장음표시 사용
361쪽
nae ipsius, aut donorum naturae, vel gratiae, quibus est praeditus, constat nunquam esse sine peccato, imo peccatum esse genore suo lethale, nee veniale fieri ex ob. jecto, nisi propter aut levitatem mali. quod quis cupit,ant levitatem aversationis . Odium quippe proximi ex genere suo directe caritati adversatur; unde ut habetur risIoan. cap. 2. Qui Odit fratrem suum , in tenebris est. Et subinde : Qui non diligit manet in morte ; Omnis qui odit fratrem suum homicida est. Hujus criminis rei fiunt, qui reconciliationem cum inimicis renuunt, violantes praeceptum Christi, Matth.5. Diligite inimicos uestros , bene. facite his , qui Oderunt vos Oc. Quo saga odii , sincera, et interior dilectio , et hujus exierior manifestatio praecipitur . Frustra ergo sibi nonnulli blandiuntur . se non odis. se inimicos, dum consueta ipsis benevolentiae signa exhi
Quod attinet ad rationem huius peccati confitendi
duo sunt advertenda. Primo aperiendam esse omnino mali conditionem, quod quis alteri exoptavit: utrum in sortunis , an in fama, an in vita corporea. Vel spirituali, sunt enim haec mala ex objecto diversa . Unde ex his prout alteri exoptatis , odium diversam specie pravitatem soristitur , ut colligi potest ex D. Th. a. u. q. 3 i. art 4. ad a. Secundo confitentem rite absolvi non POSSe , quous que odium Prorsus e Xpulerit, et cum inimico reconcilia. ri curaverit. Constat ex regula a Christo ipso praescripta Matth. 5. Si Uers munus tuum Oc. Neque vero ab hoc peccato imimines pudiandi sunt qui commodi sui caussa malum cupiunt proximo ; filius ex .gr. qui mortem Parentis expetit Ob haereditatem , uxor quae mortem conjugis ad levationem molestiae, Parentes qui filiarum ob deformitatem , et elocandi dissicultatem , et similiter qui de his malis commodi quoque sui caussa gaudent. Talis enim ciapiditas, et laetitia in uriosa est ordini divinae providentiae, violat praeceptum illud caritatis , quo ipsius etiam naturae voce admonemur , non esso
alteri iaciendum , quod sibi quis nolit fieri. Damnatae sunt propterea improbae istae propositiones ab Ianocentio XI.
362쪽
v 3. Si eum debita moderatione facias, potes absque Peccato mortali, de vita alicujus tristari, et de illius morte naturali gaudere , illam inefficaci Uectu petere, et desiderare, non quidem eae displicentia personae, sed ob aliquod te ortae emolumentum ψ et sequentes I 4. I b., quas recitavimus , ubi de consensu . Manifestum est autem , ali
ter de illo esse judicandum , qui minus aliquod malum proximo exoptat ad avertendum aliquod ejus majus detrimen. tum , aut ut majus bonum adipiscatur, aut ut eo malo admonitus ad meliorem frugem redeat, aut ne suis copiis ab utatur ad alios injuste vexandos : is enim revera non malum proximi, sed Verum ejus bonum ea Optat.
. De Detractione , et Sussurratione .
Detraetio est alienae iam ac iniqua imminutio . Nam qcli famam alterius imminuit, crimen patefaciendo ejus, titulo necessitatis, justitiae, vel caritatis, non est in detractionis culpa, et vitio positus . Titulo necessitatis, cum quis ad propulsandam gravem injuriam a teste iniquo illatam, non aliter potest ejus testimonii vim , et iniquitatem in hingere, quam aperiendo crimen aliquod ejus, verum quidem, attamen antea occultum. Titulo justitiae, cu in v. g. Superior, servato juris ordine, sententia sua impro hi hominis acetera promulgat, quem indignum novit, ut alicui muneri praeficiatur, nec aliter impedire potest, quam ejus indignitate patefacta . Titulo caritatis , cum quis ut hono pro ximi , vel publico , vel privato consulat. personae alicujus vitia , nnde labes aliqua, et detrimentum immineret, iis manifestat, ad quos pertinet, vel etiam ad ipsius delinquentis emendationem. Servato tam 'n semper caritatis, et juris ordine. His ergo praetermissis , in quae non cadit vitium detractionis , de ipsa jain , prout est alienae famae imminutio, in qnirendum est. Potest quis ex D. Th. a. a. q. 7 . art. I. ad 3. samam alterius imminuere , aut directe , aut in directe . Et dircete
363쪽
quidem quatuor modis. I. Falsum crimen imponendo. E. Verum exaggerando . 3. occultum patefaciendo . 4. Bonum ipsum in malam partem detorquendo ; Indi recte Vero tribus modis . I. Praeclaras dotes alterius inficiando . a. Easdem extenuando. 3. ΜMitiose reticendo. Ad quod perti- .net etiam exigue, et frigide laudare, unde ex ratione ipsa laudandi, alii inducantur ad minus hene sentiendum de iulo, qui laudatur.
Detractio est ee genere suo Peccatum lethale . Pr. Apostolus ad Rom. t. detractores recenset inter scelestos homines, qui gravissimis flagitiis obstricti tenentur, quae qui agunt digni sunt morte. Prove ih. Abominatio hominum deἷractor . . . Cum deιractoribuS ne commiscearis, quoniam repente consurget perditio eo rum . is Ecclesiastis io. Si mordeat serpens in silentio,
nihil eo minus habet , qui Occulte detrahit. Patet etiam imminutione famae , tanti scilicet, tamque praestantis bomni, gravem injuriam fieri proximo. Quare S. Th. q. 73.art. 3. detractionem constituit pravitate, veluti mediam homicidium inter, et furtum, ut sit quidem minus Pec catum homicidio, majus autem surto. Si quidem inter exteriora bona , fama praecellit divitias , eo quod propinquior est spiritalibus bonis. Unde dicitur Prov. aa. Melius
est nomen bonum, quam dioitiae multae. Interdum tamen detractio est tantum venialis, Vel Propter imperfectionem actus, vel propter levitatom materiae, nisi ex ea detractione per se levi, grave damnum consequeretur ; Velut si quis per levem detractionem alium injuste impediat a consecutione alicujus Beneficii, Vel Dignitatis .
364쪽
Ex injusta imminutione famae oritur obligatio ejus
restituendae, tum etiam damni reparandi, quod
Pr. Ex generali principio , quo constat, restitutio
nem esse actum commutantis justitiae . Cum ergo, ut inquit D. Τli., conservare justitiam sit de necessitate salutis, consequens est, quod restituere id, quod injusto ablatum est alicui , sit de necessitate salutis . Τenetur itaque detractor et famam violatam reparare, et damna resarcire, quae inde sunt consecuta. Velut
qui dignum impedit a consecutione beneficii certo ipsi jam
destinati, tenetur ad aequalitatem; secus, quandoquidem aliis ex caussis impediri poterat, tantum restituere, quantum arbitrio prudentis respondeat spei , e qua dejectus est,
seu probabilitati, quam habebat consequendi beneficii. Et haec quidem obligatio resarciendi damna realia transit etiam in haeredes , siquidem inter detractoris ipsius debita
Quod attinet ad hujus restitutionis obligationem , Pt modum , hacc habet D. Th. q. 62. art. a. ad a. ,, Aliquis P - , , test alicui famam tripliciter auferre: Uno modo verum dicendo, et juste: puta cum aliquis crimen alicujus pro- dit ordine debito servato, et tunc non tenetur ad resti- tutioncm famae : alio modo salsom diccndo , et injuste , et M tune tenetur restituere famam , confitendo se salsum dixis- se: tertio modo verum dicendo, sed injuste ; puta quum se aliquis prodit crimen alterius contra ordinem debitum; se et tunc tenetur ad restitutionem famae quantum potest, is sine mondacio tamen , utpote quod dicat, se maliam dixisti se , vel quod injuste eum diffamaverit, vel si non possitis famam restituere , debet ei aliter recompensare A. Hinc sequitur primo, qui inculpato etiam errore aut personae , aut sacti, alicujus famam laesit, teneri, agnito errore , quam primuin lamam restituere, suumque errorem
365쪽
patefacere ; secus consentiendo materiali detractioni agnitae, reus ejusdem fieret. Νoh tenetur ad damna reparanda, quae ex materiali detractione, manente hujus in vincibili ignorantia , in proximum redundarunt: sed si agnita detractione , non curet statim famam restituere, de damnis tenebitur, quae ex culpabili ejus mora in restituendo consequereniatur . Secundo, qui simpliciter narrat quae audivit de alio
contra eius tamam , etsi ea non approbet, nec Confirmet, seri tamen reum detractionis, et teneri ad restituendum.
quoties praeVidere potuit, ea fidem repertura apud audie n. tes . Tertio , qui Personae jam propter aliquod crimen samosae vitium alteritis generis patefacit, reuin fieri detractionis, et teneri ad restitutionem , quoad eam partem illitas existimationis bonae, quam violavit. Nam qui famosus est ex. gr. Pro Pter eoncubinatum, jus habet ad bonam famam in his, quae pertinent ad justitiam : unde si injuste traducitur ni fur , fit ei injuria. Quarto, qui crimen alterius uni , aut alteri amico credit nunquam ab eo manifestandum , fieri tamen reum detractionis, siquidem amissio famae apud unum , aut alterum virum, maxime gra vem, et prudentem, grave damnum est . Excipitur tamen caussa necessitatis, velut ad consilium capiendum , in quo
tamen, si fieri potest, roticeri persona debet. Εximunt etiam multi a lethali culpa, qui gravem ab alio acceptam injuriam , ad levationem animi, amico gravi, et prudenti ape riunt. Quinto , aliquando etiam lethalis detractionis reos fieri posse, qui crimen notorium proximi nescientibus aperiunt; ad cujus rei explicationem animadvertendum eSt, aliud esse notorium iacti, aliud notorium juris . Notorium
sacti est, quod ita positum est in conspectu multorum, ut nulla tergiversatione ce Iari possit. Hoc modo notorium crimen est censendum , cum Pjus fama sic Per tO- tam urbem, vel communitatem diffusa est, ut, etiamsi non omnibus adhuc innotescat, vix tamen fieri possit, ut nouin eorum, qui adhuc ignorant, notitiam perveniat. Νο-
torium jnris dicitur , de quo aliquis in judicio , vel condemnatus , vel consessus , argumentis convictus est. Primo ,
si crimen notorium facto est verum, non videtur Ietbalis
366쪽
peceati reus, qni hoc divulgat in ea urbe, vel eo munimnitate , in qua jam per ora hominum volitat. Nam eo lo eo videtur ille jam dejectus, esse de famae suae possessiorine. Secundo, si erimen salsum est, lethaliter peccat ad ver,sus justitiam, et restitutioni, quoad fieri potest, fit ob noxius, qui illud nescientibus aperit, etiam in eo loco.
tibi famosum est. Nam innocentis famae aliquam maculam adspergere, semper contra justitiam est. Tertio , si qui laboravit infamia, per emendationem vitae famam recaperavit, lethale peccatum est contra justitiam , veterem insam iam oblivione obductam , et melioris famae. quae secuta est, splendore depulsam , . nova antiqui criminis commemoratione excitare. Quarto, Si crimen per solam rei con,
fessionem , aut testium depositionem in jure innotuerit, in justum est illud evulgare. Quinto , si crimen per sententiam judicis publicatum fuerit, nulla fit reo injuria, quo cumque in loco aperiatur et quia sententia judicis Expoliatus est jure suo ad famam, quod attinet ad illud crimen ; um
de ad restitutionem nulla exoritur obligatio , tametsit conmtra caritatem peccet, qui nulla necessitate illud nescienti bus patefacit, et lethaliter etiam si ex odio , i vel . invidia
prodit animo graviter nocendi. , L r . . G .: . . . Sunt autem caussae quaedam, quae detractorem erimunt quandoque onere restituendae famae . Primo γ impo' tentia, ut patet ex Sese. Nemo tem in tenetur ad: id, quod praestare non potest. Ex hoe etiam capite immunes ce senili sunt a restitutionis:onere, qui sine vitae discrimine restituere nequeunt. Naιni Ex periculo vitaei consurgit
impotentia quaedam moralis: ad restituendam samam alterurius . utpote bonum inferioris ordinis. Exeipe tamen e sum, quo qui s infamia conjectus suisset in vitae pericii, tum et tunc enim tenetur detractor illum ex hoc periculo eximero . etiam clam pro 'riae vitae discrimino. Nam potitis est jus illius , qui aliena culpa pnon. sua , est adductus in Ρerientum , quam ejus, qui maledictoi suo immorea emadduxit in vitae discrimen: idque semper valet, misi vita dehracto iis esset Reipublicae Mecessari vel admodum utilis
367쪽
minime autem ejus qui detraxit, tunc enim non teneretur ad ipsum eripiendum. vitae suae jacturam sacere propter damnum publicam : publica enim 'sunt privatis ant pone noda . Minime vero detractor eximitur Onere famae restituendae, tametsi restituere nequeat sine suae detrimento.
Cum enim potius sit jus ejus , cui . sama injuste ablata est, quam ejus, qui injuste abstulit, tenetur hic certe alterius famam, quam labe tactavit, etiam cum pari jactura propriae
famae resarcire; excipi etiam' solet, si detra toris auctoritas , ot hona exi Stimatio multu in prodest Reipublicae, non item ejus , cui detraxit. Tunc enim alias vias tentare deis bet, quibus satisfaciat, hominem commendare, honorifice appellare , familiaritati suae adjungere. non autem sibi dedecus insurre , etiamsi opus esset ad famam alterius laesam redin ingrandam . Secundo , cessat restituendi obligatio, cum ex detractione nulla est infamia consecuta ;velut cum detraetor ita male audit, ut nemo ipsi credat, et neminem suis dictis male vulnerare possit. Tertio, Si quod ipse prodidit, alia mamavit in vulgus via, tamen semper innetur de damnis , si quae ex facto suo redundarunt , . antequam Crimen Publicum fieret . Quarto , si jam deleta est infamia , et bona cxistimatici reconciliata . tunc enim imprudentiae esset, vulnus obductum importuna commemoratione refricare . Quinto , multi existimant Com Pensatione cessare obligationem famae restituendae , Cum scilicet duo detractores sese mutuis maledictis exarunt. tuuc enim censent, unum non teneri ad famae
Testitutionear, nisi alter etiam resarcire velit. Ad quam sententiam: comprobandam asscit Natalis Alexander aucto-sitatem Innocentii . Tertii Cap. Tua fraternitas Extra vaga utium de adulteriis, cujus haec sunt verba: Cum Parta cLi'
mina compenscitione mutua deleΠntur. i.
Ca Veii dum tamen , nequis putet sibi licere maledictum maledicto elidere . . Nunquam enim sacere licet, quod suapte natura injustum est; multo minus vero detrahenti quaeum que e X Caussa salsum crimen assingere; unde ab Ianoeen'ti Ο XI. damnatae sunt improbaei propositiones , 43. Quido non nisi vcniale siti detrahentis auctoritatem mogusim ii
368쪽
bi noxiam , falso crimine elidere: et 44. Probabile est, non Peccare mortaliter , qui imρο nit falsum crimen aliis cui, ut suam justitiam , et honorem defendat; et si hoc non sit probabile, vix ulla erit probabilis opinio in Theologia .
Sexto denique cessat restituendi obligatio , Voluntaria , et justa condonatione injuriae, ex doctrina D. Th. q. 73. art. 4. ad I. A Possunt, inquit, ad notitiam alicujus detractio- ,, nes contra ipsum saetae aliorum relationibus pervenire, ,, et tunc sui arbitrii est, detrimentum suae famae pati, is nisi hoc vergat in periculum aliorum, , . Superest inquirendum de liis, qui aures praebent detrahentibus , qua se culpa obstringant. D.Th. q. 73. art. 4. quaestionem eκplicat in hunc modum : ,, Quisquis de is tractiones audit absque resistentia, videtur detractoriri consentire, unde fit particeps peccati ejus ; et siquidem M inducat cum ad detrahendum velut significatione laeis titiae , et plausus , vel saltem placeat ei detractio propter ,, odium ejus . cui detrahitur , non minus peccat, quam deis trahens , et quandoque magis ; unde Bernardus dicit, de- ,, trahere, aut detrahentem audire , quid horum damnabilius is sit, non facile dixerim . Si vero non placeat ei peccatum ; sed ex timore , vcl negligentia , vel etiam verecundia , , quadam omittat repellere detrahentem, peccat quidem, , , Sed multo minus quam detrahens , et plerumque venia- liter. Quandoque etiam potest esse peccatum mortale,
, , Vel propter hoc, quod alicui ex ossicio incumbit detra. ,, heu tem corrigere, Vel propter aliquod periculum, quod
, , audiens novit consequens , vel Propter radicem , qua ti- mor mundanus quandoque Potest esse peccatum morta-
Ad restitutionem autem non tenetur, nisi qui lavet detrahenti , eumque inducit ad detrahendum ; et qui corripere detrahentem praetermittit, cum ex ossicio tenere
Susurro dicitur , qui occulte maledicendo odium in
aliquem . et inter amicos dissensionem inique molitur. qua Propter D. Τ h. q. 74. art. l. docet susurrationem a de
tractione disserre ex fine , quod detractione , proximi ho-
369쪽
nor, susurratione vero amicitia laeditur, et inter conjunis Ctos separatio , seu animorum dissensio intenditur ; unde Prov. 26.dicitur; Susurrone subtracto jurgia conquiescunt. Peccatum esse suapte natura lethale , et detestabile, prohatur Sacr. Litterarum auctoritate: Ad ROln. Cap. I. susurrones recenset Apostolus inter scelestissimos, quos Deus tradidit in reprobum sensum. Proverb. cap. 6. Sex sunt, quae odit Dominus , et Septimum detestatur anima ejus . . . . eum, qui seminat inter fratres discordias . . . Ecclesiastici 28. Susurro, et bilinguis maledictus, mulios enim turbabit pacem habentes. Peccatum autem esse gravius detractione docet S. Τ h. articulo a. eo quod exterioribus honis omnibus longe praestat amicus . Siquidem amico ideli nulla est comparatio, ut habetur Ecclesiastici 6. et fama ipsa, quae per detractionem tollitur, est veluti medium quoddam ad comparandos amicos . Quapropter eum susurratio amicitiam Iabefactet, honum praestantius ipsa sa-ma, gravius est peceatum, quam detractio.
Ira, seu iracundia, primo quidem sumitur pro affectu
quodam animi, seu commotione appetitus sentientis, injuriae acceptae sensu exardescentis , et ad ultionem sese comparantis . Porro, ut est animi affectus , ira nee bona est, nec mala moraliter. Fieri autem bona potest, vel mala, prout eum affectum vel ratio moderatur, vel ei voluntas consensu suo praeter rectam rationem Obsequitur.
Ira porro deliberata spectari potest, vel ratione obje cti, quod est vindicta, vel ratione modi, quo quis ira scitur, seu appetit vindictam. Hinc quisque servat rationis ordinem quoad utrumque, qui nempe appetit Vindi-
370쪽
etam, non propter Inalum ejus, qui puniendus est, sed propter vitiorum correptionem , et bonum justitiae conservam dum , quod sane laudabile est, nec ille appetitus in se sit vehementior, quam par est talis ira est laudabilis , et bona , diciturque ira per zelum . Unde Greg. lib. 5. Moral. cap. 3o si Sciendum est, inquit, quod alia est ira, quamis impatientia excitat, alia, quam Zelus justitiae format; il- la ex vitio, haec ex virtute generatur. Si enim nulla ira ex virtute surgeret. divinae animadversionis impetum se Phinees per gladium non placasset; quia Heli non ha- ,, buit. motum contra se implacabiliter supernae ultionis
Vitiosa vero ira definitur immodoratus appetitus vindictae ; quod quidem ex D. Th. quatuor modis contingit, appetendo puniri eum, qui non meruit, vel ultra quam meo ruit, vel nou secundum legitimum ordinem, vel non propter debitum finem, scilicet justitiae conservationem, et emendationem culpae . Saepe etiam immoderatio est in ipso motu irae, cum nimirum immoderatus effervescit , sive intus, Sive exterius, quod semper vitiosum est, tametSi justam quis vindictam appetat. Hinc vitiosa ira distingui Potest , vol prout est immoderatus appetitus immoderatae Vindictae , vel prout est immoderatus appetitus vindictae
Ira , prout est immoderatae vindictae appetitus , peceatum est genere suo lethale.
P . Nam immoderatae vindictae appetitu S natura
sua repugnat bono proximi, atque adeo caritati, et justitiae. Hinc Apostolus ad Galat. 5. iram recenset inter opera earnis, Quae qui agunt. regnum Dei non consequentur. et Iacobus Epist. cap. l. Ira enim viri justitiam Dei
Contingit tamen aliquando , iram fieri peccatum Veni a. Ie , vel quia motus irae antecedit rationem deliberatam, vel