Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

ς Da Α u G M. SCIENT. Ut enim aqua non ascendet altius, quam

caput sontis, a quo promanat ; ita doctrina ab Atistotele deducta, supra doctrinam

Aristotelis nunquam assurget. Ideoque etsi non displiceat regula , oportet discentem credere : huic tamen conjungendum est, vomtet jam edoctum judicio suo uti. Discipuli enim debent Magistris temporariam solum fidem, judiciique suspensionem , donec penitus imbiberint artes, non autem plenam libertatis e jurationem, perpetuam que ingenii servitutem. Quare,ut absolvam hanc partem, hoc tauum adjiciam ; magnis authoribus suus sc constet honos, ut authori au- thorum, & veritatis parenti tempori, non derogetur. Explicavimus tandem tres doctrinae intemperies, sive morbos; praeter quΟS nonnulli sunt, non tam morbi confirmati, quam vitiosi humores: qui tamen non adeo occulti sunt, aut latentes, quin in multorum sensium & reprehensionem incurrant, ideo. que neutiquam praetermittendi.

Horum primus est immodicum studium

duorum extremorum, antiquitatis & novi.

tatis. Qua in re temporis filiae male patrissant et ut enim tempus prolem devorat, se haec se invicem; dum antiquiras novis invideat augmentis, & novitas non sit contenta recentia adjicere, nisi vetera prorsus eliminet,&rejiciatiCerte consilium Prophetae vera in

62쪽

LIBERI. ATra in hac re norma est: State super vias antiquas videte quanamsit via recta , ct bona, ct ambulate in ea. Antiquitas eam meretur reverentiam, ut homines aliquandiu gradum sistere, & supra eam stare debeant, atque undequaque circumspicere, quae sit via Optima: quum autem de via bene constiterit, tunc demum non restitandum, sed alacriter progrediendum. Sane, ut verum dicamus , Antiquitas seculi, juventus mundi. Nostra profecto sunt antiqua tempOIa, cum mundus jam senuerit, non ea, quae compu- tantur ordine retrogrado , initium sumendo a seculo nostio.

Alius error c priori oriundus, est suspicio quaedam & diffidentia, quae nihil nunc pos se

inveniri autumat, quo mundus tam diu ca

rere potuit: ac si illa objectio conveniret eriaga tempus, qua Lucianus impetit Jovem, caeterosque Ethnicorum Deos: Miratur

enim,cur tot olim genuerint liberos,nullos aurem suo seculo ' interrogatquejocans, ecquid septuagenarii jam essent, aut lege Pania comira senum nuptias lata confricti Z Sic videntur homines subvereri, ne tempus effoetum

jam factum sit, & ad generationem ineptum. Quin potius levitas hominum, atque inconstantia, hinc optime perspicit potest: qui donec res aliqua perfecta sit, eam mirantur fieri posse; postquam facta semel est, iterum mirantur eam Jam pridem factam

63쪽

il i

8 DgAuo M. S cIINT. non suisse.Ita Alexandri expeditio in Asiam, habita est initio pro vasto & aIduo admodum negotio ; quam tamen postea Placuit Livio in tantum elevare, ut diceret de Alexandro, Nil aliud, quam bene austus es vana contemnere. Idem Columbo evenit circa Occidentalem navigationem. Sed in rebus intellectualibus, hoc fit multo stequentius; uti videre est in plerisque propolitionibus apud Euclidem: quae antequam demonstrentur, mirae videntur, & quibus quis non facile assenserit: post demonstrationem autem factam , arripit eas mens per retractionem quandam lut loquuntur Jureconsulti tanquam ante perspectas & cognitas. Alius error stiperiori amnis, est eorum , qui omnium sectarum, atque Haeresium veterum , postquam excussae fuissent, & ventilatae,optimam semper obtinuisse, posthabitis aliis,existimant.Itaque putant, si quis de ii, i tegro institueret inquisitionem, dc examen, non posset non incidere in aliquas ex rejectis opinionibus , de post rejectionem amissis, & obliteratis: quase vero multitudo, aut etiam sapientes multitudinis deliniendae gratia, non illud siepe probarint quod populare magis atque leve sit, quam quod solidum , atque alte radices agens. Tempus s. quidem simile est fluvio , qui levia atque inflata ad nos devehit, solida autem & pondus habentia submergit. Alius

64쪽

LIBER I. 49 Alius error a reliquis diversus, est praematura atque proterva reductio doctrinarum in artes, & methodos; quod cum fit, plerunque scientia aut parum, aut nihil proficit. Nimirum ut ephebi, postquam membra &lineamenta corporis ipsorum,perfecte effor- aData sunt, vix amplius crescunt: sic scientia, quamdiu in Aphorismos & observationes spargitur, crescere potest, & exurgere, sed methodis semel clicum scripta, & conclusa, eYpoliri forsan & illustrari, aut ad usus humanos edolari pOIest, non autem porro mole augeri.

Alius error succedens ipsi, quem postremo notavimus, est, quod post singulas scientias, & artes, suas in classes distributas, mox a plerisque, universiali rerum cognitioni, dc Philosophiae primae, renunciatur; quod quidem profectui doctrinarum inimicissimum

est. Prospectationes fiunt e turribus, aut locis praealtis: & impossibile est,ut quis exploret remotioreS, interioresque scientiae alicu-Jus partes, si stet super plano ejusdem scientiae , neque altioris scientiae veluti sipeculam

conscendat.

Alius error fluit ex nimia reverentia , &quasi adoratione intellectus humani: unde homines abduxere se a contemplatione naturae, atque ab experientia,in propriis meditationibus & ingenii commentis sitisque de que V Ohitante S. Caeterum praeclaros hos opi

65쪽

so Da Auo M. SGIENT.natores, & si ita loqui licet j Intellectualia stas, qui tamen pro maxime sublimibus&divinis philosophis haberi solent, recte Heraclitus perstrinxit. Homines,hacluit, quarunt veritatem in Microcosemis suis, non in mundo mavori. Respuunt enim quasi Abeceda. rium naturae primumque in operibus divinis tirocinium : quod si non facerent , potuissent fortasse gradatim di sensim, post literas simplices, deinseph syllabas, ad textum' & volumen ipsum creaturarum expedite legendum ascendere. At illi contra, jugi

mentis agitatione, urgent & tanquam invocant suos Genios, ut vaticinentur eis, edan que oracula, quibus merito & suaviter decipiuntur.

Alius error huic posteriori finitimus est, quod homines saepius imbuant & inficiant meditationes,& doctrinas silas,opinionibus quibusdam , & conceptibus propriiS, quos potissimum in admitatione habent; aut artibus , quibus maxime addicti & consecrati sunt, caetera omnia illis deliciis inficientes,&quasi intingentes, licet suco admodum fallaci. Sic suae Philosophiae immiscuit Plato Τheologiam, Aristoteles Logicam, secunda Schola Platonis, s Proclus scilicet & reliqui in Mathematicas. Istas enim artes solebant illi tanquam filiolos suos primogenitos suaviari. At Chymici Epaucis experimentis, ad foculum & fornacem , novam Philoso

phiam

66쪽

phiam excuderunt. Et Gilbertus popularis noster Philosophiam aliam ex Magnete elicuit. Sic Cicero, cum varias opiniones de natura animae recensiens, tandem in Musicum incidisset, qui animam esse Harmoniam statuebat, facete dixit, hic ab arte sua non recessit. Sed de hoc genus erroribus, apposite & prudenter, ait Aristoteles. siqui re spiriunt ad pauca, defacile pronunciant. Alius error est impatientia dubitandi, 3e coeca festinatio decernendi,absque debita Se adulta suspensione judicii.Nam bivium comtemplationis, non est dissimile bivio actionis, a veteribus saepius memorato: cujus altera via, initio plana & facilis erat, fine autem impervia; altera ingredienti aspera erat, M constagosa, ubi paulo processeris,expeditain aequabilis .haud secus in contemplationibus, si quis a certis ordiatur, in dubia desinet ; sin a dubiis incipiat, eaque aliquandiu

patienter toleret, in certis exitum reperiet.

Similis error se ostendit in modo tradendi. octrinam, qui, ut plurimum,est imperiosus de Magistratis, non ingenuus & liberalis, ita demum compositus, ut potius fidem impe-xet , quam eXamini subjiciatur. Non nega verim , in summariis libellis,ad praxin destimatis, hanc sermulam seribendi retineri pos- ω : verum in justis tractatibus de scientiis

Utrumque extremum vitandum censeo: tam

Melidi Epicurei, nil lain metuentis, quam

67쪽

.. i

1x DE Aus M. SCIENT . ne dubitare de re aliqua videretur: quam Socratis,&Academiae,omnia in dubio relin quentium. Candori potius studendum, te Drue majore aut minore contentione tradenae, prout rationum momentis parcius aut

plenius sint probatae. Alii errores sunt in scopis, quos homines praefigunt sibi,& in quos conatus suos & labores dirigunt. Cum enim diligentiores literarum Coryphaei ad id collimare debeant

praecipue, ut arti, quam profitentur, aliquid praeclarum adjiciant: hi contra in secundistantummodo consistere sat habent, vel subtilis interpretis, vel antagonistae vehementis& nervosi, vel methodici abbreviatoris nomen ambientes: unde reditila & vectigalia scientiarum augeri possunt, patrimonium Slandus minime. Omnium autem gravissimus error in deviatione ab ultimo doctrinarum fine consi- sit. Appetunt enim homines scientiam,alii ex insita curiositate, & irrequieta: alii animi causa, & delectationis: alii existimationis gratia alii contentionis ergo,atque ut in dis serendo superiores sint: plerique propter lucrum dc victum paucissimi,ut donum rationis divinitus datum in usus humani generis impendant. Plane, quasi in doctrina quaereretur lectulus , in quo tumultuans ingenium & aestuans requiesceret: aut Xystus sive Porticus, in quo animus deambularet liber

68쪽

LIBER I. y ber,&vagEs: aut Turris alta, & edita, de qua mens ambitiosa & superba despectaret: aut arx & propugnaculum ad contentiones& praelia: aut officina ad quaestum, & mercatum : Et non potius locuples armarium,S Gazophylacium, ad opificis rerum omnium gloriam, & vitae humanae subsidium. Hoc enim illud est,quod revera doctrinam atque

artes condecoraret, & attolleret, si contemplatio, & actio rctiore quam adhuc vinculo copularentur. Quae certe conjunctio talis

foret, qualis est supremorum duorum Planetarum Syzygia, cum Saturnus, quietis &contemplationis Dux, cum Iove, Duce Societatis agendique, conspirat. Quanquam cum de praxi atque actione loquor, nullo modo ad doctrinam professoriam dc lucrosam innuo. Neque enim me fugit, quantopere hoc ipsum progressionem doctrinae, dc amplificationem moretur. Perinde quidem,

ut aureum malum, ante oculos Atalantae

projectum; quod ut tollat dum flectit se,

cursus interea impeditur. Declinat cursus , aurumque volubile

tollit a

Neque rursus mihi in animo est, quod de Socrate dictum erat, Philosophiam devorare

de caelo, ut tantummodo versaretur in terris;

hoc est, Physicam seponi, ut Moralis Philo sophia Sc Politica celebraretur sola : sedouemadmodum coelum Sc terra simul con- D spirant,

69쪽

1 Da Aua M. SCIENT.spitant, & consentiunt, ad hominum tueridam vitam, atque juvandam ; ita sane hic fi nis esse debet utriusque Philosophiae, ut rejectis vanis speculationibus , & quicquid inane ac sterile est, conservetur quicquid solidum est, ac fructuosum; ut hoc pacto, scientia non sit tanquam scortum ad voluptatem, aut tanquam ancilla ad quaestum; sed tanquam sponsa, ad generationem, fructum, atque solatium honestum. Jam explicasse videor,& quasi dissectione quadam aperuisse, vitiosos illos humores, aut saltem eorum praecipuos,qui non solum obstitere profectui literarum , verum etiam culpandis iisdem ansiam dedere. Quod quidem si nimis ad vivum secerim, memin;sse

oportet, Fidelia et Glaera amantis ,sed dolosa oscula malignantis. Utcunque hoc certe mihi videor assecutus,ut merear iidem in sequenti praeconio, cum in superiori censiuratam libere egerim. Neque tamen in animo

est mihi, Panegyricum literarum scribere, aut hymnum Musis praecinere, licet forsitan diu jam sit, ex quo sacra earum rite celebrata sint: sed consilium est, absque pigmentis, & hyperbolis, verum doctrinae

contra alias res pondus excipere & perpendere , verumque ejus valorem dc pretium ex testimoniis divinis atque humani6 exqui

rere.

Primo igitur quaeramus dignitatem scientiae

70쪽

LIBERI. Jstiae in archetypo sive exemplari: id est, in attributis atque actis Dei, quatenus revelantur homini, & sobrie indagari possunt. Qua in re non competit appellatio doctrinae, cum omnis doctrina sit scientia acquisita: nulla autem cognitio in Deo acquisita

est, sed originalis. Itaque aliud quaerendum

est nomen, Sapientia scilicet, ut sacrae scripturae eam indigitant. Sie autem se res habet: In operibus cre tionis , duplicem virmiis divinae emanationem videmus, quarum una ad potentiam refertur, altera ad sapientiam: Illa praecipue cernitur in creanda mole materiar, haec in pulchritudine formae disponenda. Hoc posito notandum est, nihil in creationis historian stare, quin fuerit confusa illa coeli terraeque massa, & materia, unico temporis momento creata, cui tamen disponendae, dige-endaeque, sex dies fuerunt attributi: adeo ignanter Deus opera potentiae ac sapientiae lis criminavit. Cui accedit,quod de materiae reatione, memoriae proditum non sit, fixis-e Deum , fiat coelum S terra, sicut de se- tuentibus operibus dictum est: sed nude at-iue actualiter, Deus creavit coelum 6, teram: ita ut materia videatur,tanquam manu

icta; formae vero introductio stylum ha- ,eat legis, aut decreti. Pergamus a Deo ad angelos,quorum n ua dionatione est Deo proxima. Videmus.

SEARCH

MENU NAVIGATION