Censurae facultatum sacrae theologiae Louaniensis ac Duacensis. Super quibusdam articulis de Sacra Scriptura, gratia, & praedestinatione anno D. 1586. Louanij scripto traditis

발행: 1641년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

seipso gloriari. immo quod existis conficitur ad pr scipuos salutis effectus gratis esse mortuum Christum. Atque id totum propterea, quia verς atque essicacis gratiae Christi cum libero arbitrio iniri putetur non latis posse concordia. Quae res quum visa semper fuit esse dissicilis, ic credi tamen interea concordiam necesse foret, etiamsi humano ingenio minus id plene comprehendi posset queri studiis vestris ille magis videtur modus qui ad humansi sit captum plausibili, ouam secundum scripturarum doctrinam solidus. Seo haec de iustissimi doloris nostri causis generatim dixisse sussiciat,

caetera in assertionum censuris particulatim latiusquel ersecuturi sumus. In quibus tamen assertionibus coligendis, & refutandis quoad heri potuit , pro posta

nobis breuitas fuit. 'Nam qui omnia exadie notare, deque singulis censere vellet, iusto erat volumine opus. In excerptis autem recitandis, ea fide usi sumus quanta

maxima adhiberia nobis potuit, quin & loca scriptorum indicauimus unde repetita quaeque forent, ut siquid aliter, aut clarius in codice legi existimetur inspiciendi eius facul tas esset. Nam ut totas huc disputationes transferremus neminem futurum arbitramur, qui

postulandum hoc a nobis , aut expectandum putari riCaeterum de Scriptura sacra assertiones aliquot vestras tametsi posterius seriusque ad nos perlatas, non tamen esse putauimus absque censura dimittendas, eas igitur,

ordinem tractationis secuti, ad responsi nostri caput

adiecimuS.

Quod autem superest Reuerendi Patres, obsecr-mus vos in Christi visceribus, ut rem hanc totam, seposto paulisper anticipatae opinionis praeiudicio, liberis animis intueri seri 6que expendere dignemini, vis fieri queat in tam magno fidei nostrae de s ratia Christi ac Dei praedestinatione negotio unum idemque concorditer sapiamus, eo magis quod ut idem de Massiliensibus queritur Prosper) eadem aliquando nobiscumnam lioraque senseritis. Neque enim de studiosbrum exci-

12쪽

dit memoria quaenam Reuerendi Patres Robertus Belarminus ex eadem cathedra vestra de his ipsis argumentis nuper & senserit & publice docuerit, vestro nunc dogmati plane aduersa atque contraria, in quod iisdem cum Massiliensibus de libero arbitrio moti argumentis abduci vos passi estis, quod quam grauiter prudenter ac circumspecte factum a vobis sit, Massiliensium docere vos potest exemplum. Nam ut liberi arbitrij, cum vera

Christi gratia conciliationem dissicile fuerit ad popularem captum , intelligentiamque deducere , non tamen moueri quenquam hinc oportebat, sed memini Dse potius Prophetici dicti. Nisi crediaeritis non intelligitis. Equidem valde dolemus pietatem vestram Domini Nostri I Esu nomen titulumque praeferentem, gratia: ipsius sui nobis sane videtur) obscurare gloriam eiusq; im & essicaciam enervare. Et cum de Christianorum moribus optim E sitis hactenus promeriti, non parum veremur, ne si in suscepta semel aoctrina ista perseueretis, eius contagio plurimum sitis obfuturi & qui bonae vitae exemplo multos aedificastis in Christo, dogmatis iam huius magisterio plerosque male vobis credulos in

ruinam quod absit exitiumque praecipitetis. Caeterum libertatem in dicendo h1c nostram cum Christiana tamen uti speramus charitate modestiaque coniunctam, rogamus ut aequi bonique consulere dignemini, nam

Muste ipsius &aequitas & magnitudo hanc prorsus visa nobis est loquendi postulare fiduciam , ut remissos hic, & flaccidos esse iusta non potuerit reprchensione

carere. Si quid autem erit in quo putabitis non satis ense vos a nobis intellectos, nec id doctrinam habere vestram, quod nostra illic Censura reprehendit, gratissimum eri t si scripto vicissim aliquo mentem vestram clarius explicueritis, ut enim solis inter nos verbis & dicendi explicandique modo disseramus in re autem ipsa consentiamus , voicum id votum nostrum maximumque fuerit. l

13쪽

Exceptis tribus da

publicis praelectionibus Reuerendoru Patrum Societatis nominis IES V anno 1186. in iuersitate Loua

niensi habitis, vel batim excerpta ci ab ipsis ibidem Procyribus pro suis unitae , comprobatae , schol auessustratae, quae Sacrae Theologiae ibidem facultati Q n- filiae, est 'pubuctis rationibus improbandae mirim

ruri

ET PRIMUM DE SCRIPTURA

SACRA AssERTIONES.1. T aliquid sit Scriptura Sacra, non est necessa- rium singula eius verba inspirata esse ἱ Spiritu

sancto. 1. Non est necessarium , ut singulae veritates & sententiae sint immediate a Spiritu Sancto ipsi scriptori in- 'spiratae.

3. Liberaliquis qualis forte est secundus Machabaeorum 4 humana industria sine assistentia Spiritus sancti scriptus, si Spiritus Sanctus postea testetur ibi nihil esse falsum, efficitur Scriptura sacra.

CENSURA.

Τres istae assertiones accedere videntur ad damnatam olim Anomaeorum opinionem, qui Prophetas dc Apostolos in multis volebant ut homines fuisse locutos, ut refert Epiphanius haeresi 6. & ad eorum Sententiam quam praefatione in Epistolam ad Philemonem & alibi D. Hieronymus reprehendit, de qua & noratus Erasmus fuit. Nec immerito quidem, siquidem

14쪽

CENs VRA LOVANIENs I s. as iS Scriptura sacraeaque tota non hominum, sed Dei est verbum Spiritu Sancto ut Tridentina Synodus ait diactatum. Vnde Petrus Apostolus, Omnis Prophetia L. P tri. i. scripturae p ria interpretatione non se , Non enim Amana volontate ut addit astata es aliquando Prophetia , sed Spiri sancto in pirati locuti sunt sancti Dei homines. Similiter &

Paulus Apostolus, omnis Quo Au obfit ut veteres Patres Sacrorum scriptorum linguas &manus non aliud quam Spiritus sancti calamos fuisse Uti sis, testentur. In quorum proinde scriptis certam quan- p V in Iob. dam eloquendi facultatem propriumque texendi sermonis modum B. Augustinus agnoscit, usque ad eb vi ix. ωU e.

regi etiam hic eodem teste mentem suam plus utique nobis, illi ipsi sentirent. De Praedemnatione o Reprobatione.

ASSERTIO I. Augustinus definit, quod Praedestinatio est prae

scientia, & praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur. Quae definitio valde bona est, si intelligatur de praedini natione hominum , quae supponit seruitutem & peccatum 5 decertitudine ex praeicientia non ex mera praeordinatione.

Hic commentarius Massiliensium videtur renouare sententiam , qui Dei electionem ex meritorum esse volebant praescientia. quam B. Augustinus loco supradicto refellendam sibi proponit. Quare peruertit&supra dictam Augustini definitionem. Constat enim ex antecedentibus ipsius verbis loqui eum non de conditionata praescientia, qualem in praedictis verbis Patres intelligunt , si videlicet acceptare gratiam di poe-

15쪽

excerptiis. i.

16 Cissu RA LO VANrENsii seuerare .voluerint, sed de praescientia eorum quae ipse facturus est, quae propterea se facturum praesciuit, quia facere sine conditione voluerit, sicuti absque conditione facturum se ab lute promist, &propterea qui 'cunque secundum aeternam Dei praedestinationem de massa perditionis liberantur , ideo certissime liberantur, quia gratiae suae beneficiis liberare illos Deusdecreuerit, faciendo non solum ut possint si velint, sed faciendo etiam ut velint & faciant, idque perseueranter usque in finem. Eiusmodi sunt enim promissiones Abrahae & semini eius electisque noui testamenti filiis apud Moyleo , Ieremiam , Ezechielem, atque alibi factae, ut erudite prosequitur B. Prosper lib. . de

Deus post praeuisum peceatum originale habuit voluntatem dandi Adamo & toti eius Posteritati sufficientia media contra peccata, &auxilia ad consequendam vitam aeternam , ergo dat illis suffciens auxilium ut possint reuerti.

CENSURA.

Quamuis locutio de susscienti auxilio tolerari& excusari aliquo sensu possit, quia videlicet nunquam Dei beneficia mundo defuerint, quibus si adulti bene usi fuissen i peruenire ad salutem potuissent, proprie tamen& exacte loquendo, quia ut&msi fatentur j id solum susscit praeter quod aliud nec effarium non est, rectius veriusque dicitur non fuisse toti Adae posteritati sum. cientia ad salutem auxilia data, imb ne Iudaeis quidem sub veteri adhuc testamento constitutis: Non enim dicendum est legem eis ad iustitiam suffecisse, quam propter infirmitatem ac inutilitatem suam reprobatam fuisse Apostolus testatur, qua tamen si bene usi Iudaei fuissent

16쪽

CEN sv K A LOVANIENsti. 17 . I fuissent ad salutem peruenire potuissent.

ASSERTIO III.

Tota scriptura plena est praeceptis & exhortationbbus, ut peccatores conuertantur ad Deum: Atqui Deus non pr cipit impossibilia, egola at illis sussciens auxilium ut possint conuerti.

secus Tridentinum Concilium Deus inquit, se M. Alia non iubet, ted labenis monet o facere quod possis, O petere quod non possis. Sentit ergo ad Dei implenda . mandata non habere semper omnes sufficiens auxilium, ut quisquis hoc sibi deesse .senserit, petere admoneatur quod nondum accepit. Cui simile est & illud Prosperi, idia da praeciptum ut raecipientis quaratur σuxiliom. EX quo untiti Mintelligi potest, ut nihil praecipi dicatur impossibile, sa- D mere tis esse ut in Dei virtute ac bonitate suffciens sit paratum auxilium, quo impleri quod iubetur possit, etiamsi nullum adhuc eius habeatur beneficium quod dici sufficiens queat. Nam quantumcumque in Dei hoc repositum potentia sit, dc ex eius bonitate retentibus paratum, quandi i tamen donatum acceptumque non est, dici nondum potest haberi.

As SERTIO IV.

Dices Deum quidem omnes vocare ad poenitentiam, sed non secundum propositum, aut non illa vocatione, quae est sine poenitentia. Respondeo, hoc videtur alienum bonitate Dei quia non hoc esset serio, sed de lusorie vocare, si vocaret aliquem non ex intentione ut conuertatur. Augustinus autem s ut in scholio additur propositum Dei accipere videtur, ut idem sit quod illo modo quo nouit illum si

cuturum. C - '

17쪽

is Nulla Dei vocatio delusoria est, neque enim alia fit

ulla intentione ac fine quam ut conuertatur quisque aut conuerti possit. Non enim vocatur quisquam a Deo, nisi ut sic adiutus& commonitus conuerti possit ac debeat,& si vocanti non obtemperet, inexcusabit is habeatur. Seria ergo omnis Dei vocatio est. Docetur tamen ab Augustino iuxta doctrinam Apostolicam, quod non omnis Dei vocatio secundum aeternae sit praedestinationis propositum, quemadmodum clarissime expressissim Sque scribit lib. I. retract. c. 2 I. Non omnium inquit qui vocantur mecario est secandam positum dediantum eumram, non omnes sic vocantur ut eis A ad aeternam datem prostara vocatio. Multi enim vocari,pauci vero electi, se crediderunt Paalo qui praeordin/ti erunt 2 . . m. Metitam. Commentarius autem ille de intellectu Augustini prorsus nec ipsi. nec Apostolo congruit. Non, νῶιο ν. is enim hoc est vocari secundum Diuinae voluntatis propositum, sed secundum nudam praescientiam eάmque conditio natam, quomodo etiam multi non electi voacantur, neque hoc tam est secundum Dei propositum:

vocari, quam hominis, quod praescit Deus.

Iubentur omnes baptizari. ergo Deus quantum iipso est vult omnibus dare gratiam baptismi.

CENSURA

Argumentum nullius momenti, scut enim non vult Deus dare omnibus gratiam suam voluntate beneplaciti ; ita non vult omnes nec baptizari. De illa eniim scriptum est voluntate. Omnia quacunque voluit fecit in carto O in terra. Non ergo aut baptisma aut gratiam deest

18쪽

CEN svRA LOVANIEN sisse cuiquam passus fuisset, si ea bona sic omnibus voluis set. Baptizari autem vult omnes voluntate signi quae in praecepto est, quod post promulgationem non obligat nisi adultos. QDd autem huius praedicationis miniue rium non omnibus populis ne noui quidem testamenti tempore semper achioeri voluerit, patet ex actis ubi Paulus & Sylas vetantur a Spiritu Sancto verbum Dei in A sia loqui, & cum tenarent ire in Bythiniam, non permisit eos Spiritus I E S V. modo baptizari er- νεοgo tunc eos voluit, quibus ne predicari quidem pem

As SERTIO VI.

Hunc locum Deus vult omnes homines saluos fie- ri, id est, vult omnes saluos fieri qui salui fiunt, non videtvrexponere Augustinus secundum intentionem Α-postoli. & sex ampliusque argumentis dieta interpretatio oppugnatur.

CENSURA.

Mirum cur, dissimulatis aliis pluribus loci huius

apud Augustinum interpretationibus, una haec potissimum accepta sit, quae tam operose oppugnaretur , nisi quia forte ad expugnandum visa opportunior est,

qua euersa, alteri quae Massiliensibus potissimum placuit certior aditus muniretur , eaque deinde periculoso dogmati fundamentum sterneretur : Cum tamen

illa ipsa Augustini interpretatio nec a scripturarum sit consuetudi e aliena, nec sensui Apostolico male congruat. Cum enim pro omnium salute fundi orationem B. Paulus voluisset, quid inconueniens si hoc ideo faciendum subitinxit, quia Dei donum sit hominum conuerso, &nemo saluusfiat, nisi quem ille saluum grati suae proposito fieri voluerit. Propterea enim pro infidelibus ut conuertantur orat Ecclesia quia fidem & poenitentiam a Dei dono & gratia penaere non dubitat.

Sed neque hanc expositionem ut scholium adiectum

19쪽

1o CEN svRA LOVANIENs Is 3 significat j vel D. ipse Augustinus vel Prosper tanquam minus consentaneam usquam corrigit, tametsi B. Au-o 11. M a. gustinus,ut paulo ante in gicabamus,alias plures proponat, &Prol per sic alicubi locum tractet, ut a domnes pertinere possit, sed quo ad generalem quandam Dei Denignitatem, non autem specialem, ut loquitur , Dei misericordiam.

. Deus voluit dare Christum in redemptionem pro omnibus nullo excepto, ergo omnibus praeparauit lusefieientia remedia per Christum. Prob. cons. quia eatenus est Christus omnium Redemptor , quatenus per' ipsum dantur omnibus sulficientia auxilia quibus resurgant a peccatis, si enim non darentur sufficientia. verus non esset eorum redemptor , quia neque quoad sufficientiam, neque quoad emcaciam

CENSURA.

Non dissimilis erat olim Massiliensium ratiocinatatio , sed cui sic respondendum , Christus Redemptor est omnium quoad preti j susscientiam , quia merito

sanguinis eius omnes a peccatis liberari possent sic federent. Non est autem redemptor omnium secundum efficaciam. quia non omnibus per eum daturui credant,

vi enim infidelis credat praeter praedicationis beneficium, necessarium est gratiae specialis donum, quo fiat ut pr dicationi consentiat.

ASSERTIO VIII.

Vt peccator possit conuerti non est necessarium ut recipiat utrumque auxilium praeueniens scilicet&concomitans ) in actu secundo , sed satis est ut accipiat auxilium praeueniens in actu secundo, & tunc ve-

20쪽

re habet auxilium sussiciens ad actualem conuersio

nem.

Haec assertio & scripturarum & D. Augustini de speciali Christi gratia doctrinam videtur euertere, quae habet, cor lapideum peream gratiam auferri, & car neum tribui, nec solam possidi litatem sed ipsam voluntatem operationemque conferri. Nam excitans illa gratia quae in assertione per praeueniens auxilium in actu secundo intelligitur, non aliud est, quam interior quaedam Dei suasio, quae ut vehementior sit, magisque

quam exterior commoueat,&imperfecta quaedam de-nderia seu velleitates excitare pollit, cordis tamen conuersionem non operatur, quin consistere cum ea gratia tota ipsius cordis durities rebellioque potest , suadetergo tantum, non persuadet, adiuuatque, sed hactenus tantum ut benefacere quisque possit si velit, non autem

ut absolui h velit ac bene operetur bonusque ex malo fiat. Non initur specialis haec Christi est gratia, cui proprium id esse euidentissimis verbis Augustinus scribit Vt D.ρνMUL non sit bonis malisque communis, sed bonos discernata malis, atque ut alibi ait, aduro nullo corde respuatur '' ' quoniam per eum ipsa cordis durities auferatur. In sua fideliter agnoscenda, quida Pelagio idem olim postularit,operae pretium fuerit ex eius hic verbis subiicere. manium attinet, inquit, ad istam de Diaina , alia es amotorio quaestionem , tria ista ouae Pec ius a rasime di

sinxit, aticn ite ,posse, vella, esse, id ,possibilitarem , voluntatem , actioncm ; si ergo consenserit nobis , non iam possiti litatem in homine , etiamsi nec vclit rec agat bene , sed ipsim . a quoque voLniatem actionem id ess , ut bene velimus se , lene a mus , quae non sunt in homine nisi quando vult, ct bene agit. Si ut dixi, consenserit, etiam V am voluntatem, est amonem diuinitus adtauari τι ne illo adiutoria nihil bi ne et climio es agamus , eamque friam ira iam Dei per Iem seri um D. N. in qua nos sua , non Mesra i uia i o a'

SEARCH

MENU NAVIGATION