Epistolae celeberrimorum virorum, nempe H. Grotii, G.J. Vossii, A. Schotti, J. Wouerii, D. Heinsii, C. Gevartii, I.F. Gronovii, G. Patini, N. Heinsii, aliorumque antehac ineditae. In quibus plurima ad omne eruditionis genus illustrandum occurrunt; ex

발행: 1715년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

, 8 EPISTOLA ' LXXX

hus nil ausim addere: quando classem Belli- fortianam suppetias laturam nobis esse tantum abest a quoquam Suecorum hac in aula credi, ut ludibrium omnibus debeamus, si id exspectari debere prae nobis feramus. Upsalienses amicos nil tuis reposuisse , haud immerito quereris, nec mihi id facinus probatur aut placet. Quapropter illos in posterum ingenio mo rique suo relinquendos esse suaGeo. Tu vale, dc hoc epigramma, si tanti cst, boni consule, non indignum fortassis, quod alteri addatur,

cum neutrum in poematiS meis compareat.

Effgies Cornelii Trompti aere expressa ad foederatum Belgium. Trompiades hoc ore tuus Neptunis proles, Et patrii plenus numine Martis, erat. Ipse dextra viri spirat vel in aere triumphos Stragem hosti gladius quo minitetur ha

bet.

Hunc merito peper e Thetis jbi mallet A. chille, Cui mare plus decoris, quam tibi Troja ,' tulit. Utinam vir ille , cui epigramma datum est, fervorem pugnacis ingenii semperaret ac COCr

ceret

262쪽

EPISTOLA LXXXI. a V

ceret paullo magisl Melius haud dubie 8c rei publicae & suae existimationi consultum iret. Sed anni fortassis dabunt, quod negavit indoles & natura. Iterum Vale.

EPISTOLA LXXX L

Iqr Nobilissime ,

GAudeo mehercules maXimum in mota dum, in manus tua S pcrvenasse epillo-lam, quam ego post in Crrupta multo rem ἀpore scriptionis alternae ossicia ad te non ita nuper dabam, etsi Laconicam omnino ac perbrevem, utpote ab aegrotante conscriptam Nihil enim aeque sum subveritus, quam ne suspicareris, aut locorum intcrcapedini, quae nos hinc inde divellunt, aut morae temporis aliquid licere in studium illud, quo res tuas Constantissimo complector. Valetudo adsecta, qtiam diuturnam experior, in melius promovet, ut jam significavi; sed gradu tellud ineo plane. Et quid aliud ab hac omni temta

Pestate tam cruda tam inopportuna exspectetur Nam , ne quid erres, nos in media adhuc hieme hic terrarum versamur, continua

263쪽

, o EPISTOLA LXXXI.

moveam, rerumque, quae in publico hie fiunt, sim quodammodo ignarus ' Nam etsi non desunt viri dignitate praecipui, qui ad

aegrotum soleant visere, complurium tamen sub idem temporis spatium concursus, facit plerumque, ut alter alteri diffisus , sermonem vix initituat, nisi de negotiis iam pro palatis atque inore omnium versantibus. M schos inter ac Suecos agitur de concordia utrimque instauranda. Sed ubi locorum potissimum hancce ob rem conventus publicussit instituendus, id necdum satis est deliberatum. Isti negotio ut interessem a m sterem. que, eXtra ordinem delegari me placebat nuper Patriae Patribus. Verum ego mandatUm, etsi honorificum multoque cum splendore conjunctum, sum deprecatus . non permittente valetudine ullas itinerum aut curarum

molestias. Quin & reditum ad meos sub Kal. Iunias mihi promittebam. Quod nunc timi de facio, cum rumor sit. Illustrissimum Grotium Legationi Gallicanae destinari. inii si

hinc avocatur, meis desideriis vixerit locus. ut sit tamen, Operam, quantam possum, continuus dabo, ut dedi hactenus, apud amicos auctoritate pollentes & rei patriae admotos.

Optime consultum ivit Rex Christianissimus suae existimationi , quod ab Hispano bellum in Thracas convertit. Id ni fecisset,

264쪽

ΕPISTOLA LXXXI. as I

aemulos complures ad arma compulsurus viis debatur , & sbi infensos redditurus , quos amicos nunc experiri potest. Senatus Regni Suecani in res Polonicas oculas praecipue conjecit. Principem Arausionis inter candidatos a Proceribus vestris recenseri jactatur 1 nonnullis, sed perperam, ut puto. Nam nisi negotium religionis diversae a. caerem ntis Romanis obstaret, ad Electorem Bran deburgicum via Propiore Potuit medius fidius iri. Opus tuum de Cometis necdum mihi esse redditum, sed Calmariae etiamnum haerere, ubi haereat ex naufragio' servatum,

alias puto scripsi. Vale, Vir Nobilissime, de mihi velle, ut hactenus Perge. Tibi devotissimus

l a

265쪽

EPISTOLA LXXXII

Hir Nobili ine. EX nuperis meis didicisse potuisti , ut

quidem spero, negotium mihi fuisse diu turnum ac pertina X cum valetudine adversa, nec fuisse tantum , sed esse etiamnum quodammodo , nisi quod mali contumacia remediis adhibitis, lentum tamen in modum, paullatim magis ac magis concedit. Interdictum quidem mihi rigide a Medicorum fi

liis est ut umni animi contentione , sic exarandis potissimum litteris , unde vires omni ope initaurandas fatigari dejicique immane quantum sentio. Ut intelligas tamen praecipue voluptati esse mihi tuas compellationes, quas per taciturnitatem meam abrumpi intempestive nolim, o binas tuaS a. d. XX.& xxv II. Febr. exaratas recte ad me peristas esse suo tempore , in qu :bus rerum Polonicarum statum praesentem vivis coloribus

descriptum mihi proponis. Galli utrumque vobis invisi, non desperant tamen se rerum apud vos potiri posse. Si animos invictos auri aeque ac ferri contemptores geritis, Optime de vobis spero. Invisum erat & Philippi Maccdonis nomen inter Graecos; qui tamen aureo ejus imbre pleni rimarum perpluebant

266쪽

ΕΡ ISTOLA LXXXIII. as 3

tandem. Hinc & omne vobis periculum. Sueci et si & Gallum sibi vicinum aversantur, tamen a Moscho potissimum sibi metuunt. Deiastinatus jam est ab hoc Rege Legatus in Poloniam Comes Tottius, vir insignis sane &plurima instructus virtute ; qui hanc spartam non alio magis nomine , puto , adornabit, quam ut pro virili caVeat, ne conatus ambitiosi Moscho ex sententia procedant. Orator foederati Belgii Grotius significavit mihi aetestatus est, se non semel jam scripsisse tibi, coeterum suspicionem sibi suboriri de litteris non recte curatis. quod nescire te nolui. An meae ad te perferantur, fac quaeso quamprimum intelligam, &Vale.

Tibi devotissmus

Ni C. HEIN SI Us.

Holmiae Suecorum cIa Ia eLXIX. IXIII. Martii. St. n.

E PL

267쪽

as EPISTOLA LXXXIII.

Vir Nobilissme. FAbii cunctatoris partes si praeter morem

meum agendas suscepisse tibi videor, quiram rarus scribam , indulgenter , sat scio , habebis hanc cessationem, ubi intelliges, me toto iam quadrimestri tempore nil litterarum dedisse ad illos , a quorum nutu reS meae pendent. Recens sum a morbo diuturno, nec vires satis confirmatae , minitante recidivam dubia valetudine & medicos habente sollicitos. Sed res publicae privatis hisce nihilo certiores apparent, adeo Sc illae nutant fluctuantque, de quibus certi si quid promitras atque omineriS , merito habearis consi dentiae plenus. Interim , quod ex rumore jam potes didicisse, Illustrissimo Grotio Leagationis in Gallias adornandae partes auctori rate publica sunt demandatari Et sane, ut nunc sunt tempora, requirit haec sparta sola lertem ac rerum peritia atque usu pollentem virum. Metuo tamen, ne consiliis meis mora objiciatur per hanc viri insignis ex hac aula emigrationem , cum it ipse ego reditum ad meos flagitem desideremque vehementer.

Illustrissimus Regni Cancellarius Upsaliam concessit , quo absente , in publicis parum

268쪽

a Senatu solet praestari. Munt illic sub praelo typographico exerceri, & jam lucem spectare opus nescio quod historicum , veteri lingua Gothica Issandicave conscriptum, depromtum ex Bibliotheca herois nostri, quod Regi dedicare destinarit. Accedet interpretatio Latina , per quam omnia etiam a n bis peregrinis possint intelligi. Cometogra

phia tua nondum ad me perlata est. Nec per glaciem hactenus accessus e mari in hanc civitatem navibus Praebetur: quod tamen propediem fiet, remittente jam nunc gelu. Comes Carlilius jam Regem vidit, etiam legarum nostrum, sed privatim. quando urbem publice sit introiturus, noydum habetur exploratum. Postremae meae ad te iverunt die xvi I. Aprilis St. n. Ex illo geminas abs te acacepi: teque de rebus Polonicis graviter disserentem in iis cupidissimus audivi. Hinc quod nuntiare nunc possim . nil prorsus occurrit.

Hesmue Suecorum Anno cla D eLxΙΣ. ipsis Kal. Μ isti Gregor.

269쪽

Vr Nobili si me. NE in valetudinem silentii culpa semper

sit congerenda, nuper varii S cum occupationibus luctandum mihi fuit, de quidem Partem pol illimam privatis ac domesticis.

Exorta enim lite hoc ante biennium me in . ter ac sororis meae maritum super paterna hereditate, quam is me absente adivit aliquanto incontinentius avidiusque, ut mihi visum est, indagandae atque excutiendae in scriniis capsulisque meis fuerunt omnes litterae , a Parente ac agnatiis proXimis ad me jam olim conscriptae, per quaS inficiatorem convincerem , atque adigerem ad reddendam ratioianem adminiit ratae rei familiaris atque occupatae. Nec infeliciter hoc in negotio sum versatus: inveni enim , quae causam meam egregie tueantur, adversarios possint profligare, ni fallor. Atque adeo et si discet Iuni hinc urgeo ac maturo jam pridem ipse illud

quoque contigit non Praeter Vorum , Ut navis illa, quam mihi in Livoniam transfretaturo Raex parari jullit, tarde sic satis rebus necessariis instruatur. Sic ante abilum, consuli a me potuit liti permolestae, S sine hisce testimoniis in longum tempus duraturae haud

270쪽

EPISTOLA LXXXIV. as

dubie, quam ego judicatam quam primum videre gestio. Illustrissimus Grotius die crastini

sese abiturum hinc minatur. quando & navem usibus meis destinatam praesto fore spes est. Sed comitabor per leucas quinas aut senas abeuntem Legatum , unde profectioni meae mora dierum pauculorum incumbet. Inde Regi valedicturus ac Reginae me sistam. Omnia confieri intra tridui quatriduive spatium possunt. Si quid praeterea procrastinationis objicietur , a ventis erit , quod ominari nolo. Ad Ruthenos cum pervenero, dia ligentiorem me praestabo , nec amicae tuae ac perquam jucundae compellationi sum defuturus. Tuas poteris curare ad tabellariis

apud Rigenses praefectum Jacobum Backerum: qui nunc est Holmite, & rem hanc sibi curae inprimis fore pollicetur, ne quid a. micorum litterae aut meae in via aberrent.

Rex equestri dignitate nuper per Britanni Cum Oratorem adauctus est : quod ut illi

bene verrat, Deum veneror. Nudius quartus supremum diem hic obiit Lutetavius auialae Regiae Mareschallus vir mirae probitatis & mihi perquam amicus. Hanc jamaram Rex indigne fert, multisque lacrimis uber rim est prosecutus. Novisse virum in Reginae comitatu potuisti, cui inserviebat tempore belli Sueco. Polonici. Tres postremaS tuas, R XIV,

SEARCH

MENU NAVIGATION