장음표시 사용
51쪽
HIs TORIA parte. In quo quidem Canonum antiquorum , si dici patiuntur, ignaros se probant, aut immemores. Nam ut de plurimis, qui hoc vetant paucos seligamus , quid
notius est Canone III. Synodi II. Carthaginensis, ut chrisinatis confectio , m puellarum consecratio, a pres-bteris non fiant, vel reconciliare quemquam in publica ssapresbytero non liceat' au t Synodi III. Canone XXVII.
Vt presbyter incon ulto Epistopo non
reconciliet poenitentem , nisi abstente, σηecestate cogente es & Synodi eiu dem Canone XXXI. Ut poenitentibus,sicundum peccatorum disserentiam, scopi arbitrio poenitentia tempora decernantur' In tribus autem his Canonibus, quis tria illa quae innue bamus constituta non videt Θ pCenitentiae scilicet publicae arbitrium penes Episcopos stetisse, arbitrium hoc usurpare presbyteris interdi
52쪽
ctum, indultum his interdum aliquid , vel consulto Episcopo , vel absente ξ Cum Africae Canonibus consensisse Gallicanos , ne alias gentes persequamur , fidem facit duodecimus Andegavensis , Poenitentiae locus omnibus pateat, qui conuersi errorem suum moluerint confiteri.
quibus perstesia qualitate peccati , se
eundum Epistopi aestimationem, erit venia largienda. fidem facit & Agathensis X L I v. Benedictionem super plebem in Ecclesia fundere, aut poenitentem in Ecclesia benedicere presbytero penitus non licebit. Quorum canonum in altero, sua Episcopo erga poenitentes auctoritas adseritur , in altero, presby teris ne hanc sibi ven dicent inhibetur. Vigebat tunc ergo , religioseque colebatur idem mos in Gallia. Quin&Caroli magni temporibus , quando ad instaurandam Ecclesiasticam disci
53쪽
44 rHIs TORIA plinam, quina uno eodemque an no , qui eius vitae postremus fuit, diuersis in locis celebrata ipsius iusiu& imperio sunt Concilia, peculiarem inter cetera curam illis fuisse restituendae & obseruandae poenitentiae publicae docet Canon XXV. Synodi II. Cabilonensis.
Poenitentiam, inquit, agere iuxta antiquam Canonum constitutionem , inpleri ue locis ab usu recessis, m neque
excommunicandi , neque reconciliandi antiqui moris ordo seruatur. Vt a domino Imperatore impetretur adiutorium , qualiter si quis publice peccat,
publica multetur poenitentia, ut secundum ordinem Canonum pro merito Doexcommunicetur ζυ reconcilietur. Re stitutam autem reipsa, reuocatam
que in usum tunc fuisse publicam poenitentiam, temporum illorum historiae loquuntur. Quas vero in hac partes Episcopi ducerent , &
54쪽
POENIT. P V B L I C AE. 4s . quas presbyterorum, quantumque inter utrosque discrimen , uberrime planissimeque exponit Hinc-marus Archiepiscopus in eo capitulo, quod inter anni eius XII. Capitula primum locum tenet. quod ipsum ad totam hanc quaestionem illustrandam integrum hoc loco proferemus. Sic ergo se habet.
Hincmari Remensis ad Presbyteros Dioecesis suae.
tenus si forte in parochia sua publicum
homicidium, aut adulterium , siue periurium, vel quodcumque criminale peccatum, publice perpetratum fuerit, flarim si auctoremfacti etet constentientem
adire potuerit , horretur eum quatenus ad poenitentiam veniat coram Decano
55쪽
, compresbyteris suis, oe quicquid ipsi
inde inuenerint vel egerint , hoc comministris nostris, magistris fluis , qui in ci- .uitate consistunt, innotestat: ut in quindecim dies ad nostram praestentiam, si intra parochiam nostram fuerimin,
veniat ,σ iuxta traditionem Canonicam publicam poeninentiam cum manus
impositione accipiat. Et si longius a
parochia nostra fuerimus , annus craees Kalendarum subtiliter describatur, quando peccatum publicum qui ue admisit, , quando ad poenitentiam coram ministris etenit , vel quando ad impositionem manus nostra peruenit. Et semper de Kalendis in Kalendas mensium , quando presbieri de decantis simul conueniunt , conlationem de poenitentibus fluis habeant, qualiter unus qMisique suam poenitentiam faciat, crnobis per comministrum nostrum renun-
rietur,l ut in actione poenitentia pensere valeamus , quando qui ue paeniten-
56쪽
P OE N I T. PUBLICAE. Utium reconciliari habeat. Et si forte quis ad poenitentiam venire noluerit, i a quindecim dies post perpetrationem peccati cohortationem presbyteri, in cuius parochia actum fuerit, oe sedulitatem Decani, aut compresbterorum fluorum, atque instantiam comministrorum nostrorum, decernatur qualiter qui peccatum perpetrauit , m ad poenitentiam redire contemnit, a cam Ecclesitie, donec ad poenitentiam redeat, segrege
tur. Et fiat qui Me prsyter, q*ia si
per alium nobis cognitum fuerit quod in flua parachia admittitur , ω tardius ad nostram notitiam perlatum fuerit, tantos dies a ministerio sisensus in pane m aqua excommunicatus morabitur, quantos dies nostram vel comministrorum notitiam ipse actio fine illius Augestione d ' debita ac iussa commonitione supertransierit : sty in cuius negligentia peccator publicus non commonitus , post tantos dies sicut praemia
57쪽
mus obierit, siciat st quisque presbyter
gradum amissurum. Hoc tamen omnimodis ab omnibus caueatur , ut nemo poenitens, cy' cum deuotione petens , vltima poenitentia, vel ultimo viatico δε- fraudetur et ea conuenientia , ut si conualuerit, secundum Ecclesiasticas regulas poenitentiam agat, σ reconciliatio nem , quantum Deus libi concesserit, in ordine poenitentium expetat m expectet. Haec ille. Viderint ab Hinc mari sensu quantum absint , qui presbyteros in poenitentiae publicae administratione pares faciunt Episcopis , quantumque pariter dissideant a Ratherio Veronensi, cuius illa post Hincmarum addice-cesanos presbyteros sunt monita,ve occultis peccatis poenitentiam mos
dare possiet citote: de publicis ad nos δε-
58쪽
C A P v T VI I. In paenitentia publica triplex impositis manuum , es quosum singuia.
IN τε R omnes Ecclesiae ritus, qui in sacris mysteriis adhiberi solent, clara in primis & frequenti
via notissima est manuum impositio. Nam & gentilibus manus im- Ionitur ut Christiani fiant, & fide ibus baptietatis ut Spiritum sanctum accipiant, & clericis, cum ad sacros Prdines initiantur, & ab haeresi conuersis, ut Catholicae copulentur,& aliis non paucis. At in py-blicis pce nitentibus non una sed triplex fuit impositio manuum. una in operis aditu, altera in decumsu, tertia denique in exitu . Prima,
inquam,ut de singulis dicamus, illa fuit, per quam publicorum crimi- D
59쪽
so HIs T Ο R I Anum rei ad poenitentiam agendam admittebantur ab Episcopo. qui pro cuiusque delictorum modo, stata singulis poenitendi tempora decernebat. quibus exactIS, communionem , a qua interim prohibebantur , acciperent. Quod illicum Episcopo dum transigebant, actionem , & copiam , loeumque 4 poenitentiae ipsit petere, Episcopus dare & concedere dicebatur. Haec enim publicae poenitetiae erat veluti ianua. De qua loqui apparet Augustinum in epistola CXXC. ad Honoratum , cum alios ad Ec.esiam venire ait baptismum flagitantes,
alios reconciliationem,alios etiam
poenitentiae ipsius actionem. & in epistola L I v. ad Macedonium , quando locum & copiam humillimae poenitentiae semel in Ecclesia concedi scribit.& Leonem Papam, cum ad Rustici Narbonensis Inqui-
60쪽
P OE N I T. P V B L I C aE- Πsitionem D. respondens , alienum ab Ecclesiae consuetudine, ait esse , ut presbyteri vel diaconi pro erimine aliquo suo per manus impositionem remedium accipiant poenitendi. Quamquam aliis quoque verbis rem eandem significabant: ut quia publicae poenitentiae actioni adnexa erat excommunicatio , ut dictum est, qui illam susciperet, hunc excommunicari remouerique dicerent ab al-b tari. Unde Augustinus idem in Epistola CVIII. ad Seleucianam, cuius antea testimonio usi sumus : Agunt,
inquit, homines poenitentiam , si post
baptimum ita peccauerint, ut excommunicari, mpostea reconciliari mereantur.& in epistola CXVIII. ad Ianuarium: Si tanta est plaga peccati , auritoritate QAntistitis debet quisque ab altario remoueri ad agendam poenitentiam. σ eadem au toritate reconciliari.
