장음표시 사용
111쪽
xeno ellio infirmorum obsequiis suae vitae residuum mancipavit. Thomas autem eum inter assidua pietatis opera , atque omnigenarum virtutum exercitamenta tamquam illibatum lilium inter medias hujus mundi spinas atque Ralebras ad 29 suae aetatis annum ineontaminatus pervenisset,
probe sciens vir spiritu Dei plenus humanae persectionis thesaurum in vase fictili contineri , quod inter seculi tumultus facile scopulis impingero adeoque seangi illico posset ; ad hujusmodi pericula devitanda aliquod monasticum Institutum post expetitum jugibus unius anni orationibus,
jejuniis, atque eleemosynis a Patre luminum auxilium amplecti deliberavit. Itaque Complutonsis cathedrae honores atque emolumenta ultro dimittens, nostratis D. Joannis a S. Facundo fama permotus in Salmanticensi coenobio an . 15lTEremitanum habitum induit cum 29 suae aetatis annos haberet. Cum in ipso irrocinio tum mira suae voluntatis abdicatione, tum exacta regularis disciplinae observationes non quidem tyronem, sed veteranum militem experimento
se comprobasset, ad solemnia vota emittenda omnium Patrum nedum unanimi consensu, verum etiam summo gaudio
admissus suit. Non ita multo post anno scilicet 1520, quo etiam fit Magister, Superiorum jussu annos natus 32 Sacerdotio initiatur atque aliorum religiosorum cum institutioni , tum regimini prase ficitur. Nam statim ab emissa solemni votorum prosessione Augustinenses alumnos theologicis scientiis imbuendi munus, ae biennio post Prioratus osseium in eoenobio Salman licensi utrumque exercendum illi demandatum fuit. In primi muneris persunction adolescentium animos magis ad sanctitatem quam ad seientiam erudire satagebat; quamobrem sub ejus disciplina plures eximii sanctitate viri instituti fuerunt , inter quos potissimum eminent nostrates Hieronymus Ximenes Me-xicanorum Apostolus, qui miserrimos illos Indos ex brutis. ut ita dicam, homines effecit, eosque tum mira vitae inno-
112쪽
contia, tum crebra miraculorum patratione ab idolorum ad veri Dei cultum convertit, et B. Alphonsus de OroZco , do quo hisce nunc diebus SS. D. Pius Papa IX suo decretorio judicio constituit tuto proeedi posse ad δolemem illius beat culionem. Iu alterius autem officii administru-tione omnibus omnium praebebat praeclarissima virtutum exempla. Nam divinis contemplationibus, jejuniis, vigiliis, caeterisque corporis a Mietationibus jugiter vastabat. Item sacrorum librorum lectioni, humilitatis. patientiae, pietatis,
atque misericordiae operibus continenter incumbebat. Infirmos crebris visitationibus recreabat, eisque Sua praeSeu-tia tantum solamen afferebat, ut nullo, dum ipso illis adstabat, ultimode dolore so affici saturentur; virginitatis autem ita vigil custos extitit ut illam quoad vixit illibatam
perpetuo Servaverit. Primus omnium in chorum ingredi . ultimus autem egredi consuetus erat, Missam incredibili animi servore celebrabat, atque animarum Zelo exaestuans earumdem aeternae saluti procurandae assiduam sedulamque operam dabat, praesertim quotidie sacras consessiones
excipiendo, atque indelasse verbum Dei praedicando, quo in munere obeuudo tam mira dicendi copia , tanta suavi loquentia, tantoquo supra omnia spiritus ardore praeditum se ostendebat , ut innumerum hominum multitudinem ad Suas congiones audiendas undique pertraheret; qui omnes mirabantur vultum ejus concionantis tamquam Angeli loquentis ad illos. Nou solum autem Hispaniam , Verum etiam Lusitaniam a Rege Joanno III invitatus praedic tione peragravit, tantam utrobique tum apud populos, tum apud viros principes et eruditos eximii concionatoris famam adeptus ut tamquam Iberiae apostolus , tuba vitae , Vox coelorum atque electionis vas ab omitibus habitus fuerit. Ipseinet quoquo Carolus V Imperator eum concionantem audire praegestiebat; quamobrem illum in suum concionatorem assumpsit. Ad rem apposito narrant scriptores insi-
113쪽
gue quoddam evangelicae libertatis exemplum a D. Thomacum esset Burgensis coenobii Prior ipsi Carolo V exhibitum. Nam cum praemonuisset Thomam se quodam diososto ad nostram ecclesiam concionem audire acceMurum, statuto dis Ρ. Prior clausus intra cubiculum suum ad concionem memoriter reeitandam se exercebat, dum ecce inopinato ante horam praefixam venit Imperator, statimquo Thomam ad colloquendum areessit. Quid autem Thomas tune ' De officio magis quam do urbanitate sollicitus nuntium ad imperatorem remisit, qui suis verbis illi diceret: Si sis praedicem, accedere prohibeor; si contra accedere me cogis, praedicare nequibo. Hoc responsum nequaquam aegro tulit Imperator sod e contra illud libens excepit, gratumque habuit; solent enim homines magni aliorum magnanimitatem plurimi existimare. Praeter supradicta apud Ordinem alia item conspicua munera Thomas noster singulari cum Zelo ac prudentia exercuit; suit enim etiam prior Vallisoletanus , Visitator provinciarum Beticae , et castellae, definitor, ae demum provincialis Vandalitiae, et Castellae , quo tempore viris vitae sanctimonia ac litterarum praestantia insignibus Augustinianam Familiam auxit. Regularem disciplinam in coenobiis, quibus praesuit, indefesso studio iustauravit adeo ut inter reformatores Eremitanae Religionis adnumerari promeruerit. Tanti viri sanctitatis atque doctrinae nedum fama , Verum etiam experimento excitati Carolus V Imperator, et Philippus II Hispaniarum Rex illum Summo Pontifici Ecclesiae Granatensi
praeficiendum praesentare cupiebant, quem tamen honorem Thomas sua cella suaque tunica contentus constantissimo recusavit. Verum aegedentibus postea Superiorum hortationibus et mandatis quamvis invitus , tamen propositum suum aliorum voluntati posthabuit. Quare an . i544 die 5 Angusti Archiepiscopus Valentinus renuntiatus suam cellam multis cum lacrymis reliquit , et ad Ecclesiae suast
114쪽
possessionem capessendam quaVis spretu pompa, omnique splendido comitatu praetermisso, habitu tantum Religionis indutus, unico duutaxat itineris socio adhibito pedes Valentiam contendit. Ubi cum multitudinem operantium iniquitatem stranscribam ad litteram relationem factam in Consistorio secreto coram Alox. VII die 2 Sept. au. 1658 et esse tempus inibi comperissot , ut nedum laici , sed
etiam clerici sanam doctrinam non sustinentes ad sua desideria coacervarent sibi magistros prurientes auribus , et a veritate quidem auditum avertentes ad sabulas converterentur; repente coepit crebris jejuniis , flagellis, orationibus so victimam pro ovibus offerre, et Dei iram placaturus pro subditorum peccatis altaria cumulare votis, hostiisque pacificis. Mox coacta synodo clerum reformarit . . . . pietatem ubique plantavit, Vitium avulsit. Assiduis conciο-nibus pueros christianae vitae legibus erudivit, adultos ad poenitentiam peccatorum , et vitae sanctitatem animaVit, ac viros coeuo pertinaciter immersos extraxit. Ita enim eum concionari audientes iutrinsecus vulnerabantur ut inde
plurimi repente ad consessarii pedes admoti anteactae vitae semitam deseruerint ete. Neque digne quis posset exprimere in Fautis vexatus, quibus contumeliis affectus, quibus lacessitus injuriis, blasphematus obsecraret, injuratus apponeret scutum patientiae , vincens in hono malum. Hud usque praefata relatio. Quemadmodum in coenobio . ita etiam in Episcopatu pauperrimam vitam degebat. MeuSasupra quam cuique credibile est frugali ac modi ea utebatur, non linea , sed lanea indumenta adhibebat non in
Rulea, non tu vasa aurea, non in argentea utensilia, nouin rhedas . non in equos, non tu rhedarios, non in multos famulos, non demum iu consanguiueos, Sed in egenos duntaxat suao Ecclesias proventus erogabat. Ex I 8
millibus scutatorum , quae illi quotannis Archiepiscopalis mensa suppeditabat, duo millia Principi Georgio do Austria
115쪽
suo antecessori in pensionem solvebat, tria millia sibi ac familiaribus alendis, nec non aedificiis reficiendis reservabat, reliqua autem omnia pauperibus distribuebat. Ad haec cum aliquando a suis Canonicis illi quatuor aureorum millia in subsidium oblata suissent, ipse nondum ea acceperat , cum jam ad xenodochium, quod incendio conflagraverat, reficiendum Converterat. Ut autem largius pauperibus subveniendi ipsi facultas suppeteret, laceris vestibus utebatur, quas suis manibus resarciebat, sibique paratam eseam ventri subtrahebat, ut plurει lamelicos reficeret, immo eo usque
pervenit nostratis Thomae inexpleta, ut ita dicam, largiendi esuries, ut ipsum quoque cuSile, in quo jacebat, cuidam patrifamilias morti proximus donni t , ex quo jure dici potest omnia omnino, nihilo sibi redinto, pauperibus tradidisse. Puellabus egenis dotem liborauer suppeditavit, captivisque e Maurorum jugo liberandis luxens litrum impendit. Tria denique coll0gia Compluti, Oriotast, ae Valentiae instituit atque dotauit , o quibus tum pro tuis tum doctrina Viri praestantes non pauet prodierunt. Veclesiasticae libertatis acerrimus vindex reetorum mundi 'el potentia vel minis numquam flecti potuit quin illam reo suo
munere tueretur, et cum aliquando comperisset queladam clericum in publicum carcerem detrusum, ministros regios
anathemate et interdieto ad illum dimittendum coegit, eosque publicae poenitentiao subjecit, cui licet inviti m-tisfacere debuerunt, quia tune temporis nondum lieeDt
per leges Regum reclesiasticas cenSurra impune violare'.
Poenitentiae percupidos jejunia ordinis, caeterasque in
nostris sacris Constitutionibus praescriptas austeritates nur' quam intermisit, saepe etiam super; isSereS cubabat, MXum
que pro cervicali capiti supponebat. Inter haec diutini
amoris igne servens saepe saepius praesertim inter coxesonandum iu egstasim raptus atque interdum etiam iIIaere suspensus ab adstantibus conspiciebatur , cujus rei Dissiligod by Corale
116쪽
potissimum exemplum extat sublimis illa , quae in ipsa domiuicae Ascensionis celebritate illi contigit mentis comporisque elevatio, cum horis canonicis praeseus ad auliph0- nam nonae: Videntibus illis eleratus est, ipse quoque o terra sublatus integro 12 horarum spatio prorsus immobilis mirantibus omnibus permansit. In laudata jam superius relations haec a nostrate Thoma dum adhuc hanc mortalem Vitam degeret miracula patrata narrantur. Cum aliquando horreum episcopale frumento penitus exhaustum ministriscopis mundassent , jubente nihilominus Thoma cuidam pauperi mulieri subsidium tritici suppeditari, horreum adeo
plenum inventum est ut grana e januae rimis redundareut, et prae nimia exuberantia vix sores reserari potuerint. Item quemdam egenum Caesaraugustanum 45 annorum paralysis morbo contractum signo Crucis repente Sanavit. Praeterea spiritu prophetiae non caruit , atque sutura multa certo praedixit, pollebatque etiam potestate in daemoneso quibus iunumeros tum ab urbe et agris Burgensibus, tum ab hominum quoque corporibus vocis suae imperio ejecit. Hisce laudem , multisque aliis meritis plenus in febrim incidit, ex qua sui transitus horam appropinquasse cognovit; quare omnem pecuniam, quam nondum in pauperes erogaverat, eisdem statim distribui jussit, acceptoque magna cum laetitia summoque gaudio vicinae mortis numtio M. Ecclesiae Sacramentis refici postulavit, ac sacrosanctum Sacrificium in suo cubiculo confici, et dominicae Passionis Evangelium secundum Joannem legi voluit, eoque eum altissima contemplatione audito, ac mira pietate et humilitato sita Breviarium ordinis) augustissimo Sacramento ad elevationem adorato prae Maudio ingentem vim lacrymarum profundens inchoavit canticum: Nune dimittis, eoque absoluto dicens: In manus tuas Domine commendo viritum meum, expiravit ipso sesto Nativitatis B. Virginis anno 1555 aetatis suae 68. Ut ipse optaverat apud no-
117쪽
strates Valentiae in Ecclesia S. Mariae de Succursu tumulatus suit , ejusque funeri plus octo millia hominum collacrymantium interfuere. Post illius obitum statim coepit
Deus in ejus sanctitatis confirmationem plura patrare miracula, inter quae in praelata relatione uarrantur ea quae subjiciuntur. Quidam Franciscus Cardona septem mensium aegrotatione consumptus, ac demum extinctus D. Thomae auxilio per defuncti matrem implorato ad vitam revocatus suit. Item Sperantia Valera labri decem mensibus vexata, ac tandem vita iuncta Thomae intercessione revixit. Catharina vincentia insauabili plagarum morbo quinquennio affecta dum exhaustis jam viribus ad extremum adducia esset ad Thomae patrocinium confugiens pristinam sanitatem recepit. Marcella Ligauia ophtalmia diu excruciata, et a medicis tandem derelicta dum pro illius sanatione Sucrum in altari B. Thomae eonficeretur, repente ita oculorum sanitatem recuperavit ut solem ipsum absque ulla laesione intueri posset. Petrus Antonius Sutor pedibus adeo debilitatus ut neque sulci montis innixus incedere posset, B. Thomae se commendavit. et statim liberum incessum impetravit. Jacobus Cervera ulcerum incurabilium doloribus quatuordecim annorum spatio amictus, et humanis remediis juvari non amplius posse expertus Thomae opem implorans statim sanus evasit. Vincentius Cyprer paralysi laborans Thomam deprecatur ut repente brevi Aomno correptus, Vix expergesaetus Se prorsus morbi expertem reperit. Catharina Montalia lactis desectu suam prolem nutrire non valens , flores qui B. Thomae sepulchrum ornabant uberibus admovit, mammarumque statim ub0rtatem consecuta est. Ludovicus Lemos chirurgus sola B. Thomae intercessione se diutinis podagrae cruciatibus immunem evasisse gavisus est. Alia hujusmodi miracula praetermittimus , quae legi possunt apud historicos , qui nostratis B. Thomae vitam eonscripseruus, inter quos ex Eremitano
118쪽
Ordiue praecipue recensentur Aemilius Rasponinus Ravennas, Benedictus de Aste Hispanus, Georgius Maigretius Belga, Hieronymus Canton Hispanus, Jo. Baptista Penno Per tuus, Michael Salon Hispanus, Sebastianus Broilus
Fanensis, ac tandem ut caeteros omittamus Laurentius a
S. Barbara August. Discale. cujus lucubratio praefixa habetur operibus nostratis D. Thomas editis Mediolani an . I 850. Reliquit enim piissimas conciones atque quasdam in Cantica Canticorum , et Apocalypsim expositiones , quae jus sperandi praebent aliquando Thomam nostrum S. Ecclesiae Doctorem declaratum iri. In Beatorum album relatus suit a Paulo V dio I Octobris an . 16l8, et Sanctorum coetui solemni pompa adscriptus ab Alexandro VII ipso omnium Sanctorum sesto die an. 1658. Ab eodem Paulo V pater pauperum, et Praelatorum speculum nuneupatus suit.
Fr. Joannes de Formentera alias do Ophiusa in Balearibus insulis an . 1440 erat Episcopus Bethleem, et administrator Archiepiseopatus Valentini pro D. Alphonso do Borgia , qui postea fuit Summus Pontifex Callistus III. Ultra 20 annos in Episcopali dignitate vixit. Videtur idem esse eum Joanno de Ophiusa quem in saeculis vol. I pag. 385 diximus Episcopum Sydonis an . t 38 l. V. Herr. tom. I pag. 533, Εls. pag. 352, et Toret. lam. 6 pag. Tl6.
Fr. Jacobus Per g Morae in provincia Valentiae ortus, dicitur a scriptoribus vir doctrina praesortim theologica , et vitae sanctimonia illustris. De illo haec habet Zacharias Boverius Capueinus tom. 2 demonst. lib. 3 art. 4 pag. 212: Praeclaris voluminibus non solum Ecclesiam illustravit, sed suis etiam regularis observantiae, ac vitae probitatis normam et exemplar praebuit. Anno 1455 electus suit Ara-
119쪽
goniae Provinetalis et 1468 die I Octob. inauguratur Episcopus Christopolis et Sustraganeus D D. Roderici Borgia, qui postea suit Papa Alexander VI, in Ecclesia Valentina administranda , quod munus tenuit usque ad an. 1491 , quo valde senex cum opinione sanctitatis ex hac vita migravit. Eodem tempore quo prefati DD. Archiepiscopi Valentini vicos gerebat, etiam S. Scripturam publico interpetrabatur, qua oceasione praeclaram psalterii expositionem petentibus Valentiae Canonicis publici juris secit.
Haec expositio ut aliorum seriptorum verbis utar, praeter profundissimam, quae in ea est, omnigenam rerum
scientiam et venerabilem styli citra fu/tidium fluentis elaritatem habet hoe peculiare quod salsit serbo innidis
nulla eskaeius aut ηehementius nos ad christianam pietatem et ut fulgo dicitur denotionem Mettet. Mentionem faciunt do nostrate Jacobo PosseVinus App. me. tom. 2pag. 83. ot Mansi in Bibl. tom. IV pag. 20 ubi inter caetera haec do illo habentur . . . et ab 468 Episcopus titularis Neapoleos Trhaciae , sive Christopolitanus , et SUL Roderici Boryiae etc. Vide etiam Diction. Moreritom. 8 pag. 193 , Ossinger pag. 683 et Lanteri vol. I pag. 77, et seq. ubi narratur quod illius eorpus an . 1549 opera D. Thomao de Villanova fuit ad decentiorem locum
translatum. Anno vero Isill reserato sareophago ejus lingua et cerebrum nedum integra et ineorrupta, verum etiam vivida atque vegeta perinde hominis Viventis reperta sunt.
Quamobrem DD. Joannos de Ribera tunc temporis Areli. Valentinus de illius vita et miraculis inquisitionem 'fieri praecepit. Fr. Matthaeus Pereg praefati Jacobi nepos, Valentinus, S. Thoologiae Magister an . l479 dio 8 Maji electus suit Aragoniae Provincialis , et postea duabus vicibus in Valentino coenobio prioratum egit. Anno autem 149l aer
120쪽
obitum patrui sui die 5. Decemb. inauguratur Episcopus Christopolitanus et Suffraganeus Valentinus, eique eodem tempore Generalis Anselmus de Monte Falcone concessit Ecclesiae, et cellarum usum in coenobio Valentino. Peste affectus docessit dio 4 Martii l 507 et apud nostrates tumulatus suit. V. Here. tom. 2 pag. 78, et ElM. pag. 478.
HISPANI AUG. EP. IN ITALIA.Praeter laudatos alii procul dubio sunt nostrates Hispani coenobitas, qui intra Ibericae peninsulae confinia pastorale pedum gestarunt, de quibus jam sermonem feeimus agentes de Augustinianis Praesulibus, qui intra Italiam Episcopatum gesserunt, nam ibidem antequam in Hispaniam translati essent sedem habuerant in dioecesibus earum proVinciarum, quae tune temporis Catholicis Regibus obtemperabant. Ad horum autem Regum honorem simul et excusationem si sorsitan aliquibus videri possint nimios posthabitis Italis ad Italiae Episcopatus nationis Hispanicae Praesules praesentasse, animadvertere licet Episcopos saltem nostrates) ab ipsis praesentatos homines suisse qua doctrinae praestantia , qua morum innocentia , qua demum generis nobilitate valde spectabiles, prout liquido constabit legentibus hujus nostri commentarii partem primam juxta normam sequentis eatalogi , in quo reperient
etiam nomina aliorum nostratum Hispanorum Episcoporum,
qui vel in Italia, vel alibi extra Hispaniam pastoralis officii