Epistolae celeberrimorum virorum, nempe H. Grotii, G.J. Vossii, A. Schotti, J. Wouerii, D. Heinsii, C. Gevartii, I.F. Gronovii, G. Patini, N. Heinsii, aliorumque antehac ineditae. In quibus plurima ad omne eruditionis genus illustrandum occurrunt; ex

발행: 1715년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

forsan posthac praecedam si Mors intervenerit. Sortes meae in manιbus Domini. Η - quo animo ferendum est, & jucundὰ accipiendum quod evitari non potest. Laetus erugo Pergam, quo pi- e Eneas , quo Tullus iuves is Ancus antehac penetrarunt e Conis sat enim is aeterna lege positum es, ut con

set genuum nihil: pulvis is umbra sumus.

Rex noster videt ac exultat, nec nisi ludit, dum novum Tribunal ab ipso institutum quotidie versatur in instruenda lite Nic. Fouque Ee multorum Publicanorum incarceratorum: unde manabunt multae lacrymae, in pluribus familiis: interea vero magnis sumptibus, ingratiam Regis , Principum M aliorum Pr cerum instituuntur equest res ludi, statim magna pompa celebrandi : nulla habita ratione caritatis annonae, quae hic maxima est, summo multorum dolore atque incommodo. Sic vita truditur Regum & mendicorum. Sed

profecto res es non jatis sobria, lascivire δε-

vorato orbe terrarum , ac exhausto per immodica vectigalia, dum tot Christiani mala fame miserrime pereunt. Plura scriberem, nisi Publicus dolor vetaret, & calamitates publime me privatim afficerent, ne dicam interfi- rent , aut saltem a bona mente , & quieto

rerum mearum statu turpiter averterent. Ua

le, vir praestantissime , vive, fave, ac me

232쪽

EPISTOLA LXIX. 2Is

quod facis, amare perge. Parisiis, Martis, 6. yunii, I 662.

Tuus ex animo , Gur Do PATIN.

EPISTOLA LXIX.

Sanctioris is Sanioris Medicinae Doctorin antissimo,

Ultrajectum.

Postremas tuas accepi, Vir Cl. a r. yanii

datas, quae me non mediocri gaudio affecerunt, per quas nimirum didici te vivere &valere. Te Divae Mariae Canonicum factum

esse , nesciebam talem apud vos esse Consue ludinem) Teque accepiste per Esevirium, librorum fasciculum Tibi de1tinatum. De

Mercatorum avaritia non miror: ubique teris rarum palmam obtinet : accipe rationem ex

Tullio, a. O . qui sic loquitur : Nihil im

genui

233쪽

iro EPISTOLA LXIX.

genui habet incina. Juvenis Chirurgi vestratis, qui tuas mihi reddidit, rationem habe ho: invisam illum apud herum illum Chirumgum , apud quem moratur, eumque illi commendabo de meliore nota : quod si ope vel opera mea indigeat. ossicio meo non deero , erunt enim mihi semper carissima, quaecumque commendaveris. Utinam placeat fasciculus quem accepisti : & alia mittam si innueris. Qui se habet Amicus noster D. Mart. Schooc ius e quid nobis superest sperandum de ejus libro, de Fermentatione. Si Filium natu maximum velit in hanc Urbem mittere, ut studeat lc discat Gallice loqui, eum tanquam Amici filium excipiam in his aedibus

meis, in quibus eum educabo per sex menses, & totam civitatem maximam atque populosissimam lustrabit, absque ulla pensione: erit ille mihi gratus atque gratuitus convictor: quam quidem conditionem rogo te ut offeras proponasque eruditissimo Parenti, qui eum ad nos mittet quando voluerit. Nec erit quod ille metuat a fame , singulari Deo beneficio nobis singula suppetunt ad arcendam famem necessaria. vinum in cella , triticum in homreo, Sc pecunia pro reliquis ad vitam requistis. Hic nuper ex ordine nostro Doctores Medici quatuor obierunt, & ad locum illum communem abierunt, unde negans redire quemquam :

234쪽

amr Illi sunt Rob. Tulloile , anno aet. 78. Joannes de Bourges, anno 67. yo. Gorraeus, ann. 8s. & yo. Chariter, Pros regius, an no a. Saluto nobilem tuum popularem D. Godin, & alios amicos , praelertim D. Canter, qui de Chirurgo vestrate ad me scripsit: alias illi respondebo , nec enim hodie mihi licet per otium. Vale, Vir Cl. &me amare pergeanus ex animo GUIDO PATIN.

Parisiis, T. Iulii, 266a.

EPISTOLA LXX. Clarissimo miro,

Sanctioris Medicinae Doctori eximio, Ultrajectum. , Postremam tuam accepi, Vir Cl. eodem die quo Jo. Droiiari, populari vestro Chirurgo, meas tradideram Tibi reddendas, inquiri

235쪽

uibus una latebat pro Amico nostro D. Mart.

'ehoockio , quas te accepisse nullus dubito. Et ut veniam ad Tuas , quod per eas voluisti. exacth & ad unguem praestitie statim enim scripsi coninlatoriam Epistolam, misi. que Biturigas , ad Ioan. Heurnium, tuum

ex sorore nepotem: monuique ut statim adiret M. Lad. Ferrand, praeclarum in illa UNhe Medicinae Doctorem . & veterem Amicum , cum quo ageret de laurea sua Doctora. ιι , si vellet in ista Academia Doctor fieri: sin minus, Lutetiam revertatur, &postquam hic per aliquot menses studuerit, consilium

ambo capiemus , atque decernemus de loco sui Doctoratus. Et haec omnia ad mentem tuam. Si ad nos redeat, ejus studiorum curam habebo, de in eorum partem descendam :quod optima fide Tibi polliceor, ejusque

Parenti optimae, quam ex animo saluto: &utinam aliquo modo illi utilis esse possem, tam proprio ejus nomine atque tuo, quam Io. Hevrnii, Hippocratis vestrι Batavi, qui eodem anno olim obiit, quo ego primum lucem adspexi, cum quo illa gradu affinitatis conjuncta est. Pro libris quos emisti mihi, gratias ago quam possum maximas: quorum de aliorum qui sequentur. rationem habebo, pro impensis a te factis. Librum meum de

fabula riametensi sibi retinuit Vir Illustriss

236쪽

ceps eumque habet carissimum. Heri cum illo coenavi quod tam contingit,&inter varios seris mones de re literaria, quibus admodum deia lectatur, etiam D. Mart. Schstoc ιι menti nem injeci , quae alias ut spero, non sine aliquo fructu recurret. Quod si scire velis, quaenam Mquanti momenti sit illa dignitas Principis , sive primarii Praesidis in Senatu Parisiens,

paucis Tibi respondebo: hoc est&idem est, qui messe Reeulum in Gallia : unpetit Ro en rance. Christianissimus Rex noster Lud. xiv. quem Deus servet in multos annos, heri, postremo Nov.) ex hac Urbe discessit, magno comitatu stipatus, Dunquer am petit rus , quam nobis magno Pretio Anglus reddidit. Utinam salvus & incolumis ad nos brevi revertatur, re tuto consecta. & firmato nostro limite , contra vicinorum nostrorum

insidias. Perniciosa quaedam 8c planE diabolica in Angliae Regem conjuratio, nuper deis tecta fuit Londim : ex qua perituros auto multos, quod scripsit olim Iuvenalis , ubi de Sejano, Sat. X magna enim es fornacula. B ne sibi non constat istud regnum, licet Oceani flumi atque refluxu cinctum, propter numiam illam Religionum varietatem atque miXIuram : adde quod Angli faciunt in rerum Natura, lupinum quoddam hominum genus,

mulis

237쪽

multae nimirum feritatis atque ferociae: sunt enim isti feri, feroces atque ferini, supra alias gentes. Papa nondum rediit in gratiam cum Rege nostro: unde quidam bellum expectant Vere proximo, quod non puto: impar com

gressus Achilli: si sapiat Pupiter ille Capitoli

.us, in bellum non descendet cum illo pe. ratore qui habet plusquam 3 o. legiones. Optimam illam Sororem tuam tanquam meam sa luto. Vale, vir praestantissime, amicissime, mellitissime, meque quod facis amare perge. Parisiis, I. Dec. 1662.

rius ex animo, Gur Do P ΛT IN.

Nonne adhuc vidisti librum viri doctissimi, D. Samuelis Bochari ; Ecclesasae Odomensis, editum in Anglia, de Animantibus1acrae scripturae: nullum adhuc exemplar in hanc Ur- hem delatum est, sed a viris literatis in dies expectatur. Author ipse vir magnus est, de ejus liber magnae eXpectationis , utpote qui multis futurus est utilis, ne dicam necessarius. Qui valet erudita vestra virago , D. Mariade Schurman De Nic. Fouquet, adhuc in- carcerato, altum silentium. Vale vir optime, se me amas Tuum ex QR PATINUM.

238쪽

Clarissimo Viro ,

Sanctioris Medicinae Doctori eximio Ultrajectum

AN te paucos dies. Vir Cl. monitu Io

Drouard, Chirurgi vostratis, literas aute dedi, cum Epistola ad Sim. Moinet, pro qua te rogabam, ut ei tuto redderetur: Nunc autem alia de causa ad te scribo, pro quaterogatum velim, ut ignoscas meae curiositati. Samueι Maresius, gente Gallus, ut & Ecclesiastes in Hollandia, vir sane eruditus, de multae lectionis , multa hactenus edidit tam opera quam opusculo, per quae mihi innotuit, Si ex quibus multa habeo: nuper autem iniacidit in manus meas omnium ejus operam NomencIator , ex quo facile cognovi quam multa mihi deessent, quorum Catalogum ecce ad te mitto , rogoque ut per aliquem Bibliopolam vestratem , ea mihi quaerantur, ac emantur: pro quorum emptione impensam pecuniam statim Tibi repraesentabit noster

239쪽

Simon minet. In toto illo Indice eorum quae mihi desunt, quem ad te mitto, plura sunt opuscula quam Libri: sed nihil refert, qualiacumque sint, modo habeantur. Cogita eris, go de illis recuperandis, quantum fieri pote-,t: 8c me quam maximo beneficio Tibi obstrictissimum habebis. De pretio restituendo

ne cures quidquam . totum lubens & facile relandam. Amicus noster D. Mart. Schoochius, qui valet quid novi molitur Nova ejus editio de Cervisa, o de Fermento, quomodo procediti quid cogitat de Filio ad nos mittendo Regina nostra filiolam peperit,

die I 8. Nov. ReX noster cis paucos dies iturus est Dunquer am, unde postqllam reverinsus fuerit, dicitur etiam media hyeme, mi Lsurus in Italiam eXercitum contra Papam,

sub auspiciis atque summa dictatura Principis Condei , qui sibi vicarium habebit egregium bellatorem, Dominum du Pisiss-Prasin, Galliae Polemarchum. De Nic. Fouquet,

ne γρv quidem. Scias autem velim, nos habituros Regem Hispaniae nobis faventem in

bello isto quod adversus Jovem Capitolinum gerere meditamur. Sed longe fortiores futuri sumus , si Deus Regi nostro favere Pergat. Metιus vester quid novi tentat siletne, ac otiosus remanet Magistratus vestri decreto melius est tacere quam male agere.

240쪽

EPISTOLA LXXII. 1a

Uale, Vir Cl. & me ama. Datum Parisis, die a s. Novembris, I 662. Tuus ex animo GUIDO PATIN, Doctor Med. Paris & Professor regius.

EPISTOLA LXXII. Nobilissimo Viro,

Equiti Polono. Hamburgum Vir Nobilissime. LUculentam abs te epistolam ac rerum mathematicarum fruge plurima resertam proximis diebus accepi : quam iterum ite rumque perlectam ad Clarissimum Scheme rum Ubsaliam confestim misi, additis precibus, ut quicquid ab artium liberalium pro- P a festois

SEARCH

MENU NAVIGATION