R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

Lib. I. Cap. II. Eu . II. 2 3

pio Aristot. cap. praesenti, vidclicct cuicumque cor Pori naturali conuenit aliquis motus naturalis , quia matura est principium motus, sed canum est corpus

Daturale cum componatur ex materia, & forma quitius conuenit ratio naturae: ergo necesse est ei tribue-τα aliquem motum naturalem, nec habet alter u praeter circularem: ergo hic erit ei naturalis.Probatur deinde ratione, quia perfectio propriae naturae cuicunque est naturalis,& in eam inclinatur naturaliter: sed motus circularis est propria,& maxima perfectio caelestis corporis, cum se communicet per cum his in inferioribus,& maximam perfectionem eis tribuat,quare neccsse est, esse illi naturalem, & in eum inclinari

naturaliter.

Fostra sententia duabus assertionibus explicatur:

prior sit, considerato coeqo, ut est particulare cor pus ex tali materia , & sorma compositum, non est illi naturalis motus , sed praeter naturam eius ab agente extrinseco, ac libero illatus. Probatur, quia Cum motus sit via in terminum, solum potest in eum inclinari corpus naturaliter, quia aliquem ter minum per eum consequendum appetat i sed nullus datur terminus consequendus per morum, quem Caelum appetat naturaliter: ergo nec potest motum ipsum naturaliter appetere , aut in eum inclinari ,&ex consequenti, nec erit ei naturalis. Minorem sic probo , non est excogitabilis alius terminus, acquirendus per motum circularem, nisi nouus aliquis

modus praesentiae in eodem situ,per quem alio modo se habeat caelum, in ordine ad spatium secundum diuersam siluationem partium, quam prius habebat, sed talis modus praesentiae est eiusdem prorsus rationis cum eo,quem prius habebat, nec aliquam nouam

42쪽

24 De Celo,'mundo.

persectionem ei affert diuersae conditionis ab ea,

quam habebat: ergo nec talem modum, nec talem motum, per quem acquiratur potest appetere, immo nec magis motum,quam quietem. Confirmatur, quia elementa, & alia corpora mixta, non appetunt

moueri, nisi quando carent aliqua persectione ad illa consequendam per motum: sed corpus coeleste non indiget alio ubi, ut conseruetur, & perficiatur: ergo per se, & ratione siti non appetit moueri, nec in motum localem inclinatur, ergo, &c.& hoc probant argumenta prioris sententiae, quae in hoc sensu vera est. Assertio posterior: si caelu cosideretur, VI pars praecipua uniuersi cum hac varietate, ac vicissitudine generationum,& corruptionu a Deo conditi, habes na- rurales virtutes, per quas influit in inseriora corpora, naturalis est ei morus,& in hoc sensu loquitur posterior sententia,quam vera esse censemus,& expressam ab Aristotele capite praesenti ; ubi ex motu circulari probasse vidimus, ponendum esse quintum corpus

Praecer quatuor consueta elementa, cui naturalis sit motus circularis. Ita enim arguit, motus recti naturales sunt aliquibus.corporibus, & ideo necesse est

Ponere corpora aliqua , quae moueantur naturaliter sursum, & deoisum, quae elementa vocamus: ergo circularis motus debet alicui corpori naturaliter conuenire; sed constat.non esse naturalem elementis, cum moueantur naturaliter sursum ac deorsum: ergo

praeter illa ponendum est quintum . cui naturaliter conueniat ,& hoc est caelum. Expressa est igitur semientia Aristotelis , quod motus circularis sit naturalis caelo, sed probatum est, non esse ei naturalem, cons-derato secundum rationem particularis corporis;ergo

necessariu est in doctrina Aristotelis asserere,quod sit ei naturalis,ut corpori uniuersali, hoc est,ut parti uni-

43쪽

versi se premae habenti naturales virtutes, atque Uniuersales per quas uniuersalis est causa in seriorum es.fectuum. Quod etiam D. Thomas docet quaest. s. de potentia, quaestiuncula s. artic. s. in A. distinctione 68. astic. a. & 3. contra gentes capi e M. assirmans, coelum aequaliter se habere ad omnia ubitv et ad omnes modos praesentiae , quos acquirit per motum , & ideo unum habens non appetit naturaliter alterum, quia ex eius acquisitione non acquirit perfectionem alterius conditionis ab eo, quam habebat , nec pro eo acquirendo moueretur, nec motu quem habet,naturalis est propter eum acquirendum, sed praecise , ut diuerso modo applicatum secundum diuersas partes ad haec inseriora, diuersam virtutem, diuersosque effectus eis communicet, Ac praesertim speciei humanae,cui communicat noua indiuidua, inquantum sua virtute disponit materiam pro introd

istione nouarum animarum,& generatione nouorum

hominum simul concurrendo cum particulari scausis generantibus, & hunc asserit esse finem intemtum permotum caelestis corporis; ex quo habet,quod sit ei naturalis. Sed ratione probatur eadem assertio , quia pars quaelibet naturalem habet inclinationem ad bonum totius, & longe maiorem, quo bonum totius maius, ac perfectius est bono cuiuslibet partis:sed caelum est pars uniuersi,& praecipuaac prima, ergo habet inclia

nationem naturalem ad bonum eius, quod in gener rione , & construatione sublunarium corporum comsistere notum est, nec minus notum, quod idem bonum magna ex parte derivetur ex virtutibus, atqu influentiis caelestibus medio motu applicatis: ergo . procedit idem motus ex naturali inclinatione caelestis corporis ad idem bonum communicandum,qua

44쪽

16 De Caelo, r Mundo. re naturalis erit caelo, ut principio passivo composito

ex materia, & forma, cum sit medium a natura ordinatum pro consecutione naturalis finis.

Et ex his conitat ad primum argumentum prioris sententiar. Ad secundum neganda est minor, & quae adducuntur ad illius probationem solum probant nostram primam conclusionem. Ad tertium negamus antecedens, & illius probationem , licet enim caelo non sit naturalis locus aut praesentia ob illius conseruationem , quia incorruptibile est , sed tamen naturalis est praesentia super alia corpora& ratione proprie dignitatis prae aliis corporibus

staplicibus, & propter eius influxum in sublunaria

transiliendum.

An quies Gelorum post diem iudici, futurasit

naturalis, aut violiora. CIrca quietera vero in eodem loco, vel ubi, quae tangitur in eodem argumento , atque etiam in postremo,diuerso modo loquuntur reccmiores Philosophi, nam quidam non esse coelo naturale asserunt eX mente Aristotelis,qui tenuit Deum non libere,sed ex necessitato applicare intelligentias ad mouenda coelestia corpora , & ideo non libere, sed ex determinatione ad unum ea perpetuo mouere, quo fit, non esse possibile a motu unquam cessare, quod ut significaret lib.9. Metaphysicae c. .lex. I .dixit non esse pertimescendum, ne caelestia corpora stent, quia non inest eis potentia contradictionis, hoc est, ut moueantur, & non moueantur, Ac ita docent, tenuisse cum Aristotele omnes ferme Graecos interpretes a. lib.

Physicorum. Vt Themistium, Philopponum, Simpli-

. cium, Disiti oc by Corale

45쪽

Lib. I. Cap. II. Esest. II. . 27

cium,& Alexandrum x.libr. naturalium quaestionum, cap. i 8.& ex Latinis nonnullos. Ipsi tamen recentio- vrs putant, non esse ita sentiendum. sed potius quietem cite naturalem coelo. Quod probanI primo, quia Coelum sic mouetur naturaliter, ut non a principio effectivo intrinseco, sed extrinseco moueatur': ergo Propria natura habet potentiam solum passiuam admotum, & indifferentem quidem , ut moueri possit, dc non moueri ab Angelo, quo fit, utrumque esse ei naturale, nempe moueri ab eo, & non moueri , aut moueri, & quiescere. Secundo omnis quies in loco naturali naturalis est corpori, ut elementis quies in propriis locis, ergo caelo erit naturalis quies in loco supremo ei proprio,ac naturali. Ego vero quidquid sit de mente Aristotelis, circa modum, quo movcntur caeli ab Angelis, de quo suo loco dicam)cum D.Thoma in A. dist. 48.q. 2. artic. a. &cum omnibus sere recentioribus assero, caelum nullum habere principium activum motus, sed passivum dumtaxat, ut docui l. libro Physicorum explicans definitionem naturae, & ideo quietem non esse ei naturalem, sed praeter naturam, quia solum ex propria nam tura , & dignitate primi, ac nobilissimi corporis postulat,supra caetera corpora esse , quod vero supra illa si cum motu .aut sne illo , a causa extrinseca solum habet: ergo si solum habere considerationem particu laris corporis praeter naturam foret moueri, atque etiam amotu quiescere: ut vero habet alia considerationem partis uniuersi cum mutabilitate, ac vicissitudine conditi,& partis quidem uniuersalis,ac prima,habentisque virtutes naturales, per quas multa bona potest conferre eidem uniueiso in eodem vicissitudinis statu existenti, quod non potest ea praestate nisi medio motu,postulat motum naturalem, quandiu idum

46쪽

28 De Caelo,o Mundo.

uniuersum in eodem vicissitudinis, ac mutabilitatis statu perseuerat: statu tamen variato , & eadem vicinsitudine cessante, cessat quoque inclinatio naturalis ad motum, quia cessante fine, cessat necessitas medij. di iam caelum non est pars mundi variabilis , aut vicissitudinem habentis ,& cum varietur status mundi ab extrinseca causa, nempe diuina voluntate, ab Eodem fit, ut quiescat caelum,& non a propria natura,&propterea quies non est naturalis,sed praeter naturam.

Sed potest obiici aduersus hanc doctrinam hoc

modo: inclinatio naturalis caeli ad motum prouenit ex situ naturali ad bonum mundi,quod tanquam pars eius sua virtute porc st ei communicare: sed natura caeli est eadem , siue mundus perseueret cum trans mutabilitate , ac vicissitudine, cum quo conditus est, siue eam amittat; ergo eadem est inclinatio naturalis in eundem finem, & ex inclinatione ad finem prouenit inclinatio ad medium, quod est motus: ergo eadem perseuerat in eo inclinatio naturalis ad motum, contra quam erit quies,& consequenter violenta. Et Vrgeri potest haec ratio, quia cessatio generationum non erit naturalis, sed libere facta a Deo : ergo non potest tollere naturalem inclinationem caeli ad motum,nec proinde efficere potest,quod no sit violenta quies. Respondeo, caelum secundum propriam natu ram, & virtutes influendi naturales, naturalem qu que habere inclinationem ad illas exercendas, si adsint corpora inferiora in statu transmutabilitatis, &variationis, & hanc inclinationem nunquam amittit: his vero deficientibus , statuque corum , non potest

eam naturaliter exercere , quare nulla fit ei violentia, si ad eam exercendam non moueatur , aut auxilium ad operandum non tribuatur, quare nec

violenta erit quies , nec cessatio ab operationibus, i qua

47쪽

Lib. I. Cap. II. tauris. IL 29

quas habuit in statu transmutabilitatis inferiorum Corporum. Et possumus exemplum sumere in igne, naturalem habente inclinationem ad agendum circa Pallam sibi approximatum, cui absque dubio violentia fiet si praesente passo suspendatur ei concursus ad operandum , & tunc quies ab operando violenta erit ei, si vero nullum sit passum, circa quod possit operari, vel certe non sit ei approximatum, nulla prorsus violentia fiet ei, si non conseratur auxilium ad operandum, nec dicetur ei violenta quies ab operando , etiam si eadem eius inclinatio ad operandum perseueret, pariter ergo dicendum est in nostro casu. Ad Primum argumentum oppositae sententiae distinguenda est posterior pars prioris consequentis,

nam consideratum casum,ut corpus particulare, Verum est,indifferens eis' ad virum qii , nempe, Ut mo

ueatur,& quiescat, sed neganda est posterior , quod utrumque sit ei naturale, imo potius ex indifferentia ad utrumque colligitur plane neutrum esse ei sic considerato naturale, quia quod naturale est respectu alicuius, non est indifferens, sed determinatum ad illud. Caeterum si consideretur, ut pars uniuersi cum transmutabilitate,& vicissitudine conditi atque existentis, naturalis est ei motus, & violenta foret ei quies, si in tali statu rerum in seriorum sisteret a motu , quod vero variato eodem statu sistat,violentum non est ei, sed

praeter naturam,ut expositum est.

Ad secundum vero distinguendum est antecedens, quod omnis quies in loco naturali, naturalis sit corpori mam si corpus dependeat a loco in sua conserua tione, ita est,& propterea naturalis est quies subluna tum corporum in locis naturalibus: si vero corpus non dependeat in sua conseruatione a loco, Ut Constar de corpore casesti, quod cum si incorruptibile.

48쪽

& perfectissimum,non indiget loco ad propriam conseruationem,sed ubique conseruari potest,tali corpori non est naturalis quies,nam quod naturale sit ei supra omnia corpora esse non est quidem naturale propter indigentiam,vel propter ipsum locum .sed merito suae dignitatis ei conuenit: eiusmodi autem conuenientia abstrahit amotu,& quiete,neturum postulat, sed iaficienter completur, siue uno,uel alio modo supra illa sit. Ex quibus satis constat ad duo postrema argum. prioris opinionis quaestionis praecedentis.

caeleste corpus a sua sede extra Iuno vel

pars eius, ab eo diuisa moueretur naturaliter ad isiam,vel naturaliter quisceret. CErta res est , nec posse cadeste corpus a propria

sede extrahi,nec partem eius ab eo abscindi, atque in loco inferiori collocari naturali aliqua virtute,sed nec diuina per potentiam ordinariam : nec est minus certum , Utrumque fieri posse per potentiam Dei absolutam, nam licet sit naturae eius dissonum, nullam tamen implicationem contradictionis inuoluit:eadem vero ratio est de toto caelo , & parte eius, ut docuit A ristoteles cap.sequenti.text. I 9. in fine,quia eadem,inquit,est natura utriusque. Conueniunt omneS opinanteS, quod caelum, aut pars eius sic existens non moueretur ad propriam sedem motu naturali a principio intrinseco activo, sed

ibidem permaneret immobilis , nisi ab extrinseco principio, nempe DeO,moueretur, quod probari potest,

49쪽

Lib. I. Cap. II. est. III. 3I

test, quia cum repugnet a propria sede romoueri,non fuit ei concedenda aliqua virtus , perquam possit se restituere, frustra enim foret. Quae est doctrina Aristotelis cap. 3 huius libri. Quo praesupposito in duobus posita cst difficultas quaestionis : unum est, an

quies in tali loco inferiori clIct illi naturalis, vel violenta,aut praeter naturam: Alterum, an si restituereturiti propriam sedem talis motus esici ci naturalis, vel

violentus,aut praetCr naturam.

Et circa qui rem sentiunt Patres Coifimb. hic,nullam quietem fore violentam caelo, & ideo,nec in tali loco violenter quiescere t,quod cliam sentiunt recentiores illi, qui tenent non dari violentum , nisi illud, quod est contra impetu rei, hoc est, cotra activam inclinatione ad oppo ima , ut videt ut sentire Aristoteles alibi a nobis relatus: sed supponimus non dari in caelo activam inclinationem ad motum: ergo repugnat Vllam quietem sore ei violentam , iuxta horum sententiam. Alij vero. qui ad rationem violenti putant sussicere, quod sit coulta quamlibet incarnationem naturalem rei,activam,aut passiuam,seu formalem quod & nos scripsimus a. libro de animaὶ asserunt violentam esse quietem caelo, aut parti eius in inserioribus

existentI. Probant.quia naturale est ei esse in superiOri loco toti coniunctam:ergo separari a toro,aut loco eodem violentum est ei: cum sit contra inclinationem naturalem,saltem passiuam,ei motus , quo separatur,erit quoque violentus: sed quies illa est terminus eiusdem motus:ergo necessario dicendum cst esse violentam: probatur consequentia, quia motus quicunque a suo loco naturali, & quies per eum acquisita,violenti sunt. Circa motum vero totius caeli,aut parti eius in eodem loco inferiori existentes,tenent recenIiores quidam I

50쪽

dam moueri posse ab Angelo ad supremum locum, in

quo erat,motu naturali.Probant,quia caeso , aut parti eius naturaliter debetur supremum ubi : ergo existens in loco inferiori naturaliter illud appetit: sed

motus quo mouetur corpus in locum, quem appetit naturaliter, est naturalis ; cum procedat ex inclinatione naturali in terminum e ergo talis motus naturalis foret non quidem a principio activo intrinseco, quod diximus non habere caesum , sed solum a principio passivo intrinseco, c activo extrinseco, sicut mouetur in propria sede. Secundo , quia motus, quo a proprio loco naturali extraheretur, foret violentusmam impossibile est aliquid separari a proprio loco naturali , nisi per violentiam:cum separatio sit

contra naturalem inclinationem eius: ergo motus,

quo rediret in eundem locum naturalem naturalis 'esse deberet probatur consequentia,quia tales motus essent contrarii, & ideo si unus esset violentus, alter deberet esse naturalis. Nostra sententia duplici assertione explicanda,& probanda est. Prior est,quietem caesi , aut partis eius in loco inseriori , non esse violentam, sed praeternaturalem, quam sic probo.Quies est priuatio motus,& proprius terminus,in quem tendit:ergo eodem modo se habebit respectu eiusdem corporis,cui conueniunt,ita ut si violenta sit ei quies ita etiam motus, atque ex oppost Λ: sed talis quies est terminus motus, per quem caelum,uel pars eius in loco inferiori peruenerunt, non ergo potest esse violenta, nisi violentus fuerit motus, quem terminat:sed talis motus non fuit violentus:ergo nec eadem quies violenta est:probatur minor,quia motus violentus debet esse oppositus motui naturali eiusdem corporis: sed talis motus , per quem caelum,

vel pars eius in inferiorem locum peruenisset. non

fuisset

SEARCH

MENU NAVIGATION