Theatrum passionum : animae apertum in Caesareo-Archiducali Universitate Oenipontana

발행: 1721년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

non paucas pagellas, sed justa volumina plena TUI.

TEque unum referentia : non tamen eadem persequor,

quia TE nolle arbitror. Quod opus hoc tenue advexit, est nova Dignitas, ac Felicitas, ad quam nuperrime TE elatum a Romanorum IMPERATORE intellexi. Vicina ex domo conspexi exaltato ab Aquila REGULO omnium ordinum

gratulantium motus , ac erumpentium animorum in

plausus studium, quod a Sac. Caec Majest in Actualem

CoNsi LiARiuM Intimum auspicatillime electus fueris. Publica haec gaudia abripuerunt siecum Dedicationem limius opellie , ut omnium ordine TIBI gratularetur novissime a Supremo in terris MONARCHA collata decora, abunde ostendentia , quanto in ejus animo esses loco. Omnes igitur AFFEcTus ex praecordiis prorumpunt, TLBIque gratulantur in exsplicabili jubilo Celsiissimos honores omni jure jam dudum promeritos. Et utinam vocales satis essent, & publica satis professione Tuas,& multas, & magnas praerogativas depraedicare possenti tunc foret, cur non tam TIBl, quam sibi gratularentur

passiones animi. Privatae etiam rationes non erant studiosa indagatione conquirendae , quae persuaderent conatum meum

ΤlBI devoveri. Ut audeam Excellentiae Nominis TUI inseribere Philosephiam meam' est iplum Nomen TUMUM. Quo enim deserantur animi passiones , nisii ad

12쪽

illum . qui nomine, dc re vere est BERNARDuq dἰ-

cuntur pathemata esse monstra, quae vincere multis dis-ficilius accidit , quam ferocissimos domare leones. Motus primo primi illorum tam celeres sunt, tam violenti, ut nec humana prudentia praevideri, nec inhibebri possint. A TUA melliflua suavitate oportet, ut i cem impetrent, qua illuminetur eorum caecitas , prudentiam, qua gubernetur propria inconstantia, Si fortitudinem, qua debelletur earum crudelis seditio. Veneramur enim in TE has animi commotiones sine defecti-hus, turbines hos in perpetua malacia, &non miniis raro , quam illustri prodigio hostes istos humanae rati

nis ita potestati TUAE obedientes, ut ad omnem motum exspectent TUUM nutum, ac si ipsiae etiam forent men- te praeditae. In TE solo spectare licet TAE ATRuMPAssIΟNuM, ubi nec minimus ventus spirat sine rationis imperio, ubi humani assectus videntur exuisse naturam, ac mirabili metamorphosi in meras commigrasse virtutes. Et hoc passionum fraeno TE adeo Caesaris voluntatem TlBI devinxisse multi non vane autumant. Si quis tamen assultus passionis cor TUUM aggreditur, non

insurgit ille, nisi pro vario patriae statu. Congaudes bonis illius successibus, miniis prosperis affligeris, & malis ipsi imminentibus condoles. Has autem inquietudines condemnare audeat, qui patriae hostis appellari cupit.

Quid

13쪽

Quid igitur in obsequium horum mirabilium agam 3 nisi ut TIBI dedicem hanc de passionibus lucubratiun

culam Z quam minorem venerationem exhibere summae TUAS Dignitati, quam ut publice proclamem, TE vere esse illum, qui caeteros instruere possis, qUomodo pausionibus utendum , & eorum venenum in Antidotum convertendum. Suscipe igitur AFFECTus hosce meos,

quos in manus assumere jam justi pretii usura erit, magnumque videbitur, si dixeris, placet APFEca us illius, qui

totus est.

Excellentissimae & illustrissimae Dominationis Tuae

Humillimus, s Obsequentiusimus Giens ALEXANDER ANTONIUS GISLIMBERTI Tridentinus.

14쪽

Approbatio Theologica.

Omni Rege major est , qui se indomitosque animi as ctus

rite norit regere. Artem hanc regiam egregie docet 8cillus rat praesens ab A uctore , & a Propugnatore suo splendio da 8c illustris, a Patro no autem suo Illustrissima & Excelleritissima Lucubratio, quippe quem haec ipsa non jam Regulum , sed Regem in hoc maximum esse probat Sc demonstrat. Quis pro Win hanc neget dsgnissimam esse, quae in splendoribus genita lucem publicam aspiciat, & sub Excellentissimo , Illustrissimo, S per communem influxum omnibus benefico sidere servet perennem:

FRANCISCUS GAUN S. I.

Decantis.

Approbatio Philosophica.

THeatrum hoc ex passionibus animi constructum , ac orbi

litterato considerandum propositum , tam ordinata metho

do, doctrinae soliditate , ac eruditionis copia distinctum es , ut omnes, qui sese nJsse cupiunt, & actores 8c spectatorcs in eo es se , geilire debeant. Q Mare d gnissimum judico, quod pro omni Um utilitate , ac primi actoris , nempe Praenobilis & Doctissimi D. Defendentis Gloria in luce publica statuatur.

IOSEPHUS SCHREIER S. I.

Philos. ProfesI. Urd. loco

15쪽

Elenchus sequentium dissertationum.

In parte prima.

Dissertatio I. De passionum animi natura, eanimque amitate cum operationibus voluntatis. II. De partitione, & ordine passionum. III. De sede, in qua recipiuntur. IV. De Causis passionum intrinsecis.

VI. Expenditur causa finalis passionum. VII. De bonitate, & malitia praecipua passionum proprietate.

X. An saltem eandem minuat XI. Utrum fuerint passiones in JESU Christo , & quales ΤXII. An fuerint in statu innocentiae, vel etiam in statu purae naturae, & cujus indolis illae suerint ΤXIII. An, & quales dentur in plantis, & brutis '

In parte secunda.

Dissertatio I. De natura , proprietatibus causis, & essectibus amoris.

III. Explicatur indoles desiderij. IV. Quid sit suga λV. De genio delectationis. VI. De dolore.

VID. De desperatione.

16쪽

PARS I.

De passionibus animae in genere.

DISSERTATIO L

De passionum animae natura , earumque assin,

tale, & disterentia ab operationibus voluntatis.

S. I. De natura pasisionum.

E inprimis statim litterarum apicibus eum impo

l tuno quodam interpellatore colluctandum sit devocabulis, ideo sub qua significatione passionem usiirpemus censemus praemonendum. Non sumimus in his paginis illam Iatissime, prout quaelibet actio passio esse ι- frequentissimε defenditur ab iis, qui parco naturae genio se se accomodantes horrent entitates multiplicare sine urgente necessitate : non accipimus passionem pro qualibet receptione , tametsi nihil eorum expellatur , quae prius subjecto inerant, conformiter illius inclinationi , atque ita anima recipit aliquid de noVo, ut nihil pr terea amittat de bono sibi connaturali, quo sensit Aristoteli de ani ina t. Ia. Intestigere es quoddam pati. Qua etiam ratione aer patitur ,cum solis radijs illustratur,& divina pati dicuntur, qui cum Apostoloecstasi abrepti etiam post quatuordecim annorum Spatium adhuc re cordantur , arcana se Verba audivistis , quae non lieet homini loqui.

Neque signisicat nobis passio quamlibet rei receptionem conneXam. A cum

17쪽

eum remotione alicujus praeexistentis in passo , quando hoc non est perfectivum ipsius passi , qua ratione aqua patitur, cum refrigeratur. Sermo nobis in his assertionibus erit de hac passione, prout per eam denotatur receptio effectus disconVenientis, conjuncta per se cum ataiectione , ac destructione alicujus praeexistentis in passo juxta naturae leges & exigentiam, quo pacto Verbi divini humana carne vestiti Dei-eidium, Santiorum Martyrum torturae corporum integritatem corrumpentes a plebe passio vocantur : qua ratione aqua pati dicitur, cum, praese te igne calorem recipere cogitur. Huius igitur naturam jam e

ponere aggredimur. P o igitur es motin appetitus sensitivi ortus eω ima inatione boni veI mali si ibus cum aliqua insolita corporis immutatione. Hac descriptione maximorum virorum placita in unum conciliantur. Hoc enim significat Aristotelica definitio a. Rhetoric. cap. I. ita habens : isse Iussunt, quibus homines commoti di eren-rer judicant. Videtur quoad verbum desumpta eX D. Joanne Damasceno Lib. a. orthodoxae fidei cap. aa. aiente r Passio es motus virturis appetitivae sensibus ob imaginationem boni, vel mali. Et quid aliud sibi voluit D. Augustinus Lib. 9. de civit. Dei, cap. 4. quain id, quod nos afferimus, dum ita loquitur Z.motin anima, quos Graeci pa-rhi appeliant , ex LMinis quidam, ut Cicero 3. sicut perturbationeου dixerunt , alij affectiones , al, assecim , alij expressus passion

iocaverunt. Denique non alium , nisi nostrum sensium prae fert D. Gregorius Nyssenus disipui. de resurr. & anima cum sorore Macrina

ante medium his verbis : Pathi, id es asseri ι, passioneι , sive perturbationes , se motin animi, certo quodam Uu votantatis, se arbitri, , vel virtutis vel viiij seunt instrumenta. Sed ut apertius ista pateant, singula descriptionis membra partith expendo. Ante omnia igitur exsibilandi sunt Stoici, qui affectas nostros corpora quaedam, & animalia esse dixerunt. Id,quod de ipsiis quoque pathematis corporis ad deliria est reserendum, ad affectus item voluntatis, Sactus intellectus, ac harum facultatum habitus transtulerunt, ac Vim tutum chorum, ac scientiarum ideas nobilissimas in corporum , & animalium classem ignobilissimam redegerunt. Argumenta ad pudendi hujus & fatui placiti confirmationem, suae Seneca epist I 26. annot vit, sunt prorsus futilia. Ita enim Stoicorum secta ad probandum, affectus esse corporea animalia, argumentatur r ira , amor , tristitia, Vultum nobis immutant, modb frontem adstringunt, modb faciem dis- fundunt , jam ruborem evocant, iam fugant Sanguinem. Quid ergo ran dubitandum, passiones edo corpora i tam inaessestas corpori nox s

18쪽

De natura passionum animae. 3

eredis ab aliquo posset imprimi, nisi , eorpore praeterea mutationes

istae in corpore causari non possunt, nisil corpus tangant: quanta autem vis propensionum, ut imξellant, ut eogant, ut retineanti nonne timor retinet ξ nonne audacia impelliti nonne gaudium extolliti ergo vim corpori inserunt. Quidquid autem tangit corpus, corpus psse oportet juxta Lucretii Philasophiam Tangere, vel tangi, nisi corpus, nu apotest res.

Sunt igitur assectus corpora,siunt animalia appensia animali ratione praediato, sunt adulterinae hujus sipiritus appendices, sunt lupi,simiae, leones, ursi, utpote quorum opera, factaque imitantur. Apage monstrosiam istam fabulositatem; cessa , hlamanum animum in stabulum transformare. Non est humanus animus hydrae sipecies multa habentis capita , quorum unum quodque per se pugnet, per se noceat : non est chim cera, seu animal ex leone, & Dracone colligatum. At, inquis, agit passio, impetum habet: igitur animal est, do tibi, suum passiones impetum habere; at suum proprium non habent; ex animo ille oritur, & ob contactum corporis , connexionemque in illum derivatur. Si Stoicorum stultitia reciperetur, non tantum passiones, sed etiam Virtutes, & viatia animalia essent; quia eadem nobis indicia praestabunt. An nunquam attendisti, quantum oculis det vigorem fortitudo Z quantam intentionem prudentia ξ quam modestam quietem reVerentia Z quantum rigorem severitas Θ igitUrne virtutes erunt corpora Θ igitur si ex injusto aliquis fit justus, ex temperanti intemperans, ex forti imbellis, non perseverabit esse animal, quod primo esse coepit; in aliud transire licebit.

Ultra res ista procedet: omnes scientiae, omnes Cogitationes erUnt animalia, quod non nisi delirans recipiet animus. Manet ergo solum antimum in varias figuras eonverti, non esse toties aliud animal, quoties

aliud facit; nec illud, quod ab animo fit, inter animalia esse numeran

dum.

Motus nomenclaturam prim5 dedi passioni; quia anima intuendo bonum , & malum, ut objecta sibi propria huc, illuc transfertur vel hvero, vel etiam subinde tantum ab apparente in rebus, quas admiratur. Incipit hic motus in sensibus externis , qui omnis cum Vi quadam motrice conjunctus videtur ; quae enim siensiim deliniunt, gratam , quae offendunt molestam commotionem efiiciunt, sicque Voluptatem, &dolorem , quasi naturales affectus , toto corpore diffundunt. Tum Vero Voluptate quadam pars externa affecta perfunditur, cum facile.& perfecte operatur, quia hic omnis appetitus finis judicatur: ubi vero illa operatio impeditur, tum affectio molesta , & doloris nomine ple-

19쪽

4 'Pars L Dissere. L

xumque donata subsequitur. Sic omnis continuitatis in eorpore inter ruptio dolorem . ut restitutio in integrum Voluptatem creat. Sic transitus a sono asiperiore in leniorem jucunditatem inducit, quod sensorium. Ru Organum auditus demuleeat, auferatque molestiam. Affectus isti sensium externorum, scili et doloris, & Volcipiatis, quique diffusi sunt per tactum toto corpore, pertinent ad appetitum naturalem, & cum citra ullam cognitionem praeviam excitentur, passiones proprie vocari non debent. Quia tamen objectorum impressiones per externos sensius ad interiorem traductae notam aliquam boni, aut mali, commodi, aut incommodi secum ferunt adjunctam; ideo in appetitum animalem dicti metus dimanant, affectusque interiores procreantur. Secundo passio est motus potius appetitus, quam Virtutis apprehenssivae tam imaginatricis , quam intellectualis; neque iterum audienda est Stoicorum schola, quae dolorem S gaudia, caeterasque animae propensitones esse solum judicia quaedam, & opiniones frivole somni bat: V. g. dolorem esse opinionem praestentis mali, in quo demitti, comtrahique animo justum videtur metum opinionem impendentis imfortunij, quod intolerabile judicatur. Non alio opus fuisset ad explodendam hanc fabulam , quim ut Chrysiippus Stoicorum princeps Phalaridis tauro inclusus fuisset ad se

tentiam suam comprobandam: certo momento temporis Crassus error

unacum fumo evanuisset. Fundamentum hujus rei est, quia actio potentiae apprehensivae tota absolvitur exprimendo simulacra ectypa objectorum, circa quae versatur, &in his sistitur tanquam in termino suo ultimo. Igitur ex his operationum generibus per se non subsequitur transmutatio organi corporei, ade6que neque passio rigorose accepta. Qubd si vel ob nimiam phantasiae attentionem , nimiam intensionem, aut diuturniorem continuationem virtus apprehensiva detrimentum patiatur, aut ad corruptionem silccesint organum disponatur, id habebit se tantum per accidens, causisque erunt assignandae, aut dissipatio, aut affluxus nimius spirituum, & aliorum humorum. Sic eum proportione res contingit in aliis potentijs aegre post defatigationem operantibus ; sic languorem conciliat diuturna lectio librorum, tum ex defectu spirituum, tum ex laesione organi proveniente a nimio spirituum affluxu, qui cum sint temperamenti calidioris, facise inflammationem org ni inducunt. Propterea rubentes ex nimia lectione oculi . calor intensus capitis, & dolor, ac languor, seu fastidium ulicrioris laboris. Ecomtra Vero Operatio potentiae appetitivae peragitur prosequendo , aut fugiendo objecta ipsi ab imaginatio proPossita. οδ quo accitur motus ia

20쪽

De natura Passionum animae. s

corpore requisitus ad obtinendum, vel ad obiectum reliciendum. Ob

hanc rationem appetitui sensiitivo, tanquam supremo totius compositi 'oeconomo , Obtemperant ad amussim omnes aliae vires in animali reperibiles, atque ab ipso moventur ad suas sunctiones in utilitatem totius rite obeundas. Hanc autem obedientiam a siuis stibditis impetrare non poterit , nisii prius moveat organUm corporeum a natura destinatum ad .actus appetitus eliciendos: inducta vero semel agitatione immediatam organum proprium, facile motum in reliquas corporis partes emanare .conspiciet. Constat igitur rationem passionis tantum a delirantibus in

apprehensilva virtute quaesitam fuisse , cum illa in sola appetitiva inveniri possit.

Tertio quoque falluntur collocantes motus patheticos in appetiturationali, qui eadem res est cum Voluntate. QuamVis enim in Voluntate iidem actus circa bonum, aut malum sensibile merceantur, quibus appetitum sensitivum infestari conquerimur , amoris scilicet, o dij, desiderij, fugae&c. motus tamen isti in altiori longis siphaera sunt constituti, quam ut ignobili passionum turbae se commisceri patiantur. Que admodum enim in Deo exulare debent omnes illi affectus, qui boni alicujus absentiam, aut egestatem indicant, Veliupponunt , & removendum est, quidquid limitationem , aut defectum involvit , ita , ut sacri codices sermone tantum ad nostram imbel licitatem accomodato , &non tam asse tum eo tropo, quam effectum significant, quando Deo interdum passiones V. g. erga bonos faVorem, adVerSus improbos ultionem, iram , Zelum , indignationem , & quae sint amnes loquendi formulae ., tribuunt; adeoque primus omnium motor necessario immobilis est cogitandus: ita pariter anima secundum se spectata expers censenda est omnis passionis stricte sumptae. Testatur enim nobis experientia, tam saeph tumultus hosce seditiosos antevertisse liberum Voluntatis exercutium , ut saepius imperium dominatricis hujus reginae a pertinacissimo Passionum furore fuerit superatum. Quando vero facultas rationalis ab impulsiibus externis libera se ipsam determinat ad amplectendum, aut aversandum, quod intellectus ciare percipit, tunc quasii regio solio insidens, quaecunque patitur , ita recipit, ut propterea nihil eorum deperdat, quae sibi juxta naturae ordinem pro permanente dote sunt attributa, potestque tunc illo axiomate gloriari r Elephas non capit muscas. Hac de causa nemini mirum videri debet, quod Philosophustam saepe in libris Physicorum animam immobilem esse stribat ; operationes enim animae , corpore separatim inspectar, quibus vel absque ulla specie ma- eriali , quaecunque obiecta contemplatur, aut unam rem potius ample-

Δ 3 ctitur,

SEARCH

MENU NAVIGATION