Fr. Baconis de Verulam. ... De augmentis scientiarum lib. 9

발행: 1662년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 철학

621쪽

executio em tantum cesset . Neutrum placet,

nisi curiae, in quibus judicium redditum t, D rint humiles,.inferioris ordinis: Sed potiin, ur O judicium siet, & procedat e us executio: modo cautio detur a defendente de damnis in expensis,si judicium fuerit rescissam. que hic titulin de Certitudine Legum,ad exemplum Digenti reliqui quod meditamurὶ sumciet. Jam vero doctrinam civilem quatenus eam nobis tractare visum est in conclusimus. Atque una cum ea Philosophiam humanam: Sicut etiam cum Philosophia humana in genere. Tandem igitur paulu- es, atque ad ea, quae praetervecti sumus, oculos Ietro flectentes, hunc tractatum nostrum non absimilem esse censemus sonis illis Sc praeludiis, quae praetentant Musici, dum fides ad modulationem concinnant: Quae ipsa quidem auribus ingratum quiddam '& asperum exhibent: at in causa sunt, ut quae sequuntur omnia snt suaviora: Sic nimirum nos in animum induximus, ut in cithara Musarum concinnanda, &ad harmoniam veram redigenda, operam navalemus, quo ab aliis postea pulsentur chordae, meliore digito, aut plectro. Sane, cum nobis ante oculoS proponimus temporum horum Statum, in quibus litera jam tertio ad mortales videntur rediisse: Muna diligenter intuemur, quam variis jam nos inviserint instructae praesidiis, & auxiliis: quia sunt ingenioIum nostri temporis complurium

Cc 6 acumen:

Fhilosophiam

tum respirant

622쪽

131 DE Aus M. SCIENT.acumen & sublimitas: eximia fisa monumenta

scriptorum veterum, quae veluti tot faces nobis praelucent ars Typographica, Libros cujusque fortunae hominibus larga manu suppeditans ; Oceani sinus laxati, dc orbis ex omni parte peragratus, unde experimenta plurima Priscis ignota comparuerunt, & ingens a cessit Naturali Historiae cumulus: otium, quo ingenia optima in Regnis & Provinciis Europae ubique abundant, cum negotiis minus his in locis implicentur homines, quam aut Graeci, propter Populares Status, aut propter Ditionum Amplitudinem, Romani solebant: pax, qua fruitur hoc tempore Britannia, Hispania, Italia, etiam nunc Gallia, & aliae Regiones non paucae et comsumptio & exinanitio omnium quae videntur excogitari aut dici posse circa Controversias Religionis, quae tot ingenia jamdiu diverterunt a caeterarum artium studiis :summa & excellens Majestatis tuae eruditio,

cui stanquam Phaenici Voluci est aggregant se undique Ingenia: proprietas denique inseparabilis, quae tempus ipsum sequitur, ut vetitatem indies parturiat: Haec linquam J cum

cogitamus, non possumus non in eam spem animum erigere, ut existimemus, tertiam hanctiterarum periodum duas illas priores apud Gracos Sc Romanos, longo intervallo superaturam: modo saltem homines, & vires suas, atque defectus etiam vitium suariura, probe dc pruden-ler nosse velint: atque alii ab aliis inventionis ιampada, non contradictionis torres accipiant, atque

623쪽

atque inquisitionem veritatis pro incepto nobili, non pro delectamento , aut ornamento putent: Atque opes ac magnificentiam impendant in res solidas & eximias , non in pervulgatas, & obvias . Ad labores meos quod attinet, si cui libeat in eorum reprehensione, aut sibi, aut aliis placere, veterem certe & ultimae patientiae petitionem exhibebunt illi: Aerbera, sed audi. Reprehendant homines quantum libuerit, modo attendant & perpendant, quae

dicuntur. Appellatio sane legitima suerit, ilicet res solasse milius ea indigebiti si a primis

cogitationibus hominum ad secundas provocetur , & ab aevo praesenti ad posteros. Veni mus nunc ad eam Scientiam, qua caruerunt duae illae priscae temporum periodi, neque enim tanta illis felicitas concessa est saeram dico & disinisus injiratam Theologiam, cuncto rum laborum ac peregrinationum humanarum Sabbatum, ac Portum nobilissimum.

624쪽

FRANCIS cI BACONIS

Vice-Comitis sancti Albani,

De dignitate ct augmentis

scientiarum, LIBER No Nus. Ad Regem suum. C A P. I.

Partitiones Theologiae insipiratae emittuntur: Tantum aditus sit ad desiderata tria: Doctrinam de Legitimo use Rationis Humanae. in Divinis: Docttinam de Gradibus Vnitatis in Civitate Dei: ct Emanationes scripturarum.

IAm vero Rex optime cum carina parva,

qualis nostra esse potuit, universum ambitum, tam veteris, quam novi Oibis, Scientiarum, circum navigaverit, quam secundis ventis , & cursu, 'osterorum sit judicium quid

superest, nisi, ut vota, tandem periuncti, per- 'solvamus 3 At restat adhuc Tteologia Sacra, sive Inspirata. Veruntamen si eam tractare per- mus , exeundum nobis e navicula rationi umana, & transeundum in Ecclesia Navem, Quae sola Acu Nautica Divina pollet, ad cu sum recte dirigendum. Neque enim sufficient

625쪽

pue nobis astulserunt. Itaque par seret, sile tium quoque in hac re colere. Quamobrem partitiones legit ab circa eam omittemus: Pa Ca tamen , pro tenuitate nostra , etiam in hanc conseremus, loco votorum. Id eo macris faciamus,quia in Corpore Theologiae nullam pro sus Regionem, aut Tractum, plane desertum. aut incultum, invenimus: Tanta fuit hominum diligentia, in seminandis, aut tritico, aut ZiZ nitS. Tres igitur proponemus Theologia Appendiaces , quae non de materia per Theologiam informata, aut informanda ed tantummodo de modo informationis, tractent. Neque tamen, circa

eos Tractatus, lut in reliquis consuevimusὶ vel exempla subjungemus,vel pracepta dabimus. Id Theologis relinquemus. Sunt enim illa cui diximust instar votorum tantum. I. Prarogativa Dei totum hominem eomplectitur: nec minus ad rationem, quam ad voluntatem humanam, extenditur: ut homo scilicet in universum se abneget, & accedat Deo. Quare, sicut Legi Divina obedire tenemur, licet reluctetur voluntas, ita & Verbo Dei si-dem habere, licet reluctetur ratio. Etenim, si ea duntaxat credamus, quae sunt rationi n

thrae con sentanea, rebuε assentimur, non auctori: Quod etiam suspectae fidei testibus praestare solemus. At Fides illa, quae Abrahamo imputabatur adjuntiriamaee hujusmodi re extitit, quam irrisui habebat Saris: Quae in hac parte

626쪽

Da Aus M. SCIENT.imago quaedam erat rationis naturalis. Quanto

igitur Mysterium aliquod Divinum fuerit magis absonum , & incredibile, tanto plus in eredendo exhibetur honoris Deo, & fit victorias dei nobilior. Etiam & peccatores , quo magis conscientia sua gravantur, & nihilominus Fidem de salute sua in Dei Misericordia collocant, eo Deum majore afficiunt honore et omnis autem Desseratio Deq pro contumelia est. Quinetiam, si attente rem peIpendamus, dignius quidnam est credere, quam scire, qualiter nunc scimus. In Scientia enim mens humana patitur a sensu, qui a rebus materiatis resilit; in Fide autem anima patitur ab anima,

quae est Agens dignius. Aliter se res habet in Statu Gloria r Tunc siquidem cessabit Fides, atque cognoscemus, sicut S cogniti sumus.

Concludamus igitur, Theologiam Sacram ex Verbo & oraculu Dei, non ex lumine natura , aut rationis dictamine, hauriri debere. Scriptum est enim, Coeli enarrant gloriam Dei: At nusquam scriptum invenitur, Pli enarrant volumtatem Dei. De illa pronunciatur, Ad Legem, se Testimonia, si non fecerint secundum Aerbum

sud, &c. Neque hoc tenet tantum m grandi bm illis Usteriis, de Deitate, Creatione, Redemptione ; verum pertinet etiam ad interpretationem pei sectiorem Legis Moralis; Diligite inimicos vestros; Benefacite his, qui oderunt vos, &c. Hi sitis Filii Patris vestri, qui in caelus, qui pluit super Iusos s Inlusos. Quae cer

627쪽

LIBER IX. 19'hominem sonat. Siquidem vox est, quae lumen natura superat. Quinetiam videmus, PoE-tas Ethnicos , praesertim cum pathetice loquuntur , expostulare non raro cum legibus Maoctrinis moralibus t quae tamen legibus disinis multo sunt indulgentiores & solutiores j ac si

naturae libertati cum malignitate quadam I Pugnent : Et quod natura remittit

Invida Iura negant.

Ita Dendamis Indus, ad Alexandri Nuntios: Sainaurisse quidem aliquid de nomine 'thagora, edi, aliorum sapientum e Graecia, Et credere, illos fuisse Hros magnos; . Vitio tamen illo laborasse, quod scilicet nimia in reverentia , veneratione habuissent rem quamptam phantasticam , quam Legem Morem vocitabant. Quare , nec illud dubitandum, magnam partum L os moralis subluniorem esse, quam quo lumen natura ascendere possit: VeIuntamen , quod dicitur, habere homines , etiam ex lumine & lege natura, notiones nonnullas, virtutu , vitii, justitia, injuria, boni, mali; id veri mimum est. Notandum tamen , lumen nat ra , duplici significatione accipi. Primo, quatenus oritur ex sensu, inductione, ratione , argumentis, secundum leges caeli ac terra : Secundo, quatenus animae humanae interno aia

fulget instinctu, secundum legem constrentia, quae scintilla quaedam est,& tanquam reliquiae, pristinete & primitivae puritatis. In quo PO steriore sensu praecipue particeps est anima lucis

628쪽

198 DE Aus M. SCIENT.lucis nonnullae, ad perfectionem intuendam dii sternendam legis moralis , Quae tamen lux non prorsus clara est, sed ejusinodi, ut potius vitia quadamtenus redarguat, quam de ossiciis plene informet. Quare, Religio, sive Mysteria ectes, sive mores, pendet ex revelatione Dia

Attamen usus rationis humana in spiritualibus , multiplex sane existit, ac late admodum patet.Neque enim sine causa est,quod Apostolus Religionem appellaverit Rationalem Cultum Dei. Recordetur quis caeremonias & typos veteris Legis. Fuerunt ilia Rationales, & sugnificativae, longe discrepantes a caeremoniis idololatriae, & magiae, quae tanquam surdae &mutae erant, nihil docentes plerunque, imo ne innuentes quidem. Praecipue Christiana Fides, ut in omnibus, sic in hoc ipso eminet,quod auream servet mediocritatem, circa usum ratιonis& disrutationis quae rationis proles est j inter Leges Ethnicorum & Mahomeli, quae exerema sectantur. Religio siquidem Ethnicorum, Fidei aut Consemonis constantis nihil habebat; Contra in Religione Mahomeli, omnis disputatio interdicta est: Ita ut altera, erroris vagi &multiplicis; altera, vastae cujusdam & cautae imposturae, faciem prae se ferat; Cum fancta Fides Christiana rationis usum & dissutationem l sed secundum debitos fines j & recipiat & reju

ciat.

Humana rationis usus, in rebus ad Religionem spectantibus, duplex est: alter,in explicatione 3θ-

629쪽

LiBER IX. y99 ne M serii, alter, in idationibuου, quae inde deducuntur. Quod ad Ag steriorum explicationem

attinet, videmus, non dedignari Deum ad infirmitatem captus nostri se demittere ; mysteria sua ita explicando , ut nobis optime ea possint percipi ; atque revelationes suas in rationis nostrae syllepses& notiones veluti in oculando; at- 'que in pirationes ad intellectum nostrum ape-xiendum sic accommodando , quemadmodum figura clavis aptatur figurae serae. Qua tamen in parte nobis ipsis deesse minime debemus. Cum enim Deus ipse opera rationis nostrae in illaminationibu3 suis utatur, etiam nos eandem in omnes partes versare debemus, quo magis capaces simus ad Usteria recipienda & imb.benda. Modo animus, ad amplitudinem Musteriorum, pro modulo suo, di latetur , non seria ad augustias animi constringantur. Quantum vero ad istationes, nosse debemus, relinqui nobis usum rationis δc ratiocinatio

nis quoad M steria o secundarium quendam& respectivum, non primitivum M absolutum. Postquam enim articuli, & principia Religionis, in sedibus suis suerint locata, ita ut a rationis examine penitus eximantur, tum demum conceditur ab illis illationes derivare , ac deducere, secundum analogiam ipsorum.In rebus quidem naturalibuε hoc non tenet. Nam Mipsa principia examini subjiciuntur; per inductionem, inquam; licet minime per Systogismum: Atque eadem illa nullam habent cum

ratione

630쪽

coo DE Aus M. S cIENT.ratione repugnantiam, ut ab eodem sonte cum primae propositiones, tum mediae, deducantur.

Aliter fit in Religione , Ubi & primae propositiones authypostatae sunt,atque per se subsistet tes: Et rursias, non reguntur ab illa ratione, quae propositiones consequentes deducit.Neque ramen hoc fit in Religione sola, sed etiam in aliis Seleniris, tam gravioribus, quam levioribus, ubi scilicet propositiones primariae placita sunt, non posita: Siquidem & in illis rationis usus absolutus esse non potest. Videmus enim, in Ludis , puta Sehaccorurn, aut similibus , primas Ludi normas, & leges, mere positivas esse, &ad placitum ; quas recipi, non in disputationem vocari, prorsus oporteat: Ut vero vincas,& perite lusum instituas, id artificiosum e 1t &rationale: Eodem modo fit & in Legibuου μμanis e In qu:bus haud paucae sunt Maxima, ut loquuntur j hoc est, Placita mera Iuris, quae Auctoritate magis quam ratione nituntur ; Neque in disceptationem veniunt ; Quid vero sit iustissimum, non absolute, sed relative hoc est ex analogia illarum Maximarum ; ὶ id demum rationale est, & latum disputationi campum praebet. Talis igitur est secundaria illa ratio, quae in Theologia Suera locum habet, quae scilicet fundata est super Pla

cita Dei. Q

Sicut vero rationis humana in Divinis usius est duplex ; ita & in eodem usu duplex excessus. Alter, eum in modum M sterii curiosius, quam par est, inquiritur. Alter, cum rigationibus qua

SEARCH

MENU NAVIGATION