장음표시 사용
371쪽
quia ira etiam plene deliberata, non cupit proximo, nisi malum exiguum, et quod sit instar nihili rcputandum.
Ira , prout est appetitus tantum immoderatior vindictae alioquin jus Lae, non est genere suo peccatum lethale,
tametsi aliquando lethale peccatum flat.
Ita docet S. Τ h. a. a. q. I 58. art. 3., Potest esse motus irae inordinatus, quantum ad modum irascendi, utpote si nimis ardenter irascatur interius, vel si nimis exterius manifestet signa irae . Et sic ira non habet de suo genere rationem peccati mortalis. Potest tamen contingere , quod sit Peeeatum mortale , puta si ex vehementia irae
aliquis excidat a dilectione Dei, et proximi . Tres gradus irae distinguit S. Th. art. 5. ad. 3. Primo ex illo Math. 5. Omnis qui irascitur fratri suo , reus erit
judicio, quo significatur ira, quatenus corde concepta, qui gradus est infimus, cui respondet poena minus gravis , quae judicio indicatur . Nam ut interpretatur Augustinus : In judicio adhuc defensionis locus datur. Secundo : Qui autem diaeerit fratri suo raca, reus erit concilio. Hic designatur secundus gradus irae, quatenus per signa exteriora erumpit etiam , antequam ad effectus progrediatur . Raca enim interjectio est indignantis animi, ut Augustinus testatur , se ab Hebraeo quodam accepisse ; tametsi putent alii esse Vocem vel Syriacam, vel Chaldaicam , ex Hebraea lingua derivatam, quae significat hominem levem, et incon- Stantem . Poenam autem graviorem concilio indicari vult Augustinus, quod in concilio judices inter se conserunt, quo supplicio damnari oporteat. Tertio e Qui autem dixerit fratri suo fatue, reus erit gehennse ignis. Hinc tertius est gradus, quo ira interius concepta perducitur ad effectum, nimirum ad nocumentum alterius sub ratione vindictae , quod nocumentum a verbis injuriosis incipit. Unde huierespondet gehenna ignis , sive certa damnatio . Notandum tamen, doctissimos Interpretes nomine non
372쪽
solum concilii , sed etiam judicii poenam capitis intelligere. Notant scilicet judiciorum tribunalia fuisse duo apud Hebraeos, unum in singulis civitatibus , Crisis vocatum , quod Latinus Interpres vertit judicium : alterum in principe ci- citate, Synedrion nominatum, quod Latinus Interpres vertit concilium , cultas erat de majoribus caussis judicare . Volunt, reum judicio signiscari eo loco remn in ortis aeternae, accommodate ad Iudaeorum loquendi consuetudinem, apud quos rons judicio idem erat, atque reus capitalis poenae ; idque ex ipsa accusandi formula : Iudicium morti ς est uiro huic Oc. Dissi ultas autem enascitur, quomodo per judicium , et per concilium ea Pitalis Poena, seu mors aeterna per eam designata intelligi possit, cum manifestum sit, Chri .stum tres poenarum gradus velle distinguere. Cui dissicii l .iti apte respondct Maldonatias, gradus quidem distingue re, non genus, judicio te iorem, concilio graviorem . Sed quod ait deinceps , quatuor fuisse apud Iudaeos capitalium poenarum genera , melius videtur explicari a Sigonio , qui
tria tantum recenset de Ite p. Iudaeorum lib. 6. ea P. O., nempe lapidationem , crucifixionem, et combustionem, quae tria genera tribus memoralis gradibus apte respondere videntur ; quare concludunt, Christum eo loco docuisse, gra viores poenas peccatis deberi , quam vulgo Iudaei crederent. Non omnes tamen , qui aliquo impetu irae commoventur, aut levem inserunt contumeliam, aeternae mortis poena puniendos, sed de iis locutum, qui consensu deli herato irascuntur personae, non vitiis , eamque ex ira vel odio vel contumeliis appetunt .
I res etiam irae species distinguit S. Τl1omas ex Philosopho : unde ex iracundis alii acuti di cnntur, qui cito iram concipiunt, cito etiam deponunt; alii asperi , et graves , qui conceptam iram diutius retinent, quod altius impressa maneat in mente injuriae memoria ; alii deniques in sesti, quorum ira nulla diuturnitate temporis, sed sola vindicta , quam obstinato impetu quaerunt , mitigari
373쪽
De Mitiis ex ira prodeuntibus . Iram vitium esse capitale, praeclare ostendit S.Th. , sive quia in Vindictam sertur , quae vehementer allicitanimos, lacitque, ut hujus explendae libidine in multas
improbitates ruere homo non Vercatur , sive quia ira ex ipso impetu , quo movetur , concitare potest, et impellere hominem ad quidvis improbe audendum .
Vitia autem , quae propius enascuntur ex ira , Sex numerantur a D. Gregorio , rixa , tumor mentis, contumelia , clamor, indignatio, blasphemia. Indignatio est commotio animi, qua eum, a quo est affectus injuria, indignum putat, a quo eam pati debuerit, ipsumque ideo nec sua familiaritate , nec aspectu,
aut colloquio dignatur . Lethalis fieri potest multiplici ex
capite; si gravem contemptum continet, si graVem SCandalum praebet , si a sermone, vel aliis exterioribus henevolentiae signis a Vocat , quo tempore quis ea praestare sub gravi tenetur, si indignans ita est animo affectus, ut alterum aliqua necessitate vel animi, vel corporis ai-Ilictum nullo modo juvare Vellet. Τumor mentis est aestus quidam excandescentis ani mi , Inultaque animo volventis , quibus meditatam ultio, nem explere valeat. Gravitas ejus Pendet ex gravitate Via-.
dictae, quam quis molitur. Clamores sunt inconditae vociferationes , et elatae, quibus homines aliquem insectantur , animumque vel contemptorem, Vol adversum produnt. Lethales sunt, si ex gravi odio , vel contemptu erumpunt, vel grave Scanda tum pariunt. Coninmelia est alieni honoris violatio per verba iu-juriosa, quae illo praesente, et audiente proseruntur. Lethalis fit contumelia . cum quis animo dedecorandi proximi convicium jacit, vel cum ipsum convicium temere jactatum , spectatis eonditionibus personarum , locorum ,
374쪽
ae temporum, tale est, ut alterius honorem graviter laedat. Τunc enim potest, ac debet conviciator praevidere labem ex sua contumelia spargendam in honorem proximi; nnde obligatur ad honoris restitutionem. Blasphemiae sunt verba contumeliosa petulanter, et
impie jactata, quibus Dei Majestas impetitur, vel in se,
vel in personis, aut rebus in ipsum directe spectantibus. Rixa ex D. Th. a. a. q. 4 l. art. I. est bellum Privatum inter privatos , quod se ilicet non publica auctoritate indicitur, sed privata, et perVersa contentione suscipitur . Rixam esse suapte natura peccatum lethale, satis convincitur ex illo Apostoli ad Calat. S., ubi rixam recenset inter opera carnis, quae qui agunt, Regnum Dei non consequentur. Sed ut rectum de culpa eorum, qui rixantur , ferri queat judicium, notandum est ex S. Doctore, rixam spectari posse Vel in eo, qui alium injuste invadit, vel in eo, qui se defendit. Rixa in injusto aggressore peccatum est letliale genere suo ἰ nam inferre malum proximo, violentas in eum manus injiciendo, non est, inquit S. Doctor, absque peccato mortali. In eo vero, qui resistit iusto aggressori, rixa quandoque culpa Vacat, quandoque culpam habet adjunctam, Nam si tantummodo repellit injuriam, et cum debita moderatione, ut non pins violentiae adhibeat, quam opus est ad injuriam propulsandam , expers est omnino culpae, nec in eo justa, et moderata sui defensio rixa proprie nuncupari potest. Erit autem peccatum , si ad defensionem adjungit affectum odii, vel vindictae, atque inter se defendendum modera tionis finos excedit, plus scilicet violentiae adhibendo, quam opus est. Nam haec major vis, quam quae neces saria est ad injuriam propulsandam , non amplius ad defensionem pertinet, sed ad oppugnationem . Et quidem lioc peccatum , quo casu Veniale tantum , quove casu mor tale quoque sit, ex D. Τ h. ernitur ἔ Venialis quidem est, is quando aliquis levis motus odii. vel vindictae se imis miscet, Vel cum non multum excedit moderatam defen- is sionem . Mortale autem, quando obfirmato animo in im-
375쪽
is pugnantem insurgit ad eum occidendum , Vol eum grais viter laedendum M . Atque ex his principiis concludit S. Th. in responsione ad 3., Ministros Prinei pis, aut Iudicis , dum publica auctoritate in aliquem invadunt, rixae minime reos fieri , sed ejus peccati reos evadere, qui se defendunt. publicae potestati resistendo : unde hoc casu non illi peccant, qui ut legitimum ordinem justitiae servent , aliquem aggrediuntur , sed illi, qui contra hunc debitum ordinem , inju, sic defensionis praetextu resistunt.
De gulae naturae, et Pravitate. Gula est intemperantia in voluptatibus cibi, et potus . Certe cibi, et potus dolociatio providentissimi nuctoris naturae beneficio indita est , ut ea invitarentiar homines ad cibum, et potum capiendum, alendo corpori, et viribus reficiendis opportuniam , et necessarium ; quidquid ergo ab hoc ordine, et fine de nectit, immoderatum est, ae proinde vitiosum. Atquc hinc fit, ut quisquis in edendo , et bibendo solam voluptatem consectatur , non corpori Seonservationem , propter quam alimentorum uSum suavitate quadam natura persedit , is recedit ab ordine ratio. nis, Cujus est appetitum sentientem moderari, ejusque actus in finem consentaneum dirigere. Quapropter damnata est ab Innoc. XI. haec propositio octava : Comedere , ac bibere usque ad satietatem, ob solam Dolustiatem , non est peccatum , modo non obsiι ν aletudini, quia licite potest appetitus naturalis suis actibus frui. Ipsa autem, quae fit hoc vitio rationis, et ordinis Per Versio, ex quinque potissimum capitibus exoritur, ex DD. Thoma, eι Autonino. i. Ex nimia qua titate alimen-
376쪽
ti, de qua Sanctus Antoninus P me 2. tit. 6 a P. I. num. o. se Prima gulae Species, seu modus, egi nimis comedere, si aut etiam bibere. Τum addit : Τantum ergo potest, et is debet quis comedere, et bibere, quantum credit, se in- ,, digere ad sustentationem. et executionem eorum, quae si sibi incumbunt agenda , ita ut non usque ad nauseam
,, sumat, sed cum aliquali adhuc appetitu finem saciat. , , a. Ex ipsa delicatioris cibi ratione, quem quis Voluptatis caussa exquirit. Excipit tamen S. Antoninus : si Si tamense utatur cibariis delicatis propter infirmitatem, vel debi- M litatem hoc e Iigentem , aut generis nobilitatem , ut Prin- , , ceps , aut tempori S congruitatem , ut in nuptiis , et conis viviis discretis , potest esse hoe absque Peccato M. 3. Ex nimio tempore, et Studio, tum etiam ex impensa in apparandis cibis, ut magis delectent, in quo ex D. Antonino praecipue divites solent delinquere. Tum Alani locum refert de planctu naturae, ubi deplorat coquinarium artificium , quo naturales laetus miris modis exagitant, et invertunt, ut multiformis saporis gratiam con- Sequantur . ,, Alius ministrorum contundit, Colat alius, ot,, conficit, substantiam Vertit in accidens, naturam mu- tat in artem , ut Saturitas transeat in esuriem Aetandem dilucide, et graviter subjungit Antoninus: , , Sed is magnam conscientiam sibi debent sacere tales de tanto , , tempore, quod amittunt, et laciunt ministros amittere pro se hujusmodi praeparatione , et expensis superfluis , quibus,, deberent pauperibus sub Venire se . . Ex modo , aviditate scilicet nimia in sumendo cibo , de qua idem Antoninus : is Quarta species gulae est, nimisse ardenter, Seu nimia a Viditate Cibum , vel potum sumere.,, Ad quod pertinere videtur comedere nimis rapaciter , et , , sestinanter , et licet quidam habeant a naturali conditione ,
,, Vel assuefactione, tamen cerpori nocet: et cum procedit ex se inordinato appetitu delectationis , gulae peccatum est se . 5. Ex perturbato tempore sumendi cibi , nam qui tempus ita pervertunt, non tam necessitati consulere, quam voluptati servire videntur . Nocet id etia in valetudini , nam,
ut ait S. Doctor, nec sani Vivere possunt, cum ponant in-
377쪽
digestum super indigestum, unde mali humores generantur. et caput etiam sumositatibus est gravatum, et male aptum ad spiritualia, et hoc nisi magnus labor excuset, ut laborantes in agris, Viatores, Pueri dum sunt in augmento. Gulae vitium, utpote quod in immodica cibi, potusque delectatione positum est, dividitur ex D. Th. q. II O. Art. I. in comessationern, seu crapulam, quae intemperantiam in epulis designat ex Theologorum loquendi consuetidine: erapula namque Latinis Auctoribus ad immoderatum vini potum maxime refertur et ebrietatem, quae proinde continetur sub gula, sicut speetes sub genere. De ebrietate
Culae vitium ratione in se erantiae in consectanda cibi . et potus delectatione, Potest in mortalem culpam evadere . eStque adeo Peccatum genere suo lethale. Propositio est contra nonnullos Moralis TheoIogiae Doctores , quibus videtur , gulam , quae in sola sistit intemperantia cibi, et potus, esse tantum peccatum venia-Ie; qui probabile putant, veniale tantum esse, si quis, secluso damno corporis , et scandalo , ei bo se, et potuingurgitat usque ad Vomitum , imo vomat de industria , ut iterum edμndi, et bibendi voluptati indulgere possit. Talia enim nonnulli scripsere . Probatur autem primo, multis, et perspicuis divinarum litterarnm oraculis. Lucae 2I. Actendite, ne grapen tur corda vestra crastula , et ebrietate. His ver his Christus promulgavit praeceptum naturale, et divinum, rem suapte natura malam vetans. Mortali ergo crimine se ob.
stringit quisquis hoc praeceptum graviter laedit. Sed huie praecepto manifeste adversatur intemperantia in crapula, et ebrietate. Igitur per solam intemperantiam potest id prae. ceptum ita violari, ut quis reus fiat culpae mortalis. Secundo Apostolus ad Rom. I 3. Abiciamus vera lenebra-
378쪽
rum . . sicut in die honeste ambulemus . non in comes-
scitionibus, et ebrietatibus . Hic Apostolus comessationes, et ebrietates recenset inter opera tenebrarum , quae abjicienda sunt, et quidem ut possimus indu re Dominum I. C. Sunt igitur peccata mortalia . Tertio ad Galatas 5. cO- messationes, et ebrietates enumerat inter opera Carnis , quae qui agunt, Regnum Dei non consequentur. Comessatorum turpitudinem exagitat Isaias cap. a 8. omnes mensae repletae sunt vomitu , sordiumque . Idem cap. 5. Vae qui saturati estis ἔ quem locum interpretatur Basilius in Asceticis cap. I. is Ventrem Plus aequo replere, et cibis aggravare, si maledictione dignum est, dicente Domino : vae qui sa- tu rati estis . , , S. Caesarius in Appendice Sermonum Sancti Augustini, Ser m. 294. Frequenter usque ad vomi- , , tum ingurgitare se non erubescunt .... pejores ani- malibus judicandi sunt; cum en Im animalia amplius,ri quam eis opus est, bibere noli ut, illi et duplum, et triis plum, quam eis oportet, potum accipiunt, et unde tri- ,, bus , aut quatuor diebus resectionem rationabilem poturi erant habere, uno die cum grandi peccato suo conten se dunt perdere potius quam expendere ; atque utinam vel ,, Potum tantummodo Perderent, et non etiam ipsi periis rent. se Grande peccatum in his agnoscit Caesarius , et tale peccatum , quo quis perit, quod uno die duplum , vel triplum moderatae resectionis sumat e Ergo ex solo excessu intemperantiae in genere gulae . S. Greg. lib. 3 o. Moral. cap. i 3. ,, Nonnulli aliquando multa etiam, quae se magnae sunt sortitudinis, faciunt; sed dominante gulaeis vitio, per carnis illecebram omne, quod sortiter egerint, se Perdunt: et dum Venter non restringitur, per carnisse concupiscentiam simul cunctae virtutes obruuntur. Gregorius ostendit, aliquorum virtutes obrui per ipsum gulae vitium dominans, non . per Peccata generis alterius, in quae quis ex gula induratur: de illis enim loquitur, qui sortitudine utentes . bella gerunt adversus alia vitia . Hinc autem D. I h. q. t 48. art. a. Concludit: Culam esse Peccatum mortale, quia virtus non tollitur , nisi per pecca
379쪽
Fit autem gula peccatum mortale quando ei homo inhaeret, ut fini ; quemadmodum ibidem docet S. Th.; et
tametsi hoc ipsum S. Doctor repetere videatur, quod Propter ipsam sit homo paralus aliquid agere contra praecepta Dei, tamen, ut optime interpretatur Caietanus, hoc appositum est i. Ad explicandum effectum definitae gulae .
Cum enim delectatio gulae amatur, ut finis ultimus, con- Sequens e St, ut Praeceptis Dei anteponatur , ct sic faciat hominem transgressorem aliorum Praeceptorum . a. Ad declarandum a posteriori , quando deleetatio gulae appetatur, ut ultimus finis . Caeter uin, ut recte ait idem Cajetanuq, pec , catum mortale in gula constituitur prius ex hoe , quod de lectatio gulae appetitur, ut finis ultimus; et ex hoc appetitu efficiatur alius appetitus agendi contra praecepta Dei . Notat autem, gulam fieri Propterea peccatum mortale, non quia simpliciter appetitus delectationis augeatur gradibus ex parte appetentis, Sed quia appetitur, ut ultimus finis. Neque obstat, quod a nonnullis dicitur, nullum esse praeceptum Decalogi vetans in ordinatum gulae appetitum ,
nam , ut ait S. Th. hoc art. ad s., non omnia peccata mor
talia directo adversantur praeceptis decalogi, sed illa solum, quae injustitiam continent. Quia praecepta decalogi. speciatim pertinent ad injustitiam, et partes ejus. Non omnia ergo prae Cepta divina sunt praecepta decalogi , ut inquit Cajetanus . Sacris autem litteris gulae intemperantiam vetari , perspicuum fit ex locis citatis. Quamquam et hanc ipsam intemperantiam, prout avertit a fine ultimo, docet Sanc ins I li., per quamdam reductionem opponi Praecepto de Sanctificatione Sabbati, quo praecipitur quies in
Objici inr , quod dicitur Matth. i5. Quod intrat in os
non coinquinat hominem . Ex quo offici videtur, in cibo rum sumptione nullum inesse peccatum . Deinde quod aliqui Patres ad minuta peccata referre videantur, si quid plus quam opus est, de Cibo, Vel potu sumitur ; ex quo effici videtur , gulam non esse saltem Peccatum mortale. R. Quod intrat in os non coinquinat hominem . Et
revera nullus cibus ex natura sua contaminat hominem .
380쪽
Perstrinstit Christus errorem Iudaeorum opinantium , cibos quosdam esse natura sua immundos ; sed gula non est ci-hus , sed PerVersus appetitus delectationis cibi, qui dum exit ex corde, seu deliberata Voluntate , contaminat homi
esd alterum , satemur modicum excessum in cibo , et potu capiendo , inter minuta peccata reserendum esse; sed eum fieri lethalem , quando quis inhaeret delectationi cibi , ut fini, et cum propter eam paratus est transgredi alia praecepta, ut agnoscit D. Τ h. in responsione ad hoc ipsum objectum ; ait enim, gulam Virtutes auferre , non tam propter Se , quam etiam propter Vitia, quae ex ea Oriuntur. Nam particula etiam , apposita in secundo casu , ostendit, gulam aliquando virtutes auferre; et in ipso primo casu, nimirum propter se; ex quo melius etiam Perspicitur mens D. Tliomae.
F brietas duplieitor potest accipi, ut docet S. Th. q. ISO.
art. I. Primo pro ipsa mentis alienatione, ex multa potatione liquoris temulentiam facientis, et hoc modo ebrietas non proprie est culpa, sed incommodum, ac dedecus ex culpa consequens. Secundo accipitur pro immoderata ipsa potatione , unde haec alienatio consequitur ; et hoc quidem rursum accidere potest, Vel Omnino praeter opinionem, propter multas, et inopinatas vires vini potati, tuinque , si nulla suerit negligentia , nullum quoque peccatum est, et hoc pacto Noe sine cnlpa in ebrietatem incidit; vel id accidit ex immoderata cupiditate, et usu Vini , tumque ebrietas est peccatum . Diligenter autem est animadvertendum , non in hoc praecise positum esse vitium ebrietatis , quod sit immoderatus appetitus liquoris suaviter allabentis, caussa ipsius di lectationis; unde errandi quidam occasionem sumpserunt . Νam talis immoderatio delectationis propria est