suam grauitatem tragoedia reciperet, in eodem libro docet. Receptos autem postea satyros a Latinis in tragoedias uix opinor: sed in comoedias primum inductos a Liuio Andronico deinde a iuuentute remotos esse, & in Atellanas fabellas aliquanto post demigrasse, uidetur Liuius indicare lib. v II.

- assere tragoedus: ob asperitatem rerum, quae agun- tur in tragoedia.

Incolumi grauitate: ita satyros induxit, ne quid tamen de grauitate tragoediae detraheretur, scd in ea semper, ut

ante

67쪽

ante satyros etiam, miserabilia, ac terrifica agerentur. - -functusqstiris, O potus, ct exlex: post operam sacris datam, cibo sumpto, ad spectandas fabulas ibant, cum iam soluti lege uiderentur, & aliquid laetius appeterent. - risores: ridentes satyros, cum risum in aliis excitare cupiunt.. - commendarer probare, In tragoediam inducere.' - dicaces: dicax breui dicto pungit; facetus est etiam, qui longiore oratione delectati quod Cicero, & Fabius Demostheni, dicacitatis adepta laude, tribuunt. - uersereseria ludo: pro serijs ioca in tragoedias induce re , ex persona satyrorum, non ut haec tragoediae pars sit, sed ut laetitiae caussa interponatur. Ne, quicumque Deus, quicumque adhibebitur heros , Regali conspectus in auro nuper, se ostro, Migret in obscuras humili sermone tabernas: aut hoc ui detur dicere: ne tragoediae scriptor satyrum inducat, qui deum, aut heroem modo egerit: ut, Adhibebitur, interpretemur , in tragoediam, non in satyros: aut hoc: ne, qui ad

agendos satyros adhibebitur, is , si dei, regis vc modo partes egerit, ita mox in Latyri persona, risus mouendi gratia,

humiliter loquatur, ut ab auro, & purpura in obscuras tabernas migrasse uideatur. Sed mihi prior illa magis arridet Opinio: ne omnino satyricam personam ei poeta tribuat,qui paullo ante dei, aut regis partes egerit. absurdum enim, indecorum q. nimis, si uel deus, uel rex ea loqueretur, quae satyrorum agrestium propria sunt. Aut, dum uitat humum, nubes, ct inania captet utire leues indigna tragoedia uersus: Quemadmodum satyri partes deo, uel regi tribuendae non sunt, ne decorum dei, uel regis cum satyri decoro confundatur, atque agat

humiliter, qui sublimiter agere & solitus est,&debet: sic

contra, non debet ita uersus leues, atque abiectos uitaretragoedia, ut altius, quam deceat, exsurgat, sed in clati G a ne, dc

68쪽

ne, & magnificentia modum seruet. nubes enim, se indonia captare, est, supra modum, ratione praescriptum, adscendere, ut insanire quodam modo, non magnifica loqui, tragoedia uideatur. V estis matrona moueri iussu diebus, Intererit satyris paullum pudibunda protervis: ita satyris intererit tragoedia, ut matronae mouentur festis diebus. mouentur autem cum pudore, & strauitate, quia prodire inc'nsipectum populi perquam raro solent, utpote quae, rei familiaris cura occupatae, longe ab oculis hominum intra domesticos parietes uitam ducant. Sic tragoedia, a satyris aliena, cum pudore quodam eos recipiet. itaque ijs pudibunda intererit, ut cum pudore mouetur matrona diebus

sestis, neque solum pudibunda, sed etiam paullum inter rit , ut inuita : sicuti nec matrona libenter in publicum egreditur, sed festis tantum diebus, idque iussa . utrumque enim ponderandum, quod Horatius posuit, Fesis diebus, &, IUs. Iussa autem, uel quia iubentur omnes exire sestis diebus , ut sacris opera detur; uel quia uirorum iniussu matronae non prodeunt. In uerbo igitur, Paulum, significauit Horatius minime longum satyris in tragoedia sermonem eΓ se dandum; in uerbo, Pudibunda, retinendam esse propriam tragoediae grauitatem, ne scilicci deo, aut regi pa tes rustici , & protervi satyridentur:sic enim suum decorum amittere, & impudentur agere tragoedia uideretur.

Nos ego inornata, c, dominantia nomina solum , Verbaque, Tisiones ,satyrorum scriptor amabo. Necsic enitar tragico disserre colori, Ut nihil intersit, Pavus ne loquatur, an audax

69쪽

Pythius emuncto lucrata Simone talentum s

n cu ros , famulusq. dei Silenus alumni. Ex noto fictum carmensequar si ut sibi quiuis Speret idem s sudet multum , frustraq. laboret Ausius idem. tantum series , iuncturaque postet: Tantum de medio sumptis accedit honoris.

EXPLANATIO-iN ORNATA, ct dominantia: cum agrestes fiatyri sint, inornate loqui solent, & uerbis uti proprijs, non translatis, quae orationem ornant. Dominantia uocat propria, quod

in aliqua re significanda quasi certum ius possideant. nam translata non dominantur, sed in alienam sedem, non perpetuo mansura, ornandi magis, quam significandi gratia,

migrarunt.

atyrorumscriptor: si satyros in tragoedia loquentes inducam. hic locus indicat, loqui solitos in tragoedia satyros: qui tamen in Senecae tragoedijs, quae Latinarum solae supersunt. nulli exstant: sed,eos in ueterum poetarum Latinis tabulis tuisse, uerisimile est. nam in Graecis ante Soph clem suisse, Aristoteles doceti qui tamen in Aeschyli tragoedijs , quas habemus, non reperiuntur, & apud Euripidem unicus fortasse in Cyclope. - tragico colori: tragicae formae; quam non debemus in satyris imitari: cum humiliores multo satyrorum personae sint. Colorem appellauit, quem Graeci χαρακτηρα . Vi nihil intersit: Non hoc solum obteruet satyrorum scriptor, ut a tragica forma discrepet, sed etiam ut a comica . non enim Silenus, qui pro satyri persona apte inducetur, ita loqui debet,ut in comoedia seruus Davus, aut ancilla Pythias. medius intra sublimitatem tragicam , & supra comacam humilitatem satyrorum locus est.

70쪽

- Daum: a Terentio in Andria adhibitus. Pythias: non illa Terentiana, cui cum Simone nihil est, sed ab alio poeta comico inducta, cuius fabulam non habemus. Acron ancillam ait designari, Quae apud Lucilium domino uerba dat, &ab co accipit argentum. Ego Davum pro quouis comico scenico, & Pythiam pro quavis a cilla nominatam existimo. - audax: quia dominum deludit. - emuncto: decepto: a quo argentum per astutiam Pythias abstuli t: ut in Phormione Terentius: Emunxi argentosenem.

- talentum: sex millia denariorum , ut aestimauit Varro apud Plinium lib. xxxv. cap. v I. idest, xxiv m. talentum enim Atticum intelligitur, cum simplex appellatio est. - - cuctos inamulusq. nutricius, & paedagogus . - dei alumnit Bacchi, quem Silenus educauit. Ex noto fictum carmen sequatur, ut i quiuis . Speret idem &c. si satyros, inquit, scribam , argumentum de medico sumam, non reconditum, aut exquisitum: ex quo sperabunt omnes eandem laudem ; sed experti non assequentur: fingam carmen, quo satyri utantur, ex communi , ac peruulgato argumento. eries, iuncturaq. ordo, & collocatio rerum, non ue horum: nam hic de materia satyrorum loquitur: quae, licet nota & uulgaris , a serie tamen & iunctura uenustatem, leporemque accipit. hanc autem seriem,& iuncturam paucinorunt: ideo dixit, Sudet multum, frustra . laboret, Ausuidem . qui enim argumentum intuentur, se quoque in scribendis satyris excellere putant posse: ubi rem aggrediuntur, frustra laborant, seriemq. & iuncturam ignorantes, quae tantum ualet, ut rebus de medio sumptis ornamentum aD

serat .

SEARCH

MENU NAVIGATION