Theatrum passionum : animae apertum in Caesareo-Archiducali Universitate Oenipontana

발행: 1721년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ctitur, quam alteram ; hae, inquam, operationes exercentur sine ullo ab organo corporeo influxu , ideoque nullo mutationis inquinamento maculantur, quo corpora ignobiliora redduntur; sed tantum adjunguntur , quae alias ipsius naturae proprie congruunt. Scio , Voluntatem pos se imperio quodam siuavi & politico, non tamen despotico imperare, aut funditus tollere truculentiam p assionum: patet nihilominus, & inserius magis declarabitur animam ad hoc uti solere appetitu sensitivo tanquam instrumento , qui frequentissime instar belluar indomitae iussis refragatur aequissimis. Subsint ergo haec animi pathemata jurisdictioni supremae voluntatis ; nunquam tamen, ut filii, pro patre agnoscent Voluntatem. Non tamen dissiteor hujusmodi operationes in anima rationali tanquam sede immediata partialiter recipi; cogit enim veritas actionibus vitalibus substratum vitale assignare : resipectu tamen illarum anima non se gerit, ut spiritus, sed materiae larva obtecta incedit. Quarib additur , ejusmodi passiones ortum suum ducere ex imaginatione boni, vel mali sensibilis. Scit nempe perbene facultas imaginativa appetitum ab origine sua coecum esse, non posse ferri in incognitum, &sicut repugnat audire sine auribus, Velle line voluntate, ita implicare sine boni cognitione amare: novit se arbitram in hoc regno tantum posse imperare , quantum proponit. Ideo calidissimae lente instar ex omnium sensuum collibus corrogat pellaces rerum imagines, quibus plena appetitum aggreditur, esimque tot stimulis urget, quot sunt incitamenta pulchritudinis, aut deformitatis , quas nudas postmodum animae proponit. Appetitus sensitivus ex se ipso adeo favet propriis inclinationibus , ut nulla sint, quam non benevole sequatur. Quhil si insi- per auxilium ipsi aliunde ameratur, moVebit tempestatem , Ut Ventorum turbo decumanos excitat fluctus. Non opus est, Ut bona aut mala, a virtute phantastica repraesentata, sint Vere talia, qualia apparent appetitui ; confidit iste nimis temerarii ; credit omnes propossitiones, quineas prius ad examen reVocet; non videt in tot tenebris alijs facibus praelucentibus , nisi quas ipse promeri, totumque se illius curae committit. Si ipsis scientiae, quae pro objecto veritatem sibi assumunt, ingeniose nos fallunt, cum inter ratiocinationes saepe sophisticae cavillationes det gantur; quid fallaciae apud lumine orbatum appetitum obtinebunt phantasmata Z certe Vana & levia pro gravissimis, festucam pro palea ostendent; impellent ad currendum post Ohjecta ostensa, si similitudinem Q-lum boni praesieserant, ad fugienda illa, quae apparente colore mali Vestiuntur. Succincte adstipulatur Epictetus hisce: sepius opinione, quam re turbamur. Cui nervovus adhuc accinit regius Psaltes psal. 3 8.

22쪽

De natura passionum animae. 'rumtamen in imagine pertransiit homo , sed es seu ra conturba

tur.

Ultimo denique subjungitur haec clausula , qudd fiant ista tanto

cum impetu, tanta cum Violentia, ut necessario in corpus inducatur insolita aliqua mutatio. Hoc adeo Verum est, ut si motus isti sapienter moderati forent , nec praeter Ordinariam Viam excederent, passionis naturam non essent sortiti. Pone enim motionem quamlibet spirituum& sanguinis vocandam esse passionem ; fieret ergo, ut citra passionem nihil homo velle posset, cum nulla esse possit in hac vita spiritualis affe-bio amoris, aut odii sine motu appetitus siensibilis, & agitatione spirituum, quemadmodum nulla intellectio sine imaginatione r hoc autem est contra torrentem ; cum omnes supponant ut certum, fieri quaedam ex passione, quaedam sine illa, & quaedam contra passaonem irritantem. Prae aliis hoc advertit D. Damascenus loco siperius laudato. Leves motus , atque hujusmodi, ut nusium siui siensem praebeant, nondum passionum nomen obtinent y magnitudinem enim, quae alicujus momenti sit, habere debent. Non incommode res sic explicatur. Quemadmodum in maris motibus est alius aurae tenuis, alius concitatior, alius Vehemens, quique horrida tempestate pontum a fundo cum incolis piscibus, &arenoso sabulo verrat: sic in animorum agitationibus quaedam simi leves, velut initia, quaedam surgentis motus, dc proprie affectiones dici debent:

sequuntur Validiores, quibus concitationis, commotionis, aut passionis nomen recti aptatur: denique superVeniunt, quae animum unive

sum consutiunt, de rationis sede, &judicij statione depellunt, & vero

vocum rigore perturbationes appellantur. Ratione naturali res satis i culenter sic ostenditur, quando emectus deprehenditur valdε remissius, etiam modica subsequitur transmutatio corporis; hinc cito unusquisque ad genium redire solet, & tale sibi conveniens temperamentum recuperare, ut nihil detrimenti passus esse videatur: male ergo talis motus inter passiones civitate donatur. Quod si tamen per decursum affectus, quantumcunque tenuis non deponatur. Sed diutius perduret, aut repetatur saepiuscule non interpositis diversis aliis pathematis , & non directe contrariis , succrescet necessario perturbatio , & quae ab initio nullatenus, aut vix inter passiones

numerabatur, per decursum , & rem& nomen sibi vindicabit. Con- naturale enim est cuicunque affectui, ut invehat in organum corporeum humorum temperamentum & dispositionem sibi optime faventem, eamque stmper augeat . ut rivuli madora numina. de quibus ille cecinit:

23쪽

Quaque venit multas Accipit amnis aquas.

ex quo rvrstis perturbatio praeexistens majores Vires assumet , & sic mixtura temperamenti per conditionem affectus , natura autem affectus per complexionem temperamenti sese mutui juvabunt, & continua au menti hinc inde vicissitudine insiurgent. Quis ergo Obstupestat, muliatos ob hanc causam quam plurimum nocumenti passos fuisse, qui diutium pertinaciter alicui cogitationi tristi aut hilari inhaeserunt, atque affecies semel hausto sine fine indusserunt Z quis miretur , non nullos etiam in eidis e in amentiae barathrum, destructo irreparabiliter organi temper mento : tametsii passio in sua origine surrexerit ex levissima vena ξ Moiatus autem iste in litus corporis observatur primarib in humoribus, sc licet in sanguine, & spiritibus , qui tum in Venis, tum arterijs, tum nervis animalis contenti in ijs , tanquam in canalibus a natura destinatis,

huc illuc disturrunt. Non loquor hic de sanguinis peri cyclosi, vel circuitu , quo forte nihil illustrius detexit saeculi elapsi solertia, quamque se anno 1638. in Galliis docuisse perhibet Honoratus Fabri ; de hoc, i quam circuitu hic non loquor: sed de multiplici illo Languinis motu mihi sermo est, quem diversiae passiones ciere solento Sie aliquando sanguis

exteriorem superficiem deserit; hinc pallor , tremor, frigus: non numquam,eo ubertim affluit; hinc rubor, ardor, Oculorum splend0r, quae variae motuum rationes suis locis singulatim stini disicutiendae. Et verbrubori; accessio quid aliud, nisi sanguinis appulsum Z pallor vero ejusdem subductionem dicere potesti Neutrum autem sine motu contingere posse, est palam. Imo ita non nunquam sanguis moveri videtur, ut versus circumferentiam ex arteriis excurrat, Veliit in irae, pudoris &gaudij motibus contingit. Aliquando autem secus accidit, ut nemph hcircumferentia VersuS centrum quod Cor jure Vocari meretur. Ex v nis adducatur, ut in moerore , timore, Odio, &c. Cum autem sanguinem a se ipso moveri sit impossibile, utpote qui nec animatus esse defenditur, nec alia Vi pol leat , quam ea, quae coeteris liquoribus competere adstruitur ; ideo adhuc aliquid investigandum, quod ad hunc potius, 1m ad illum motum possit determinare. An dicemus omnes affectus, quos in sanguinis motibus observamus, spiritibus esie tribuendost sed cum sipiritus isti aliud non stat, nisii rarescentis sanguinis portio; cum sanguis ipse in animis sit, eodem jure dicendum erit, quod potentia motrice per Vasbrum angustias quoquoversium se se extendendi sint privati, sicut Linguis a se ipso per totum corpus non diffunditur. An Languinis motum, qui passiones comitari solet, ad animam rationalem referemus

24쪽

De natura passionum aNim . 9

At clim agitati humores animae imperium siepe non audiant , &sianguini anima minimi insit, haec immediate impetum imprimere non valebit, neque ad hoc asylum licebit recurrere. Igitur praeter humorum aestum alia adhuC int a Cersenda, quae in passionum insiurgentium turbine inquietentur. Sed amabo quid passio in corpore non commovet ξ & primo quidem ipsius vitae fontem, cor nempe aggreditur, quod Vario pulsu aperti indicatur, qui in ira magnus, altus, & frequens; in timore frequens, & intermittens; in gaudio magnus & tardus , in tristitia parvus , & tardus deprehenditur , qui motus ab alio, quam 1 systoles dc

diastoles diversitate derivari non potest. Impctuntur Violenti vasa arteriarum & venarum ; quonam enim alias pacto fieri posset, ut in timore, & dolore sanguis VersuS cor retorqueretur, reptatu lubrico, serpentino, vel undulato Z Coguntur etiam per haec symptomata sese explicare, vel contrahere Vasia capillaria; unde sudor, frigus, tremor, pallor, rubor &c. ex quibus tanquam certissimis signis aeque bene colligimus passionem, quae cor opprimit, quam Medici ex arteriarum pulsu aria gumentu morbi desumunt, qui corpus infestat. Si enim capillares arterias contrahi contingat, totus fere flanguis in carnes effustis 1 venis exsugitur; & cum nullus alius in prioris locum succedere valeat, pallor & frigus , ac carnis depressio nascetur. Si autem capillares venas contrahi accidat, magna sanguinis copia eX arterijs in carnium fibras effundetur,& modica h venis contractioribus eXsugetUr , qui carniS ruborem , tu- morsimque facilε formabit. Si Vero Venarum Oc arteriarum eXtremi canaliculi arctissim ε comprimantur, copiosius sudor stillabit exporis, trem 6rque cuticulae micabit. Quid in nerVis, in musculis, quid in alvi intestinis, in hepatis, &siplenis fibris, quid di aphragmate, pulmonibus, trachea, lingua , oculis passio non esticit Z quid in ventriculo, vesica aliisque organis , de quibus honeste loqui non possumus, quid in facie, Ore, toto Vultu affectus praestet, explicari Verbis vix potest, lices nemo sit, qui hoc ignoret. In tam terribili omnium partium tempestate ab affectibus excitata, si quis animam corpore inclusam consideret, saxeus sit oportet, nisi intimis visceribus illius conditioni miserandae compatiatur. Quam impius , & sacrilegus demum fuerit Rex Nabuchodonosor, si tamen nobis

inter sylvarum umbras obvius factus fuisset, exuVijs ferarum involutus, supremus quondam monarcha in monstrum sequi ocum conversiis, dc pulverulento faeno pastus, oculos nostros ad lacrymas, Viscera ad teneritudinem commovisset. Ah quanto nobilior est anima rationalis, ad

diadema perpetuum, ad immortale imperium nata i originem suam du- η ceas

25쪽

Pars I. Dissert.

eens de vitali sonte ipsius Deitatis r Trinitatis consilio excellenter coniadlia , ut ex consultatione artificis innotesceret pretium operis i & animam hanc, ad ideam Divinae essentiae, tanquam ectypon ad prototyponelaboratam, sub tyrannide passionum tanquam vilissimum mancipium siccis oculis intuebimur i Verum est,eam, Quando omnis affectus expers quiestit, instar aquae tranquille stagnantis sedatam esse; at vero, quia

nihil in eam magis agere potest, quam corpuS intima unione annexum ;ideo, clim humorum affluxus rei aut molesta aut iucundae incursi commoventur, dum fere, ut aqua lapide injecto, motuum recurrentium velut undulatione quadam agitatur. Aistierit appetitum sortuitus aliquis dolor; quales tunc eliciet anima cogitationes t an permittet tunc illi libertatem applicandi se negotijs serijs i Verificabitur potius magni A gustini philosophia r Istae naturaliter rapitur intentio mentis, ubi est vis doloris. Quod si vero non in unam tantum, sed in integram passionum legionem anima incidat, Deum immortalem l quasnam strages tigrides istae sanguinolentae non dabunt Z quomodo instar bruti alicujus ratione carentis illarum Eevitiei praeda eadet Z Medaea id fatis experta, quam Tragoedus sic furentem inducit: Medaea nunc jum. crevit ingenium malis. Mox iterum pudore perfusa dissimulat, quod prius coneoXerat, proponit iterum alia, sed vix dissimilia, donec seposiEa omni in prolem teneritudine specioso praetextu habenas rabiei laxat.

Iruidquid ex illa tuum est, Creu peperit: placuit hoc petuagenin, Meritoque placuit. Ultimum magno scelus Animo parandum est: liberi quondam mei, Hos pro paternis Aeleribus poenas date.

Audaciam furore commota excitavit; mox quasi ipsam poeniteat admis si furoris, Verecundiam , metum, & misericordiam sipirat:

Cor pepulit horror, membra torrescunt gelu, Pectusque tremuit, ira disces' loco:

Materpue tota conjuge expulsa redit. Egone ut merem liberum, ac prolis mea Fundam cruorem ' melius: ah demens furori En quomodo, veluti classico canente rabidi canes impetum in animam fecerint, eamque suis latratibus, sivis morsibus dilaceraverint, dilania

verintque. Melius igitur est homini neque dolectari, neque dolere len-

26쪽

De natura pessionum animae. I r

su corporeo; tunc enim anima tumultu Vacua, & quasi se Ipsa reclusa perfrui potest spiritualium suorum bonorum gustu & dulcedine.

tionibus voluntatis.

. Olligo etiam non nullos saepius hallucinari, dum assectum volunt - tis ab appetitus motu sussicienter, ut guttam ab aquae gutta, non discernunt: cum enim assinia communibus & simiIibus gaudeant nominibus , ac sicut passiones audiunt nomine amoris , desiderii, laetitiae, sic pariter de sapientiae amore quae haud dubie non est rebus sensibilibus annumeranda) Iegamus Sap. 8. Hanc amavi, se exquisvi a ju

ventute mea. Sic etiam Voce tenus Confundatur concupiscentia cum

desiderio ab eodem Sapiente: cap. 6. Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum: cum similia deducantur ex regiis hymnis , Ut Psal. II 8. concupivit anima mea de aerare,st cationετ tuas:& inferius et ecce concupivi mandata tua ς ideo facillimε incauti in errores Iabuntur. Rursus quamvis nihil vetet, affectus voluntatis sine ulla 'iteratione elici; non raro tamen inter se amicabilissiccessione sunt conjuncti, &eo ips6 magis idonei, si non ad nubiIum inscitiar errorem procreandum, saltem ambiguitatis nebulam elevandam. Haec assinitas adhuc magis viget in affectibus , quos nomine irascibilis facultatis exprimimus , quatenus istorum ossicium quodamodo est comparare bonum cum malo, & maIum cum bono, atque aIterum alteri praeferre eXmotiVis invicem connexis. Comparare autem, unum aIteri praeserre phi-Iosophicae pallestrae revocant ad munera inteΙIectus , & consequenter ad Voluntatem. Ideo actus appetit us sensitivi specialiter participes illius modi tendendi in objectum , accedunt propinquius ad actus animae rationaIis; ut audacia , timor, desperatio &C. Dissentiunt tamen &genere,& specie pathemata ab actionibus, quae Voluntati iure adscribuntur. Hae enim lenes, placidae, tranquilIae, illae sunt concitatiores, tum bidae &c. non secus , ac intellectiones purae dicuntur, quae eX lumine naturali veritates potissimum 1 materia secretas contemplantur; imaginationem autem vocitamus, cum ex sensuum occasione aliquid percipimus: sic volitionis nomine inteIligimus impressiones, ex libertate a

summi boni auctore indita, profectas; perturbationes autem animi a B a pella-

27쪽

Pars I. Differt. I

pellamus, quas eum sanguinis,syirituum, aliorumque membrorum commotione probe sentimus , perspicimusque . quid in nobis praestent. Fatendum quidem est, mentem nostram nihil Percipere, Voluntatem nul- Ium actum elicere, citra aliquam si irituum in cerebro agitationem. Ex lege quippe a Molitore naturae sancita, ita anima cum corpore est coniuncta, ut motus animi etiam illi, qui ad corpus non referuntur, quaedam spirituum commotio comitetur ; adeo , ut etiam ipsium amorem justitiae, aut virtutis certa sanguinis agitatio sensibilem efficiat, & rerum intellectualium pereptionem impressa phantasiae Vestigia roborent. Sed hic humorum fluxus , qui actiones voluntatis conssequitur, placidε, tranquille labitur ; ubi econtra in propensionibus appetitus sensitivi

adeo vehementer extolluntur , tumultuanturque , ut vix animus itficiat ad eosdem in ordinem redigendos , tempestatεmque sedandam. Imo si adhuc longius progredi voluerimus, in iesis passionibus reperiemus, unam altera majori fremitu sievire, & animal a statu connaturali, ac dispositione conformi dimovere. Ita gravius laborabit, qui tristitia opprimitur, quam qui prae gaudio , & laetitia tripudiat; quia gaudii affectus sanguinem per omnes corporis partes distundit, quem tristitiae angustita ad interiora contrahunt. Quis autem i orat sanguinis dispersionem per corporis membra minus animali viventi nocere, quam arctiorem eius compressionem Θ cum massa sanguisera, prout etiam involvens lympham, & bilem, servire debeat animali pro alimento proximo , ideoque sui disipensiatione per vasa totam corporis regionem foveat. Ex opposita autem ratione, ubi vitalis ille rivulus in contractis partibus, quasi in quadam cisterna stagnabit, parcior erit nutritio, &Cum organa perpetua transspiratione plurimum de sua substantia deperdant, si rorulenta alimonia de novo appossita non restaurabuntUr, eadem labefactari necessh erit. Rationem a me si petas , cur passiones animales in plerisque majores Vires exerant, qu m assectus Voluntatis circa bona sipiritualia , hanc assero principalem. Bona solo intellectu percipienda non aliter nobis innotescunt, quim famulitio sienssibilium rplerique autem haerent in prima horum superficie, nec mentem applicant, ut subtiliori meditatione bonorum spiritualium nucleum eruant, eaque in perfectum meridiem educant. Hoc didicimus ex Jetemia r Nullus est, qui recogitet corde, cujus vestigils inhaeret stapiens cap. 9. Corpus, qMod corrumpitur, veravat animum , se terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Sensibilium econtra tam bono, Tum, quam malorum clarior in nobis, quia intuitiva cognitio splendet,

ad quam majorem apprehensionem nihil connaturalius, quam parem,

28쪽

De partitione ω ordine 'assionum. I 3

& sortiorem appetitum oriri. Quod si tamen facultas intellectiva inti mius scrutetur sium objectum, quam sensus suum comprehendat, nee haereat tantum in exteriore accidentium cortice, sed ad substantiam us. nue pervadat: Cumque eX altera parte bona intelligibilia sint longε praestantioris naturae : ideo sicut visus intellectualis praeoptandus est visui corporeo; & sicut homo praeeminet brutis ; ita major erit affectus rationalis , quam proprius appetitui sensitivo.

DISSERTATIO ILDe partitione , & ordine passionum.

g. I.

De partitione passionum.

MIrandum prorsiis est, animam, quae perspicacitate sui vissis pervenit ad intuenda alia omnia ; excaecata tamen sit ad seipsiam clarε cognostendam , nec satis distinctε se possit supra proprias reflectere operationes. Nihil est in naturae thesauris adeb absconditum nihil adeo arcanis involutum secretis, quo ipse non penetret, quod sua solertia non detegat. Rimatur visicera universialis omnium matris, terrae scilicet, fertur in incognita subterranei mundi regna, ad quae olim Proserpinam h Plutone raptam fuisse, Poetae fabulantur: cognoscit quomodo humidum unctuosiam continua coctione, & digestione depuretur Iutuosis recrementis, filiretur, sublimetur, ac tandem in argenti Venas fixetur: scit sympathiam & antipathiam quatuor clementorum, quomodo in altum tollantur vapores , condensientur in nubes , dispergantur in pluvias,& emicent in fulgura, non fugit ipsiam ulla pars proprii corporis, sive illa sit tenuis ductus thoracis, live subtilissimae in messenterio Venae lacteae, sive aliud quidpiam, quod sua crassitie capillum non excedit: dividit, & crudeli artificio omnia dissecat membra, ut singulorum proprietates accurate addiscat. Interea tamen deest animae notitia rerum, quae in intimis ipsius penetralibus euduntur: notae sunt ipsi functiones aliorum, circa proprias penitus caecutit. Ut nihil lamenter, quod incertis solum conjecturis comprehendat suae naturae eXcellentiam,

nisi maius ipsi auxilium , fidei consiliis praestetur; de hoc solum hic conqueror, quod ipsis etiam animi passiones in profundo abstrusiae celentur.

B s et Sit,

29쪽

sit, quod suis stimulis imprimant quaedam sensibus stigmata; characteres

tamen isti adeo nondum sufficiunt, ut natum scrutatores Philosophi nequidem in eorum numero statuendo convenerint. Stoici cum Horatio illos ad quatuor revocaVerunt. VoIuptatem

scilicet, dolorem, cupiditatem, & metum, juxta illud Horatij Lib. epist. 6.

Gaudeat, an doleat, metuat, cupiatve, qui ad reme A quibus non multum discrepare videtur Plato, qui in Theoeteto sub persiona Socratis sic loquitur: siensium haec nomina sint, visius , auditus , olfactus , gustus, tactusque frigidorum & calidorum , quos sequuntur Voluptates, dolores, cupiditates, atque timores. Sequitur

hanc divisionem Troiana tuba insignis Poeta lib. s. diei l. sub Anch sae persiona statuens mundum sin*ulas que ipsius partes divino informari

1piritu, ac moveri, speciatim Vero hominUm animas eX eo esse oriundas, suosque motus in corpore tanquam tenebris inclusas, pati, unde vix auras, coelestemque patriam possint intueri. Hinc cupiunt, metuuntque , dolent, gaudent Ne, nec aura

Reficiunt claus tenebris, O carcere caco. Aristoteles nullum iniit certum assectuum numerum; sed ut occasio tulit, varid eos recenset. In Ethicis supremas omnium passionum classes decennario numero dirimit, nulIa fugae, aut sipei fact1 mentione, quas alij ubique suggerunt. In Lib. Rhetoricorum tredecim recenset omissa verecundia. Galenus reducit eas ad octo differentias. Apud Tullium Tuscul. quaest. lib. q. , qui non tantum Romanae eloquentiae , Verum etiam Romanae Philosophiae Princeps est appelIandus , habes quatuor affectuum genera. Ultimis temporibus Renatus des Cartes longissimam instituit seriem ; ut sic non tantum sit diversia apud diversos passionum combinatio , sed etiam diversa apud eosdem variis in locis observetur. Celebrior, & magis operosa multorum divisio est appetistus sensitiavi in concupiscibilem & irascibilem, ex qua desumunt, passionum alias ad concupiscibilem , alias ad iraseibiIem potentiam eme revocandas. Ponit hanc differentiam Philosophus lib. I. Rhet. cap. IO hisce Verbis et

petitiones irrationaler id est appetitus sensitivi) sunt ira, ct cupiauitas. Similla tradit Ethic. cap. I. inquiens: Oportet autem se ob aliqua irasci, in nonnusia appetere. Meminit etiam hujus partitionis Bothlemiticar Cryptae incola D. Hieronymus , cum in caput I 3. Math. ait: In ratione sto deaminprudentiam e in irascibili odium vitiorum in concupiscibili desiiderium virtutum. Tantorum virorum auctoritas cui sensus communior adstipulatur , sulcitur hac ratione. Res bonae

30쪽

De partitione ω ordine pulsionum. I S

duobus modis expeti possunt, sicut S mala dupliciter repudiarii Primbut bonum facile obtinibile , vel saltem praescindens a dissicultate: Secundb ut dissicile obtentu , ade6que tam arduum, ut absque Victoria dissicultatis resistentis haberi nequeat. Non quod ipsis arduitas obtinendi tanquam ratio ObjectiVa terminet appetitum sensitivum, eumque ad accedendum invitet; hoc enim esse impossibile constat: Sed quia bonum sic aliquando expetitur, ut per eam prosecutionem animal reddatur expeditum ad superandas difficultatas, si quae in procuratione boni for- occurant. Ubi tamen animadvertendum,non sussicere quamcunque difficultatem, qua objectum est circumvestitum, ut arduitatis nomine veniati si enim exiguum molesti e septum sissiceret, Vix ullus inveniretur actus concupiscibilis, cum ViX ullam rem amore prosequamur, in qua adipiscenda non modica saltem difficultas se se ingerat. Similiter contingit per appetitus fugam repudiari malum duobus modis: uno modo. ut malum absoluth, altero ut arduum ad declinandum. Jam Vero quis dubitabit quin duo affectus diversam inter se naturam sortiantur ob respectum ad bonum secundum se, & alterum superativum magni obicis,

cum ipsa objecta ob dissimilitudinem hanc inter se dissideant ξ nempe vi

tutis irascibilis effectus sunt ex innata indole pugnaces, contentiosi , aspiarantque ad victoriam obstantium repagulorum; ut quando famelicus leo ferocientis tauri carnibus exsatiari expetit rpathemata Vero facultatis concupiscibilis sunt genii magis pacifici, & quieti, ut quando ovis virentia ad pedes gramina affectat. Hanc utramque facultatem humano statui valde convenientem esse, ex eo probatur, quod cum plurimae Myriades malorum in mortalium vitam pro sua conditione frequentissimε incidant; bonorum econtra seges plerumque aridd succrescat; exinde oportuit hominum vires creberrime incitari tum ira, seu impatientia ob mali praesentiam e tum cupiditate ad absentia bona conquirenda. Ex biformi hoc monitro appetitus concupiscibilis, & irascibiis, quod eodem sinu concludit duos gemellos, sibi invicem summe adversantes, scilicet affectum unum mitiorem, & magis compositum, alterum con- Citatiorem, & su entem, ex hoc, inquam, biformi monstro reliquas pansiones originem lxahere reputant. Quemadmodum enim de Iernea hydra commenti sunt Poetae, quod rescisso uno ex septem capitibus, statim alia duo in prioris locum repullulaverint: ita pari modo ex concupiscibili,& irascibili tot passiones sobolescunt, quot numerantur motuS animi, qui circa bonum, & malum capita extollunt. Atque ad appetitum concupiscibilem sex reseruntur, scilicet amor, & odium s demerium, et caudium, elatristitia: In irascente autem quinque comprehenduntur :

SEARCH

MENU NAVIGATION