R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

ali,

alnem

his de

ur, lus

, Cap. I. Textus expositist. ' s uod non per se , sed per accidens ab eo consideren

tur,& solum calle sic corpus per se,praeterea ab omnibus recentioribus reiicitur. Secunda sententia est,quae asserit,non solum caeleste corpus, sed elementa considerari per se: & cum haec omnia sint simplicia corpora,distincta , corporibus mixtis, subiectum adaequatum huius operis esse corpus simplex, sub quo comprehenduntur quatuor elementa, & canum. Itaque iubiectum huius operis iuxta hanc opinionem,est corpus simplex, ut mobile ad υbi. Haec est opinio Simplicij in prooemio huius operis,quam sequuntur ibidem Conimb. & alij. Probarit ex progressu huius operis:nam in I.& 2. lib. eiu agit Aristoteles de caelo , & in 3.&Α, de elementis: mixta vero sub ratione non seorsim considerari oportuit, sed ad eandem considerationem simpliciorum reducere, quia ad eosdem situs elementorum pertinent iuxta naturam elementi in eis prae dominantis mouentur ut quae terrestria sunt, ad situm terrae, quae aerea,ad situm aeris.Vnde sequitur sola simplicia eo Pora, in quantum ad proprios situs mobilia sunt, per se considerari.Deinde ratione I. quia idens est,considerationem corporis simplicis, in quantum mobile est ad ubi, per te pertinerq ad naturalem philo in phiam,& non est minus euidens quod in nulla lia parre,praeter istam,hoc mp lo considcretur:ergo euidens erit ad hanc per se pestinere , S ex consequenti esse subiectum adaequatum eius. Secundo, quia si totum uniuersum,dicatur esse subiectum,ut plures opinantur, test Simplicius 2 sequeretur in his libris agere debere Aristotelem de omnibus partibus uniuersi,vs que ad mimantia,& plantas, alioqui non poterit naturam eiusdem uniuersi explicare:cum completa cognitio torius dependeat ex cognitione otimium Pac-

22쪽

η Lib. I. De Caelo, se Mundo.

tium. Sed constat, non de omnibus partibus uniuersi agere, sed solum de quinque corporibus simplicibus,

videlicet,elementis,& caeso,ergo non uniuersum, sed corpus simplex subiectum erit. Tertia opimo est Alex. quem sequitur.D.Thom. in prooemio huius operis, asserentis, mundum seu uniuersum ut est compositum quoddam ex quinque coraporibus simplicibus, tanquam ex partibus, videlicet caelo,& elemetis esse subiectum huius Operis adaequatum,ipsa vero elementa considerari praecise,ut partes:& videtur nobis probabilior, de magis ad mentem Aristot. Probatur utrumque quia subiectum est,cuius proprietates considerantur in scientia ded in hoc opere considerat Arist. proprietates mundi; seu uniuersi: ergo hoc erit subiectum. Probatur minor ex text. q. huius libri, ubi promittit se acturum de natura Vniuersi , dc disputaturum . an sit finitum, vel infinitum ,& ex text. 77. ubi ostendit esse unum , 8e eoi dem text. .esse perfectiim,de in fine eiusdem primi libri,atque etiam in a. probat esse in generabile, inco ruptibile,atque aeternum,& tandem cap. 2.text.F. eiusdem I .libri asserit,se acturum de corporibus simplicibus , in quantum partes sent, ex quibus uniuersum componitur: ergo hoc per se primo considerat, tanquam primarium, & adaequatum obiectum, corpora vero simplicia praecisse,ut sunt partes eius. 'Argumentum primae opinionis difficultate caret, nam maior plahe falsa est,quod inscriptio operis, vel scientiae, continere debeat omne illud , quod per se consideratur ab ea,vel quod a tota materia accipiatur: sed saepe ab una aliqua parte principaliori accipi solet: 8e ira accipitur inscriptio huius operis a cces o, tanquam a principaliori parie uniuersi per se primo, dcadat quate considecati.Ad a. neganda est minor, quod

23쪽

Cap. I. Textus expositio. Ide solo callesti corpore disserat ut, per se in his libris,

de reliquis vero corporibus per accidcias: nam primaria, ac praecipua consideratio circa totum uniuersum versatur, & per se etiam considerantur elementa tan quam partes cius.

Ad primum vero opinionis secundae respondeo, ex progressu Aristot. in his libris solum habcri posise quod consideret per se corpora simplicia, non tamen propter se,sed propter uniuersum,ad quod constituendum per se ordinantur: hoc est ergo per se,pri'mo,& adaequale consideratum , corpora vero simpli-.cia,tanquam partes eius:partium autem rationem habent , ratione situs, quem in uniuerso eis natura tri, buit,& ad quem mouentur;quare idem est confideruri,ut mobilia ad proprium ubi, vel locum:ac considerari:tanquam partes uniuersi,quod sub eadem ratione constituere patet. Secundum vero argumentum solum probat,quod

simplicia corpora in quantum mobilia ad ubi per se considerentur in hoc opere,quia hoc modo sumpta, Partes sunt uniuersi,primo ,& adaequale considerat, ex quo non habetur,quod obiectum eius sint, sed solum quod sint obiecti partes. Ad a. neganda est consequemia , quod agere debeat Arist. in hoc opere de omnibus corporibus mixtis usque ad partes:quia sola simplicia corpora sunt partes per se primo constituentes Universum, in quantum ordinantur secundum sintum in eo,mixta vero, quasi secundariae partes cens ri possitne quas primariae comprehendunt, quia Cis praebent situm in uniuerso;cum constet ad situm prς dominantis elementi pertinere, & ad locum eius m Deci naturaliter. ' s

Ex his colligitur i. opus hoc proxime post libros Phys collocandum esse, quia volirersum dRqu. agivi

24쪽

6 Lib. I. De Caelo Mundo.

omnia serme, de quibus disserunt caeterae partes con tinet. Quare statim post uniuersalia principia omniumἰ naturalium corporum explicari debuit. Secundo intelligitur dignitas eius, nam praeter animam ,& animata corpora simplicibus absque dubio digniora primum locum tenet inter partes philosophiae; cum digniora sint corpora, ex quibus uniuersum componitur,praesertim caelestia,ut per se est manifestum. Intelligitur 3. quanta nobis proueniat utilitas ex Opere hoc, vel certe ex notitia, seu cognitione uniuersimam cognitio, cum primis horum corporum praesertim caelestium,ut pote nobilissimorum) cognitio quoque effectuum in his omnibus inferioribus ex influxu eo- m prouenientium rationali creaturae dignissima est, valdeque utilis ad Dei notitiam consequendam, propriasque dirigendas operationes.

Totius operis diuisio. Diuisio huius operis trimembris est, nam licet

quatuor libris fuerit ab Aristotele ordinatum, atque distinctum, tria tantum in eis docet; in primo quidem naturam uniuersi,& partes,quibus componi tur in uniuersali explicans , atque etiam proprietates in particulari. In secundo praecipuam eius partem, nempe caeleste corpus,variosque motus, arque Virtum res,& influentias. In tertio, & quarto agit de eleme tis eorum motibus.

Diuiseo primi libri.

ΡRimum tandem librum in tres alias partes sepossimus distribuere: ut in prima ostendat Aristoteles uniuersum perfectum esse quinque corporibus consti

25쪽

p. I. Texis3 expositio. γ

constitutum;nam praeter quatuor consueta elementa, quae suis rectis motibus sursum, ac deorsum moueniatur,quintum aliud ponendum elic probat alterius naturae,cui non morus rectus , sed circularis naturaliter conueniat. In secundo ostendit mundum, & numero,& magnitudine finitum esse,ita ut neque ullum cor- pus achii infinitum compleatur, neque plurus sint mundi, sed unus dumtaxat:& tandem ingenurabilem,&incorruptibilem,neque initium durationis habuisse,finem aliquando habiturum. . . . ,

Textus Aristotelis. . .

Scientia is natura fere plurima videtur circa corpora, ct magnitudines,oc.

Breuis expositio textus. INtentum Aristotelis in hoc capite primo,est ostendere, uniuersum esse perfectum. Dividitur autem in duas partes:in priori quaedam praesupponit,& probat,ex quibus in posteriori conclustii intentum. Primum suppositum uniuersalissimum est, videlicet naturalem philosophiam maxima ex parte versari circa corpora,& magnitudines,& eorum proprietates: corpora scilicet praedicamenti substantiae, de magnitudines praedicamenti quantitatis, quia philosophia

naturalis versatur circa naturam,uel ens naturale: sea corpora,& magnitudines sunt entia naturalia, i secundum naturam ἱ ergo versatur circa haec. Vnde etiam sequitur ad eandem philosophiam pertino e,

26쪽

3 Lib. I. De Caelo,o Mundo.

quod de uniuerso probet perfectum esse cum sit corpus naturale, atque ex naturalibus corporibus compositum. Caetera quae praesupponit, particularia sunt,& tria: Primum est definitio continui, quod sit diuisibile in semper diuisibilia, quae definitio materialis vocatur, quia peream explicatur continuum secundum partes integrantes, quae sunt quasi materia eius ; illa vero,

quam assignauu Aristoteles ipse s. lib. Physicorum:

nempe continuum est , cuius partes copulantur ad unum terminum communem formalis dicitur; quia modi unionis, quibus uniuntur partes, & vocantur indivisibilia earum, quasi forma sunt eiusdem continui, ut talis,cum continuitatem eius constituant. Secundum praesuppositum est quod corpus sit omni quaque seu omni ex parte diuisibile, hoc est diuisibile secundum omnem dimensionem,quod sic probat: linea est diuisibilis secundum unam dimensionem longitudinis: superficies secundum duas,longitudinis, &latitudinisaeorpus secundum ites ongitudinis, latitudinis, & profunditatis:sed pretier has dimensiones nec datur alia, nec probabilis est , quod fusius probat Aristoteles:ergo corpus est diuisibile, secundum omnem dimensionem ,& ideo omni ex parte diuisibile.

Ex his probat iam intentum nempe uniuersum es

se perfectum quid in sua specie,& ordine. Primo quidem ex eo , quod cst corpus , quia corpus est persectum quid ,cuin complectatur omnem dimensionem, sed uniuersum est corpus,immo ex quinque corporibus compositum:ergo est quid perfectum. Secundo, nam corpus,quod nec est pars alterius,nec ab eo con tinetur , aut circumscribitur, persectum quid est, cum careat impersectione partis, & limitatione circunscribetis: quod enim ab alio circumscribitur, quasi

27쪽

Cap. I. Textus expositio. 9limitari ab eo censetur; sed uniuersum continet omnia corpora & a nullo conrinetur, ut per se patet, ergo perfectum quid est in sua specie, & ordine rei

corporeae. δ

mundus perfectus fit, ut decernit diam telis. EX tribus praesertim omissis aliis in ostendi potest,

mundum non esse perfectum, ut contendit -- stoteles. Primo ex dissinitione perfecti, ab omnibus admissa, videlicet persectum est,cui nihil deest; ex iis saltem , quae suae naturae conuenire apta sunt, eique debita; sed mundo desunt plura,quae suae naturae conuenire apta sunt, ergo impersectuin quid esse censebitur. Minorem probo, quia mundus est uniuersum quoddam, ad cuius uniuersalem rationem pertinent

in primis omnes gradus essendi , atque etiam species omnes possibiles, atque indiuidua, in quibus iidem gradus essendi subsistere apti sunt .sed constat, pluribus carere speciebus,atque indiuiduis sub eisdem gradibus essendi comprehensis, quae a Deo fieri possunt: nam sub quolibet gradu essendi naturaliter potest Deus plures species condere, ut sub gradu essendi incorruptibilium corporum, plures caelos numero, at que specie diuersos,& pariter sub reliquis: ergo multa destat huic mundo ei conuenire apta, & propterea perfectum es non potest. Cui adiutat potest proprietas illa mali ab omnibus admita,viaelicet ex quocunque desectu consurgere: sed mundus plures defeetus habet ut monstra, de peccata, ergo malum eris

28쪽

Io ' Lib. I. De Calo,se mando.

simpliciter,& ex consequenti imperfectum. Nec soluit argumentum vulgaris responsio , quod ex his defectibus consurgit mira quaedam Varietas, maiorem perfectionem eidem mundo conserens , quam sine his haberet. Nam contra hoc est, quod longe perfectior foret mundus sine hic ut constaret, si in primo statu innocentiae duraret homo, & a flent peccata, quibus non solum deordinatur homo suosene , sed

etiam suo modo reliquae creaturae, nam malus usus earum quandam deformitatem eis conferre, notum est. Secundo, quia mundus ex una parte caret perfectioribus modis essendi creaturarum, nam spiritualia, ut Angeli extra mundum esse censentur , cum sub gradu essendi corporeo non comprehendantur. Vnde super humanas mentes eos vocat D. Dionysius I. cap.de caelesti hie rarc hia, quasi extra mundi ordinem consistentes, sed modi essendi censentur quas partes essentiales eius: ergo aliquo ex eis carens mundus non erit perfectus. Ex alia vero parte multa habet superflua, qualia sunt mixta omnia, quibus carebit post diem iudicii, & sine quibus non erit minus; sed magis perfectus t nam quod perfectiorem statum

tunc habiturus sit, docent sancti Patres, & ex sacra pagina id colligunt. Ex tertio tandem probatur, quia rationes Aristotes is quibus probauic uniuersiam esse perfectum , nullius momenti sunt:ergo fundamento carebit id affirmare. Probatur antecedens: nam ratio prior eius est , quia corpus est persectum quid, cum sit diuisibile secundum omnem dimensionem, nempe longitudinem, latitudinem, & profunditatem : ergo uniuersu nox corporibus constitutum persectum quid erit. Sed quam friuola sit haec ratio,constat: nam si hoc sufficeret ad perfectionem, etiam foret persectum, quamuis confuse, de sine ordine haberet eadem corpo

29쪽

Cap. I. Textus expositio. I 1

corpora,quae nunc habet,quia corpus esset,& ex corporibus constitutum. batio etiam posterior inessicax est, quod universum sit perfectum, quia a nullo continmur,nam locus non continetur ab alio, & est quid imperfectum. His tamen non obstantihus dicendum est, uniue sum esse perfectum, non quidem absolute, quia nulla creatura potest hoc modo esse perfecta, sicut nec potest carere imperfectioil ibus, in ratione ipsa cre turae necessario inclusis, sed in suo genere, & gradu, eo videlicet modo, quo creatura perfecta esse potest, si habeat quidquid naturae suae debitum, atque con

ueniens est. ' i

Quod probatur i. ex verbis sacrae paginae Gen. I. ubi postquam Deus uniuersum condidit, quasi a

quodam reflexo nostro modo intelligendi in opus

suum respiciens approbauit illis verbis: Vidit De iucuncta, qua fecerat, ct erant Oalde lana: quasi dixerit consummatum, atque in suo ordine perrectum esse. Probatur etiam ratione, quia illud est perfectum in suo genere , & ordine, cui nihil perfectionis suae naturae debitae, atque congruentis deest: vi homo vel Angelus persecti dicuntur, si nihil debitum, aut coningruenS naturae hum nae, aut Angelicae eis desit. Sed uniuerso nihil deest naturae eius dcbitum: ergo in suo

ordine perfectum censetur. Minorem probo, quia perfectio essontialis totius confingit ex persectione partium essentialium, debito modo ordinatarum , &perfectio substantialis, seu integralis ex partibus i tegrantibus, quas eadem natura postulat ab essentia vero sic persecta emanant proprietates, aut passiones eidem naturae debitae . & suo modo accidentia, spectantia ad ornatum:sed haec omnia habet uniuersum:

ergo Persectum censeri debet. Probo iterum mino-

30쪽

IL Lib. I. De Caelo, ct Mundo.

m. quia partes cssentialcs v. mersi iunt omnes modi essendi per genera,& species distributi, & in earum indiuiduis subsistentes. duos uniuersum continer manifestum est, cum non sint alii modi essendi

excogitabiles, praeter eos,ex quibus praedicamentum substantiae , de nouum acui dentium coalescunt, sub quibus genera omnia, species,& indiuidua,continentur, & consequenter eorum proprietates, & accidentia, ut modi essendi corporaor substantiae, & spiritualis corporum simplicium , atque mixtorum, Viventium 3c vitae expertium, modi item essendi naturaesensitivae, atque insensibilis, & tandem modus essendi naturae rationalis, cum proprietatibus, & accidentibus omnium. Ex quibus nouem praedicamenta acincidentium constitu utur, & haec sunt quasi partes materiales uniuersi: forma vero censetur esse debita ordinatio horum omnium, quam non est minus notum habere inter sese: nam hos omnes gradus essentialiter subordinatos esse constat, genera etiam, atque

species,per quς dispersi sunt,& singulis speciebus sub-

Ordinantur indiuidua a quibus participamur, & in quibus subsistunt. Proprietates vero ,& accidentia eiusdem generibus, speciebus,& indiuiduis, a quibus

emanant, atque dependent ,&sustentamur; negari

ergo non potest, uniuersum habere quidquid persectionis essentialis, substantialis, & accidentalis, m terialis, & formalis, postulat natura eius, & ex consequenti, quod sit in suo ordine,& gradu persectum,ut

Aristo t.cap. praesenti docet, & tenet cum eo communis consensus SS.Patrum, Sc holasticorum,atque Philosophorum. . Ad primuiris argumentum neganda est minor,

quod uniuersum careat speciebus, & indiuiduis, quae potest Deus enicere: nam licet ei plura ex his adde-

SEARCH

MENU NAVIGATION