장음표시 사용
12쪽
14쪽
AD HERENNIUM. De Uera horum libroriam aetate. Ouum inter omnes constet, quanta fuerit eruditorum hominum in coniecturis de librorum Rhetoricorum ad Herennium auctore dissensio, Variaeque corum opiniones a Petro Burmanno Secundo in praelatione ad editionem ab eo anno I 76 I curatam copiose eXpositae sint, nolumus in rcfutanda plurimarum vanitate tempus conterere; noVam P tius viam insistemus, qua niSi verior, Saltem Probabilior de aetate horum librorum, eorumque auctore sententia reperietur. Λc de vera quidem horum librorum aetate coniecturam sacere licet adhibitis iis potissimum locis,
quibus auctor mentioncm facit rerum romanarum, quarum recentissimae, quae al3 eo tanguntur, sa-eile nos ducunt ad suspicandum, auctorem vel casipsum vivendo attigisse, vel saltem haud procul
15쪽
ab iis abfuisse. Meminit igitur legis frumentariae a L. Saturnino latae, et Q. Caepionis, qui per vim ac seditionem impedierat, quo minus ista lex ad populum ferretur, quod iactum est A. V. C. 653. Memorat bellum Marsicum s. Italicum III, 2, IV, 9, quod exortum est A. V. C. 664. Denique P. Sulpicii caedem, A. 665, quae quidem
Purgoldo nuper novissima, qua auctor DOSter USUS sit, rerum Romae gestarum memoria videbatur. Neque vero ipse recentius aliquod eventum reperire potui, quod quidem diserte et nominibus personarum additis Commemoratum sit. Obscure tamen ac tecte mihi S)lla tangi ab auctore visus est libro IV, c. 54, de quo loco paulo post agem US. Sed vera librorum ad Herennium aetas certius etiam definietur, si docuerimus, thos libros Ciceroni in manibus suisse tum, quum adolescens Rhe- lorica sua, quos Vulgo libros de Inventione appellant , conscriberet. Est enim dudum a viris doctis ea inter priores ad Herennium Rhetoricorum libros, et Ciceronis Rhetoricos multorum locorum similitudo observata , de qua nuper etiam Purgoldus monuit) ut, alterum eX alterius libro quaedam sive verbolenus, Sive immutata elocutione descri-iPSisse, manifestum sit. Itaque iam locis utrique communibus diligentius inter se comparatis estietemus, multo probabiliu
16쪽
PROLEGOMENA Vesse, Ciceronem in libris suis, qui agunt de Inventione Rhetorica, ex Rhetoricis ad Herennium . quaedam transcripsisse, quam praeceptorem Herennianum Ciceronis libros compilasSe. Auctor ad Her. I, 2 agit de tribus generibus cauSarum , quae recipere debeat Orator. Cicero de Inu. I, S, desinitiones horum generum iisdem sero verbis enuntiat; habet tamen hoc proprium, quod Aristotelem laudat, et Hermagorae rationem impugnat , qui oratoris materiam in causam ct in quaestionem diviserat. Herennianus ibi lcm partes quinque artis rhetoricae enumerat ac desii; t. Cicero I, 7, easdem desinitiones paucis hic ibi verbis immutatis affert. Sex orationis partes ab Herenniano cap. 3, deinceps enumcratas ac desinitas, Cicero I, IS sqq. ita pertractat, ut definitiones non, ut ille, una serie coniunctas ponat, sed eas Singularum partium traetationi praemittat I, i S, I9, 24, 53. Verisimilius igitur est, Ciceronem uerennii definitiones deinceps positas pro consilio suo dispersisse, quam illum huius per plura capita sparsas desiuitioncs
in unum locum collegisse. Herennianus I, 3, genera causarum quatuor s
cit: honestum, turpe, dubium, humile. Cicero quinque ponit: honestum, admirabile, humile, an-eePs, obscurum: Si Herennianus o Cicerone hau-
17쪽
sisset, cur e quinque his generibus unum omitteret 8 Contra si Ciceronem libros Rhetoricos ad Herennium inter caeteros, e quibuS Praecepta Suaderivaret, adhibuisse ponamus, non DSt mirandum, eum quatuor generibus apud illum repertis quintum addere Volui Me.
In praeceptis de exordio Herenniano Ι, 4, sere ubique cum Cicerone I, IS convenit, nisi quod
hic structuram orationis plerumque Variat, Saepius
ab illo dicta brevius eloquitur, aliquoties quaedam addit, quae apud illum haud reperiuntur. Inte
dum est eadem verborum apud utrumque series.
Sic sentcntia Herenniani I, 5 extr. ab rebus ipsis
beneuolum iniciemus auditorem, si H tram causam laudando extollemus, adueraariorum Per COH-
temtionem deprimemus, iisdem verbis apud Ci
De narratione similis est sere praeceptorum apud utrumque ratio. Cicero tamen I, I9 definitioni-hus exempla subiungit, quae non exstant apud auctorem ad Herennium I, 8. Omnino, si diligentius ista capita comparaveris, facilius uerennianum a Cicerone additamentis auctum, quam illius praecepta ex hoc excerpta iudicaveris. In virtutibus narrationum exponendis, Cicero quaedam omittit ab Herenniano dicta, v. c. exemplum ab hOC
J, 9 allatum , quaedam vero interponit, quibus
18쪽
isse caret, ut Iuv. I, 2o, locum de salsa imitatione brevitatis, ex c. a I , praeceptum de non interponenda , aut quum obsit, aut quum nihil prosit,
Quam uerennianus I, Io dimisuem appellat,
eam Cicero Partitionem nominat I, 22, remque multo plenius, quam ille, et sustus tractat Quae deinde Cicero I, 24-4 I de argumentatione praecipit, iis Herennianus caret, eorumque loco constitutionum desiniti oves apud eum sequuntur. I, II Sqq. Magna autem similitudo intercedit inter ea, quae Cicero de vitiis argumentationum eorumque reprehensione disserit I, 42, et locum auctoris ad Hercnn. II, et O de vitiosis argumentationibus. Vterque Partim Propriis, partim Communibus exemplis utitur. Herennianus II, 2I , viti am eXPOSitionem , qua id quod raro sit, fieri omnino negatur , hoc exemplo illustrat: Nemo potest uno ave-Cfu, neque stra Ieriens, in amorem incidaere. Ex Cicerone, qui eodem utitur, simul discimus, hoc esse ex oratione Curionis pro Fulxio depromtum. Iterum haec auctoris commemoratio, ni fallor, pr dit, eam a Cicerone, qui exemplum sine auctore ab Herenniano prolatum legeret, polius additam, quam ab hoc, si nomen Curionis apud Ciceronem legisset, omissam fuisse. Cur enim omitte; et is .
19쪽
qui alios scriptores nominatim saepe citaret 8 Magnopere vero attendendum est ad commem rationem loci Plautini, quo uterque perperam abutitur ad poetam sine causa reprehendendum. Vte que nimirum hosce versus e Trinummo:
Amicum eastigare ob meritam noxiam Immune est sicinus. Verum in aetate utile Et eondueibile. Nam ego amietim hodie meum Concastigaho pro eon merita noxia.
reprehendit, et quod non intellexit veram particulae nam significationem, Plautum insimae rationis insimulat, quasi senex ille, quem hic loquentem inducit, ex eo quod ipse iacturus sit, Non ex eo quod scri conveniat, utile quid sit ra- iocinetur. At particula nam hic ut saepe ponitur , omissa brevi sententia facile supplenda ; ut hic intelligi potest: quoci mihi quoque nunc risu menit; ad quod reseruntur ista: Nam ego amicum
etc. non autem, ut auctor ad Herennium, et Cicero, eum Sequutus, Opinati sunt, ad sententiam:
Verum in aetate utile et condiacibile. Auctor ad Herennium lib. II, 2 sqq. de causaeoniecturali disserit; eam vero Cicero Inu. II, 5- 6 multo aliter pertractat. Causam legitimam ab He
renniano II, 9 explicatam , Cicero alio loco II, 4 , 42 , 47 considerat, multumque ab Herennii praeceptore discedit. Vbi autem hic agit de causa
20쪽
iuridiciali II, 33, primum docet , quibus ex Partibus ius constet. Hunc locum Cicoro bis triactavit. Primum in causa negotiali II, 22, deinde in genere deliberativo II, 53 sqq. Vtroque tamen loco eius disputatio latior et Plenior est. In locis de comparatione, de translatione criminis, de concessione, de remotione criminis, si ucrennianum it, I 4, 15, 16, IT, eum Cicerone In V. ll, 24, 26, 27, 31 contulerimus, sucile
hunc omnia multo quam illum copi ius tractasse PerspexerimuS.
De conclusione Herennianus agit lI, 3ο , Cicero de In v. I, 52. Vterque tres eius Partes facit, enumerationem, indignationem, quam Herennii
doctor amplificationem vocati conquestionem, Sive ut ucrennianus appellat, commiserationem. Conquestionis Cicero quindecim locos sucit, ueren-mianus decem tantum, in quibus tamen ci cuiuCicerone ita convenit, ut Plerumque tantum Orn-tio varietur, res sere caedum sint apud utrum-Αlue; nonnunquam ctiam iisdem verbis expositae. Iterum hic multo verisimilius est Ciceroncm, quae rapud Herennianum non invenisset, SuppleVisse, quam uerenninnum Ciceroo is libros manibus terentem , quaedam sine causa omisisse. Notandum est Prae-Ci Puc , utrumquc attulissc dictum: Aihil Morymacilius at tacit, quod Herennianus, a uel Ore nun