Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

gulae, prout ab ebrietate distinguitur , et colithetur virtute abstinentiae , ut docet S. Th. q. l40. Rrt. a. ad 5. ; Pravitas autem ebrietatis adversatur Sobrietati, quae virtus cst specialis . quia quum Sit proprium virtutis Conservare bonum rationis contra ea, quibus impediri potest . potus autem inebrians speciali quadam ratione perturbare rationem valeat; hinc fit, ut specialis virtus requiratur, cujus ossicium sit rationem tueri adversus immoderatum vini v qum . Ebrietas ergo , quae sobrietati adversatur , Proprie consistit in usu immoderato vini , aut consimilis liquoris , unde ratio conturbari valeat. Hinc definiri potest: Immoderatus usus liquoris temulentiam facientis, indu

cens alienationem mentis .

Ebrietas voluntaria peccatum lethalocst simpliciter . Prob. Ex multis jam citatis Divinarum Litterarum testimoniis . tum etiam Ox D.Th. q. I 5 o. art. a. qui Prim Oobrietatem Constituit in immoderato usu, et cupiditate vini . post advertit, tripliciter id accidere posse, Praeter Opinionem , et citra negligentiam , vacatque culpa ; vel quod sentiat quidem aliquis, potum esse immoderatiorem, Sed Roa eum putet inebriare potentem, quo pacto venialis tantum aliquando esse potest ebrietas ; vel quod aliquis animadvertens , et in potundo intemperantiam , et in pO-

tu vim labefactandae rationis, malit tamen obruere Se Vino, quam a Potu abstinere; atque hoc pacto docet, ebrietatem esse peceatum mortale, quia per eam homo sciens et volens privat se facultate rationis utendae , qua eX Vir tute agit, et peccata declinat . Maxima autem in hoc est Perversitas, quod quis et agendi ex virtute , et vitia ea Vendi iacultatem sponte, et voluntate sua eXVat. Hinc sequitur primo, reiiciendam esse opinionem nonnullorum existimantium ebrietatem , nisi sit assidua ,

non esse Peccatum mortale . Praecipuum hujus opinionia

382쪽

SINGILLATIM. 37 I

sundamentum nititur quodam Sermone D. Augustini, seu potius Caesarii, ubi dicitur, ebrietatem esse peccatum mortale, si sit assidua . Verum hunc locum egregie interpretatur D. I li., et dissicultatem solvit hoc art. ad I., nimirum assiduitatem , seu frequentiam Per se non esse causam , cur sit lethalis ebrietas , sed quia fieri non potest, ni homo assidue inebrietur , quin sciens et volens in chrietatem incidat; cum ipsa experientia perspectam habeat vim liquoris, quem potat immoderate , ad rationem obstupefaciendam . Cajetaniis hunc articulum interpretans, multisci variis pro more dissicultatibus expositis , earum dissolutioncm aggressurus haec praemittit . Ad hoc potest dici,

, , novam introducondo opinionem , immo potius antiquam, , renovando, quod ebrietas, nisi Sit assidua , non est psc- , catum mortale. Quo eX loco intolligitur, C ajetani aetate opinionem illam , si tamen aliqnando viguerat, penitus contabuisse ; quod certissimum praebere argumentum videtur suae salsi talis . Nam Verae de morum institutione sententiae nunquam in Ecclesia intermissae sunt. Caeterum

C ajetanus ipse hanc deinceps rejicit. Et quamvis D. Th.

aliquando sensisse videatur, ebrietatem genere suo venialem tantum esse, ita est intelligendus , quod non semper lethalis sit ebrietas, ut hoc loco etiam demonstrat. Sequitur secundo, prorsus etiam rejiciendam esse opinionem nonnullorum existimantium ebrietatem vacare culpa , si quis ad ea in intento ense cogatur ; aut culpa Vacare , qui alium trahit in ebrietatem ad impediendum malum ex eo immine iis, sive ipsum alliciendo ad immoderatum potum, sive ipsi praebendo potionem multarum Virium, qua Praeter opinionem deponatur , et impos sui fiat . Nam cum

ebrietas natura sua sit mala , nunquam licere potest, eam

ut medium adhibere ad vitandum majus malum ; siquidem ex Apoqioli sententia ad Rom. 3. Non sunt facienda

mala, ut Evcniant bona. Obj. Fas est, ad vitam conservandam consentire amputationi pedis , vel manus ; ergo etiam ut quis necem vitet sibi a viro potente intentatam , poterit ad breve tempus rationis usum sibi adimere . A a a 2

383쪽

37 a DE PECCATIs

R. Non est par ratio: amputatio manus, Vel pediscum refertur ad vitam Consorvandum, nullam inordinationem continet; immo cum pars ad totum ordinetur, in hoc aliqua ordinis ratio elucet, ut cum tot uin sine Partis amissione conservari nequit, pars potius, quam totum mittatur , alioquin pars ipsa etiam interiret; at ex immoderato potu rationis usum sibi adimere , habet intrinsecam inordinationem, quarn tollere non potest metus intentatae necis . Unde Augustinus Ser m. 232. Etiamsi ad hoc ve, , ni retur , ut tibi diceretur , aut bibas, aut morieris , me- ,, lius erat, ut Caro tua sobria occideretur. quam per ebrie-

, , talem anima moreretur ,, . Et certe ebrietas etiam e X metu , adhuc est contra sobrietatem . amputatio manus Caus sa salutis conservandae , non Pst contra justitiam , nec contra ullam aliam virtutem .

Cravior exoritur dubitandi ratio de infirmo, cui ad morbi depulsionem necessaria iudicetur a prudenti, et perito me di o potio vini , aut alterius ejusmodi liquoris usque ad

ebrietatem . Multi . et quidem gravos Doctoros ne ant ebrietatem , Curationis et Iam caussa susceptam , culpa lethali Va ea re unquam posse ; quod nimirum per se , et intrinsece malum sit, Vim inferre rationi , camque o statu regendi h

minis deducere. Alii contra, inter quos Cajetanus, licitum id esse affirmant, hac ratione ducti, quod ebrietatis

Vitium positum sit, non simpliciter in ipsa mentis alienatione, sed in mentis alienatione ex immoderato P Otu : Por' ro negant, immoderatiorem esse potionem ad ebrietatem , Pro ut resertur ad statum aegrotantis, cujus morbus tali Potione tantum curari potest. Utrique D. Th. in Suas Partes trahere nituntur , cri jus haec sunt verba hOC art. 2. ad 3. D Cibus , et potus cst moderandus , secundum quod com ,, Petit eorporis valetudini; et ideo sicut quandoque Con is tingit, ut cibus, vel potus, qui est moderatuS Sano, ,, sit superstuus infirmo, ita etiam potest e con Verso contin ,, gere, ut ille qui est super suus sano , sit moderatus infir , , mo : et hoc modo cum aliquis multum comedit, Vel bl- ,, bit, secundum consilium medicinae ad vomitum pro-D Vocandum, non est reputandus super suus cibus, vel

384쪽

se potias: Nee tamen ad vomitum provocandum requiritur, ,, quod sit potus inebrians , quia etiam potus aquae te-

,, pidae vomitum caussat, et ideo propter hanc caussamri non excusaretur aliquis ab ebrietate ,, . II ic prioris sententiae Auctores animadvertunt, D. Τh. sanitatis caussa largiorem potum concedere, ebrietatem excludere. Posterioris defensores advertunt, excludi quidem ebrietatem a Sancto Doctore, non absolute, sed Propter conditionem Positam , quod sanitati consuli queat alia ratione . quam potu temulentiam laciente: atqui, a-junt, hoc definire non Philosophi moralis, aut Τheologi , sed Modici est; quemadmodum ergo ex S. DOctore potus

largior usque ad vomitum, mon est immoderatus infirmo, quia competens ejus valetudini , sic etiam non esset censendiis eidem infirmo immoderatus potus usque ad ebrietatem, si esset, non solum ejus valetudini competens, sed saluti omnino necessarius ; sublata aute in immoderationepotus , tollitur id , quo ebrietas proprie Peccatum est. Mihi tamen non satis firma videtur haec posterioris

sententiae defensio . Nam etiamsi concederetur , potum uS-que ad ebrietatem, posita ejus necessitate, non esse immoderatum infirmo, ut infirmus est, spectata ratione Valetndinis; semper tamen Potus h usus modi immoderatus est censendus homini, ut homo est, Spectata natura, et Conditione ipsius. Est enim haec natura hominis, et conditio, lit ratio Vires inferiores regere debeat; repugnat ergo naturae ipsius , et conditioni, ut sibi rationis utendae facultatem adimat, rationemque subdat ipsam violentis, et inconsideratis motibus viri urn inscriorum. Quod autem talis potus non sumatur delectationis caussa , nullius momenti est; ex hoc enim evinci tantum Potest, eum , qui sume-Tet polum usque ad ebrietatem sanitatis caussa, non Peccaturum Contra Virtutem abstinentiae , non autem eum non

violaturum virtutem sobrietatis . Tametsi ego libenter assen. tior iis, qui queruntur, otiose invectam esse hauc disputationem de ebrietate sanitatis caussa , nulli unquam usui suturam . Multas saepe audimus de morbis consultationes

JHedicorum ; potum ad ebrietatem praescriptum nunquam

385쪽

andi vi; quaesivi de peritis: negarunt, ebrietatem adhue invectam esse in medicinam, nisi sorte apud circulatores; optandum, ne in Theologiam unquam invehatur patrocinium ebrietatis, aut saltem ne sit, qui ejus vitii pravita.

tem emolliat. Quod vero cx somno argumentum petitur, nullius prorsus momenti ost; scilicet, inquiunt, licitum est cor. poris reficiendi caussa, somno indulgere, qno usus ratio, nis amittitur c ergo etiam valetudinis reparandae caussa licebit uti largiore potu , tametsi perturbatio rationis consequatur. Verum longe dispar est somni conditio , et ebrietatis: somnus affert sensibilem naturalem quietem , et convenientem ; quare intermissis lanctionibus sentientis appetitus , quae Sequuntur Sen Suum repraesentationes, cessat etiam sine ulla Perversione ipsum rationis cissi tum in illis regendis . At vero ebrietas rationem violenter e statu

suo dejicit, redditque impotentem restendiq animi motibus; unde etiam homo in periculum adducitur multa stagitiosa perpetrandi.

De pitiis eae gula Prodeuntibus . Commos gationes, et crapulae, ut so Se Prodiant nimium frequentes inter homines, et apertae, sic et in in sa-cile in oculos omnium incurrunt peccata , et flagitia , quibus originem praebent, et incitamentum. Culam proinia de vitium osse capitale, cum ipsa delectationis ejus ratio satis persuadet, quae Vehementer a P Petitum Commovet, tum quotidiana, eL manifesta experientia dubitare non sinit. Quinque autem labes potissimum Sanctus Th. post D. Greg. Ex immoderata dele talione cibi, et potus manantes recenset: ineptam laetitiam , scurrilitatem , immunditiam, multiloquium, hebetudinem mentis circa intelligentiam . Nam primo pleniore cibo , et potu obstupefacta mens,

et ratio hebescit ad sapientiam , et intelligentiam . unde

386쪽

homines inepti redduntur vitae ex prudentia regendae,

suisque muneribus , ut Par eqt, obeundis. Hinc Ecclesiastis a. ,, Cogitavi in corde meo abstrahere a vivo carnem me- , , am , tu animum meum transferrem ad Sapientiam , de-

vitaremque stultitiam se . Est ergo illa hebetudo, non qua homo in aliquo eligendo actu errat, quae in omni peccato intervenit, sed qua ineptus redditur ad veritatis conis templationem , et ad eas actiones, quae prudentiae, ingenii, et consilii lumine sunt regendae. Secundo in commessatione , et crapula effundit se in eis pia laetitia, quatenus homo, sopito quasi gubernaculo rationis , tradit se immoderatae hilaritati, et lasciviae in rebus, quas recta ratio, vel propter turpitudinem , vel propter inanitatem, respuit, et aversatur; ad hanc pertinet jocandi genus obscoenum , petulans, illiberale: pertinent etiam choreae dissolutae, tripudia, gestus esseminati, mOtus lascivientes , et indecori. Tertio ibidem jactat se garrulitas effraenis , Seu multiloquium , Verba vana et insana , saepe proximo injuri Osa , aut etiam contumeliosa in Deum . Hinc Psalmo 72. Prodiit quasi ex adipe iniquitas corum . . . cogitaUerunt et locuti sunt nequitiam : in quitatem in eaecelso locutidunt: Posuerunt in coelum Os suum, et lingua eorum transivit in terra.

Quarto scurrilitas, immoderatio scilicet in jocis, et sacetiis , aut in studio commovendi risus . Haec quidem venialis est, si tantum laedit decorem personae, secluso Scandalo, et prava intentione; sed lethalis fit ratione materiae, si jocus redundet in gravem Religionis, vel proximi injuriam, vel dc pravationem honestatis . Syn. Τ ridentina Sess. 4. gravissime comprimendam praecipit impiam ,

et sacrilegam temeritatem eorum , qui Verba , et sententias Sacrae Scripturae torquent ad scurrilia, sabulosa , vana, adulationes , detractiones , lihellos samo Sol , superstitiones .

Quinto denique immunditia, quae prodit se in illuvie,

et sordibus corporis , cum abstinentiae , et sobrietati, tum

etiam castitati plerumque infestis, quibus helluones, et Potatores maculari saepe contingit. Unde Hieron. epist. ad

387쪽

3 6 DE PECCATI s

oceanum : Venter cibo, meroque distentus despumat in Iobidinem.

QUAESTIO VII.

De Accedia .

De Accediae naturae, et Praseitate. A ccedi a , quae a Theologis recensetur inter peccata capitalia , definitur a S. Τh. a. a. q. 3 l. Rrt. l. et 7. Tris titia de bono dioino ex caritate diligendo : quae definitio sane rectissima est . idque demonstrat, quo accedi a peculiare vitium constituitur. Nam primo aegritudo concepta de spiritali bono generatim communis caussa est omnium vitiorum . quodlibet enim Vitium aversatur bonum virtutis oppositae. Secundo aegritudo, qua virtutis eonsideratione animus assicitur propter laborem, et molestiam , quam experitur in virtute Consectanda , et propter delectationes, a quibus est abstinendum, non est alicujus

tantum vitii propria, sed pertinet ad vitia omnia, quibus aliquis corporis quietem, et delectationem quaerit: ut ergo innotescat peculiaris natura accediae, notandum est, honum honestum, quod in singulis virtutibus existit, spiritalem quamdam laetitiam sacere in eo , qui movetur amore illius virtutis ; sic qui agit ductus amore temperantiae vel justitiae, gaudet bono justitiae , et honestate temperantiae , quam amat: intemperans Vero, et injustus dolet de hono illarum virtvtnm , prout opponitur suae libidini, et cupiditati, atque haec aegritudo, qnae adversatur hono temperantiae , et justitiae , vel gaudio , quod ex illis percipitur, non est proprie accedia; at vero honum ipsum temperantiae, bonum justitiae, et reliquarum virtutum re fertur ad unum excellentius bonum, quod est bonum divinum, circa quod specialis Virtus, nimirum caritas ipsa versatur: ex Caritate autem exurgit gaudium aliquod cari-

388쪽

tatis ipsius proprium: V. g. si quis eleemosynam rogat, spectans dumtaxat alienae miseriae levamentum, is percipiet aliquam delectationem ex consideratione liberalitatis, cujus amore ducitur: at si praeterea refert hunc actum iu Deum amore quodam caritatis , Percipiet aliud spiritualogaudium caritatis proprium; cujus amore tendit in spiritale bonum , ut di Vinum 3 quippe ex omni amore gaudium aliquod suapte natura enascitur. Aegritudo proinde, quae huic peculiari gaudio adversatur, qua nimirum quis tristatur de bono divino , de quo caritas gaudet, propria estaecediae.

Bonum autem divinnm spectare qnis potest, vel in Deo , vel in proximo, vel in seipso; et quamvis tripli-

. cem hanc divini boni rationem una caritatis virtus Cominplectatur, quia tamen uni eidemque Virtuti plura vitia opponuntur, hinc fit, ut ejus boni aversatio pro ea triplici ratione, triplicem quoque vitii rationem induat: proinde aversatio divini boni, prout in Deo est, pertinet ad odium Dei; ut est in proximo, ad invidiam; ut est in seipso , seu prout quis divini honi particeps esse debet,

aversatio ejus cum taedio, et aegritudine conjucta essicit accediam.

Itaque cum Deus homini proponatur tanquam finis nitimus, cui caritate inhaerere debet, simulque ad ejus fruitionem adspirare , virtutum ossiciis colendis, divinaque lege observanda consequendam , si cujus ad ejus boni divini considerationem animus Voluntaria tristitia contrahitur, eaque victus demittit sese , ejusque tanti boni consecutio nem aspernatur, illa divini honi tristitia proprie accedia

est, quam Vitiosam, et malam esse , Satis eX eo constat,

quod malum sit de vero bono dolere, verumque bonum aspernari. Cum autem haec sit tristitia de divino honoex caritate diligendo, ex eoque Vitiosa sit, quod caritatem ipsam labefactet, consequens est, ut illud bonitin divinum, de quo accedia tristatur , sit bonum divinitus praeceptum , cui ut ait S. Τh. ,, oportet mente adhaerere ex ,, necessitate, , ut Proinde, auctore Sancto Doctore , , Nul-M Ium sit Peccatum accediae, siquis contristetur de hoc,

389쪽

3 3 DE PECCATIs

se quod aliquis cogit eum implere opera Virtutum , quae se sapere non tenetur . ,, Atque haec paullo latius explican. da sucro, ut bene, et explorale perciperetur accediae natura propria, et ratio ; simulque appareret, haud satis conis sideratum suisse recentiorum quorumdam , et quidem Po-

Iitiorum Theologorum judicium, qui dudum invectam,

et celebratam in scholis distinctionem inter accediam prout est comm uuis Omnium vitiorum, et accidiam quae vitium peculiare constituit, quasi minus ac uratam reprehendere non sunt veriti; nam illi nobis bone de Theologia mereri videntur , qui ellata scholae non sine magna ratione constituta, et probata illustrare, non qui ea convellere nituntur . Sed sumus ita natura comparati , ut quae nobis abstrusiora videntur, facilius contemnamus, quam perscrutari conemur . Simul vero ex dictis explicata ratio patet ad ea solvenda, quae Opponi Solent . .

PROPOSITIO.

Accedia peccatum cst natura sua Iethale .

Prob. Illud vitium est lethale , quo quis consentit

in fugam et detestationem boni divini, cui tenetur ment inhaerere ex necessitate . Atqui talis est accedia ex definitione . Ergo &C. Secundo adversatur accedi a praecepto, quo jubemur delectari in Domino , quod praeceptum est praecepto cha ritatis conjunctissimum , eidemque natura cohaerens . Si CPsalmo 36. Delectare in Domino . Et 63. Laetabitur justus in Domino . Et 33. Custate , Et videte, quoniam sua. vis est Dominus . Apostolus vero ad Philippenses 4. Caudete in Domino semper; iterum dico gaudete . Quod prae ceptum D. I h. sic explicat q. I I. de peccatis art. 3. ad 6., , si Quod homo delectetur , non cadit sub praecepto, Sed is quod delectetur de Deo, hoc cadit sub praecepto, si-- cut et quod homo Deum diligat, quia delectatio amori rem consequitur ri. Et ad r. is Delectatio, quae pro Ve

390쪽

nil ex caritate, cui contrariatur accedia, est de nec sinsitate spiritualis vitae, sicut et ipsa caritas: et ideo ac- , , cedia est peccatum mortale, , . Tertio adversatur accedi a Praecepto salutis operandae: adversatur quartae beatitudini : Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur . Qui porro esurire, aut sitire justitiam dici possunt, quos tenet boni divini fastidi iam, qui ad omnia justitiae opera saluti necessaria segnes sunt, negligentes , ac tepidi' Notum est porro , quam severum in tepidos judicium constitutum

sit Apocal 3psis 3. - Quia tepidus es, ct nec frigidus,

,, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo : quia diis cis , quia dives sum , et locupletatus , et nulliuq egeo ; et

se ne Scis, quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et Cae- cus, et nudus; suadeo tibi omere a me aurum ignitum , , , Probatum . . . et collirio inunge oculos tuos , ut viri deas . , , Quos porro tepidos intelligere debemus, nisi qui

divini boni praestantiam non agnoscentes, nullo ejuS desiderio tanguntur, ne ad ineundam alacritor salutis viam excitentur Τ qui tamen in sua desidia bonorum divinorum inopia, inanibus hujus vitae bonis adhaerescunt, hisque se beatos, et pulchros putant ; quibus propterea suadetur, ut Caecitate depulsa , inopiam suam intueri incipiant , divinorumque bonorum adspectu incitati , aurum ignitum , et probatum, charitatem scilicet ardentem , et opere Probatam, sibi comparent. Ceterum de accedia hic sermo est , non ut est Simpliciter in appetitu sentiente , sed prout pertingit usque ad rationis consensum: primi enim ejusdem motus, neCplene deliberati, sunt tantum peccata venialia . cum vero , ut ait D. Th. , ratio consentit in fugam , et dotestationem boni divini, carne contra Spiritum omnino Praevalente, tune manifestum est, quod accedia est Peccatum mortale.

SEARCH

MENU NAVIGATION