장음표시 사용
44쪽
L I B E R I. 'artibus , aut versatili ingenio, sed reverent tiae, quam probitas etiam ab hostibus extori que tribuendum. Caeteroen,quod attinet ad fidei constantiam,& ossiciorum religionem, quas certe animis hominum inserit eruditio, utcunque eae quandoque a sertuna mulctentur, aut ex male sinis politicorum pri cipiis condemnentur, tamen palam scilicet apud omnes laudem reserent, ut in hac re, . longa defensione non sit opus.
Aliud vitium literatis familiare,quod facilius excusari potest,quam negari, illud nimirum,quod non facile se applicent,& accommodent erga personas, quibus cum negotiantur , aut vivunt. Qui defeetus e duabus oritur causis: Prima est animi ipsius magnil tudo, propter quam aegre se demittere pos sunt ad observantiam unius alicujus hominis. Amantis verba sunt, non sapientis, Satis magnum alteri theatrum sumus. Neque tamen inficias ibo, illum, qui aciem animi, in- star oculi, non possit aeque contrahere, ac dilatare, insigni facultate ad res gerendas esse orbatum. Secunda vero causa est probitas morum 8c simplicitas; quae tamen deisl leetum judicit,non desectum, in illis arguit.
Veri enim, & legitimi observantiae erga alii quam personam limites,non ultra porriguntl se, quam ita nosse illius mores, ut absquel offensione cum eo versari,eumque consilio,
i si opus sit, juvare, nobisque interim ipsis in
45쪽
3o Da Αus M. SCIENT. omnibus cavere possimus; verum alienos affectu s rimari, eo fine, ut illum inflectas, verses, & ad libitum circumagas, hominis
est parum candidi, sed potius astuti, & bifidi , id quod in amicitia vitiosum fuerit erga
Principes etiam inofficiosum. Mos enim Orientis, quo nefas habetur oculos in Reges defigere, ritu quidem barbarus est, sed . significatione bonus: neque enim si1bditos decet, corda Regum suorum, quae sacrae Scripturae inscrutabilia docent, curiosius Ti
Superest etiamnum aliud vitium, i qui eum hanc partem concludam j literatis saepius imputatum , videlicet quod in rebus in Exiguis, & externis, vultu, gestu, incessu, sermonibus quotidianis, & hujusinodii deficiant in observando decoro ; unde homines imperiti, ex istis minutis, leviculisque Erroribus, quanti sint in rebus majoribus tractandis,conject uram capiunt. Verum fallit eos plerunque hujusmodi iudicium; imo sciant, responsum sibi es ea Themistocle. qui cum togatus esset, ut fidibus caneret, arroganter satis ipse de se, sed ad praesens institutum perquam apposite respondit: Se-
quidem fidium rudem esse, sed quo piato oppidum parvum in civitatem magnam evadere posset, satis nosse. Et sunt procul dubio multi politicarum artium apprime gna- Ii, quibus tamen in communi vita, & quoti-
46쪽
L I a a R I. 3rdianis reculis, nihil imperitius. Quin etiam hujusnodi stigillatores amandandi sunt ad Platonis Elogium de Praeceptore suo Socrate , quem haud absimilem dixit pharmacopolarum pyxidibus, quae exterius inducebantur simiis, ululis satyrisque, intus vero pretiosos liquores & nobilia medicamenta recondita habebant: Fatendo scilicet, quod ad vulgi captum, & famam popularem,praeferret nonnulla levia, atque etiam deformia, cum tamen animi interiora summis tam sa- cultatibus, quam virtutibus essent repleta. Atque de moribus literatorum haec hacte
Interim monere placet, nos nihil minus agere , quam ut patrocinemur quibusdam prosessiorum institutis abjectis, & sordidis, quibus & se ipsos , & literas dehonestarunt: quales erant apud Romanos, seculis
posterioribus, philosephi quidam in familiis
divitum, mensarumque eorum asseclae,quos haud absurde dicas Barbatos Parasitos. Cujus generis quendam lepide describit Lucia nus, quem matrona nobilis, catulum suum Melitaeum in rheda gestare voluit : quod eum ille officiose,sed indecenter faceret,P sio subsannans, Hereor, inquit, ne philosophus nocter e Stoico fiat Onicue. Ante omnia Vero, nihil tam offecit literarum dignitati, quam crassa & turpis adulatio, ad quam multi,neque hi indocti, & calamos, & ingenia sub-
47쪽
31 DE Aus M. SCIENT. misere, Hecubam in Helenam, Faustinam in Lucretiam , ut ait Du-Bartas j transformantes. Neque vero nimis laudo morem illum receptum, libros patronis nuncupandi; cum libri, praesertim qui hoc nomine dignandi, in veritatis tantum & rationis clientelam se debeant. Melius veteres, qui non aliis, quam amicis, atque aequalibus, stripta sua dicare solebant, aut etiam nomina ejusmodi amicorum tractatibus suis imponere: quod si sorte Regibus, aut magnatibus Opus nuncuparent, tum demum hoc factum est, cum argumentum libri personae tali conveniret. Haec autem , & smilia, reprehensionem potius merentur, quam defen
Neque hoc dico, quasi literatos culpem, si ab beatos & potentes viros quandoque se applicent:recte enim Diogenes cuidam cum irrisione roganti, Luifieret, quodphilosiophi divites siectarentur , non divites philosophos respondit , non sine morsu, Hoc ideo fieri, quod philosephi, quibus rebuου indigeant, probe intestigant, divites non item. Huic assine est illud Atillippi, cui nescio quid petenticum non attenderet Dionysius, ille adorantis more abjecit se ad pedes ejus; qui tum de ma auscultans petitioni annuit: Sed paulo post, quidam dignitatis philosophi et assertor, increpuit Aristippum,quod demittendo se ad pedes Trranni pro tantilla re philoso
48쪽
LIBERI. uephiam ipsam contumelia affecisset: cui ille, Suam id culpam nonfuisse, respondit, sed Dio-msit, qui aures gestaret in pedibus . Quin prudens ille, non pusillanimis habitus est, qui
in disputatione quadam cum Hadriano Caesare vinci se passus est , cxcusans factum. Quod aquum esset ei cedere, qui triginta imperaretLegionibM. Atque propterea non sunt damnandi viri do isti, ubi, cum res postulat, aliquid de gravitate sua remittant, sive imperante necessitate , sive impetrante occasione; quod quamvis humile videatur atque servile primo intuitu, tamen verius rem peltimanti,censebuntut non personae, sed lcmpo ii ipsi servire. Pergamus nunc ad errores , atque inania, quae in studiis ipsis virorum doetorum in interveniunt, iisque se immiscent; id quod praecipue & propite spectat ad praesens argumentum. Qua in re non est instituti nostri erroribus ipsis patrocinari, sed per eorum censuram & secretionem, excutere quod sanum &solidum est, atque a calumnia vindicare. Videmus enim , in more , praesertim apud invidos, esse,propter ea, quae deprava ta sunt, etiam ea, quae impolluta, Sc in statu suo manserunt, sugillare ; quemadmodum Ethnici in primitiva Ecclesia, Christianos haereticorum vitiis asipergere solebant. Neque tamen consilium est mihi, examen aliquod accuratius instituere, de erroribus, &
49쪽
34 DE Aus M. SCIENT.impedimentis literarum, quae interiora, & a captu vulgi remotiora; sed de illis tantum verba facere, quae cadunt sub communi, &populari obseIvatione, & nota , aut saltem ab ea non longe Iecedunt. Quare tria praecipue deprehendo varia &inania in literis, quae ansas praecipue prςbuerunt ad obtrectandum. Eas enim res pro vanis ducimus, quae aut falsae sunt, aut frivolae ; in quibus scilicet, aut veritas deficit, aut usus: Illos etiam homines vanos & leves existimamus, qui aut ad falsa creduli, aut
in rebus exigui usius curios. Curiositas autem , aut in rebus ipsis versatur, aut in verbis ; quando nimirum, aut in rebus inanibus opera insumitur, aut circa verborum de- llicias nimium insudatur. QuociIca,non Certae magis eXperientiae, quam rectae etiam rationi consonum videtur, ut tres ponantur doctrinarum intemperies. Prima est doctrina phantastica, secunda doctrina litigiosa, tertia doctrina lacata & mollis: vel se;
vanae imaginationes, vanae alteIcationes,Varinae affectationes. Ac quidem ordiar ab ultima.
Intemperies ista, in luxurie quadam orationis sta, licet olim per vices in pretio habita fueriti circa Lutheri tempora miris modis invaluit. In causa praecipue fuit, quod
fervor & efficacia concionum tunc temporis , ad populum demulcendum de alliciendum
50쪽
LIBERI. Heliam maxime vigebat: Illa autem popu- Iare genus orationis poscebant. Accedebat odium & contemptus, illis ipsis temporibus, ortus erga Scholasticos, qui stylo M scribendi genere utebantur valde diverso, verba licenter admodum cudentes no-υa ct horrida, de orationis ornatu D elegaritia parum solliciti, dum modo circuitio DCm evitarent, dc sensus ac conceptus suosnCiate exprimerent; atque hinc factum est, ut Paulo postea, major apud plurimos coeperi t haberi verborum cura quam rerum; plerisque magis comptam phrasim , teretemperiodum, clausularum Uthmos, tropo rum stellulas; quam pondus rerum, rationum nervoS,inventionis acumen, aut judicii limam affectantibus. Tum demum floruit
Osorii Lusitani Episcopi luxurians & diluta
oratio. Tunc Sturmius in Cicerone Orato
re & Hermogene Rhetore infinitam & an X iam operam consumpsit. Tunc Carrus &Asca inus apud nos, praelectionibus & scriptis suis Ciceronem & Demosthenen usque ad coelum evehentes, Iuvenes ad politum
hoc & florens doctrinae genus inVitarunt. Tunc Elasmus arripuit ansam introducendi ridiculam illam Echo, Decem annos consium-ps in legendo Cicerone: cui Echo respondit,ons, asine. Scholasticorum vero doctrina despectui prorsus haberi coepit, tanquam aspera & barbara: Denique ut semel dica prae-