Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

δε -

16 DE Aus M. SCIENT.in ordinibus Angelorum quatenus fides adhibenda coelesti illi Hierarchiae, quae Dionysi Areopagitae nomine evulgatur primum locum obtinere Seraphim, Angelos scilicet amoris ; secundum Cherubim, Angelos illuminationis:tertium autem locum, quentes, Thronis , Principatibus, caeterisque Angelis potentiae & ministerii concedi: ut ex hoc ipso ordine ac distributione clarum sit, Angelos scientiae, & illuminationis, angelis imperii & potentiae praeponi. Α spiritibus, & intelligentiis, ad formassensibiles & materiatas descendentes, lesimus,primam formarum creatarum fuisse Iucem; quae in naturalibus & corporeis, scientiae in spiritualibus atque incorporeis re- l

spondet. . l

Sic in distributione dierum,uidemus diem, qua requievit Deus , & contemplatus est opera sua, benedictam suisse supra omnes dies, quibus creata est & disposita fabrica

univerri.

Post creationem absolutam, legimus hominem collocari in Paradiso,ut illic operaretur: quod quidem opus, aliud esse non pote-aat, quam quale pertinet ad contemplandum;hoc est,cujus finis, non ad necessitatem aliquam, sed ad delectationem , & activitatem sine molestia, reserri possit. cum enim tunc temporis, nulla potuerit esse creaturae Leluctatio,nullus sudor vultus,necessario sequituri

72쪽

quitur, actiones humanas,ad voluptatem, S contemplationem, non ad laborem aut opus, comparata S fuisse. Rursus primae hominis adtiones, quas in Paradiso exercuit, duas summarias scientiae partes compleXae sunt: lase erant, in spe filo creaturatum , re imposi tio nominum. Nam scientia illa, quae lapsum introduxit, quod & ante monuimus non erat naturalis scientia circa creaturas, sed ποῦ oralis scientia de bono & malo; ex hac suppositione, quod Dei mandata, aut Vetita,

non essent principia boni de mali, sed quod

alias haberent illa origines : Quorum c anitionem a fiet clavit homo, icii cci ut totaliter

a Deo de sicerct, & sibi ipsi sitioque arbitrio

prorsus inniterctur. Veniamus ad ea , quae statim post lapsum conti ere. Videmus ut innumera sunt 1acrarum scripturarum Mysteria, salva temper veritate historica S literalit imaginem duarum vitarum, contemplativae nimirum Scach ivre,in per nis Abelis & Caini, inque eorum institutis, & primitivis vivendi rationi bus, delineatam : quorum alter Pastor erat, qui propter otium Sc quietem,l; berumque coeli aspectum , typus cit vixde Theori cael alter agricola , laboribus scilicet fatigatus , aspectu in terram defiXus. in Ubi cernere est. favorem, electionemque divinam, ad pastor cita accessisse,non ad agricolam. Sic ante diluvium, sacri fasti, inter pau-

. D 3 cistima,

73쪽

DE A u o M. S C r E N Τ.cissima , citiae de eo seculo memorantur, dignati sunt memoriae prodere, inventores Musicae, atque operum metallicorum. Sequenti seculo post diluvium, gravissima poena, qua Deus humanam superbiam ultus . est, fuit confusio linguarum , qua doctrinae liberum commercium, & literarum adinvicem communicatio, maxime interclusa est.

Descendamus ad Mosem legissatorem,&primum Dei Notarium, quem scripturae ornant hoc elogio,quodp-νω sperituου est omnis doctrina ara tiorum. Quae quidem gens inter vetustissimas mundi scholas m1-meratur. Sic enim Plato inducit AEgyptium sacerdotem , dicentem Soloni: Mos Graci

tiquitatis, vel antiquitatem scientia haben tra.Perlustremus caeremonialem legem Mo- sis , reperiemusquo, praeter Christi praefigurationem,distinctionem populi Dei a gentibus , exercitium obedientiae, aliosque ejusdem legis usus sacros: nonnullos doctissi morum Rabbinorum, haud inutilem circa

eam navasse operam , ut sedulo eruerent, quandoque naturalem, quandoq; moralem sensum ceremoniarum, & rituum. Exempli

gratia, ubi de lepra dicitur, Si inoruerit difcurrens Lepra , homo mundus erit, , non recludetur: sin caro viva in eo erit, immun-Htia, condemnabitur, ct ad sacerdotis arbitrium

74쪽

υ LIBER I. trium separabitur. Ex hac lege colligit ieorum aXioma in natura ; Putredinem pesι llentiorem esse ante , quam poni maturitatem. Alius morale documentum elicit, homines flagitiis undique coopertos, minus corrumpere publicos mores, quam mediocriter m ex parte tantum malos: adeo ut ex hoc,& similibus locis ejus legis, praeter sensum Theologicum , haud pauca ad Philosophiam spectantia spargi videantur. Si quis etiam eximium illum Jobi librum

diligenter evolverit, plenum eum, &tanquam gravidum, naturalis Philosophiae My steriis deprehendet. Exempli gratia, circa Cosmographiam, & rotunditatem terrae, illo loco, aeui extendit Aquilone ser va-Quum , se appendit terram super nihilum. Ubi pensilis terra, polus Arcticus, & coeli

convexitas in extimis , haud obscure insirmantur. Rursus circa Astronomiam , &Alteri si nos, illis verbis, Spiritus ejus ornavit coelos, ct Obstetricante manu ejus eductu in taber tortuosin. Et alio loco,nunquidcon jungere valebis micantes'Eas Pleadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare I ubi immota configuratio stellaruin fixarum, paribus intervallis semper inter se distantium , elegantillime dei cribitur. Idem alio loco, qui facit Arcturum , ct Oriona, ct waias, ct Interiora Austri. Ubi iterum innuit depressionem antarctici poli, eamque designat nomi-D neu

75쪽

nc interiorum Austri, quia Australes stellari

nostro Hemisphaerio non cernuntur. Circa generationem animalium: Annon sicut lac

mulsistι me, o sicut caseum eoagulassi mer

&c. Circa rem metallicam, habet argentum venarum suarum principia, se auro locus es in quo conflatur: ferrum de terra tollitur, O. lapis solutiu calore in as vertitur. Et sequemtia in eodem capite.

Pariter & in persona Regis Salomonis videmus, donum sapientiae, tum in petitione ipsius, tum in concessione divina, omnibus terrenae & temporalis felicitatis bonis praelatum. Virtute cujus doni ,&concessionis, Salomon egregie instructus,non solum scripsit insignes illas Parabolas , sive Aphorisemos de divina atque morali Philosophia; ve-Tum etiam composuit naturalem historiam omnium vegetabilium, a cedro super montem, usque ad muscumsuper murum, quae nihil est aliud quam rudimentum plantae putredinis & herbae medium t omniumque Ctiam, quae respirant, & moventur. Imo idem Rex Salomon, quamvis ex celluerit opibus, magnificentia aedificiorum, classe,semul itio, nominis celebritate, & reliquis quae ad glo- Iiam pertinent, nihil tamen, ex isto gloriae segete, sibi ipsi decerpit,aut assumit, praeter decus inquirendi, & inveniendi veritatem. Sic enim diserte ait Gloria Dei est celare verbum, O gloria Regis investigare sermonem.

76쪽

Ae si divina Majestas innoxio illo & benevolo puerorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt, ut inveniantur: quasique etiam nihil esset honorificentius Regibus, quam Dei collusores esse in eodem ludo ;Praesertim cum tot ingeniis imperent,tantasque opes praesto habeant, quibus omnis se- Creti investigatio absolvi possit. Nec vero aliter haec dispensarit Deus Postquam Salvator noster in mundum venisset. Ille enim prius potentiam ostendit suam in profliganda ignorantia, ubi cum doctoribus de sacerdotibus dissereret in Templo, quam in subjuganda natura, tot & tantis editis mi-xaculis. Adventus quoque spiritus sancti Praecipue adumbratus, atque expressus fuit in similitudine, ac dono linguarum, quae sunt duntaxat vehicula scientia. Ita in seligendis illis instrumentis, quae adhibuit Deus ad fidem disseminandam, initio homines procavit plane indoctos,& illiteratos, praeter quam quod Spiritus Sancti afflatu instructi suissent; quo evidentius vir tutem suam immediatam & divinam decla-Taret, Omnemque humanam sapientiam deprimeret. Quamprimum autem consilium suum in hac parte perimpletum esset, monin proxima staccellione temporum, divinam veritatem suam, aliis doctrinis ves uti pedissequis comitatam, in mundum immisit.

Itaque D. Pauli calamus, qui inter Apo-

D s stolos

77쪽

sE DE Au G M. SCIENT.stolos solus literatus Bit) in scripturis Novi Testamenti, praecipue a Deo adhibitus est. Sic & novimus, complures ex antiquis Episcopis & patribus, egregie fuisse in omni Ethnicorum eruditione versatos. Adeo ut edictum Juliani , quo cautum est, ne Christiani ad Scholas & Gymnasia mirierentur, perniciosior machina ad expugnandam fidem Christianam, quam cruentae superiorum Imperatorum persecutiones, habitum fuerit. Neque Gregorii primi,Episcopi Romani lcaetera viri egregiit aemulatio. . invidentia , qui Ethnteorum authorum & antiquitatum memoriam obliterare studebat, in bonam partem, etiam apud viros pioS, accepta est. Quinimo sola Christiana Ecclesia, inter inundationes Scytharum a plagis Septentrional:bus, & Sarracenorum ab Orientalibus , pretiosas gentilis eruditionis reliquias, jamjam funditus perituras, sinu Agremio suo conservavit. Nuper etiam intueri licet Jesultas, qui partim studio proprio,

partim ex aemulatione adversariorum, literisi renue incubuerunti quantum subsidii, viriumque , Romanae sedi reparandae & stabiliendae attulelint. Quare ut absolvam hanc partem,duo sunt praecipua ossicia, & ministeria, praeter ornatum, & illustrationem , quae fidei religionique humaniores literae persolvunti Unum, quo is

78쪽

LO ER L, 63 quod emcacia sint incitamenta, ad divinam gloriam exaltandam, & celebrandam; sicut enim Psalmi, & aliae scripturae, crebro nOS invitant ad contemplationem, praedicatiovemque magnificorum, & et imitabilium operum Dei; ita, si tantum in eorum specie externa, sicut sensibus nostris se exhibent,

haereremus , eandem faceremus injuriam

Majestati divinae,ac si de opulentia, & copia nobilissimi Gemmarii, ex iis quae palam eX-

ponuntur in pergula, judicaremus. Alterum, Quod singulare Iemedium , antidotumque exhibeat Philosophia, contra infidelitatem & errores. Nam Salvator noster inquit, Erratis,nescientes scripturm ct potentiam Dei. Ubi duos libros, ne in errores incidamus, proponit nobis evolvendos: p

mo volumen scripturarum , quae volunt a tem Dei, dein volumen creaturarum, Quae

potentiam revelant: Quorum posterior, veluti clavis est prioris, non solum intellectum nostrum aperiens, ad genuinam scri-Pturarum mentem , ex generalibus regulis rationis,& legibus sermonis expromendam; Sed porro etiam praeeipue fidem nostram

reserans, ut in seriam ingrediamur omnipotentiae divinae meditationem , cujus characteres maxime insculpti elus operibus,& in- etsi sunt. Tantum de divinis testimoniis , ac

audiciis , pro vera dignitate & pretio doctrinae, dictum esto. D s Quan-

79쪽

6έ DE Aus M. SCIANT. Quantum ad humana testimonia, de argumenta , tam latus aperitur campus, ut intractatu hoc brevi,&presso,delectium potius adhibere deceat, quam copiam. Primo itaque summus apud Ethnicos honoris gradus

suit,divinam venerationem,cultumquC Con

sequi: Quod quidem Chriitianis est taci-

quam fructus vetitus:ὶ Nunc vero loquimur separarim de judiciis humanis. Itaque sui coepimus diceret apud Ethnicos, ille quem Graeci Apotheosin, Latini Relationem inter Divos vocarunt, supremus honor fuit, qui homini ab homine tribui posset: praesertim ubi non ex decreto, aut edicto aliquo imperii, ut Caesaribus apud Romanos sed ex opinione hominum, & fide interna, ultro de erretur. Cujus honoris tam excelsi, graduς quidam erat, & terminus medius. Quippe Rapra Humanos honores, Heroici numerabamur , & divini. In quorum distributione

hunc ordinem tenuere veteres. Rerumpiab. eonditores, Legistatores, Tyrannicidae; Pa-Has Patriae,quique in rebus civilibus optime meruerunt,insigniti sunt titulo Heroum tan-Tum , aut Semideorum, quales fuere The- Iems, Minos, Romulsu, caeterique: Ex altera parte, inventores & autores novarum artium, quiq; vitam humanam noviS commodis & accessionibus dotarunt semper consecrati sunt inter Deos ipsos majores ; quod Cereri. Baccho, Mercurio Apollini, & aliis

80쪽

LIBER Ι. 6seontigit. Quod certe jure, M sano cum judicio factum est. Nam priorum benemerita intra unius aetatis, aut nationis limites,

fere coercentur ; nec absimilia stat imbribus tempestivis, & benignis, qui quamvis frugiferi sint, atque optabiles,tamen pro illa

tempestate tantum,qua decidunt, atque pro amplitudine tractus terrae, quam irrigant, utiles fiant. Posteriorum vero beneficia, ut ipsius solis, & coelestium munera, temporibus perpetua, locis infinita sunt. Illa rursus , cum contentione, & perturbatione, ut plurimum conjuncta sunt; haec habent verum characterem divinae praesentiae, ni untque in aura leni, absque tumultu, aut strepitu.

Neque sane doctrinae meritum in civilibus,& in reprimendis incommodis,quae homo homini infert, multum cedit illi alteri, in sublevandis humanis necessitatibus, quae ab ipsa natura imponuntur. Atque hoc genus meriti optime adumbratum fuit sub illa ficta narratione, de Theatro Orphei; ubi singulae

bestiae, avesque congregatae sent, quae appetituum suorum innatorum immemores ,. praedae, ludis, pugnae, amice placideque una stetere, Citharae concentu ,. M siravitate captae. Cujus sonus ubi aut cessaret,aut majori sonitu obrueretur, omnes illico animantes ad ingenium redibant. Qua in fabula eleganter destribuntur ingenia, & mores hominum γ

SEARCH

MENU NAVIGATION