장음표시 사용
251쪽
milia domum totam occupare Velit, an cum
aliis cohabitare, vix dispicio, quid hic facto
sit opus. Domum vacuam supellectile instructam vix inveniet. Non invenit certe, cum huc adventabat Dn. Isbrandius. Itaque in suburbio Australi domum ligneam , aut villam potius conduxit, cum ego in Boreali. suburbio sedem fixerim , ut alter ab altero vivamus remotissimi. In scazonte, quam mutari cupiebas, ea jam mutata sunt, nescio tamen an satis ex tua sententia. Ad publica ut veniamus, legationem hic destinari in Britannias jam ex me didicisti, puto. Quae cum parari tamen tam cito non possit , pr
missus est in aulam istam ex Regis hujus familiaribus Falcobergius , qui de legatione
subsecutura Britannos moneat. Scripsi etiam
Andream Lillieheuck in Poloniam publico
nomine abiturum: qui mare apertum prae stolatur. Sed & Steno Biel ke Regni Senator aulam Danicam est aditurus , atque inde Germaniam , publicisne negotiis incubiturus an curaturus valetudinem dubiam incertum. Quod Danorum Rex & Elector Brandebu gicus partes nostras amplexi sunt, Valde consilia Anglicana turbavit. In hac civitate Comitia habebuntur mense Iunio proximo, ut ferunt. Tu vale&me ama. Holmiae Suecorum CIO ID CL xv I. xv II die Martii Gregor.
252쪽
. Ajunt Budanam Bibliothecam ab Imperatore Constantinopolitano Caesari munus obla tam , quo nuntio vehementer sum gavisus. Non enim dubito in illa latere scriptores cum Graecos tum Latinos complures hactenus ine-ditos. atque utinam Catalogum horum codicum ab amico non nemine consequamur. . Tuus N. H.
EPISTOLA LXXVI. Vir Nobilissime.
Egotia nostra lente hactenus , & nihil l praeter solitum , procedunt : quae quem
eventum sint habitura haud pro comperto habemus. Portus Gothoburgicus piratis Britannis pro statione est, in quem naves ex nostris captae tuto per illos abducuntur. Da nis magnum minitantur Sueci malum: securos praestat adversus hunc insultum Rex Christianissimus. Trahuntur & Principes Germaniae plerique in partes. Maximos itaque motus viis deo instare, nisi Deus adsit e machina. de ad futurum confido. Itaque haec nunc tantum. D
253쪽
De Bibliotheca Budana gaudeo omnem iniatam expectationis scrupulum mihi nunc perte exemptum esse, ut aliquando sperare desinamus de iis . quae spem nobis nullam relinquunt. Auguror proximas tuas nonnihilsgnificaturas nobis esse . de Domini Rauteniastenti in Holiatiam appulsu. quem utinam salvum atque incolumem vobis sisti intelligam l Illustrissimum Regni Cancellarium ubi conveniendi dabitur opportunitas . res tuas enitar promovere. Quamquam jam monui Dominum Rauten stentum, quam omnia hic terrarum quae rem pecuniariam stipendiariamque tangunt sint in incerto. quo de negorio expertus loquor. Dominum Uladinaum Los huc advenisse jam ante discessum Dominum Rautenstenti compertum habebam. Sed cum ipse Dominus Vi ad inaus hic in operto lateat, certe nemini Ministrorum eXterorum adventum suum indicari curavit, quod sciam, observo morem in aulis receptum, ut ignora re me profitear, quod ipse sciri non vult. Illustrissimus Isbrandius solemniter te lubet salvere. Vale. P. S. Praeter Ministros Moguntinum Sc Palatinum. ac illum , quem modo diximus, D minum madisuum, Luneburgicus propediem exspectatur, nisi is jam huc advenit. Britanis nicus nudius quartus hinc discessit, cujus in
254쪽
locum alius propediem eXspectatur. Vale
iterum. A Grutero accepi proxime epistolam, cui a me hrevi respondebitur.
EPISTOLA LXXVII. Vir Nobilissime. AN te hoc sextiduum binas simul abs te
accepi, merum mei amorem, ut semper , spirantes. Magna, ut, quod res est, dicam , nos perfudit voluptate nuntius de praelio navali Britannos inter &nostros commisso ipsis Kalendis Iuniis. Et quamquam arma nostra, non minus, quam causa, illic praevaluerunt multa cum hostilium capitum strage, Britanni tamen, quotquot in hac sunt civitate, tum Britannicarum partium studiosi, quorum ingens inter Suecos est numerus, volunt credi, Uictoriam nobis abnuisse. Addunt portum Texetanum, in quem se rece- Perit
255쪽
rerit classis nostra, a navibus Britannis quadraginta bellicis obsideri. Sed quam haec temere & falso spargantur , propediem liquebit,
ut puto. illustrissimum heroem plurimae comitatis abundare in comperto est. Vellem tamen verbis ossiciosis parcius uteretur nonnumquam , praesertim ubi rerum testimonia
utiliora verbis adhiberi possunt, uti in tuo nunc negotio , quod expediri tandem aliis quando oportebat. De dissidio Bullialdiuninter de Thuanum si quid nosti certius, ediclare quaeso. Novi utriusque ingenium , M semper metui , ne quid hinc illinc turbaretur , cum alter indolis sit liberrimae, alter Paullo severioris, praesertim in domesticos. Sed spero simultates componi posse interven- Iu amicorum. Reginam Christinam vobis jam adesse audio octavas meas, quas die I x. Iunii
mensis exararam ac tabellario ad te perferendas curaram , miror non perlatas esse: cum Omnes meae in unum eundemque fasciculum
Eollectae , quas illo die in patriam misi, recte illuc pervenerint. Erant illae breves omnino, & nihil rerum magnarum complectebantur , quas tamen tuae in spem gratiae describam denuo M ad te mittam, si tanti ia. esse judicabis. Hic terrarum nihil fit de aPParatus navalis lente ac more solito proce
dit, cum nec Galli , nec Britanni, nec Ba-.tavi
256쪽
' lavi impensas eo velint conferre , quae d mi frustra circumspiciuntur.) Vale & memori vive tui quem nosti.
ν Holmiae exaratum cla Ia ccxvr. a. d. via. 1ulti Gre
in Vir Nobilisssime , t Escio qui facthim est, prae multa festi ol natione, ut hae, quas vides , re quasi ante hoc septiduum ad te missas esse opopa;. tuit, in scriniis meis haeserint parum opora, tune. Quem errorem ut benigniter excuses,a etiam atque etiam te rogo. Britannos apudii vos de rebus abs se feliciter in ultimo conai. Rictu navali gestis jactare multa perperam , a non miror , cum Sc hic terrarum fecerint id, ipsum hactenus. Sed convicti paulatim menai, daciorum & fals rumoris, manum dant vea a ritati, praesertim fidem mon invenientes usi quam , ne quidem apud illos , qui vera abii illis jactari mallent Batavorum partibus plus . satis insensi. Sed & illos esse injurios into ,ἀ qui paci convenientiora jam ante pet Balaa vos Britannis esia oblata , quam nuper a
257쪽
id quidem quodammodo per Oratores Gallicanos anno proXime elapso in aula Britan nica non negarim , illosque promisisse Re gem Christianissimum omni auctoritate incubiturum esse. ut Foederati Belgae iis conditionibus subscriberent, sed Batavi iis pollicitationibus semper oblocuti sunt , easque improbarunt jam tum ac rejecerunt. Quid quod Procerum Suecorum plerique, aequas Omnino nec temere rejiciendas pacis conditiones a Beuningio in medium prolatas esse non dissilentur. Sed quid apud illos aequum videatur, qui bello huic tam nulla de caussa
tamque praeter ordinem sese accinXere, sanguinem Batavorum crudelissime sitientcseMeas die nono mensis proxime elapsi exaratas ad te pervenisse gaudeo. Excerpta litterarum Brusselliarum , quae promittebas. Cum tuis non comparuerunt. Laetor adesse vobis Serenillimam Christinam, eandem dc nobis ad futuram propediem auguror. Vλ-
258쪽
Vir Nobilissime. . Absentia Procerum plerorumque, dc dies
per hanc aulam nunc seriati, omne scri . Ptionis argumentum fere praecidunt mihi. Huc accedit, postremas tuas perbrevcs fu i s se, 6c quae responso locum vix reliquerint. Regis secessum Upsaliensem dissuaserunt Medici: quapropter nunc mutatum est id consilium. Magnus Regni Cancellarius ne partem septembris mensis potissimam abesse purgat, metuo. Adeo aegre in urbem proceres revertuntur, ubi senaci inde d is res si iunt. POEmatum meorum ex Cl. Lucae Langen. manni manibus jam te accepisse confido. Cometica sua quantum promoverint & quando nobis sint exspectanda , doceas me rogo. Et actis Senatus apud foederatos Belgas publicis video gratias Rutero sollemnes publico nomine actas esse ob rem fortiter ac prudenter, quamquam Marse sic satis adverso, gestam. Trompti nulla illic sit mentio , quod
mihi haud immerito suspectum est. . Immo jubetur Ruterus severe inquirere in quoscumque Pugnae ac partium suarum desertores , deque iis omnibus supplicium sine delectu sumere. Quae res ne &alterum illum tangat
259쪽
metuo. Non quod a viro sortissimo ignavia imbelliaque sit peccatum , absit enim, sed quod prae odio in ductorem suum occulto sibi ac patriae defuisse quodammodo possit videri. Utinam vanus sim augur. Reginam uni propediem huc Venturam esse. quod tu me potes docere. Vale, de rem selicitergere.
Terlonius eques & Orator Gallicanus perendie Hanniam hinc cogitat. Pacis spem Polonis adfulgere plurimum gaudeo.
EPISTOLA LXXX. Vir Nobilissime. NΕscio qui denuo sit factum , ut ex sa-
mulitio meo puer, cui ante octiduum, ut soleo, obsignandum litterarum complurium, quas ad amicos exteros dederam, fasciculum commisi, tibi inscriptas hunc in ordinem redigere neglexerit, quas paucis post diebus summa mea cum indignatione imis mensa expositas, aut potius aberrantes inve niebam. Ne inposterum hic rursus peccetur, ope
260쪽
operam diligentiorem dabo: Ex tuis ecquis desiderem iam coepi dubitare. Nam pro iis,
quas numero vicesimo notatas oportuit, binas accepi, quae vicesimi primi notam praese ferebant. Unam tamen hebdomadem sine tuis alloquiis mihi emuxisse serus intelligo. Senatus Naegni serias vix tandem sibi indixit,
prosecto hinc nudius tertius Cancellario, nec redituro ante Nonas aut Εidus Septembres Iulianas. Cohortes nonnullae militum vete ranorum denuo submittentur hinc Archistra. tego Vrangelio. ut de oppugnandis Bremensibus res serio agi videatur. Sarmatiae vestrae calamitatem indigne fero. Utinam regionis tot jam annos modis atrocissimis adflictie Deus Opt. Max. aliquando misereatur. Nam
venit sperari. Apud nos etsi paullo meliore saccessu geritur bellum, tamen ultimum con. flictum navalem non eo cum successu, quem optaveramus, utpote paci concordiaeque instaurandis necessarium, nobis obtigisse doleo. Plures ex hostili classe naves desideratas quam ex nostra adfirmat Ruterus, sed metuo tamen. ne Britanni omnia sibi arrogantes solito more, maris se potitos glorientur ac victoriar, idque jure nunc majori, quam nuper. Interim auguror, classem nostram hosti jam nunc denuo oppositam esse. De Gallis auxiliatori-
