장음표시 사용
42쪽
Trum dissicilius Alphonseesset, denegare tibi saepius idem flagitanti, an facere id, quod flagitares,diu,ac multum dubitaui. Nam & denegare et,que ego summo amore amplecterer, cuiq- me carissimum esse sentirem, rem laudabilem praesertim Vehemeter cupiemti, multo durissimum mihi videbatur,& sumere faciendum,quod dissicile essicere esset,atq; absoluere,non existimabam esse hominis,qui iustam reprchensionem, quantum deberet, Vereretur. Sed post multas cogitationes tibi obsequens,laboremque,quem toties imponere mihi voluisses, suscipies statui experiri,quantum in hoc adiumentum afferre diligentiae meae possent studium illud,&desiderium ardens gratificandi, quae caeteris in rebus industriam homb
43쪽
num augere tantopere, atque acueres
Ierent. Petis igitur, ut aliquid scribam de morum, ossiciique genere, quod ego
potissimum rear conuenire in aula aeta
te m agenti homini nobili, &, quo omni in re honesta putem principi, qui casit,ita abunde eum posse satisfacere, ut huius consequatur gratiam,& aliorum adipiscatur laudem,exquirisq; plane iudicium meum, cuiusmodi debeat esse is, qui summi mereatur nomen aulici,
omninoque ita perfecti, ut nihil penitus Ussi deesse videatur. Quam petitionem consideranti mihi nisii maiori dignum
vituperatione Visum esset, beneuolentiam abs te meam requiri, quam ab alijs omnibus desiderari prudentia, dem fugissem hoc munus, quod essem Veri: tus,ne,si eo fungerer,temere facere ubderer cunctis, qui sciunt, quam Cile, e tanta, tamq; multiplici varietate ossicij ,&, quibus in principum domibuS nunc vivitur, morum absolutissminam, & pulcherrimam speciem tamquam florem posse excerpere.Nam siere facit consuetudo, ut idem arrideat
44쪽
nobis,& sordeat, Utque mores, habitus , ritus, modos, quos Vnum tempus in rebus quassi pretiosis habuit, aliud in vilibus numeret, α quos despexit una aetas,pro nihiloque duxit,aliasuspiciat, magnique aestimet. Ex quo eberspicuum, ad res nouas in morem inducendas,abducendasque a consuetudine tritas plus Vsum Valere, quam rationem, quarum utrae sint alteris perfectiores, qui dijudicare conatur,& statuere, is tape falsa opinione ductus allucinatur. Quam argumenti ad scribendum nunc mini dati cum cognitam habeam dissicultatem , multas alias etiam esse, non sim nescius, cusare me cogor,& relinquere testatum, huncerrorem modo muneris tam ardui sesceptio error potest dici tecum milliesse communem, Vt, si ob eum incurrendum mihi sit in reprehensionem, huius etiam homi nes intelligant ad te pertinere partem. Neque enim existimari sane debet, minori in culpa esse te, qui onus mihi imposita exis, quod sustinere, & ferre non
possim, quam me, qui in humeros id
45쪽
extulerim,&acceperim. Sed Veniamus d hoc,quod nobis est propositium , ag
grediamurque fingere si fieri potest in
aulicum talem, Ut princeps, qui dignus crit,apud quem sit,etsi prouincia, deditione sit non magnuS,longe maXimum , tamen esse illo se dicere possit minirithro. Non utemur autem in his libris certo aliquo ordine praeceptionum distinctarum, cuius in rei cuiusque institutione,& disciplina crebrior solet esse
usurpatio,sed ad morem multorum veterum gratam memoriam, iucundamque renouanteS sermonem quendam
CXponemus,quo summi pridem, singularesque homines perfectum aulicum informarunt.Cui cum non interfuerimus ipsi, sed vir amicissimus ad nos ei Britannia, in qua, cum haberetur, fui mus, post aliquanto reuersos fidelissi' me eum,Vberrimeque retulerit, cona-himur penitus, quoad facere potuerimus,ad memoriam ipsius reuocare animum, Ut cognoscas, quid senserint de hoc, quod quaeris , & statuerint digni summa laude homines,quorumquetu i dicio,
46쪽
dicto,dum vixerunt,ctincta in re sine ulla dubitatione facile omnium stare potuit assensio. Minime vero alienum invstituto fuerit n6stro;vt ad finem, atque exituna , quem spectamus, ordine fiat progressio si originem illius sermonis, aras inique paulo altius repetamus. Iti
Apennini appendicibus, quae ad mare Vergunt Adrianum, media quasi Italia Vrbinum uti neminem fugit) positum est urbs parua. Quae etsi undique cincta
est montibus,& quide non aeque amoenis ac forte sunt aliqui, quos multis in locis cernimus, tamεn tanto fauore incam, & benignitate propensi fuere caelites, ut no modo saluberrimo circun- fusa aere,sed etiam fertilissimo,uberrimoque frugum circundata solo abundantia circunfluat,& copia omniu om nino rerum ad vitam propagandam necessariarum. Scd felicitatum,quas meminisse de ea ,di commemorare possumus, maiorum hanc reor esse praecipu- aes,qubdinde a longo tempore ad nostram usiue memoriam optimi se
per principesciuitatem in ipsa rexerui
47쪽
quanquam i nco muni calamitate beti Iorum Italicorum quoddam tempus hanc etiam illis vidit orbatam.Planum id facere, ne longius abeamus, illustri possumus, &gloriosa memoria Ducis Federici,qui sua tempestate lumen Ixa- Iiae fuit. In vita manent integerrim atque amplissimi etiam nunc testes de eius prudentia, de humanitate, de iusticia,de liberalitate,de animo inuicto, inprimisque de disciplina militari, quae qualis fuerit, indicio sunt tantae victoriae, tot castella expugnata habita inexpugnabilia,tanta in expeditionibus celeritas,toties exigua manu maximi, rtissimique fusi, & fugati exercitus, nul alo unquam deniq; victum fuisse in pret
Iio, ut non sine causa conferre ipsum, atque aequare possimus cum multis an -xiquis, qui rerum gestarum gloria floruerunt. Is inter alia hoc etiam fecit dignum laude,qubd in montoso Vrbini, asperoque situ domum aedificauit, quae opinione multorum reliqua omnis Italis domicilia pulchritudine facile 'in
eamque cuncta Cpportuna re, tq;
48쪽
idonea ita instruxit, ut non domus, sed 1ub specie domus,ac figura Vrbs esse videatur. Etenim non modoreb.in quotidiano collocatis Asu Vasis argenteis, di pretiosissimis aut is ex auro,e serico, materieque e simili eam instruxit, verum
etiam innumeris eX marmore, aereque
statuis antiquis, diuinissimisque pict ris, & omne genus instrumentis musicis exornauit,reique plane nulli,nisir rissimae in ipsa, & praecellentissimae locum esse voluit. Congregauit in eandem maximis impensis, & sumptibus non paruam porro vim praestatissimorum, minimeque vulgarium librorum
Graecorum, Latinorum, Ebraicorum, quos cunctos auro decorauit,atque a
gento in hoc summam excellentia posnens magni domicilij sui.Atenim quinque,& sexaginta iam annoS natus, cum curriculum vivendi a natura datu com fecisset,laudatissimam vitam cum gloriosissiima morte comutauit, prolemque, quae decem annos c0mpleuisset, quamque solam marem, & matre Orbam haberet, ut Vrbinatibus impera'.
49쪽
prouinciae, ita cunctae qiuasi Virtutis parternae haeres esse videbatur, incipiebatque ab ipsa statim pueritia mirifica indole tantarum rerum expectationem de se cocitare, quantas de homine mortali sperare, fas esse non putabatur ita, Vt existimaretur,inter egregiae facta Ducis Federici nullum prestabilius esse,atque maius, quam, quod talem natum genuisset. Sed fortunae inuidia tantor virtuti,tam illustri cum gloria primum velut pubesceti omni conatu mox obstitit, ante vicesimum enim aetatis sitae annum Guidus tetris podagrae caepit ardere doloribus,quibus magis, ac magis manantibus latius breui tempore cum ctis artubus usqueadeo fractus fuit, de debilitatus, ut nec stare,nec loco mouere se potuerit. Ita Vnum de corporibus,
summatum pulchritudine: tum firmitate praeditis in ipsb aetatis flore deformatum fuit,& vitiatum. Nec Vero tamia hominis afflictione contenta fortuna, & satiata ita porro infensa ei, atque aduersa in omni instituto, dcconacii , fuit,
50쪽
fuit, i, quae essicere cupiuerit, raro fa- cultate fuerit cosecutus. Etenim,quanquam consilium sapientiae plenissimu, animusque inuictissimus in eo inessent, tamen,cum res Obij t seu bellicas, seu Dlias vel paruas illas, Vel magnas, atque arduas , nulla Vnquam ipsius incaepta
prosperos exitus , secundosque habuerunt. Testantur hoc multae eius,& Variς calamitates,quas tam vigenti animi robore semper ita tulit, Vt nunqua Virtutem a fortuna passiis sit vinci, quin potius tempestates huius, & procellas fortiter,sapienterq; despiciens in morbo ut sanus, in rebus aduersis Vt fortunatissimus cum summa dignitate apud OmneS,atque existimatione vixit. Etsi cnim corpore ita infirmo emet, ut dixi & debili,honestissimis tamen conditionibus sub clarissimis regibus Neapolitanis Alphoni, dc Ferrando minore, sub Alexandro VI.Pontifice,subVenetis item, & Florentinis militauit. Dein, cum Iulius II rerum potitus effet, bellorum regni Pontificij nomine gerem dorum dux fuit crcatus. Quo tempor a D v