Epistolae celeberrimorum virorum, nempe H. Grotii, G.J. Vossii, A. Schotti, J. Wouerii, D. Heinsii, C. Gevartii, I.F. Gronovii, G. Patini, N. Heinsii, aliorumque antehac ineditae. In quibus plurima ad omne eruditionis genus illustrandum occurrunt; ex

발행: 1715년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

pere pestem, vehementer doleo: cum sciam interesse Bataviae nostrae, ne porro florere totius orbis commerciis vestra desinat civitas. Animadversiones censoris Daventriensis in

epigramma tuum, quod Iudaeo Manassi Ben Israel scripsisti, non vidi , & oppido pauci sunt, quibus inspicere hic licet tam horribile arcanum. Sed tamen, si in vindiciis, quas mihi misisti, benε relata omnia criminationis capita snt, nae ille potuisset ungues continuisse ab ista prurigine. Ego, cum librum suum Amsterodami post funus carissimae uxoris tuae offerret mihi Manasses vester, carmen illud , ut caetera tua omnia , cum v

luptate legi, neque in eo quidquam reperi. quod esset Christiano indignum. Sed nec amicorum meorum, hominum eruditissimorum, qui hic vivunt, & liberrimh mecum loquuntur, ullus fuit, qui aliquam huius carminis partem displicuisse aut sibi aut aliis dixerit. Enimvero sciunt illi, scio etiam ego. ita te & vixisse & sensisse semper ut nec si cram priscae M incorruptae Ecclesiae fidem, nec recepta pridem Christianorum symbola temerare aut convellare studueris. Quare vel illorum vel mea caua non erat opus istis Vindic1is.Et vero existimant plerique ex praecepto

Dei Dominique nostri Jesu Christi ad ossicium istius dissertatoris pertinuisse , si quid illum

152쪽

in tuis versibus offendisset, epistola privatim

prius te monere atque animi tui eπquirere sententiam, quam te Per Omnium ora tradu cere publice. Autorem omnes, quotquot audivi, & inter hos etiam Theologi, credunt eme Uedelium, Placet autem Omnibus & miis rifice laudatur ingenua illa in vindiciis & roiaranda professio, partium ducem aut sectito. rem te nec publice nec privatim esset Anti- trinitariis savisse nunquam : credere te sola fide in Christum servari, quotquot servantur: de meritis 8c satisfactione Christi, & rursus de impiorum morientium poeniS perversa So. cini dogmata minime te sequi: Ordinum De deratorum decretis paruisic , neque aut patriae tuae, aut Ecclesiarum, quae publich via gent , turbare pacem. Equidem ego arbitror non modo ad stabiliendam sect ad augendam etiam ορ-αξ- tuae gloriam criminationes istasanonymi praecessisse: &, si quid forte in Sca

zonte tuo amere in conuitiautem dixeris, tostum hoc, quantumcunque est, dandum essa austo dolori tuo. Vale, vir amicissime. Cum liberis tuis, quos verbis nostris saluta. Lus duni Batavorum M. Septembris 4636. , Π,

153쪽

EPISTOLA XLIII

. . a

Mustrisino Domino,

. Reginae Serenis a is Regni Decisi legato ad Christianissimum Regem Galliarum.

Lutetiam Parisiorum.

IIIUrissime Domine. inas nono Iulii scripseras, eas demum

.Ix. Octobris accepi a Uander-Burchio. Tantae morae caussa est, quod eas literas cum erudito Philolai opere cistae suae incluserat: nauta autem Rhotomagensis, cui hanc commiserat, tam sero appulerit. Hesterno die Hortensio legendum Philolaum dedi: qui Talde eo capitur. Αc Blau*ius excudere est paratissimus. Idem excudere avet Λ, ολογων

tuam, sed conditione hae, si placeant typi, quibus usus in tuo de Jure Bellio Majores enim non habet. Maimonides filii fi is post mensem, ut spero, editus erit. Excudunis tur & nostra, de origine & progressis Idololatriae. Ringitur Meursius, quod post triennii moram necdum sua orsus sit BlauWius.

154쪽

Prorsus ei injurius est : si non alio nomine, saltem inedita tot retinendo, eumque frustrando pretio eo quod ex dedicatione a magnaiatibus in Dania rediret. Salmasius necdum rem

versus: sed ex Riveto intelligo, propediem affore. Aliud metueram. Sed gaudeo. quod nolit illis gratificari . qui in Galliis remanissurum sperarant. In filio tuo nihil vel nos , vel alius hic desiderat quicquam. Lues, qua superiori anno plus minus duodeviginti milis

libus Leidae absumsit, vehementer satis Haria Iemi hoc anno grassata: minus urbe nostra, sic tamen, ut ante mensem unum alterum de hebdomade tolleret supra sexcentos : nunc

longh remisit. Siquidem intra idem spacium infra trecentos amittimus. Heinsius, ut fp Cimen ostenderet observationum suarum in Novi Instrumenti libros, philTram excudi curavit. Sed nondum contigit videre: nec super eo laboro. Subinde fallor: sed vix arbitror illud hic fore. Iam sexennium est , quod paratum sese diceret ad editionem. Si est, qui fuit, non intra alterum sexennium id erit. Praeclarum est ingenium, sed a majoribus studiis ad dantam rem non sitis paratum. Sed ipse viderit. Nihil mihi hic seri. tur, aut metitur. Minus malignus esset: a more esset dignissimus utriusque nostri. De iis, quot ad Remp. hanc pertinent, quid

scri

155쪽

a et EPISTOLA XLIV.

scribam 8 Aliunde illa melius, potissimum in assine Reigembergio cognosces. Illustrissimae dominae, conjugi tuae salutem a me, & meis. uti & optimis liberis. Amstelodami. Hid

Kal. IO. Decembris.

Illustri nomini tuo addictissmus.

EPISTOLA XLIV.

CONSTANTINUS HUGENIUS

SI Meteorologiam meam . ambitiose n

mini tuo nuper inscriptam, nondum acincepisti, minus damni est , quam si te tineae

ad coenam vocaverint, raptum alio eX COndicto, Mudam puta, vel ad Vossium, Wic-quesortium , Bahium , aut Vondelium, omnis homines, qui se praesare student cateras animantiu4. Et si quid lane Tabellarius

156쪽

sapoit, jam in Myropolio legor gravis auton, veι turis piperisque sum cucullus , vel scomis

bris tunicas dedi molestas. Sin tradidit hic illustres paginas. Barlaee mi facinus, meheris cule, te dignum facis, & sacri Codicis non

immemori lectore, qui stulto non respondeas in stultitia sua. Anonymum si sic excepisset,

dubitare possem, an non melius tibi consultum esset, nisi obstarent, quae notasti obiter, multi ponderis argumenta quibus cum accedant heiculea illa, quibus, lacessite pugil, a mentem jugulasti, atque adeo merentem, ut qui in sacris , quae profiteri fertur, voluit videri non legisse τὸ , 6 αυτῶ ac sero , de fatentur omnes boni, interfuisse tua,& amicorum, ne hoc impune ferret. Prostrato, mihi denique illudcre libuit, & Le nem , ut apud Senecam est, fabula impetere. Facit huc Epigramma, quod in capite invenies nosnullorum . quae his addidi ejusdem farinae. Si inspicere singula dignaberis, in

castris, vel itinere omnia memento nata. eX.cepto uno, quo Realium alloquor, eXimium, ut nosti, virum, qui nunc ingentis rei, Msua cura dignae, procurationem obit. In illo,& caeteris, futilis venae meae genium agnosces. quo cum delectari te tamen, pro humanitate tua , professus sis , etiam hoc aere, nOmen aureum, quo me obligasti, dissolvi pa-

157쪽

, EPISTOLA XLIV.

tere. Loquor nunc de tot selectissimis deliacus , quibus tu me partim , Partim tuo nomine , cujus ille verax dc perpetuus praeco est. Wicquesortius impertiit. inter illas quoties altenrionem pasco , repeto ejusdem Senecae luculentum illud , & subacto Aulico, an subtili oratore, dignum: quocumque, ait, nescio nunc quo loco) oculum miseris, ιd ti- ιι occurrit, quod eminere posset, m. inter paria legeretur. Nobilis 6c arguta laudandi ratio. Λt, Amice . si te legat, ne hac quidem sbi satisfaciat. de me. ut porro silere pergas. sincere postulo. Placet merenti paeisna, Prae encomto, quo me in ruborem agis ;dum anguli nimirum acuti cum obtuso Comia

Parationem longh venustissimam praeposterhnobis applicas. Rursus in verba Senecae impin. go. A men epigrammatibus meis adscribe re voluisti. Audi philosophum, caeteris, si quid video, extantem, quantum de cupresso inter viburna seriptum est: Acuta, inquit,

sunt ista quae ditis. nihiι es aeutius arisae quaedam mutiua O rnuficacia ipsa subtilitas redit. Hac arista, quali virgula, Crede, mi Bartaee, saepius me castigo, & si quid casu

opportuni excidit, quod, nondum refrigerato imentionιs amore, plausum inventori eriis piat, aliunde me in ueor. &, numquid me,

inquam, induo in artificii veternosissmi nodost

158쪽

dos 8 Sed hae Senecae item, ni fallor, dictio est: Nisi finem facio, totum hodie recitabo. Neque enim dissiteor, perpetuo mihi obversari sapientissimum mortalium , cujusque uinnius gratia laxius otiari optem, quam nunc per istud licet, quot milit enm osscio luctandum s. quia semel recepto. Neque enim se-

felli, cum in Castris me quam densissimis occupationibus distrahi clamavi, & hac non es hil veniae apud literatos promereri- Sols illa timo bimestri invenio, & stupeo, dc indignor, scripsisse me vario sermone ad ccXvo. epistolas privatas. Adde rotam Ixionis, &, quam eo loci res publica me exerceat, expende: Iu .dicabis quam anguste tot epigrammata sederint: per quas rimas emissa gracilitate suu nimirum punxerint, ut de arista dicebamus Sed, licetne, inquies, per doctorem, cujus tu in iverba jurasti, epistolae, sinistram legentis manum implere ρ Sane si tertiam invenias quam ab innocenti servo senex Aulularius poposcit,

jam occupata sit. Neque occupatior me tamen; qui&ista me nugari testor inter, non ausim queri, quot avocamenta. Vale tamen

vir doctissime & vel hac etiam de causa sile. ut sic loqui desinam. In Pistrino meo, Rula Principis, CIo Io cxxxv I.

159쪽

a 6.

EPISTOLA XLV. Viro Amplissimo o Incomparabili

Lutetiam Parisior. R Esponsi hujus tarditatem excusarem svir Amplissime , neque enim deest quod justissime caussari possim) si tua tau-

tum interesse putarem , quid rerum agam sui memor tui vivam. intelligere, quantum publich interest , omnium tuarum horarum tibi probe rationem constare. Iratas Musas semper habeam, nisi nunc quoque, cum te cogito, religio sit literis te meis vel tantillum interpellare. Sed cum inter caeteras virtutes tuas singularis emineat quod jam non uno argumento didici) benignitas, ne intem pestiva caeterarum reverentia hanc cui Tutantum tribuis) minus advertisse videar ipse, eaque vel eo nomine indignus . hujusmodi sermones in posterum missos faciam. Gratam tibi fuisse qualemcunque observantiae erga te meae significationem , quam affini tuo, charissimo Reygersbergio, testatam esse studui de testatior certe fuisset. si mora ejus hic

160쪽

longior valcla gaudeo. At quod tantillum

ossicium tu tanti facias, quanti facere te testes humanissimae tuae literae, non id sane meriti est mei, sed tuae summae benignitatis. Non ea est mea conditio quae tamen fortasse aliquanto amplior esse potuisset , si id ego ageremo ut magna polliceri possim. At

hoc unum sancte No ex animo polliceri pose sum, adeo me quicquid ego sum, tuum ense, ut beatissimum me crediturus sim, quoties ita feret occasio , ut aliquid quod tibi gratum sit, agere possim. Quod si qui erunt deinceps e tuis , quibus has terras lustrare, aut linguam addiscere caut si quid aliud hic est, quod iis ignotum non esse h re sit ipsorum erit animus , offero tibi meas aedes libentissime, quamdiu erit ipsis commodum simo nisi unius saltem mensis hospitium mihi concedant, yi nihil quod obstet aegerrime me laturum tibi praenuntio Revcrendissimus Archiepiscopus cujus video te libenter meminisse la tuis gaudeoqueὶ idemque Dominus meus ac patronus indulgentissimus non cessat inter tot ac tantas Eccles Segnique curas) de literis apud nos novis quotidie consiliis beneficiisque Mnh mereri. Haud facile credas quantam vim MSS. Omne genus, Orientalium, Graecorum, Latinorum e X Plu rimis non Europae modo , sed & Asiae locis K et maxiis

SEARCH

MENU NAVIGATION