장음표시 사용
191쪽
Ηerreram lam. I pag. 445, Elafium pag. 369, catalogum Ep. Mirand. Ferdinandi de Abreu, et Gama pag. 110.
Fr. Antonius de Sousa et Tavom e nobilissimo tum paterno tum materno genere ortus fratrem germanum habuit nostratem Michaelem Archiepiscopum Eborensem , a quo etiam episcopalem consecrationem accepit. Primam
lucem aspexit in oppido vulgo Casillas prope Ulyssiponem dis 6 Septembris an . 1690. Praelati ipsius germani fratris vestigia sequens Eromitanum Ordinem in Ulyssiponensi Nostrao Dominas do Gratia coenobio amplectitur die 8 Septembris an . 1 16, ae postea in ejusdem coenobii Ecclesia ad sacrum Presbyteratus Ordinem promotus suit a nostrate DD. Iosepho do Olivum Episcopo Angolae.
Studiis operam navavit Conimbriae sub nostratibus PP. Magistris Fr. Bernardo de Tavora ipsius patruo , et Fr. Francisco de Annuntiatione viro doctissimo complurium operum auctore, a quibus praeceptoribus nedum theologi eas disciplinas, Verum etiam spiritum religiosae persectionis egregis didicit. In primis autem meterarum Virtutum sundamentum humilitatem diloxit, atque propterea omni studio satagebat ut claustri obseuritato suorum natalium splendorem occultaret. Deinde coenobilicam paupertatem ex animo sectans copiosas pecuniarum largitiones, quas ab opulenta paterna domo percipiebat non quidem in sui ipsius commoditates captandas, sed vel ad pretiosa Ecclesiarum Ordinis ornamenta comparanda, vel ad earumdem Ecclesiarum, et coenobiorum aedificia sive instauranda sive perficienda lib6ntor erogabat. Conventum de Pena-Firma vetuinate collabentem suis expensis a fundamentis reaedificavit, et Ulyssi ponensem Nostrae Dominae de Gratia post formidandum an . 1 55 die 5 Novemb. explosum terraemotum , vi cujus magna illius civitatis pars cum ingenti hominum clade pessundata fuit, parti in dirutum in moliua
192쪽
resecit, partim vero satiscentem ae ruiuam minitantem item suis sumptibus resarsit. Illius tam calamitosae catastrophes tempore Antonius noster jam secunda vico Provincialis in praefato Dominae Nostrae de Gratia Ulyssi neusi coenobio commorabatur , eaque occasiona suae revera heroicae erga proximum earitatis admiranda exempla praebuit. Νam ubi primum vehemens illa terrae commotio repente exoritur, statim ac terrificus ille ruentium domorum strepitus
auditur subito timore perculsi cito citius fugam arripuerunt coenobitae sere omnes, eo quia in hujusmodi repentinia discriminibus primum quod singulis cogitatum menti obvenit, illud prosecto est de propria vita tutanda. Ast econtra
Antonius noster tu medio tanto terrore impavidua consistens non quidem de sua, sed de aliorum tantummodo vita servanda protinus cogitavit. Ipse enim tunc repetitas terras concussiones minime resormidans , neque hiantes fornices nee parietes inclinatos respiciens, neque pulverulentos ruinarum acervos, nee interclusas parietinarum congerie me-Saulas contuens, neque propter complurium sodalium oppressorum interitum moerore victus, Vel metu turbatus, nequa dehiscens tremulumque solum expavescens, neque demum periclitantium ae pereuntium clamoribus, et ulul tibus consternatus ; sed inter tantas exanimationis causas
sui compos, sibi quo bene constans huo et illuc intropidusae sestinus discurrens a duobus tantum religiosis, laico
converso uno, et olerico professo altero, adjutus ante omnia infirmos ae senes coenobitas ad loca tuta transtulit.
Deinde cum comperisset P. Mag. Fr Antonium de S. Paulo, et P. Fr. Emmanuelem de S. Rosa sub ruinarum cumulo cum morte luetari inauditis conatibus adhibitis ingruens suae vitas periculum negligens post longam horam tandem ambos e certae mortis saucibus eripuit. Postquam periclitantes coenobitas in tuto jam collocaverat, licet jam nimio labore sessus , ast tamen caritatis vehementia roboratus
193쪽
absque mora coenobii septa egreditur etiam caeteris civibus eodem insortunio involutis opem ferro. Statim quos repentinus metus fratres fugaverat ad se convocat, eosque uno verbo confirmat dicens: Ubi 3um ello, et vos quoque esse potestis. Tot adjutricium manuum suppetias adeptus hae et illae per dirutam civitatem concursans omnes VUlneratos colligebat, quibus aliorum caritas nondum oppo tunum auxilium praestare valuerat. Ex his plus quam ducentos ad loca coeuobii terrae motu illaesa asportari jussit, eisque medicos, medicamenta, et alimonias liberaliter providit. Deinde ad mortuos etiam suam curam convertit. Nam cum multi adhuc sub ruinis sepulti jacerent ipse a fratribus comitatus eos diligenter conquisitos ad coemeterium christiano more offerri praecepit. Postremo ad ipsa quoque materialia damna praesertim Ecclesiae illata suum repati nis studium extendit. Inter haec peculiarem mentionem sacere debemus de perinsigni quadam magna cruce gemmis pretiosis ornata quam ex India allatam noster Ven. Alexius de Menoetes praelato coenobio Nostrae Dominae de Gratia donaverat; hanc enim quoque ruendo confractam ingenti sumptu in pristinum statum redegit. Haec tam egregia nostratis Antonii facinora magnam in tota Ulyssi- ponensi urbe admirationem excitarunt; adeo ut ipsemet
Fidelissimus Rex Josephus I ad illum gratulatorias litteras mittere dignatus fuerit. Idem Rex non ita multo post, idest dis 2l Augusti an . t 56 illum ad Portuensem Episcopatum postulavit, quam postulationem Benedictus XI Uratam habens nostratem Antonium die 28 Martii an . 1 5 Episcopum inauguravit. Hujusmodi electio summam laetitiam omnibus nostratibus illius provinciae attulit , cujus laetitiae publicum testimonium dederunt solemni in praeeipuis Ordinis Eeclesiis hymni Ambrosiani cantu. Probe noverat praefatus Rex sui provincialatus tempus nondum complevisse; quare ne illa provincia tanti viri adeo pro-
194쪽
vido ac benefico regimine privaretur , quippe qui graVes quasdam dissensiones ob superius memoratam Jacobaeam inter fratres exortas sua dexteritate atque prudentia de medio sustulerat, ab Apostolica Sedo facultatem illi impetravit qua posset quamvis Episcopus usque ad proximum suturum Capitulum una cum sua dioecesi etiam Augustinianam provinciam administrare. Episcopalis unctionis chrismate delibutus suit Eborae dio 3 Julii eodem an . 17 5Tper manus ipsius germani fratris nostratis BD. Michaolis do Tavora illius civitati s Archiepiscopi, cui unus ex Episcopis assistentibus suit item noster D D. Hieronymus a S. Josepho Episcopus Tipasae, et Eborae Suffraganeus. Opprimebat tunc temporis Portuensem populum quaedam sie distin do Αlto Durio sΑlto Duero) mercatorum societas, qui adinstar hodiernorum philantroporum nunquam pauperum sanguino satiabantur. Ex illius societatis monopoliis crebro irae, tumultus, crimiua, criminales processus, atque in carcerem c0njectiones exoriebantur; quare protector pauperum Antistes noster palam protestatus est nolle in civitatem ingredi nisi prius illud discordiarum seminarium de medio tolleretur ; quod et sua auctoritate et potentium amicorum favore a Rege impetraro valuit. Hinc vix dici potest quanta populi laetitia, quanta grati animi signifieatione, quibus acclamationibus, quantave pompao solemnitate illius publicus in Portuensem urbem ingressus, qui contigit die 4 Junii an . 1758 , colebratus fuerit. Alius item alia vige Augustinianus Antiates nempe Joannes de Valladares Portuensem civitatem ab ingenti turbarum periculo liberavit, dum et monitis ad urbis gubernatorem datis, et sua liberalitate miserorum in carcerem inclusorum sortem victumquo melioravit. Suae episeopalis Sedis possessione inita Antonius noster pingues menine proventus sere Omnes pauperibus , ae piis suas dioecesis locis reservavit.
Intus in episcopali palatio, et soris in viis, et plateis ci-
195쪽
vitatis pauperes semper secum habebat, eisque manu sua eorum illuviem non abominans, neque nuditatem abhorrens sua manu libentur stipem erogabat. Varias suae . dioecesis paroecias a tandamentis erexit, alias autem reparationis indigas instauravit, itemqu8 hospitalia Portuensis urbis pecuniarum subsidiis sublevavit, atque sua , Religionis matris nunquam oblitus non pauca , neque parva in Augustinianum templum ac coenobium beneficia contulit. Caeterum
Praesul dignissimus concreditam sibi Ecclesiam rexit cum multa vigilantia, ac pastorali Zelo, magno justitiae amore ac singulari majoris Dei gloriae, et animarum Salutis studio, praeclarisque spectatae vitae exemplis usque ad suae mortalis peregrinationis terminum, qui fuit cum universali Omnium suarum ovium moerore in oppido S. Crucis die 4 Junii an . 1 66. Ex nostrate Henrico Floror Hispanias Sacrae tom. 21 edit. 2 pag. 239, et seq. ex annuar. pontis. et ex Gams . pag. li 0.
Fr. Ludovicus de Mont0Fa apud Bolmontium in Ara-gouia ex honestis parentibus Alvaro de Legione, et Agnoto
do Montoya ortum habuit die l5 M i nn. 1497. A prima
aetate Dei timorem edoctus praetereuntem hujus mundi figuram despiciens Eremitanum Ordinem amplecti voluit, atque sub nostratis Ven. Martini de Eglarona magisterio probationis tempus feliciter emensus Salmanticae diu 28 Aprilis an . 15l 5 solemnia vota nuncupavit. Adeo postea in virtutibus prosecit ut licet 24 tantum annos natum D. Thomas a Villanova tunc illius coenobii priore novitiis instituendis illum praefecerit. Quam dignum tironum magistrum praelatus Sanctus elegerit alumnorum excellentia comprobaVit, nam complures sanctitate celebros viri ex ejus magisterio prodierunt, inter quos praecipue recensendi
196쪽
sunt B. Alphonsua de Oroeteo , ae V V. Joannes Baptista de Moya, Alphonsus Borgia, atque Augustinus de Coruna. Post aliquot annorum intervallum cum esset Metinae Campi prior, Ioanne III Lusitaniae Rege instante illius provinciae visitator, et reformator una cum aliis ejusdem spiritus sodalibus auctoritate apostolica instituitur. Rusdem Regis aliquot annos conscientiam moderatus suit, ab eoque tum coenobiorum , tum Conimbriensis regalis collegii aedificationem ordini impetravit, primumque hujus collegii lapidem Q. 1543 ipsemet Ludovicus posuit. Bis Provincialis suit, necnon Vicarius generalis, monasterii S. Petrido Ceila ordinis S. Benedicti abbas commendatarius, atque Sebastiani Regis adhuo pueri consessarius. Hune tamen honorem ob jam gravescentem aetatem ultro dimisit, quemadmodum etiam Visei episcopatum illi oblatum prae humilitato recusavit ut tutius atque liberius Deo deserviro
posset. Nam contemneutes aulas principum atque terrenae
dignitatis gloriam non quaerentes magis Deo placent atque ad coelestis praemia regni sacilius perveniunt. Haec veritas satis patet, sed nonnisi in mortis articulo reipsa suadet. Auctor Theatri triumphalis quem citat noster Gandolphus haec de nostrato Ludovico refert: Eam provinciam mus tantae= reformasse , et rexisse So annis, vinum et mortuum miraculis enituisse. et ea his celebriora ab Ordinario rite probata, ejusque eomus in sepulero lapideo Limbonae reconditum in magna seneratione haberi; eum fuisse S bastiani Regia pedagogum, duo solumina in lucem ededisse, et a S. Patriareha Ignatio de Lojola rogatum per liti ras a Ioanne ΙΙΙ Lusitanorum Reye institutionem ill atriarimi ordinis Societatis Iesu in urbe Liabonae au- vicatissime impetra3se. Vir Deiparae cultui summopere addictus immaculatam ipsius Conceptionem constanter sustinuit. Tandem cumulatus meritis Ulyssi ne obdormivit
197쪽
Couturiis pag. 55l , Ossinger pag. 605 , Gaudolphuin pag. 252 , Herreram lom. 2 pag. 87, et Lauteri vol. 2pag. 334. Gyssimnis Mi LisbonM Amy. Patriarchre, is
et Cardinalis. Fr. Patritius de Silva S. Theol. Magister o nobilibus parentibus Ortus primam lueem aspexit Letriae in Lusitania die l5 Octobris an . 1756. Ab adolescentia Eromitanum ordinem ingressus, apud eumdem ad tantam doctrinae ac probitatis famam pervenit ut an . Ι 820 , dio 21 Feb. a Pio VII ad Eborensem Archiepiscopatum evectus fuerit. Plurimum valebat gratia atque benevolentia apud Fidelissimum Regem Joannem VI, qui illum suum elegit se retarium pro negotiis ecclesiasticis et justitiae commendavitque Summo Pontifici Leoni XII ut eum in S. Cardinalium Collegium adscriberet. Itaque anno 1824 diu 27 Septemb. creatur Presbyter cardinalia, et quia Romam nunquam venit, ideirco neque anulum, neque galerum, neque titulum Cardinalitium accepit. Anno autem I 826, die l3Martii ad Ulyssiponensem Patriarchatum translatus suit. Incidit illius Lusitani eao Ecclesiae regimen in mala aepericulosa tempora; tune enim exorta est magna eruenta contentio inter D. Michaelem I, et D. Mariam II de Gloria quis eorum videretur esse Lusitaniae Rex. Inter haec discrimina Patritius noster veritatis justitiaeque amator an .l828 dis 11 Julii, uti habetur in recenti Lusitaniae historia edit. Ulyssip. an. 1852 pag. 288 celebri nationali concilio praefuit, in quo statutum fuit jus ad Lusitanicum Regnum pertinere ad D. Michaelem I, et au. 1833 , dio 23 Julii spag. 363) approbavit atque indulsit ut utriusque
Cluri coclesiastici arma sumerent iu defensionum throni et altaris. Item constat illum de Ecclesia Cutholica vulde be-
198쪽
nemeritum fuisse; nam ipsemet Gregorius XVI coram quibusdam nostratibus testatus suit quod Cardinalis de Silva prudentiae atque zelo debetur si dissicillimis temporibus
Lusitanicum Gubernium communionem eum Romana Apostolica Sede non scidit. Haec autem dieta sint contra praeclarum Augustinensium laudatorem Moronium, qui vol. 66 pag. 110 illum tamquam sectis secretis addictum vagorumori innixus traducit. Caeterum Moronius non assirmat, sed tantummodo suspieatur, atque teredinis, ut sunt, serupulum ostendit; scire tamen debuisset neminem malum
esse putandum nisi probetur , atque haud pr0cul dubio decere tam gravem suspicionem de Emo Praelato propalam divulgari. Obiit eximius Cardinalis Ulyssi pone die 3 Januarii an . 1840, illiusque exuviae in Ecclesia S. Vincentii
de Vora reconditas sunt. Vide etiam annuar. pontis. Gama
pag. 100, et Regest. I Generalis Mistretia pag. 79.
Fr. Christophorus do Almeida in oppido vulgo Gol-legua Archidioecesis Ulyssiponensis ortus, Eremitano Ordini solemnibus votis se adstrinxit dio 10 Julii an . 1638. Fuit sacrae Theologisto Magister omnigena eruditione instruetus, concionator regius , atque S. Inquisitionis qualificator. Au. 1669 die G Januarii inauguratus suit Ep copiis Ma tyropolis in Armonia, et eoadjutor DD. Antonii de Mendoga Arch. Ulyssiponensis. Episcopalis unctionis chrismate do-libutus suit die 3 Januarii an . 1672. Dicitur ab Ossingervir omni litterarum eruditione eximius , et inter sui aevi concionatores praestantissimus , qui nun minus pietate , morumque probitate , quam doctrina eminuit. Extremum
diem obiit an . I 6 9 dis 26 Octobris in oppido vulgo Villadas Caldas da minia, ibiquo tumulatur. unde postea ad coenobium S. Augustini Leitiae translatus fuit. Edidit qua-
199쪽
tuor volumina elegantium , atque eruditorum sermonum sacrorum, qui magni aestimantur. Vide catalogum Episcoporum Lusitanorum sextra dominium Lusitanum C etani
de Soma pag. 127, et tanteri vcl. 3 pag. 137, ubi illius
AUG. LUSITANI EP. EXTRA LUSITANIAM
Quamvis Lusitania non sit nisi angustus quidam, ut ita dicam , Ibericae peninsulae angulus; tamen adinstar grani sinapis de quo fit sermo in Evangelio Matthaei cap. l3ὶ ad miram magnitudinem illius imperium excrevit.
Opera enim praesertim excellentium suorum naViculatorum, inter quos peculiarem mentionem merentur Henricua Rex navigator appellatus, Bartholomaeus Dira, Vaseus de Gama, Petrus Alvarm Cabral, atque italus Americus Vespuccius, a quo Amerim nomen accepit, Lusitanum Regnum suae dominationis ramos longe lateque per regiones Asiae, Asricae, Americae, atque per oceani insulas extendit. In omnibus sero tam vastae dominationis provinciis non pauci Lusitanae nationis Augustinenses Eremitae Episcopi usque ad praesentea hos dies extiterunt, prout insorius legentibus constabit.
Aug. D. Fr. Timotheus do SS. Sacramento, Lusitanus, an . I 69Ieligitur Episcopus insulae S. Thomao in Ahica, et Q. 1697 mense Majo transfertur ad Ecclesiam S. Ludovici do M rancto in Bragiliam. Hunc Episcopatum tonuit usque adan. 1700. Ex catalogo Episcoporum insulao S. Thomae
200쪽
C etani do Soum, qui habetur hic Romae in Bibl. Casanatensi sub sign. Q. X. 21. et ex Gama pag. 135, ubi nostratis Timothei Augustiniana professio reticetur. S. Saluatoria mi S. Saluatore= greh. Aug. Fr. Antonius a S. Josepho , Lusitanus , Viannae in Archidioecesi Bracharensi ortum habuit die 21 Feb. an. 1704. Promotus suit ad Episcopatum S. Ludovici do Maranaho dio 24 Julii an . 1 56. Transfertur ad Archiepiscopatum S. Salvatoris dio 20 Julii an . II 8. Ante posse aionem initam obiit Ulymipone an. 1779. Vide Diarium romanum, et Gama pag. 135. Fr. Antonius Correa, Lusitanus, patriam habuit Poditum, ubi primam lucem aspexit die 11 Octobris an. I 2I. Eveetus fuit ad Archiepiscopatum S. Salvatoris in Brasilia die 13 Decemb. an. 1 I9, et episcopalem conse rationem recepit dio 9 Aprilis an . 1780. Pervenit ad suam Ecclesiam dio 24 Decemb. an. 1781, rexitque usque ad an. 1802, quo ad meliorem vitam transivit. Vide Diarium roman. Gams pag. Ira, et Horoni vol. 6l pag. 5.
Fr. Ludovicus de Brito de Meneges, Lusitanus, Ru.
16l5 dio I 8 Maji eligitur Episcopus S. Thomao de Mai-lapora , undo dio 27 u i an. 1627 Coccinum translatus
suit. Cum hanc Ecclesiam regeret etiam temporale Indiarum Lusitanicarum regimen Proreis nomine et auctoritate obtinuit, quo tempore insignem contra Hollandos et Maho- metanos victoriam reportavit. Decessit die M Julii an . 1629.