장음표시 사용
51쪽
36 Da Aus M. SCIENT.cipuae illorum temporum inclinatio, &sudium, potius ad Copiam, quam ad pondus
deflexit. Hic itaque cernere est primam literarum intemperiem, quum, ut diximus, verbis studetur, non rebus: cujus eis e citimis tantum temporibus protulerim exempla, tamen secundum majus & minus, & olim placuerunt
ejus generis ineptiae, & deinceps placebunt. Jam vero fieri non potest, quin hoc ipsinnmultum faciat ad doctrinae existimationem minuendam & elevandam , etiam apud vulgus imperitum,cum videant doctorum scripta , tanquam primam literam diplomatis, quae quamvis variis calami ductibus, & flosculis variegata sit, litera tamen est unica. Ac
mihi sane videtur perapposita hujusce vanitatis adumbratio,& quasi Emblema, Pigma- leonis illa insania: quid enim aliud sunt verba, quam imagines rerum, ut nisi rationum vigore animata snt, adamare illa idem sit, ac statuam deperire Neque tamen temere damnandum est, si
quis philosophiae obscura, & aspera, veIborum splendore illustret & expoliat: Hujus
enim rei magna adsiunt exempla in Xenophonte, Cicerone, Seneca, Plutarcho, ip que etiam Platone: nec minor est utilitas. Quamvis enim diligentem veri cognitionem , atque acre studium philosophiae, reshqc nonnihil impediat,quoniam pr propere
52쪽
LIBERI. 37 mentem consopit, atque ulterioris disquisitionis sitim & ardorem restinguit; si Quis tamen doctrinam ad usus civiles adhibeat, sermocinandi videlicet,consulendi, suadendi, argumentandi,&similium) omnia , quae cupiat, praeparata & adornata in hujusmodi
autho Iibus reperiet. Veruntamen hujusce rei excessus adeo juste contemnitur , ut quemadmodum Hercules, cum videret intemplo statuam Adonidis Venetis deliciarum J indignabundus dixit, Nil fieri es, ita
omnes Herculei literarum pugiles,id est,iaboriosi atque constantes indagatores veritatis, hujusmodi delicias & lauticias, tanquam nil divini spirantes, facile spreverint. Paulo sanius est aliud styli genus, neque
tamen ipsum omnino vanitatis expers, quod copiae illi , & luxuriae orationis, tempore sere succedit. Illud totum in eo est, ut verba sint aculeata , sententiae concisae , oratio denique potius versia, quam fusa : quo fit, ut omnia per hujusmodi artificium, magis ingeniosa videantur, quam revera sint. Tale invenitur in Seneca effusus, in Tacito &Plinio secundo moderatius ; atque nostri temporis auribus coepit esse non ita pridem accommodatum. Verum hoc ipsum mediocribus ingeniis gratum esse solet, adeo ut di-onitatem quandam litteris conciliet, attamen a judiciis magis limatis merito fastiditur , & poni possit pro intemperie quadam
53쪽
38 Da Auc M. SCIENT . doctrinae, cum sit verborum etiam,& eorum concinnitatis aucupium quoddam. Atq;haec de prima literarum intemperie dicta sunto. Sequitur ea intemperies in rebus ipsis, quam posuimus mediam , & litigiosa subtilitatis nomine designavimus. Estque illa , de qua modo diximus, aliquanto deterior. Ut enim rerum dignitas verborum cultui praecellit, sce contrario odiosior est vanitas in rebus, quam in verbis. Qua in re, increpatio illa Paulina, non magis ad suam aetatem referri, quam ad sequentia tempora deduci potest; neque Theologiam tantum, sed
etiam omnes scientias respicere videtur. De vita prophanas vocum novitates, ct oppo-stiones falsi nominis scientia. His enim verbis duo signa indiciaque scientiae sitspectae
atque ementitae proponit. Primum est, vocum novitas, & insolentia; Alterum, rigor dogmatum, qui necessario oppositionem, &dein altercationes, quaestionesque , inducit. Certe quemadmodum complura corpora naturalia, dum valent integra,corrumpuntur saepius, & abeunt in vermes, eodem modo sana & solida rerum cognitio saepenumero putrescit, & solvitur in subtiles, vanas, insalubres, & si ita loqui liceti vermiculatas quaestiones;quae motu quodam&vivacitate nonnulla praeditae videntur, sed putidae sunt, & nullius usus. Hoc genus doctrinae minus sanae & se ipsam corrumpentiSs
54쪽
: L 1 s E R I. 39tis, invaluit praecipue apud multos ex Scho lasticis , qui summo otio abundantes, atque ingenio acres , lectione autem impares quippe quorum mentes conclusae essent in paucorum authorum, praecipue Aristotelis dictatoris sui scriptis, non minus quam cor pora ipsorum in coenobiorum cellis in historiam vero & naturae & temporis maxima ex parte igrior antes;ex non magno materi et stamine, sed maxima spiritus,quasi radii, agitatione, operosissimas telas, quae in libris eorum extant, confecerunt. Etenim, mens humana, si agat in materiam, naturam rerum,& opera Dei contemplando urio modo materiae operatur, atque ab eadem determinatur; sin ipsa in se vertatur, Itanquam aranea texens telam in tum demum interminata est, de parit certe telas quasdam doctrinae, tenuitate fili operisque admirabiles, sed quoad usum frivolas, & inanes. Haec inutilis subtilitas sive curiositas duplex est:& spectatur aut in materia ipsa:q lis est inanis speculatio, sive controversia, cujus generis reperiuntur, & in Theol. Scin Phil. haud paucae: aut in modo, Sc methodo tractandi; haec apud scholasticos sere talis erat. Supe I unaquaque re proposita sormabant objectiones; deinde objectionum illarum sol ut Ones, quae solutiones ut plurimum distinctiones tantum erant, cum tamen scientiat hun omnium robur, instat fascis
55쪽
illius senis ,non in singulis bacillis , sed in omnibus vinculo conjunctis consistat. Etenim symmetria scientiae, singulis scilicet partibus se invicem sustinentibus, est , Sc esse.
debet, vera atque expedita ratio refellendi objectiones minorum gentium: Contra, si singula axiomata, tanquam baculos fascis seorsim extrahas , facile erit ea infirmare,& pro libito, aut flectere, aut frangere: ut quod de Seneca di ctum erat, verborum minutiis rerum frangit pondera; Vere de scholasticis usurpari possit, quasionum minutiis scientiarum frangunt robur. Num non in aula spatiosa consultius foret, unum ac cendere cereum, aut lychnuchum suspendere, variis luminibus instructum, quo Ο-mnia simul perlustrentur, quam in lingulos quaquaversus exiguam circumferre lucernam 3 Atqui non absimilis est eorum ratio , qui non tam Veritatem perspicuis argumentis, authoritatibus, exemplis illustrare nituntur; quam in hoc solum incumbunt, ut minutos quosque scrupulos eximant, &captiunculas expediant, & dubitationes solvant; hoc pacto quaestionem ex quaestione gignentes ; quemadmodum fit in superi ori similitudine , ut lucerna in unum aliquem locum delata, alios circumquaque destituat, &obscuret. Adeo ut Scyllae fabula ad vivum exprimat hoc genus philosophiae , cujus os & pectus virginem formosam
56쪽
LIBERI. rmosam praeserebant, inflavero suisse ajunt Candida succinctam latrantibus inguina monstras. Sic generalia quaedam apud Scholasticos in. Venias , quae pulchra sunt dictu ; & non per- Peram inventa : ubi autem ventum fuerit ad Histinctiones , decisonesque, pro faecundo Utero ad vitae humanae commoda, in portentosas & latrantes quaestiones desinunt. Itaque minime mirum, si hoc genus doctrinae, etiam apud vulgus hominum contemtui ob-Hoxium fuerit, qui sere solent veritatem
Propter controversias circa eam motas as-Pernari, atque exis Inrare, eos errare omnes,
qui nunquam inter se conveniam ; cumque videant doctos homines inter se digladiaride rebus nullius momenti, facile illud Dionysii Syracusiani arripiunt, Verba ista sunt sonum otiosiorum. Nihilominus certissimum c 1l , si modo scholastici ad inexplebilem sitiam veritatis, & continuam agitationem ingenii,varietatem &multiplicitatem lectionis N. contemplationum adjuxissent, insi- rnia Profecto illi extitissent lumina, omnesque artes & scientias mirifice provexissent. Hactenus de secunda literarum intempe
Α d tertiam quod attinet, quae ad falsitatem & mendacium spectat; una haec o milium turpissima est, quippe quae ipsam naturam , animam que destruit scientiae ; quae
57쪽
M Dx Aus M. se IENT. nihil aliud est, quam veritatis imago. Nam vetitas essendi, & veritas cognoscendi,idem sunt; nec plus a se invicem differunt, quam radius directus, Sc reflexus. Hoc vitium itaque duplex, vel potius duplicatum est, impostura & credulitas; haec decipitur, illa decipit. Quae licet videantur distrepantis
naturae, altera quae a calliditate quadam, altera a simplicitate profecta, plerunque tamen coeunt. Ut enim in carmine habetur, Percontatorem furto 1, nam garrulus ιdem, innuendo, qui curiosus est, eundem esse & utilem: pariter fit, ut qui facile credat, idem libenter decipiat. Quemadmodum quoque fieri videmus in fama, rumoribus ; ut qui cito iisdem fidem habeat, pati facilitate eos auXerit. quod Tacitus prudenter innuit his verbis, fingunt ut, ereduntque. adeo finitimae sunt, voluntas fallendi, & facilitas credendi. Haec credendi recipiendique omnia ilicet levi authoritate munital facilitas, duorum generum est pro ratione subjectie materiae: aut enim creditur narrationi, sue facto, cui loquuntur Jurisconsuliti aut dou
mali. In priori genere videmus, quanto dignitatis detrimento hic error affecerit ex Ecclesiasticis historiis nonnullas; quae nimis faciles se praebuerunt, in prodendis transcribendi sique miraculis, a martyribus, eremitis ,
58쪽
LrBERI. 4 mitis , anachoretis, & aliis sanctis viris, atque ab eorum reliquiis, sepulchris, sacellis,
imaginibus , editis. Eodem modo, in natu rati nistoria videmus multa temere, ac parum cum delectu aut judicio recepta, & descripta ; ut liquet ex scriptis Plinii, Cardani . Alberti, & plurimorum ex Arabibus, quae commentitiis & sabulosis narrationibus pas sim scatent, iisque non solum incertis,&neutiquam probatis, sed perspicue falsis, & manifesto convictis: ingenti Philosophiae naturalis dedecore, apud homines graves, & brios. In quo sene elucescit Aristotelis sapientia , & integritas; qui, cum diligentem
scripserit atque accuratam historiam animalium,iam parce ficta aut fabulosa admiscuerit: quin potius auditiones admirandas, quas memoratu dignas judicavit, in unum commentariolum conjecit: prudenter perpendens, perspicue vera quae tanquam basis experientiae solida, Philosophiae & scientiis substerni possint j haud temere esse cum rebus suspectae fidei miscenda: & rursus
etiam rara, atque insolita, quae plerisquet incredibilia videntur, non omnino esse supinprimenda,neque memoriae posteriorum deneganda.
At illa altera credulitas, quae non historiae, aut narrationibus, sed artibus & opinionibus tribuitur, duplex est: aut cum artibus ipsis, aut cum authoribus in arte nimium credi-
59쪽
M DE Auc M. sera NT. credimus. Artes ipsae, quae plus habent ex phantasia, & fide, quam ex ratione, & demonstrationibus, sunt praecipue tres, AMologia, Naturalis Magia, ct Alch mia ; quarum tamen fines non sunt ignobiles. Profitetur enim Astrologia superiorum in inseriora influxum & dominatum recludere.
Magia sibi proponit naturalem Philosophiam a varietate speculationum ad magnitudinem operum revocare. Chymica in se suscipit, partes rerum Heterogeneas, quae in corporibus naturalibus latent & implicantur , separare & extrahere: corporaque ipsa, inquinata depurare, impedita libeIare, immatura perficere. Sed vite, atque rationes , quae ducere putantur ad hos fines, tam in Theoria illarum artium, quam in praxi , erroris & nugarum plenae sunt. Neque adeo traditio ipsiarum, ut plurimum, candida
est, sed artificiis & latebris minuta. Chymicae tamen hoc certe debetur, quod vere
comparari possit agricolae apud IEsopum, qui e vita exiturus, dixit filiis, Se illis vim magnam auri in vinea, nec satis meminisse quo loco Mossam, reliquisse: qui cum vineam
diligenter ligonibus ubique invertissent, aurum quidem repererunt nullum, sed tamen vindemiam insequentis anni, propter fossionem circa radices vitium, tulerunt longe
ubeIrimam. Circa aurum conficiendum,
haud paucis nobilibus inventis, & experi-
60쪽
LIBERI. ΑΙ- entis , tum ad reserandam naturam , tum rid usus vitae apprime idoneis, quasi facem
Illa autem credulitas, quae certos scientia-xiam authores, dictatoria quadam potestate munivit, ut edicant,non senatoria,ut consulant, ingens damnum scientiis intulit, tan-HUam praecipua causa, quae tantopere illastaffixit & depressit, ut absque insigni aliquo
a Ugmento exangues jacerent. Hinc nempe fa ctum est, ut in artibus Mechanicis, primii inventores pauca ex cogitaverint,tempus re-l i qua suppleverit, & perfecerit ; at in scientiis, primi authores longistane penetrave-Tirit, tempus plurima detriverit, & corrupexit. Sic videmus, Tormentariam, Nauticam,
Ἐypographicam, sub initiis imperfectas,
Ee propemodum informes fuisse, & exerceritibuS onerosas , temporis vero progressu CXPolitas, & accommodas. At contra Phi-Iosophiae& scientiae Aristotelis, Platonis, Democriti, Hippocratis, Euclidis, Archimedis, in ipsis illis authoribus viguerunt, tractu temporis degenerarunt potius, & non minimum splendoris amiserunt: Cujus rei DOD est alia ratio, quam quod in artibus Mechanicis, ingenia multorum in unum coierunt, in artibus, Sc scientiis liberalibus, ingenia multorum sub uno succubuerunt ;quem tamen ipsum saepenumero sequacessui potius depravarunt, quam illustrarunt. Us