R.P. Antonii Ruuio Rodensis ... Commentarii in libros Aristotelis Stagiritae de caelo, & mundo ..

발행: 1616년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 철학

561쪽

Ad secundum argumcntum inulti multipliciter respondent : aliqui fatentur flumina proxima , dc per se ex mari oriri , & ideo altius esse mare his terrae partibus,in quibus fontes , & flumina nascuntur. Absolute tam elle depressius,quia non effluent ex par- 'tibus terrae et quae prope mare discoopertae sunt, Verum haec solutio ab omnibus fere refellitur, & merito quidem : cum enim ex terra,& aqua Unicus conficiatur globus, ut diximus si terra secundum partes discoopertas prope ipsum mare, & flumina altior est

aqua , reliquae omnes partes terrae, eadem cum illis superficie contentae, propinquiores erunt caelo, δίa centro mundi distantiores , quam aqua, ac proinde

non poterit in illas aqua maioris erumpere, nisi aDcendendo. Et ideo respondet Diuus Thomas in secundo, distinctione i . quaestione prima , articulo primo ad quartum cum aliis , aquam fluviorum emari sursum trahi virtute corporum caelestium;communis boni gratia , quae responsio difficilis apparet ex eo , quod ad virtutem occultam, ut ad asylum confugit , non apparet , cur caelorum influxu in hoc potius , quam in alio loco continuo erumpant aquae , sursumque euocentur , maxime cum influendi ratio pro diuersitate caelestis motus . accessus . fc recessus stellarum , respectu eius dem loci passim diuersificetur. Quapropter recentiores nonnulli doctissimi in huius solutionis explicationem addiderunt , licet verum sit , aquam non plus natura sua posse ascendere , quam descenderit caeteris partibus , ratione tamen extrin- seci impellentis optime id posse contingere de hac de causa sontes , & flumina e mari oriuntur in partibus terrae eminentioribus,quia scilicci dum aqnam ris per terrae criptas,& cauernas descendit,& quasi tran

562쪽

118 De Caelo, se Mundo.

transeollatur , subtilior fu,dc minus grauis , deposita

terrestrium concretionum admixtione, unde ex amara, de salsa redditur dulcis:cu igitur pars aquae praeC dens desecatior, dc leuior sit posteriore,illi cedit , de

locum relinquit,& quoties aliunde non paret aditus, sursum ascendit per terrae cauitates,impellente posteriori ratione suae grauitatis, de densitatis,id quod in fontibus arte factis non semel vidimus , & quia in

montibus maiores esse solent terrae anfractus, 3c λ- tamina, hinc prouenit,ut ex illis facilius flumina prae- rumpant. Quae solutio mihi valde arridet, & non videtur aptior alia excogitari posse, in doctrina sancti Thomae , existimantis flumina, & perennes fontes copiosos e mari proxime oriri, quae quidem multum consonat, δι sacris litteris, Sc rationi: incredibile enim videtur , tam ingentem dc perennem aquae copiam e mari non egredi, sed aliunde perpe- uo generari. Si autem amplectamur sententia Arist. r.Meteororum c.13.quam profitetur schola Parisiensium,Se cum aliis pluribus Pater Molina supra,asserentem,flumina non immediate , mari ortum ducere,nullius momenti esset argumentum factum. Quae quidem seotentia congruenter satis,3c magna comprobabilitate desen di potest hac ratione: terra, utpote sicca, vim habet attrahendi ad se humorem,eum quasi sugendo, ut in aliis rebus siccis, spongia v. g. videre est,quae virtus in aliquibus terrae partibus magis vigere potest, ratione cuius humiditatis, dc vaporum , qui virtute Solis in aliquibus terrae cauernis, excitantur dc aggregantur, aer, ibidE inclusus in aqua cotinuo conuerritur,dc foras erumpit,ad quod plurimum iuuat pluuialis aqua, tum quia in eisdem cauernis recipitur, unde paulatim

stabitur, de ad orificium sontis accurriI, & etiam per

terne

563쪽

Lis. III. Cap. VIII. st '

terrae superi iem undique ad fluuiolum alueos piosuit. Tum quia inde maior vaporum copia, quae in aquam conuertatur, extat: tum denique, quia terra pluuialibus aquis madefacta, minus consumit aquae pluuialis,& ex vaporibus,& aeris condensati intra ipsam genitae, potentiorque euadit, ad maiorem aeris copiam condensandam, dc in aquam conuertendam: quoniam vero tam aqua pluuialis, quam subterranea ex vaporibus,& humore, ac frigiditate aquea ortum ducit,ideo merito dicuntur fontes & flumina ex mari exire,ad quod iterum reuertuntur. Vno igitur, aut

alio philosophemur modo, nihil probat argumentum. Ad experimenta vero in illius confirmationem adducta respondeo,neganda prius,& pari ratione negari pollet posterius,verum utroque dato respondendum est,plane decipi sensum, cuius deceptionis causa ea est, quia terra comparatione maris, atra fere videtur,qui color iuxta candidiorem posirus profundior,

de depressior apparet, ob quod pictores putei, aut

alterius rei, prosunditatem colore atro depingunt, circumposito candido, seu ad candorem magis accedenti.

Ad tertium respondetur, integrum syllogismum

probare de elementis , iuxta propriae naturae exigentiam,& de triduo creationis,non deinceps: licet enim aqua natura sua terram tegere postularet, in eum finem, quem diximus, in unum locum terrae terminis inclusa redacta est,& ideo utrumque elementum non remansit ex toto in sua nativa sede, neutrum tamen violentiam patitur, quia terra non nititur aquae, nec haec habet supra se, nisi aerem, sicut in puteis, neque aqua inferior, neque superior terra circumdans concauum putei violenta est. quia scilicet haec non aquae,

sed terrae inferiori existenti perpendiculariter versus

564쪽

1 3 o De Caelo, se Munda.

centrum innititur , & aqua solum supra se aerem habet meque ideo frustra est inclinatio aquae, ut terram tegat, cum initio , & diluuii tempore eam ambierit, maxime, quia aqua non exigit per se primo terram circumdare,sed versus centrum moueri,& prope illud quam proxime possit,quiescere,nullo corpore minus leui interiecto , & ideo si terra subtraheretur, & via

aqua: ad centrum pateret,illuc usque naturaliter moueretur, in eoque naturaliter quiescerer,selum igitur contra naturam utriusque elementi esset, s grauius, nempe terra,st aqua minus graui sustentaretur,quod qui latenus hic accidit, ideoque argumeptu non Urget. Ad quartum respondetur,maiori admissa,negando minorem,& ad illius confirmationem dicendum est, maiorem illam veram esse,si aliunde illa maior grauitas non compensetur, ut in praesenti contingit, partea enim terrae, quae aquis subiacent, ratione bu mori aquei,absente,etiam ventorum assiatu,& Solis ardore plus habent densitatis, &grauliatis,quam sicciores aliae,quae supereminent,ut per se constat,& ideo licet minoris sint profunditatista aqua tegens minus grauis,quam terra, utraque simul aeqtralis grauitatis est, Cum alia circumferetia terrs aquis discooperta, ideoque optime potest esse idem centru grauitatis huius

globi,& uniuersi,quamuis terra e ..atior sit aqua. Si vero aliquis nobis obiiciat,qudd,s raeter morem nostrum amplexi simus Opinionem contrariam S. Thom. & D. Basilio, huic facile respondia in Us,quamuis S. Doctor oppositam insinuauerit, non tamen ex

instituto docuisse, sed ad soluendum quoddam argumentum, ad quod eligi saepe solet. Et sussicit opinio

tantum probabilis.& ideo ipsius commentator Calaistanus supra nostram tradidit sententiam , existimans sine dubio,in hoc 3.Thom. non conuariari. Basilius

565쪽

autem non de re ipsa,sed de eo, quod sensibus apparet,loquutus Videtur.Cum tamen plures Patres supraeitati nostram sententiam perspicue tradiderint.

Vtrum terra in medio mundi quiescat, vel aliquo

modo moueatur.

amuis ex superius dictis breui possit haec conistrouersia definiri: tamen ut clarius eius sensus innotescat,Operaepretium eris,diuersa auctorum placita circa ipsam referre,quae quidem tot fere extitere, quot capita. Fuit enim de hac re magnum apud auctores antiquiores praesertim dissidium,ut aperte coinstat ex Aristotele supra libr. a. cap. I 3. & I4. Nicheas enim Syracusius existimauit, terra summa velocitate 'olui,cui addidit Philolaus in gyrum verti instar solis & Lunae,circum ignem tamen. Ponticus Heraclides & Lephantus iudicarunt, terram velut rotam agi circa ipsius centrum ab oriente in occidentem Aliqui vero ex Mathematicis recentioribus non dubitarunt pronunciare,terram circulariter cieri ab occasu in ortum corporibus caelestibus omnino immotis. Democritus ipsam a prima origine aberrantem posuit ob exiguitatem , leuitatemque Thales denique credidit. terram aquis more nauigii vehi. Quorum omnium fundamentum ex aliquibus obseruationibus desumptum videtur. Alij vero ex opposito asseruerunt, terram omnino immotam semper persistere,ex diuerso tamen principio,vi ex Aristotele lib. 2.cap. I 3. retulimus,ubi diuersae huiusce rei explicationes, & earum refutationes videri Possunt, neque enim hoc loco reperere fas est

566쪽

Hanc sententiam multi hoc tempore indiscriminatim amplectuntur, amplexique sunt a tempore Aristotelis omnes fere Philosophi,& Mathematici; quae probari solet multis argumentis. Et quod non moueatur motu circulari demonstratur primo ex Scriptura Ecclesiast. cap. I. Terra autem maternum stat. itur Sol,st occidit, or ad locu suum reuertitur, idique ren

scensurat per meridiem: Et de eodem Sole dicitur Pal.

Ia .Exultauit ut Gigas ad curredam viam,ctc. Q d verum nullatenus ellet, si Sole quiescente terra in orbem citcumuolueretur, quo certe ad rem praesentem confirmandam nil clarius dici potuit. Ratione id ipsum probatur primo, quia nequit terra circulariter moueri naturaliter, nec mouetur vi ab extrinseco impressa; nullo ergo modo. Antecedens ostenditur, Terra enim natura,virtute, & pondere deorsum sertur , Ut constat ex partibus terrae a loco superiori demissis,& tamen eadem est inclinatio totius simplicis,& clementaris, ac partium illius:ergo natura sua & a Virtute propria nequit terra circulariter volui; cum nequeat eidem corpori simplici duplex morus naturalis a principio intrinseco conuenire;sed neque terra mouetur in gyrum ab extrinseco, tum quia nullum est moves, i quo hoc motu moveatur tota terra,tum quia talis motus esset violentus, cum eueniret ab extrinseco reluctante propria grauitate, & nullum violentum perpetuitatem patitur. Prςterea probatur,quias terra circulariter moueretur,a Septentrione ad Meridiem,aut econuerso,fieret inde contra id,quod experimur , urbes horis singulis mutare distantiam ad polos,& nunc nos Articum intueri, postmodum An- tarticum: si vero ab occasu in ortum,vel e contrario,

sequeretur singulis noctibus easdem stellas nobis diuerse tempore occidere, & nasci: nec certo posse ab astrono

567쪽

o Lib. III. Cap. VIII. Ei sim. ,33

astronomis obseruari solis & lunae eclypsis, siquidem pro hemisphaeriorum diuersitate, planetarum ,& sy-dex iam aspectus quo ad nos variari necesse est, quibus

san C manifestum experimentum aduersatur.Denique nullum corpus inanimatum a propria virtute mouetur circulariter in proprio loco, nec a motore extrinseco in ordine ad propriam perfectionem; cum haec potius sita sit in permanentia in loco ruiturali,sed neque est finis extrinsecus, in quem motus circularis terrae ordinari possit,sicut contingit in motu cadesti, igitur terrestris globus nulla ratione in Orbem cietur,id quod ex dicendis amplius constabit. In uniuerissum tamen,quod terra in medio mundi nulla ratione moueatur,probari potest primo ex sacris literis, quae omnimodam terrae immobilitatem videntur plane commendare. De ea enim dicitur Psal.74. Ego consimmam columnas eiuι, Iob 26. Qui appendit terra vernihilum. Sed expressius Psal.9 L.Firmauit orbem terra,qui non commouebitur.Idem habetur Psal. I os inundanti temram superstabilitatem suam , non inclinabitur in seculum seculi. Et Paralypom.cap. I 6. Dein fundauit orbem -- mobile .Quid expressius pro praesenti institutoὶ Ratione probatur de motu resto: nam aut terra moueretur

in medio mundi motu recto per pIopriam .virtutem, vel ab extrinseco motore meutrum dici potest, quiencit igitur omnino. Antecedens probatur, quia virtus motiva naturalis terrae est sola grauitas, sed haec solupotest esse principi u motus deorsum. ergo per ea nequit terra sursum ascedere. Ast s tcrra in cetro mundi moueretur per lineam rectam,plane ascenderet, siquidem a centro mundi omnium locorum infimo recederet, accederetque ad locum caeso propinquiorem ac eleuatiorem: proinde igitur repugnat naturae viribus in centro terram motu recto moueri a proprio

568쪽

I34 De Caelois Mundo.

pondere, & tamen illi non conuenit alia vis motrix, cum vni corpori simplici une motiva facultas, unusque naturalis motas tantum competere possit, sicut constat, partibus ipsius terrae c6uenire. Quod aute ab extrinseco terra incentro no cietur, ex eo liquet primo,quia talis motus esset violetus, ut pote ab extrinseco impressus,terra ipsa proprio pondere reluctante, ac per consequens nequiret esset diuturnus. Deinde non apparet, a quo terra extrinsece impelleretur,cum non sit aliud corpus grauius, quod eam cogat,locum infimum deserere,nec a caelo is motus prouenire potest; si enim caelum raperet terram non linea recta,sed in orbem secum ferret. Denique hanc partem efficacissime suadent experimenta illa Mathematicorum in secundo argumento adducto ad motum circula

rem terrae relegandam. '

Haec secunda sententia communis Philosopho rum verissima est,terrae siquidem immobilitatem ,&natiua eius grauitas, & inclinatio persuadent, & experientia indicant, & relata Scripturae testimonia ita

Confirmant, ut praedictum a terra motum excludere necesse videatur,vnde,quae de motu trepidationis ab

aliquibus Philosophis dicta magis ostendunt, disputantium acumen, & arguentium exercent ingenia,

quam fidem mereantur, de terrae trepidationem stabiliant. Et probatur primo,si enim terra cuiusuis ponderis accessu aliquo modo trepidaret, quo maior fieret additio, maior resultaret motus, qui nullo modo sensibus. posset occultari, & cum tam multiplex sit indequaque in variis terrae partibus ponderis additio, ut dum copiosissimi exercitus inter se praeliantur, aut

magnis ventorum flatibus,turres,aut cacumina montium concutiuntur,aut terra paulo ante sicca pluuia-

569쪽

libus aquis madida se ipsa grauior existit, tam multi inplex, variaque Elici terrae trepidiatio, ut non minus illa trepidationis motu , quam ventorum flatibus unda maris hinc inde agitaretur: at terra nec trepidare, nec contremiscere sentitur: quis enim ex his, qui hoc astruunt huiusimodi trepidationem expertus est, quo Iolum argumento Pythagoricum illum caelestium orbium concentum reiicit Ariit. Probatur secundo ex soxtis terr montibus,qui per vim terrae solent accedere ex ingenti copia exhalationum terrae cauernis inclus ,sue ibi genita, siue aliade delata, quae Solis ardore, & maxime ratione anti- peristasis introissis collecta nimis rarefitaqua proptet sutiam ascendere conatur, occluso tamen exim, nec patentibus meatibus si perpositam terri; partem ma-kno impetu. nec sine ingenti strepitu inteidum concutit,agitat, sursumque ascendere cogit,de quibus ex instituto disterit Arist. 1. Meteororum , c. 7. & eXpe hientia patet cum aer terrae inclusus conatur erumpere saepe concussis montium sundamentis , & euulsa magna terrae parte, etiam v rhibus excidio est, selymillam partem terrae,quam sua commotione concuti

& eruptione labefactiit,contremiscere; resi quas vero etiamsi propinquae sint, omnino quiescere,nullusque est huiusmodi violentus motus,qui non percipiatur. Quis ergo dicat minutissimi ponderis additione,

hanc teri et bilancem in alteram partem vetgere: tanta vero erumpentis aeris concussione eiusdem terrae morum non posse sentiri.

Probatur tertio, ex doctrina Aristotelis qui tib 2.de caelo in fine docet, contra rationem esse, terrae propriam quietem non concedere , sicut igni in propriai phaera, & cap. s. eiusdem lib. docet, ex eo quod caelam circulati ter mouetur, egere centro immobili, de

570쪽

lib. .c. 1.docet,terram in superum locum non tendere.Testimoniis autem eiusdem Aristotelis, quae in c5rrarium citari solent facillime potest satisfieri, de impulsu enim virtuali,& de propensione natiua terrae ad suum centrum accipienda sunt, ut legenti aperte constabit. Illis enim Philosophus terrae propria quierem potius probat, quam aliquem ipsius motum stabiliat. Probatur quarto, quia globus ex rerra , marique compactus ut altitudines montium, valliumque depressiones manifestant non mathematice,sed physice

considerandus est, quamuis ergo addito,aut detracto quolibet pondere centrum terrae mathematice sumptum variari concedamus, & ita censeatur terra ponderibus librata suis, ex mathematica consideratione motus physicus eliciendus non est . sicut ex non dissimili argumentatione male inferebat Zenon, 3. Physim possibilitatem motus per continuum ob infinitatem partium & punctorum,quq redderet spatium impertransibile,quem Aristoteles confutauit,& nos,nostra, ipsiusque experientia sacillime confutamus, qua experimur nos moueri,& spatium quodcumque pertransire, ita adstruentes, talem trepidationem nostra & ipsorum quiete conuincemus. , Nativa ergo grauitas terrae cum maxima sit θ efficit,ut ea locum maxime , caelo remotum,hoc est,medium mundi appetat.& naturali nutu eo feratur, ibique fixa conquiescat, ne aliorsum , nisi per vim educi possit: siquidem oporrerςt illam,quO-

cumque motu vel trepidatione e centro Vergerer ,contra naturam ascendere.

ARIS

SEARCH

MENU NAVIGATION