De natura et incremento nili libri duo : in quibus inter disputandum plures aliae quaestiones physicae explicantur

발행: 1617년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

13o Liber fecundus

qi sed assirmat plimias,quibus Nilus crescit, fieri

Etes1arum ope & auxilio ex Septentrione in Ethiopiam nubes propellentium: tum,quia iam ostendimus multo seritis Etesias flare, quam augeatur Nilus trum,quia non repugnat eleuari vapores in2Etlaiopia imbrium mare; iam ,etsi aliunde non deferantur: tum , quia Videtur Omnino

dissicile propelli posse in aestate Etesiarum flatu i Septentrione vapores humidos in Anthiopiam ad sexaginta quatuor stadiorum millia distantem,deuehendos per Zonam torridam, litam ita calidam credidit uti diximus lib. 1. c. a. Aristoteles lib.2. Meteor sum. a. c. 2. Plinius lib. a. c. 68.& alij,ut eis ob nimium calorem videretur inhabitabilis; quique lib.i,sum. 2. c. . scripserit rarbfieri Cometas intra Tropicos ob Solis , &astrorum motum non solum segregantem calidum, sed etiam disgregantem id quod consistit. unde & lib. r. ait , etsi a Polo Antarchico spiret ventus,sicut a Septentrione spirat Aquilo, non tamen ad nos usque progredi possie , quemadmodum ne Aquilo quidem illuc pertingit, quippe qui nec per totam terram nostram habitabilem fleuiunideoque nec Austrum flare a Conuersione brumali,seu Tropico Capricorni, sed solum ab aestitia Conuersione. Ex quo loco aperte Tolligimus,librum de Nilo non esse Aristotelis,cum illi repugnet. neganti ne illuc quidem Aquilones,qui sunt vela ementissimi,pertingere,aut Ventos a Tropico Capricorni ad nos , qui non adeba Tropico Cancri dis amus,venire. Quare multo minus ex Aristotelis sententia a Septentrione

152쪽

De natura se incremento Nilo Is I

propelli possunt ab Etesiis nubes ad Capricornum,cum & distantia sit maior,& venti non vehementes. Accedit, eum librium non numerari a Laertio inter Aristotelis opera. Videtur igitur verisimilivsaibrum illiina elle Aristonis Andronici discipuli, cum quo Eudorus in contentionem venit ob librum de Nilo ut testatur S rabo , sed ob vicinitatem vocis Aristotelis, S Aristonis , librariorum linivita fuiste Aristoteli tributum, quod Aristoni fuerat adscribendum. At Pigase-ta lib. i. de Congi Regno. c. 2. scribit,experientia constare tunc temporas ab Etesiis eo nubes propelli. Dicimus videri Pigaseiam satis diuerse Etesias litinere, quam sumpserint antiqui. Nam per Etesias accipit ventos,qui mense Aprili oc sequentibus spirant,teste Heliodoro lib. 1.AEthiop. tantum a Conuersione aestiua verssis Tropicum Capricorni, non docet tamen esse Etesias, de quibus Aristoteles, Plinius, & alij asser int flare post Canis ortum. Omitto eundem Velle lib. a. c. 1 o. pluuias incipere mense Aprili, cum nondum spirent Etesia'. Non est igitur Nili incrementum ab Etesiis nubes in AEthiopiam propellentibus.

An Nilin Sopitis crescit, creod tum sit hyems apud Antishiseos unde oriatur osub

tus maria ad nos rimati

C Α Ρ v T X V I. E p E R Υ Diodorus Siculus lib. i. sensisse quosdam Nilum apud ntichthonas no- bis a Meridie oppositos originem habere,

153쪽

I3α Liber fecundis

qui ubi subtus maria penetiarii , tandem e terris emergat iii nostris oras redundare autem aestate, quod tunc sit hyems,unde originem ducit.eam- qm: opinionem probabilem existimat Pomponius Mela lib. r. c. s. Nobis vero iecus vzdetur, si cana quo exposui modo, intelligamus. Elidoxus

enim apud Plutarchurei lib. de placitis illam

ali er explicat,facitque coincidere cum laquei iti opinione vera improbari r igizur,tum, quia cum terra sit rotunda, ut probat Ptolemaeus in. Alimag. d. I c. . Alphraganus disr.Ioannes Regio momianus lib. I. conci 1. Jaristophorus Clauius in c. i. Spia rae , aliique Mathematici, & docet ratio ipsa, cum Omnes eius partes Ob grauitatem conentur appropinquare centro , 3c Lima eclipsietur sphaerice ; & Sol citius oriatur Orien Ialibus, Terue & non omnibus eodem tempore. Vnde fit, ut Iotundi' eademque eclipsis Liviare nobis. V. g. apparreat una hora noctis,Orientalibus appareat horarertia: quod sane coiiuincit illis prius fact in fui se diem & noctem , quod esse non posset, nisi terra ei et rotunda ; non potest flumen ex opposita parte ad nos fluere: is enim fluxus & 'otus

super rotunda tertae superficie omnino esset frustra , cum non habeat quo tendat, cum circuli milia sit dii tersitatis ratio. Itemque grauitas eius motitia qualitas deorsiam , & non in gyrima ina-pellat, cum grauia omnia ad centrum tendant,ex Aristotele lib. . caeli. tex. 3 3. Non igitur nouas oras ius raturus elongabitur acciro, ut in nostris c ita vernergatatum, quia inter originem , & ostia Nili nullum. intercedit mare: tum,quia haec Opi'nio

154쪽

De Otura inmmento Nili. I 3;1aio sapit Tartarum P atonicum, quod pluribus

confutat Aristoteles lib. i. & 1 Meteor. tum de-nioue , quia & ubi sese sub terra & mata condat,& ubi iterum cinergat, non tantuna dicere, ted etiam probare dcbuissznt.

: T igitur aliquando germanam vcram que caiisam incrementi Nili aperiamus, censeo fieri ab aquis plumis eo anni

tempore , quod hyemi nostrae respondet, ita AE thiopia cadentibus. Referunt hanc sentetulam Diodorus Siculus, Plutarchus, Seneca, Strabo, Proclus, Pomponius Mela, Lucanus , Cla 1 anus & Pierius Valerianus & ,. Fuit autem Trasialchi cx quo sumpsit Arisstoteli s, ut ex

Catillene docet Strabo lib. 17. Proclus in Timaeum,& Eullathius lib. . Odyssi quorum vestigiis insistens Theophrasius lib. 3. de causis

155쪽

334 Libersecundus

bidumque limo ripas excedere in Gl ptum diffundi, qualis eaparte anni essuit, non velati ex niue dis iura. Idem sensit Eratostenes ex Strabone Proclo, Eudoxus apud Galenum, Eustathium, & Plutar chulib. .deplac Agarthagines Cnidus ex Diodoro Siculo lib. i. Possidonius , Proclus, Strabo, Sc Diodorus; contenditque Eustathius idem sensisse Homerum , eo quod lib. . Odyssi Nilum appellarit, quia ab Ioue,id est,aere pluuia

descendens illum augeat. Huc etiam respexit illud Martialis, Apollodo is plaudit imbrifer Nilus. Adiungendusque est Democritus, Alexander A-plarodis,us, Iamblicus, Suidas , & Author libride Nilo citati cap. 11. licet voluerint vapores ab Etesiis in AEthiopiam deferri. Ex recentioribus idem tenuit Ioatines Goropius in Nilo scopio, quamuis cum Autliore libri de causis & prop.

elem. cap. i. misceat etiam influentias quas minus Peripateticas esse docuimus in lib. de chlo. quaestione ultim . ex Averro e lib. 2. de chlo. cap. a. Buccaferro lib. a. de gen. post tex. r s. Achil- lino lib. . de orbibus, diib. vlt. Pico Mirandulano lib. s. contra Altrologos cap. 3 .& seq.Iandulao lib. 2.caeli. q. t 2. Bernardo Mirandia lano de Euersione lib. 11.& a 3. Syrenio lib. 3. de fato. c 49.&aliis.) Hieronymus Cardanus, qui tamen cum Estobulo apud Abulentem In Gen. c. a. q. Ι7.ni ues adiungit, & Hieronymus Fracastorius, licet in reddenda causa pluuiae vehementer erret, de quo postea. Ex Patribus idem docuit ex sententia D. Antonij S. A thanasius, duni in illius vita scribit,

156쪽

De natara incremento Nili. 13 3

scribit, daemones praeaenunciare incrementum, cuiam viderint in Atthiopia fieri pliuitias;& Anasta. sitis Episcopus Nicaeniis q. 13. in Scripturam reipse repetens daemones, cum viderint magnam vim imbrium fuisse in regione Indica latius Indiae nomen sumpsit t) pnedicare in AEgypto su turum magnum Nili ascensim ; si quis ver b roget quot cubitorum aut digitorum sit futurus, laa: sitare, de conuinci nihil scire. Hanc sententiam , ut verissimam probat ipsa

experientia, cum oculatus tellis Franciscus Aluarea in peregrinatione AEthiopica. c. 9. & i47. scribata dimidio Iunio usque ad Septembrem se maximos imbres expertum, AEthiopesque te statos id quotannis fieri. Quod etiam apud Bacciudocet Ioannes Bermudes Lusitanus , qui triginta annis iussu Regis Isithiopum totam Alricana a Nilli fontibus peragrauit, dc A nt.Ferna ius S O c. ΙΞ s V in epist. quam inde scripsit de Abyssinorum rebus apud Nicolaum Godignum lib. I. C. II. cum enim dixisset. Mems hi sub Maj finem Dici piem ad initium Septembris recedit. paulo post sub dit. Cum in his regionibis hyems est,dies fere nullin sine pluuia rat haecplermnque modica, semperque a Meridie, nec me rit v. Idόmque mihi confirmauit die is, Ianuarij anni 1 9 s. nobilis AEthiops , qui Sere-anissimum Ducem Ranutium Farnesium ossicii gratia Placentiae conuenerat, & ab eo de Serenif-simo hunaanitatis gratia missus,ut hac de re mecum ageret,iestatus toto incrementi tepore moles principium Nili densissimis nubibus contegi , quae subinde resoluuntur in pluuias. Eandem K η ratio

157쪽

ratio ipsa dena onstrat Lunae enim montes,& Ca-

fatae Nilique fontes sent ultra AEquinoctialem ad duodecim gradus ; dum igitur Sol est Cancro, tantundem ab illis distabit, atque distat a nobis

in vere: pari igitur ratione eo tempore ibi fient pluuice, sicut in vere fiunt apud nos. est enim ibi frigus sufficiens ad vapores eleuatos in aere condensandos Sole longissime posito; unde respectu fontium Nili est hyems, licet non adeo frigida uti nostra, sed vetis instar, diesque breues mo- istes vero longae sunt, quibus de causis remittuntur calores acris, & frigus inualescit. quod etiam egregie apud Cleomedem lib. I. Meteor. cap. 8.docuit illis verbis Possidonius. Det ue=o cum mae

di patiumsatis amplum habeat, emim imbres cadent, or spirabunt venti, ut possint aera refrigerare. unde in sit opia enarrantur imbres iuges per aestatem pluere, praecipi eque in ipso artici Io. Ex quo etiam Nilus per aestatem inundare intelligitur. Sed duo nobis obiicit Abulensis in Gen. c. a C. q. t. contra hanc de pluuis senteritiam. Primum,

quod cum pugillus aquae fiat ex decem pugillis

adris, necesse esset, Vt magna parS aeris conuerteretur in aquam,quod non videtur verisimile. Alterinia,quia si Nilus augeretur a pluuiis, augerentur pariter flumina alia non longe a Nilo dissita: at nullam omnino aquam , vel ad unum iactum lapidis a Nilo distantem eo tempore augeri. Doncrescit igitur Nilus ab aquis pluuiis. Verum haec nullam habent omnino dissicultatem. Etenim quod ad primum attinet, licet admitteremus illam

158쪽

De natura intremento NIL 13

iam decuplam proportio nom in trans inlitatione

elem ntUIUIU,quam tamen exempli tantum gratia attulit Aristoteles Lib. 2. legeia. rex. ibi

dem docuimus, haud ullum tamen in conuenies sequitur. Clim enim ex eius sententia Niluq augeatur ad viginta cubitos , nubes resc=luendae in aquam exigentur iecundum profunditalcm ducentorum cubitorum, quod saepistinu accidit etiam apud nos;& multo profundiores esse posse docet ipsa ratio. Etenim media aeris regio,in qxta Mihi coguntur nubes materia pluuiae, secundum sI- ueciperiorem sui partem distat a nobis secundum Vi glotellionem lib.IO.propos , O.Alazenu lib. I. propos 6. Petrum No 1irum lib.de Instrumentis Geometricis , & Clauium in i .cap.Sphaerae quinquaginta duobus milliaribus, ut demonstrant ex Vaporibus illuminatis in orizonte a Sole ante eius

ortum, de post eiusdem occasiim. Si enim Sol non distet longilis ab orizonte nostro decem S

nouem gradibus , minut6que uno , hora scilicet cum quadrante, videmus in extremo orizonte a Sole vaporem aut nubem illuminari. Quare si

distantiam illius vaporis a terra cum praedictis

Geometris metiaris , eam quinquaginta duo rum milliarium reperies. quamquam Cardalaus lib. .de Subtii cap.de luce,voluetit eam partem mediae remonis a nobis abesse 188. milliaribus, fallatur tamen, ut ostendit Nonius: non enim quidquam cernimus in Zenith seu vertice nostro tunc illuminari, ut contra experientiam & rationem simpediente scilicet umbrae cono iaci oab inteloiitione tenete)stipposuit Cardanus sed

K s solum

159쪽

i3 8 Liber fecundus

solum in orizonte. Cum igitur infima aeris regio idesinat ubi fisaitur radiorum Solis res laxio, quod fit valde prope terram , t nubium V 2 1-tas ostendit, profunditas nubium ad quitiqua-

ginta milliaria esse poterit; quidni igitur aquam distillent & pluant ad alti Aidinem viginti cubitorum, quantam Nili incremet to tribuit Abualensis 3 Sed nonne hoc idem accidere solat laye- mali ,& Verno tempore in Europa , vi de Ana taceamus, cum augentur flumina, & egi: ll a extra ripas ad multa milliaria agros inua ant , ut testis est in Italia, Placentia , M Feriaria&Rodigium , tellis in Germania interio in da- tauia cum finitimis Prouinciis , qvie ante duos annos altius exundante Rheno magnam patuestini calamitatem' Quod si non adeo inundent,

ut facit Nilus,id est,& quia plura sunt flumina,

in ea autem Africae parte AEgypto scilicet i unus tantum Nilus qui minus inundaret, ii plurescitis essent aluei, de quia loca vicina non adeo plana sunt,ut AEgyptus, & quia minus currimi, qutiri Nilus, qui longo cursu plurima in sathiopia munora flumina in se recipit. Quid Θ nonne videt Abulensis eundem, imo multo difficiliorem nodum sibi ipsi seluendum3 Cum enim constet augeri Nilum ad eam altitudinem a triarum, nisi aquae ex aere decidant, necessarid in specubus &cauernis montium Nili principio augebutur pariter a vaporibus,vel aere intrias o& densat primum in lingulares stillas , deinde cunctas simul

erumpentes in tantam alluvionem neque enim meo iudicio eo deueniet Abuleusis , Ut contra omnium

160쪽

De mettim Arremenso Nili. i 3 9 omnium Philosophorii, & Theologorum placitum ad hoc a Deo nouam materiam creari di

cat non igitur dilricultatem effugit, sed auget, quippe cum multo dii ii callus hic excessus aquarum seri possit in speluncis montium , quam in

multo patentiore & profundiore media aeris regione.Neque enim timendum est ei de aeris trasse mutarione tu dimini itione,cum de ad hoc sutil-cere pollini Vapores, qui copiosissimi suppetunt,

v t paulo pbst patebit , & si aliquid etiam aeris in

aquam concrescat,alibi augeatur ex resolutis vaporibus actione Solis, aut aliqua alia caeteroruelementorum transmutatione , iuxta doctrinam

Aristotelis lib. a.degeneratione. Quod etia spe-ehat ad alterum Abulensis argumentum, licimus eum falli toto caelo,cum ex lininiolib.3. cap. 8.&Geographis, idem omnino eodem tempore patiatur Niger, ingens certe flumen,quod incipiens duobus gradibus vltra AEquinoctialem, longi tudinis vero & I. gradu fluit ad decimum qui tu avsque gradum ab AEquinoctiali versus Septentrionem,indeque flectens ad plagam Occidentalem ad Caput Viride plurib. ostiis influit in pelagus Occidentale fere e regione Hesperidum, in undecimo duodecimo, decimo tertio dc decimo quarto altitudinis ab AEquinoctiali, longitudinis autem gradibus sexto &septimo. Quin

re tarn certum statutunaque sit , incrementum

Nili aestiuo tempore esse ab aquis pluuiis eo tempore in AEthiopia cadentibus. Sed adhuc apud aliquos viros graues & eruditos difficultas est de proxima causa efiiciente

harum

SEARCH

MENU NAVIGATION