장음표시 사용
571쪽
Rosequitur Philosophus in hoc libro eandem simplicium coiporum disputationcm. de eorum praesertim facultatibus motivis, grauitate scilicet, & leuitate accurate tractans, nec non de locis,ad quae his virtutibus feruntur,& hic est praesentis libri scopus, qui proinde longiori non indiget praefatiuncula.
Textus Aristotelis. De graui autem atque leui, quid es utrumque, sese quaenam es natura i orum, conderemus oportet, . Breuis expositio textus. Postquam Philosophus in capitis limine demonstrauit disputationem de elementis quatenus gra uia.& leuia sunt, ad naturalem Philosophum propria pertinere,cum ad motum ordinentur, cuius consideratio,ad illum spectat;docet graue, & leue non com P rate solii accipi debere, ut antiqui usuparunἶ,sed es-
572쪽
iam absolute, pro eo scilicet, quod naturaliter tendit in medium,& quod a medio sursum fertur. sine sundamento enim antiquiores aliqui inficiatnunt , dari locum sursum,& deorsum : exuremitas namque, quae est ad concauum caesestis sphaerae, plane sursum existit, deorsum vero , quod illi respondet in medio uniuersi.
Textus Aristotelis. Eotum istar, qui prius ad horum considerationen
venerunt, sec. Expositio textu S. REsert Aristoteles in hoc capite aliorum philosophorum placita circa corpora grauia, & leuia, qui quidem non expccuerunt,quid graue, aut leue sit absolute,sed comparate ad alia. plato in Timaeo asseruit, grauius id este, quod ex pluribus partibus eiusdem generis constat; leuius ι quod ex paucioribus: quod ex eo coarguit Arist.quia nullam facit metion εde corpore simpliciter graui, & leui; cu tamen ista cq reris natura priora sint: deinde , quia ex eo sequere-rur, quod maior ignis plus grauitatis haberet, minor plus leuitatis: immo & maior portio aeris grauior esset,quam minor aquae,quod patet esse falsum,& ideo Democritus, & Leucippus propius ad veritatem ac- Cedentes,arbitrati sunt; causam grauitatis, & leuitatis esIe solida in aliorum compositionem venientia, ita tamen ut grauitas a pleno corporum proueniat, leuitast vero a vacuo corporibus intercepto. Quod vi
573쪽
Lib. IV. Cap. III. nextas expositis. s 39
snseruiens refutat Aristoteles. Potest enim esse maius solidum cum maiori vacui copia, & in magno igne tot possunt elle partes solidς,quot in exigua terrae portione:cum tamen haec grauior sit, vel ipso testante experimento,nonnulli, qui vacuum negarunt, aut grauitatis, & leuitatis non meminerunt , aut illorum causas non attigere.
Textus Aristotelis. Nos autem primum id definiamuι oportet, oci Explanatio terius. ACcedit iam Aristoteles ad propriam sententiam
explanandam,& prius supponit lationem, sicut alij motus versari inter contraria, & non e quouis in quod uis tendere,& lationis sursum,& deorsum , non omnia corpora capacia naturaliter esse, sed grauia dumtaxat,& leuia,quae ad hos motus, & illorum terminos, dicuntur este in potentia, & ideo per illos perfici, dum a generante mouentur, quia propitus locus propria corporis perfectio est, continens enim habet rationem actus , & persectionis: grauia igitur& leuia deorsum seruntur, & sursum, quia ad talem motum saeuitatem naturalem grauitatis, & leuitatis sortita sunt,& qui de valde perfectam,& ideo latio absolutissimus motus est,ut pote ortus a re suam perfe- 'monem. absolutionemque obtinente. Ratione ergo harum facultatum corpora in loco inferiori , vel su pero , consistunt, aut ad illa tendunt, nullo existente impedimento ; & quia hae virtutes cum substantialibus formis , progenitoribas concessa sunt, ideo
574쪽
ideo motus grauis & leuis a generanti prouenire di
nisserentias autem, se ea quae, accidunt circa ipsa, nunc dicamus oportet,ctc. Explanatio textu S. Assgnat Aristoteles discrimen simplicium corporum inter se,prout grauia,& leuia sunt, quorum aliqua,terra scilicet, & ignis , simpliciter grauia, & leuia existunt: alia vero, ut aer, & ignis talia sunt comparate,leuia scilicet, collata ad terram, & grauia Comparatione ignis , quas affectiones mixta participat pro diuersitate simpliciu ,ex quibus costant .Quod aute ignis sit leuis simpliciter,& terra simpliciter gramuis, ex eo probat Arist. quia ille super omnia corpora naturae impetu fertur: hqc vero ad mediu uniuersi omnium infimum,unde nec ignis aliquid grauitatis, nec terra leuitatis quidpiam continet: sed haec summe grauis, summe leuis ille censeri debet, siquidem ad ex rem a loca opposita pergunt,quae determinata existere compertum est; tum quia nequit corpus in infini- tu,& in indeterminatum tedere,ium quia quo magis leuia asced ut,& desced ut grauia,minus inter se distat, per aequales angulos sibi appropinquando, ac proinde coniungi in aliquo puncto remoto obice necesse est. Inter extrema autem pugnantia medium dari oporter,quod utriusque naturam sapiat, huiusmodi est graue,& leue comparate, er scilicet, & aqua: inter quae
575쪽
Lib. IV. Cap. V. Textus expositio. 3 AIquae simplicia corpora is seruatur ordo,ut superius,&perfectius rationem sortiatur formae , ut pote continens , ac terminans , quod eorum materiis suo modo conuenit, pro ut diuersas elementorum formas inpotentia habent, etsi secundum se eiusdem naturae sint.
Textus Aristotelis. Id igitur, quod talem mate iam habet leue est, semperquesursum fertur, sec.
Breuis expositio teXtu S. ΕX superius dictis infert Philosophus,quaterna
rium elemetorum numerum,quia corpus habens
materiam perfecte dispositam ad leuitatem est simpliciter leue, & omnia supereminet, quod Vero contrariam habet affectionem graue est simpliciter, omnibusque substat.Oportet autem duo alia intermedia esse, quς medio modo se habeant,dc extremmu naturam participent, ac proinde grauia &leuia sint coparate:& totidem sunt materiae affectae quadruplici dispositione,non solum primarum qualitatum, sed grauitatis etiam & leuitatis .Ex elementis media, inquit Arist. in propriis locis grauitat, si enim inferiora elementa subtrahantur, tedunt deorsum,ut aqua in locuterrς,& in locu aquq aer: cu tame sursum no ascendar, nisi ad supplendum vacuum, habent enim materiam in hoc similem terrae : terra vero in superum locum non tendit,neque ignis in inferiorem,quia nec illa in Proprio loco leuitat, ut pote summe grauis, nec hic gra
576쪽
grauitat, quippe summe leuis quatuor igitur sunt di ferentiae qualitatum motricium, & totidem materiar, secundae videlicet quadruplici vi moti uvissectae.
Textus Aristotelis. Eluxae autem causa non sunt, ut aut sursum, . aut deorsum absolute ferantur,oc. Expositio textui A Liquorum sententia reiecta, duplicem dubita
tiouem Aristotelis proponit, & soluit in hoc capite.Falso itaque existimarunt nonnulli, figuras in causa esse,cur alia sursum,deorsum alia ferantur.Licet enim figurat multum conserant ad motuum celeritatem,& tarditatem,ipsos tame motus perse haudquaquam efficiunt.Ιn dubium deinde vocat Philosephus cur graue corpus latae figurae aquis innatet, cum tamen aliud minus graue rotunda, seu oblonga figuraptaeditum submergitur'Cur item particulae grauium corporum in aere suspensae volitent Z Quibus dubiist respondet Aristoteles reiecta solutione Democriti, id reducentis ad atomos calidas ab aqua emissas utriusque rationem esse, inquiens, quia Ut corpus per aerem,vel aquam descendat, ea diuidit, & rumpit, sed corpus latae figurae difficilius diuidit elementum sub tectum, quam alia aliis figuris praedita,cum sua latitudine multum de subiecto corpore comprehendat, quod proinde magis sectioni resistit: minutissimum etiam corpus in aere suspensum minoris virtutis est ad distumpendum aerem , vel aquam, quam haec, ut
577쪽
diuisioni repugnent. Mirum ergo non est, si suspenta sustineantur.
Pe natura grauitatis, o leuitatissimplicii
Obinia, quae his sex praecedentibus capitibus tradit Aristoteles , duplici quaestion ς examinanda
sunt,ita ut nihil eoium , quae ad naturam facultatum motricium clementorum enodandam spectent, mi Lsum faciamus;& in hac qu stione breuiter explananda est natura grauitatas,& leuitatis. Quid scilicet grauitas,& leuitas sint, & quomodo inter se, & ab aliis differant,circa quod communis sententia est , grauitatem,& leuitatem esse qualitates secundς sipeciei realiter,& specie distinctas inter se, & , substantia. Primum probatur, quia istae virtutei siunt principia immediata lationis a medio, & ad medium. Ast omni facultas, quae est principium proximum operationis, spectat ad secund m qualitatis speciem,cum potentia sit,uel in potentia,ad eam igitur pertinet grauitas , &leuitas.Quod vero realiter distinguantur ei substantia
& inter se,demonstrat mutua separatio experimento ςomperta.Est enim leuitas in uno subiecto, & gravi'ras in altero,& utraque deperditur,aut remittitur, eadem persistente substantia aquae v. g. vel aeris immo econtrario etiam euenit, ut videre est in speciebus consecrati ,in quibus grauitas, & leuitas percipitur cum tamen substantia panis, & vini iam evanuerit. Cuius ratio a priori est,quia grauitas, & leuitas teste Aristotele secundo de partibus animalium, cap. . to
'aque annuente schola Philosophorum, cosequuntur
578쪽
qualitates activas elementorum. At hae separari opti-iue queunt ab illorum substantiis, & inter se naturae viribus.& sepalatae cxistere absoluta factoris lege: igitur,& facultates istae motiuae utrunque habere possunt, ac proinde realiter a substantia, & inter se distinguuntur, ut res a re: hoc enim euidenter conuincit mutua extremorum separatio. Denique quod grauitas, & leuitas specie inter se differant, probatur a substantia enim non modo specie, sed& praedicamento dissidere nullus iam ambigit in primo ex Aristotele qui id expresse docuit 1.Phy sicorum cap. 6.lib. 8. cap.
8.&lib. I. de caelo,cap. 2.& 3. ubi D.Thom.& cum illis omnes alij Doctores. Deinde ratione,quia hς facultates consequuntur per se corpora essentialiter diuersa,& diuersam semper exigunt primarum qualitatum temperiem in ordine ad diuersum motum locumque diuersum & oppositum occupandum:essentialiter ergo inter se differunt .Ex principiis enim adeo diuersis in ordine ad fines, de effectus etiam diuersos , nequit per se eadem vis ortum ducere. Idque confirmatur ex diuersitate motuum sursum, & deorsum, quorum sunt principia:vel enim,ut 3.Physicorum quςst. I. probauimus, hi motus differunt specie, vel saltem modus
adeo diuersus causandi illos suffciens est ad distinctionem specificam principiorum inter se inducendam,aut inferendam.
Rogabit fortasse quispiam, an grauitas terrae; &aquae specie inter se differant,& similiter leuitas ignis
de aeris:& affirmantem partem multis probant recentiores aliqui,quorum praecipuum fundamentum est,
quia grauitas terrae, & aquae de idem est de leuitate ignis,& aerisa diuersis principiis essentialibus , dc adiuersa primarum qualitatum temperie, per se dima- nanc , ac in diuersa loca natura sua inclinant, nempe gra
579쪽
grauitas terrae ad centrum 'niuerit, grauitas vero aquae ad superficiem conuexam terrae: igitur specie inter se disserunt, ob hanc enim rationem specie distinguitur grauitas a leuitate. Confirmatur,quia grauitas aquae,& leuitas aeris non sunt simplices facultates,sed mixtae;grauitas verδ terrae,& leuitas ignis simplices sunt. Ast facultas simplex, & mixta nequeunt elis eiusdem speciei, ut in aliis omnibus per se pater, igitur nec grauitas terrae,& aquae, aut leuitas ignis,&aeris eiusdem sunt speciei. Maior videtur expressa ab Arist.cap. .& 3.proxime praecedentibus, asserente aerem,& aquam partim esse grauia, partim leuia,& e tremorum naturam participare,quae quidem elementa extrema simpliciter talia sunt; id quod ex eo etiam constat,quod aqua a loco terrae ascendit,& aer a loco ignis descendit: facultas ergo motrix cuiuslibet elementi medij principium est motus sursem, S deorsum, ac proinde mixta, de specie distincta a facultate
Mihi tamen probabilior semper est visa opposta sententia, quam tradit Philop.ut Afert Simplicius a.
huius operis commentario a I. & communiter recipiunt recentiores. Ratio ver B,quae me ad hoc asserendum impellit, sic efformatur.Nefas est multiplica- . te entitates, persectionesve essentiales,nulla urgente necessitate; ast necessitas nulla cogit constituere duas grauitandi , aut leuitandi potentias specie distinctas,nis igitur non est, eas distinguere. Minor in qua tota posita est dissicultas elucidatur, quia grauitas, teste Arist. cap. i .huius libri,& sequentibus, cui omnes co- sentium, est principium motus deorsum, seu ad medium,& leuitas principium motus sursum, seu 1 m dio : grauiras terrae, de aquae sunt principia motus deorsum eodem modo,& leuitas aeris & ignis,motus
580쪽
sursum; ergo non lunt. ponenda principia specie diuersa. Minor proximo praecedens demonstratur, quia pars aquae e viperiori loco dilapsia innato pondere seorsum fertur per eandem omnino lineam, qua descenderet terra indidem emissa, selo intercedente discriminς maioris, vel minoris veloeitatis, quod certum ςst non lassicere ad distinctionem specificam principiorum inferendam.Confirmatur,quia grauitas aquae non solam est principium naturale motus deorsum,sed etiam motus ad centrum uniuersi, quantum est ex se,si grauius aliud corpus non supponatur: igitur natura sua est causa motus deorsum in eundem locum,& eodem modo, c grauitas terrae,ac proinde eiusdem speciei cum illa. Illustratur antecedetanam si terra sit perna vi a loco inferiori extraheretur,vel corrumperetur , aut in ea foramen aliquod ad centrum usque mundi constitueretur proculdubio aqua suae relicta naturae, ea , qua poller grauitate, ad centrum occupandum descenderet , ex quo euidenter inserti Videtur, grauitatem aquae, & terrae eiusdem esse speqciei, & solum accidentaliter differre Penes maiorem vel minorem incensionem,& idem prorsus est de leuitate ignis, & aeris, id quod ex solutione sundamenti oppositae sententiae constabit clatius: cuius yrior antecedentis pars distinguenda est: principium enim grauitatis terrae, & aquae tam remotum quam proxiamum diuersum essentialiter est secundum se, & quasi
materi aliter,non tam e sormaliter,& inratione principii illius : est enim substantia aquae, & propria primarum qualitatum coniugatio grauitatis principium
in ordine ad motum deorsum eiusdem omnino rationis cum motu naturali terrae, ac proinde in ratione
sermali principi, utraq; conuenit.Quod autem addi-tyr de locoru diuersitate,ex dictis constat,esis inteli gendum