Eremi sacrae Augustinianae opus elucubratum a rev. p. magistro fr. Josepho Lanteri Agustiniano .. Pars altera in qua agitur de Augustinianis episcopis exteris qui floruerunt post magnam ordinis unionem peractam ab Alexandro 4. anno 1256 ...

발행: 1875년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

prout revera in praesentiarum habent amplum aeque a magnificum in dioecesi Uxamensi sub titulo S. Mariae de Vite.

Aeeitanae Coloniae mi Guodia' Aug. D.

Fr. Bema inus Rodrigueg de Arriaga Salmanticensis vir suit ingenii acumine excellens, scientiarum addiseeu-darum cupiditate flagrans , atque in libris pervolutandis indefessus, quare inter condiscipulos nulli unquam EB Ostendit secundum. In celeberrima Salmanticenti Universitato doctoratus insignia anno 1620 obtinuit, in eaque postea publicum cum Theologiae, tum S. Scripturae professorem plures annos cum plausu egit. Duabus Vieibus , nempe

an. 1627, et 1641 Castellas provincialis renuntiatus fuit Illius morum probitas ac doctrina Philippo IV Regi in tuit, qui propterea illum an . 1633 ad C etanam Epise palem Sedem in Regno Neap. Summo Pontifici praesentavit, quem tamen honorem Bernardinus noster declinavit. Verum au. 1648 aeceptavit Archiepiscopatum Montis Rogalis in Sicilia, cujus tamen Sedis possessionem numquam adivit; nam insequenti anno 1649 dio 16 Maji ad Aceitanum in Regno Granatensi Episcopatum translatus suit.

Commendant scriptores in eximio Praesule otiam perinsignem pietatem , peculiarem animarum helum , effusam in pauperes liberalitatem, raram modestiam, atque singularem recessus amorem. Cum Ea me visitationis causa suam dioecesim perlustraret, bonus pastor die 4 Dec. an. 165Ι cum magna virtutum suarum significatione ad meliorem vitam transivit in oppido vulgo Beas nuncupato, unde ad cathedrale templum illius exuviae asportatae ibidem tumulatae fuerunt. Vide nostrates Herreram lam. I pag. 108, Elmium pag. l24, Emm. Vidat de coenobio Salmantistonsi, et Bonifacium Pium Gams in serio Episcoporum Ecclesiae Catholicae pag. 4.

82쪽

Fr. Iosephus Laineet, Matritensis, vir fuit multa doctrina ornatus , atque celeberrimus suae aetatis verbi Dei praeeo , ut illius opera Upis edita testantur. Eremitanum ordinem apud nostrates Discalceatos amplexus fuerat, penes quos annis 22 Compluti, et Salmantidae suae Congregationis alumnos cum plausu S. Theologiam docuit. Portentosau memoriae profundam cum politicarum, tum moralium rerum scientiam adjungebat. Cum aliquando Valentiae concionandi Causa moraretur, regulari observantia illius coenobii illo-ctus ad Calceatos transivit. Deinde a Philippo IV an. 1635 regius concionator electus fuit, et 1642 ad Ecclesiam Solsonensem praesentatus, unde an. 1653 dio II Augusti ad Aecitanum Episcopatum transfertur. Α Clemento IX qui cum in Hispania Apostolicum Nuncium ageret, coram illum agnoverat, Pontificii Eleemosynarii titulo nobilitatus suit.

Augustinianae prosessionis numquam oblitus in urbe suae dioecesis vulgo Bara ecclesiam, atque partem coenobii S. P. Aug. suis sumptibus aedificavit. A nostrate Ossingor pag. 490 dicitur : vir ingenii praestantis, divinarum rerum studiosissimus, in S. Scriptura optime versatus, necnon in omni disciplinarum genere clarus. Pio obiit valde senex

dis 13 Octobris an . 1667. Laudatur etiam a Nicolao tonio Hispalensi , tom. I pag. 6l9 , ab Herrem tom. I pag. 445, a Gams pag. 4, et a Lauteri Vol. 3 pag. I 68,

ubi eximii Praesulis scripta recensentur.

Fr. Marcus Cabeto y Lopcet ex parentibus pauperibus

Cordubae posthumus natus est anno i 50. Pueritiam' vix egressus saepe a matre rogatus cui arti addiscendae animum

addere vellet, constanter puerili simplicitato respondebat illud se vitae genus praeoptare, quo sibi liceret Missas celebrare. Ex quo ingenuo filii responso illico agnovit pia

mater ad statum ecclesiasticum a Deo suum Marcum vocari; quamobrem omni studio sategit, cujusdam praesertim be-

83쪽

nevoli consanguinei subsidiis adjuta ut illum in D. Catharinae collegio latinis litteris operam dantem alere posset. Deinde opera praecipue nostratis P. Mag. Francisci Carmona, qui adolescentis optimam indolem, ac praecellens ingenium optime noverat, in Cordubensi coenobio Eromitanao Familiae nomen dedit; ac post solemnia juxta morsem Vota nuneupata in studiis cum philosophicis tum theologicis tam mirum prosectum secit ut inter celebriores suas aetatis philosophos, atque theologos in sua Hispania

recenseri promeruerit. Tanta praeterea morum, nedum integritate, verum etiam severitate enituit ut eo praesente nemo aliquid non inquam minus rectum, Sed ne minus quidem grave, Vel congruum loqui aut sacere auderet. Potissimam automlaudem sibi vindicat singularis illius modestia atque humilitas, qua ab omni omnino honoro ac dignitate non quidem

ficto, sed veraciter abhorrebat. Quare nonnisi invitus ae r luctans, necnon religiosae obedientiae virtuto coaetus Cordubensis coenobii Prioratum an . 1793 admisit, quod munus sex integros annos laudabiliter gessit. Tam egregiae nostratis Marci cum animi tum cordis dotes ac virtutes sub coeno-bitici roressus modio diutius latere non poterant; quocirca

ad instantiam Caroli IV Regis a Pio VII die 28 Doeembris an . I 804 ad Accitanum Episcopatum sublimatus suit. Ut quisque ex praemissis sacile conjicere potest , Mareus noster pastoralis osticii onus et honorem declinare cupiebat, verum Superiorum jussionibus atque amicorum precibus

tandem morem gerens aegro anim0 episcopali sar inao humeros subjecit. Solemnem consecrationem ac pit Gienni dio 2 Junii an . 1805 por manus nostratis D D. Didaei Melo do Portugal ejusdem civitatis Antistitis. Factus Episcopus coenobilicae vitae rationem obliViSci numquam potuit. Eadem illi in Episcopatu quae . in coenobio humilitas eadem orandi frequentia, idem recessus ac solitudinis amor eadem mensae frugalitas, eadem Vestium modestia, idemquo

84쪽

ornatus contemptus; solummodo nou idem, sed major salutis animarum gelus , atque majoris Dei gloriae studium serventius. Medae usum numquam admittere voluit, aureponentibus amicis id fieri et esse contra caeterorum Episcoporum morem, iucunetanter respondit: Decere quidem caeteros Episcopos rhedae uaum; non autem Episcopum Marcum pave culum natum, in paupertate educatum, a que religiosam paupertatem votorum moramentis ample

tum. Quippe qui plurima erga proximum charitate flagrabat, praedicationis ossicium libenter suscepit, atque jugiter sive in

variis suae dioecesis Ecclesiis sacrae visitationis tempore sive in cathedrali ea spiritus ostensione , atque spiritualis balsami unctione concionabatur ut auditorum corda usque ad lacrymarum effusionem compungeret atque emolliret. Sibi admodum parcus omnes episcopalis mensae proventus vel ad Ecclesiarum decorem promovendum, Vel ad egenorum inopiam sublevandam singulari liberalitate impendebat. Invictae patientiae luculenta exempla tutio maxime praebuit cum au. 1808 Gallorum militum insectationem declinandi causa Gibaltrariam sub Anglici vexilli praesidium se

recipere coactus suit, et cum paralysi toto corpore correptus uno cum dimidio ante obitum anno hujusmodi imfirmitatis, prae qua nonnisi aliorum auxilio moveri poterat, incommoda atque molestias incredibili voluntati Dei consormatione sustinuit. Tandem justorum mortem oppetiit Gaudicii dis 6 Septomb. an. 1819 , aetatis suae 68 cum mensibus quatuor. Ex relatione nostratis P. Thyrsi Lopeg. ex annuariis pontificiis, et ex Gauis pag. 4.

Fr. Franciscus Sarmiento y Luna de Comitibus Salvatierra patrem habuit D. Didacum de Sotumvor , et matrem D. Heleon oram do Luna , a quibus ad normam

85쪽

christianae pietatis, atque juxta natalium splendorem omni studio educatus suit. Nobilis ephebus Dei gratia praeventus nostrum Eremitanum Ordinem die 10 Feb. au. 1639 ingreditur, ibique tum jugi religiosarum virtutum exercitio, tum magno in scientiis prosectu se omnibus spectabilem reddidit. Commendatur potissimum illius indolis comitas . morum suavitas, affabilitas cum sincera humilitate conjuncta, necnon impensus erga Augustinianam Religionem gelus. Cum insignis evasisset Verbi Deo praeco, au. 1650 concionatoris rogii titulum honoremque obtinuit. Nequo intraordinem dignitatibus caruit; nam fuit Salmanticensis coenobii Prior, et nostratis celebris Matri tensis Collegii rector. an. 1668 ad Caroli II Regis instantiam eligitur Episcopus Mechoaeanensis tu Mexicana provineta, statimque ad suam Sedem navigavit, ubi episeopalem consecrationem accepit An. 1670. Brevi quo illam ecclesiam administravit temporo vigilantis pastoris munia sedulo adimplevit, ingentem auimarum gelum ostendens praesertim cum Saerae visitationis causa suam dioecesi in peragraret. Die 25 Septemb. I 673Almeriam in Hispaniam translatus, ex America discedens quidquid argenti et auri illic aequisierat, totum ecclesiae cathstdrali donavit . pervenitque in Hispaviam ita pauper ut pro sua sustentatione propinqu0rum subsidiis indiguerit. Videtur autem numquam, aut parum temporis in Alm riensi cathedra sedisse; nam post reversionem integrum annum Matriti moratus suit, et an . 1675 pro Almorionsi Cauriensem di Coria) Episcopatum obtinuit. Ibidem magis magisque sui pastoralis geli virtus emicuit; nam ecclesiasticam libertatem acerrime sustinuit, nee ullam clericorum causam ad civilia tribunalia deserri permisit, ecclesiastic rum mores ad meliorem frugem reduxit, totamque dioecesim mera Visitatione lustriavit, in ea quoque Salebrosa loca prosectus, quorum ineolae ab pnnis quinquaginta Episcoporum

86쪽

copiam profudit, ut iustar nostratis D. Thomae a Villanova pater pauperum meruerit appellari. Sedit usque ad an l683, quo in oppido Ηοyos die 2l Julii hane mortalem vitam finivit. In sua cathedrali ecclesia tumulatus suit. Ex nostrato Emm. Vides in hist. eonventus Salmauticensis, et ex Pio Bonisaeio Gams pag. 30. Fr. Gaspar de Molina y Rocha filius fuit D. Joaunis Antonii de Molina y Oviedo Marchionis de Urena, et consobrinus nostratis Card. Gasparis de Molina Epise. Malacensis. Apud Ordinem evasit S. Theologiae Magister, et Prior coen0bii Hispalensis. In eadem Hispalsensi urbe fuit etiam publicus S. Scripturae professor, illius Universitatis socius Theologus, necnon consnitor et recensor librorum regalis societatis de Medicina. Inauguratur Episcopus Al-meriae diu 24 u i 174l et consecratur Matriti die 3 Septembris ejusdem anni tu occlesia Augustiniani rogaliscoenobii S. Philippi. Vixit in sua Sede usque ad an . II 60, quo ex hac vita migravit die 4 Decembris. Ex relationuP. Fr. Augustini Mureno Aug. Discale. desumpta ex libro antiquitatum convoutus S. Aug. Hispalensis edit. an. l8l , ex annuar. pontis. et ex Gams pag. 6.

Fr. Augustinus de Eura Barcinone an. I 687 prirnam lucem aspexit , atque apud nostrates ibidem ipso S. P. Augustini sesto die solemnia vota nuncupavit an . IT00. Cathedraticiaria postea juxta morem curriculum laudabiliter emensus S. Theologiae lauream promeruit , ac varios in sua Catalauniae provincia conspicuos honores obtinuit. Nam suit prao satae provinciae definitor, atque Secretarius, prior conventus Geruudensis, et Barcinonensis, quo a Gubernio ad sui usum occupato, alterum sua industria a fundamentis

87쪽

extruendum suscepit. Ad instantiam Philippi V an. I 38dio 2 Martii Auriae in Galaecia Episcopus inauguratur. IuEpiscopatu spectabilem potissimum m. ostendit liberalitate

orga pauperes, qua nedum intra episcopalis urbis moenia, verum etiam extra eleemosFnarum affatim erogabat. Zelum

salutis animarum illa occasione insignem ostendit, qua ob bellicos tumultus in quamdam suae di0ecesis partem Lusitaniast finitimam magna fidelium turba se receperat; cum enim Sacerdotes illius regionis spirituali tantae multitudinis curae non sussicerent, ipsemet suppetias illis prosecturus itineri se commisit, a quo tamen retrocedere suorum precibus coactus fuit, qui ne amatissimi Praesulis vita tanto discrimini exponeretur aliter providendum eme censuerunt. Recessum ita adamabat ut ex episcopali palatio non segrederetur nisi cum vel ad sacram visitationem, Vel ad pontificales lanctiones peragendas pergere cogeretur. Anno 1 43

instituit Confraternitatem sub titulo Bonae Mortis in ecclesia B. u. V. episcopali palatio attigua, in qua frequentissimis ibidem haberi solitis piis exercitiis semper aderat, eique multa saera utensilia donavit. Duabus vicibus nomine Regis ad S. Jacobi Compostellanam Basilicam oblationes regias detulit,

qua occasione omnes admirati sulit illius analogos sermones nedum oratoriam, verum Etiam poetissam venustatem redolentes. Post diuturnam infirmitatem meritissimus Antistes sui desiderium ovibus suis reliquit die li Decembrisan. 1763. Vide Hispaniam Sacram nostratis Heurici Flores tom. II pag. 200, Gams pag. 55, annuaria pontificia, et

Torres Amat in opere cui titulus: Memoria para ayudara formar un dicionario critico de los oseritores catalano Spag. 227, ubi eruditi Praesulis seripta inedita recensentur.

Fr. Bornardus olivor, Valentinus , celeberrimus suit saerae Theologiae in Parisiensi Atheuaeo doctor atque pro-

88쪽

sessor. Dicitur apud nostrates scriptores vir ineomparabilis doctrinae, et magnarum virtutum, sui saeculi in Hispania

praestantissimus, et ad maxima natus. Cum autem nedum doctrina, Verum etiam morum probitate, rerumque agendarum doxteritato polleret cum intra tum extra ordinem praecipuis dignitatibus ac muneribus nobilitatus fuit. Naman. I 330 nostrati Valentinao provinciae praeficitur, et ab Alphonso IV Aragoniae Rege in consiliarium assumitur. Hiseo gradibus anno l336 ad Oscae Episcopatum ascendit. Item consiliarius fuit Regis Petri IV , qui illum pro diffistillimis negotiis expediendis anno I 34l cum ad II oricarum, tum ad Galliarum Regem legatum adhibuit. Qua regia legatione rite perlanctus, a Clemente VI an. 1343Bernardo tit. S. Cyriaci Cardinali comes pontifieiae ad Hispaniarum Reges legationis designatus suit. An. I 344 ab Oscensi ad Barchinoneusem , et 1346 ad Dectusensem Ecclesiam regendam transivit. Α Principatu Catalaunias an . t 348 ad praelatum Petrum Aragoniae Regem orator mittitiar, qua provincia expleta eodem anno Dertusas dis 14 Julii obdormivit in Domino. Illius corpus in Cathedrali ad sacollum S. Candidae reconditum fuit. Quidam putant Bernardum nostrum fuisse S. R. E. Cardinalem tit. S. Marci; ast probabilius videtur illum fuisse quidem Cardinalem, ut

inquiunt, in pectore servatum, numquam tamen in lueem editum. Nam testatur Zurita rerum Aragonensium exactis-Simus indagator, Regem Aragoniae purpureum galerum pro Episcopo Barchinonensi an l345 a Pontifice postulasse , eodem autem anno Episcopus Barchinonensis erat noster Oliverius) ac Summum Pontificem regiae postulationi perhumaniter annuisse promittendo galerum praelato Antistiti se daturum. Vεrum morae inimica mors promissi solutionem praestolari noluit, ae proinde Bernardus levior

sine galero ex Orbe discessit. De illo mentionem laciunt Nicolaus Antonius tom. I pag. 176, Ossinger pag. 642,

89쪽

Pamphilus sol. 52, Herrera tona. I pag. I 04, Gains pag. I 4, et Lauseri vol. I pag. 8Ι , apud quem scriptorum ejus

catalogum invenies.

Fr. Augustinus Antolinoet e nobilibus parentibus I . Galeatio Antolineg de Burgos , ot D. Cutharinado Saavedra diu si Decemb. an. i554 Vallisoluti ortus, in patrio Augustinensium coenobio an . i57l solemnem VotOrum prosemionem emisit. Magistralem deinde S. Theol. lauream adeptus totam Hispaniam suae eruditionis fama replevit; quamobrem praecipuae illius peninsulae academiae sublimiora scholarum subsellia illi tradiderunt. Primum itaque Vallisoleti primariam S. Theologiae cathedram cou-

seendit, ac deinde Salmanticam vocatus, ibidem cum sacram Scripturam, tum scholasti eam Theologiam cum magno omnium plausu professus suit. Neque vero tantus doctrinae splendor solus in nostrate Augustiuo collucebat, sed cum aliarum quoque virtutum splendore conso labatur. Nam

eximius Augustinianae Eremi cultor praestabat etiam iusigni pietate, atque mira in pauperes liberalitate. Constat illum aliquando in medio itinere, indigentibus nimirum

distribuanda, vestes atquo calceamenta sibi detraxisse, leviorem propterea ipsum postea atque nudipodem domum reversum. Praeterea nostratem D. Thomam a Villanova imitatus cum ipsumet episcopali dignitate fulgeret, omnessere Ecelesiarum suarum proventus in pauperes erogavit.

Nam jam tribus vicibus Castellae provincialatu egregio perfunctus circa finem anni 1622 a Philippo IV praesentatus. an. 1623 die I 0 M i a Gregorio XV Civitatis Roderici Episcopus inauguratus suit, et 1624 ad Archiepiscopatum Compostellae translatus, cum antea Tarraconon- Sem acceptare nolui SSet. Neque vero suis tantum , sed Diuili od by GO I

90쪽

aliorum quoque largitionibus munificentissimus Antistes

egenorum inopiam sublevabat; nam ubi sua crumena non

suppetebat, ex ditiorum loculis pro aliis mendicans pauperibus Christi subsidia comparabat. Claruit etiam insignis concionatoris Domino; quamobrem an . 162l a Philippo IV

praedigator regius renuntiatus fuerat , quod tamen munus prae humilitate admittere noluit. Tandem meritissimus vir cum auae Archidioecesi visitandae operam daret , in quodam oppido in morbum incidit , qui statim illius mortem vicinam esse designavit, quae revera illum de medio tollers sustinavit dio ls Junii an . 1626 , aetatis suae 73. Vide Ossinger pag. 59, Herreram lom. I pag. 34, Dictionarium Moreri vol. I pag. I 83, Gauis pag. 27, et Lantorivol. 2 pag. 236, ubi illius scripta reseruntur. Caesaraugustae Mi Sorvoras Aug. Areh. Pr. Petrus Manriqueg, nobilis Hispanus, primus suit apud Ordinum Ultramontanus Assislans a clemento VIII dis 5 Junii an . 1593 institutus. Non ita multo post, idest dio 26 Julii an . i595 Castellae provinciae clavum accepit. Ab eodem Summo Pontifice an. 160l , dio 12 Feb. ad instantiam Philippi III electus suit Episcopus Derissensis in Catalaunia, et 1610 a prassato Regu Catalauniae Principatus Prorex designatus. A Paulo V dio 18 Aprilisan. 16li Caesaraugustam transfertur. Ibidem an . l6I4 synodum celebravit et die T Junii 16l 5 ad meliorem vitam transivit. Hic Praelatus specialem mentionem etiam meretur eo quia snondum Episeopus in lanere nostratis B. Alphonsi de Oroetco orationem habuit. Nominatur ab

Herrem tom. 2 pag. 269 , Eissio pag. 579 , et Gams

Fr. Franciscus d0 Gamboa ex oppido orio in dioecesi Pampelonensi patrem habuit D. Martinum de Segurola, et

SEARCH

MENU NAVIGATION