Epistolae celeberrimorum virorum, nempe H. Grotii, G.J. Vossii, A. Schotti, J. Wouerii, D. Heinsii, C. Gevartii, I.F. Gronovii, G. Patini, N. Heinsii, aliorumque antehac ineditae. In quibus plurima ad omne eruditionis genus illustrandum occurrunt; ex

발행: 1715년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

EPISTOLA LXXII.

fessoribus, quorum ingens illa in civitate est

copia, ad id argumentum uberius illustrandum , possit corradere , ejus potestatem uti iam hi quam primum faciat. nec virum caetera humanissimum huic meae petitioni refragaturum opinor. Tibi interim grates immensas ago, qui specimen eximium eruditionis tuae ad me hominem ut litterarum admodum ais mantem sic litteris tenuiter instructum volueris pervenire: operamque, quantam Ponsum conferre, dabo, ne te tam profusae benignitatis umquam paeniteat. Novum ab amicis Ubsaliensibus cometam observari coeptum

esse significabam proxime. Postea is ipse &mihi quoque & aliis in hac civitate compluribus est conspectus. qui quamquam forma alteri illi parum respondet, tamen ab eo diversum statuere vix ausim. Nam quod Illustrillimus Regni hujus Drot Zetus credi hesterno die in familiari colloquio volebat, duos

diversos nunc eodem comparere tempore. idque ex hominibus fide dignissimis se accepisse addcbat, nemini, nisi mihi testi oculato, sum crediturus hanc rem. Anto discessum proximi rabellarii auguror fore, ut plura hujus argumenti sint in promtu , quae tecum communicare possim. Quamquam, quod Malias monuisse me recordor, magis magisque

de die in diem deprehendo , deesse hic te

Iamin

242쪽

rarum lassicientem copiam tuborum opticΟ-rum atque id genus apparatus mathematici, quorum opera exacte erudiri in coelestium rerum observatione possimus. Exspectatur in hac aula propediem a scederatis Belgis decreta extra ordinem Legatio. Per quam an debitum ex pactorum lege adversus Britannos auxilium impetrari mox detur, ante autumnum proXimum videbimus.' Suecis interim procrastinationem hanc ignosco, cum appareat ipsos etiam Danos tergiversari, ik ossicio deesse, in quos tam recentia, tam luculenta foederatorum Belgarum exstant merita. Convenere jam denuo post res prolatas Proceres in hanc aulam , nisi quod Praefectus aerarii cum febre conflictari dicitur. DrotZetus podagra aliquamdiu tentatus commode nunc se habet. Quo consilia Senatus Regni nunc sit directurus brevi manifestum fiet. Interim vectigal arri, ferro, sali, adauctum est. A Pelso rariores jampridem accipio: cujus postremis reponendum nonnihil duxi, ut vides. Jacobum Golium ad tuas non respondere haud miror , cum nihil praeter solitum faciat. Est enim hac in parte supinitati nimium indulgens, qui amicos absentes aut raro aut numquam responso dignetur. Minimum tamen hic perdidisti. Quid enim observationis mathematicae exspectes

243쪽

EPISTOLA LXXII.

a senecione, & quidem noctes integras utramque in aurem secure stertenti Z Vale.

Nobilisf. nomini tuo devotissimus

N. H.

Gregor.

XIII.

244쪽

XIII. EPISTOLAE

Nobilem Polonum

246쪽

EPISΤOLA LXXIII.

Vir Nobilissime. ABsunt jam diem sextum ab hac aula Pro

ceres rusticatum digressi, redituri ad res Prolatas, ut opinor, die crastino. Non est igitur, quod longas rerum novarum Iliadas nunc a me exspectes. Quid quod emigrandum mihi cras est ex hisce, quas inhabitavi totum jam quadriennium, aedibus t quare

totus nunc sum in convasandis ac transferen

dis inde sarcinis in aliam domum. Ut, si argumentum scriptionis uberrimum sit in pro tu, quod nullum esse jam dixi , tamen necessitas me cogat brevitati studere. Nudius tertius binas simul abs te accepi , una cum

a grapho ejus epistolae , qua Christianum Hugenium Viri Illustris Constantini filium compellandum duxisti. ejus lectione mirifice

sum adfectus. nec minus alterius epistolae, quae mihi ex tuis perierat. Illud in transcurusia liceat tamen monuisse, quod Iulium Sca-Ιigerum patrem cum Iosepho filio videris confudisse. Josephus inter Lugdunenses meos vixit aliquamdiu , & apud nos sepultus est. Eo praeceptore fuerat usus meus pater. Julius Aginni sepultus, ni fallor, Bataviam nostram nusquam viderat. Sed haec exigui plane sunt

247쪽

i3 EPISTOLA LXXIII.

momenti. Epistolas, quotquot eX meis, tua Opera ad me Pervenerant, relegi, & inter te gendum emendavi, vix adhibita tamen cura. Tu vide, ne dum nomen meum inter tot rei Iitterariae splendere vis lumina , iis noceas quam maxime , ac meae existimationi haud prolis. dbeckianae procrastinationis tam frequens illic fit mentio, ut jure vir ille omenta di hac nota possit, quem amicum, ut hacteis nus experiri malim. Tuas omnes in manum illustrissimi Cancellarii non dubito pervenisse, etiam binas illas, quas nudius tertius accepi. In iis certe per amanuensem curandis nullam in me diligentiam aut fellinationem desiderari passiis sum. Erit ille proximis diebus varias ob causas mihi conveniendus: tum eX piscabor , an acceptas habeat compellationes has tuas ; Mhabebit haud dubie , niti illi eadem . quae tu nuntias, a Domino Muliero suppeditentur de rebus Polonicis. Cave interim credas, OLficium mihi esse onerosum, quod curandis ad Magnum Cancellarium tuis a me datur. Vale& me ama. D. Isbrandum tuis verbis frequenter salutavi: qui frequenter non minus te suo nomine resalutari voluit. Iterum vale. Holiamiae Suecorum Ans O CID ID CLXv. a. d.

I. Nov. St. n.

Tuus omni incio

248쪽

23 EPISΤOLA LXXIV. bilissime Vir. SI ex eventu metiris studia illa , quibus

res tuas foveo, male mecum agetur Pr fecto. adeo mihi ex voto meo aut tua sententia nihil horum procedit hactenus. Nudius quartus denuo in villa suburbana nequi quam quaesivi illustrissimum Cancellarium, cum is praeter solitum in hac pernoctasset civitate. Ex illo semel iterumque rogatus est meo nomine, ut horam mihi condiceret congressui nostro opportunam : quod semirum se promisit, nec fecit tamen hactenus. Unis de manifestum fit , curis illum gravissimis distineri. & sunt qui profectionem meditari dicant in Westrogothiam, ut fundos suos. quos in illa provincia luculentos possidet. usurpet oculis cis paucos dies. Quod si fit. vix est, ut ante Februarias Kalendas ad nos revertatur. Interim gaudeo, ut qui maxime. responsi ab illo nonnullius compotam te factum. Si quid in rem tuam conferendum restat, id omnibus apud illum officiis esse. ctum dare omnique conatu enitar. Ministro. rum Britannicorum alter , qui ex aula Danicii nuper admodum huc advenerat. sua re

legit vestigia hesterno die , atque hinc Pr fectus

249쪽

236 EPISTOLA LXXIV.

sectus est eo animo, ut Gothoburgo in Britanniam solvat, si quas in illo portu naves Anglicanas est reperturus, de quo ambigitur. Animos Senatus Suecici perculit nonnihil ac turbavit nuntius, qui proximis diebus ad nos tulit, Oratores Gallicanos ex aula Britannica domum a Rege Christianissimo redi. re justos esse, unde bellum atrox inter Regem utrumque sit exspectandum. Quare ar-gre omnino Sueci evadent, quin in partes rapiantur: qui paci indulgere otioque armo rum maluissent, alio conversi consiliis, ac rebus suis non alienis hac tempestate studentes , si umquam. Mirae & atroces trago 'diae in hac Europaea scena anno proximo, quantum apparet, exhibebuntur: nisi provideat & omina lanesta in melius convertat

clementissimus Deus. Non deesse Principes, qui injuria a foederatis Belgis sese adfectos concredi velint, non me fugit, cum ipsi sint immane quantum injurii. Videbunt illi fortassis plus amicorum nobis in rerum natura superesseo quam rebus suis conducere opinentur ultro. Pro indicibus rerum novarum

proxime ad me missis multum prosecto tibi debeo , praesertim pro epistola Christianissimi Regis, quam nec Orator ejus Te Ionius Eques, nec Dominus Isbrandius nec ego videramus. Upsalia necdum accepi respon-

250쪽

sum. Vale M feliciter rem gere. Holmiae

Suecorum Anno CID II CLXV. a. d. XVI. Dec.

St. n.

Quae in epistolis & carmine adversum Bri tannos a me dicta sunt paullo acerbius, non est quod te offendant. Ab hoste enim in ho stes dicuntur, nec quicquam a me obstat quominus legantur ista publice. Cum &in poematis meis huic genti non pepercerim.

EPISTOLA LXXV. Vir Nobili me.

TVas N '. 8 . notatas, quibus rescripsi Dse te opinor ad 49. meas , non accepi. Ne quidem illas, quas sub idem tempus a Romero ad me perlatas oportuit. Quare siquid hae complectebantur , quod scire mea interesset, aut exemplar litterarum ad me mittendum erit , aut repetendum ejus scri- Ptionis argumentum. Is est rei publicae status, praesertim Post Danorum regem partibus nostris adscitum , ut non defuturi snt, qui ex interceptis epistolis ad me pertinentibus erudiri se posse opinentur. Illustr. Rautenseinium ad nos cogitare gaudeo. DC

hospitio cupio ego illi prospectum tempesti-Ve. Sed cum non moneas, an solus cum familia

SEARCH

MENU NAVIGATION