Rhetorica ad Herennium ex recensione Petri Burmanni

발행: 1823년

분량: 778페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

XX PETRI BunΜANNI vero tantum et seculo hoc nostro vaIde raHs, qui de eruditis eiusmodi Quaestionibus suum quoque suffragium ferre valeant: quod certe honorificum magis ac

gloriosum Musis nostris existimandum reor, quam ambitiosis Dedicationibus patronos sibi sumere Operum , quorum praeter titulos vix aliquid intelligant. Horum igitur Rhetoricorum alterum de Inventione eium Ciceronis genuinum eme plerique agnoscunt, sed ex quatuor libris duos tantum superstites reserentem , licet titulum hunc ab auctore ipso non prosectum suisse pateat, quia et alias artis Rhetoricae partes ac solam Inventionem in his se tractasse, ipse indicat sub finem cap. 3, lib. II. pluresque libros a Cicerone conscriptos ex ultimis operis ipsius verbis manifestum est: ut ostendunt Vossius de Natur. et Const. Rhetor. cap.

13, et eruditi interpretes ad Quinctil. lib. III Instit.

Orat. Cap. 3, Pag. 222. Libros vero ad Herennium, dubium et incertum habere Auctorem, Communis doctorum virorum opinio est; licet plurimi non obscurae Ἀ-mae homines eruditi variis Dissertationibus Ciceroni vindicandos contenderint, alii Cornificio Seniori vol Ιuniori adscribendos, unus Virginio Ruso vel Τimolao, alter M. Gallioni Rhetori, nonnulli etiam Laureae Tullio, aut Τullio Tironi, Ciceronis libertis, tribuendos esse arbitrati fuerint. Horum omnium Diatribas, rariores saltem et vix obvias, huic editioni praefigere constitu ram . sed Bibliopolis impensas istas aversantibus argumenta singulorum hic quasi per satyram colligere et examini modesto subiicere malui, ut Tibi aliisque rerum istarum peritis arbitrium constet eligendi ac diiudicandi, licet omnia tamen eo tantum reditura cerius

sim, ut congestis et enumeratis diversarum sententiarum suffragiis Auctorem incerium esse, mecum pronuntiaturus sis, ac sacilius resutari posse oppositas alio-

42쪽

rum Coniecturas, quam dubium et ignotum hactenus opusculi huius scriptorem e latibulis suis excitare. Ciceroni qui adserunt, utuntur auctoritate Prisciani, qui aliquot locis, ut vel ex Indice Pulschiano patet, Auctorem horum Rhetoricorum M. Tullium agnoscit, et sub eius nomine loca ex singulis quatuor libris adsert; cui addere potuissent Rufinum de Comp. et metr. Orat. pag. 3 i5 et 32I, inter Rhetor. antiq. Fr. Pithoei, ubi titulo Ciceronis ad Herennium in Arte Rhetorica producit locum de Membro orationis, qui lectione nonnihil variata legitur lib. IV, cap. I9; et horum opinioni etiam favere posset Fortunatianus lib. I Art. Bhet. pag. 51: Accedit ad hos legales status et traristatio, quaeruntum legalis est, et definitio, quam etiam legalem acc*imus secundum M. Tullium: ut his verbis respexerit

ad lib. I ad Heren. cap. I 3 et I 5, et lib. IV, cap. 34, ubi de translatione, et lib. II , cap. in ubi de definitione agitur. Augustinus etiam in Princip. Bhetor. p. 29o eiu Sd. ed. Pith: Haec omnia memoria susc*i debent, quam et plerique Graecorum, et M. Tullius in primis orasori

ain ant necessariam, hoc, ut opinor, modo: Venio nunci ad thes rum rerum Omnium memoriam, quae nisi Cu

stos inpentis ordinatisque rebus adhibeatur, intelligemus, omnia, etiamsi praeclarissima sint, in Oratore Peritura rquibus paria sub Tullii nomine adfert Alcvinus, qui pleraque descripsit ex Libris de Inventione, Dialog. de

Arte Rhetor. pag. 377; unde quis coniicere POSSet, respicere eos ad lib. III ad Herenn. cap. 15 sin: Nunc ad

thesaurum inventorum, atque omnium Partium rhetori E Cutioiam, memoriam transeamus. Sed in animo

potius habuerunt illa ex Cic. lib. I de orat. cap. 5:

Quid dicam de thesauro rerum omnium memoria, quae nisi cuatos inuentis cogitatisque rebus et uerbis adhibeatur , intelligimus, omnia, clism3i ρraeclarisSima fuerint ,

43쪽

PETRI BURMANNI in oratore Perstura: ubi dubito, an non ex Augustino, reponendum sit inoentis ordinatisque rebus, quia sic videtur in suis reperisse codicibus: cui coniecturae sa- vere posset alius locus ex lib. II de OrRt. cap. 85 fin. Habetis, de moeniendis rebus divonendisque quid sentiam. Adiungam etiam de memoria. Non tamen pro Cicerone librorum ad Herennium auctore pugnare potest, quod sequenti cap. 16 addit, se alio te Nore idoneo dicturum de memoria, artificiali an naturali,

Seque alias ostensurum, an memoriae artificium sit,

tanquam id reserendum esset ad locum illum lib. I do

orat. de memoria Omnium rerum thesauro, quum ad

ferri deberet uberior locus, in quo alibi de memoria artificiali vel naturali egerit; quod quum frustra illic quaeras, argumentum inde mihi videtur peti posse, diversum a Cicerone loqui scriptorem, qui in alio opere deperdito de memoria artificiali dedita opera fuerit commentatus; nisi quis contendat huc spectare illa, quae occurrunt lib. II de orat. 85, 87, 88. Ex istis vero similibusque Grammaticorum et Rhetorum locis nihil aliud colligi potest, quam illorum aevo iam Tullio haec

attributa suisse, quod, quia unus alterius errorem Secutus est, non magis me movet, quam quod praeter auctoritatem Prisciani utantur etiam testimonio Hieronymi, duobus locis infra producendis, et Servati Lupi Abbalis

Ferrariensis Epist. Iad praeceptorem suum Etrahardum, vel Minhartum, prope finem, Cuius verba merentur adscribi: Etiam hoc Postulo, ut quosdam librorum νc-strorum mihi hic posiIs commodetis etc. Sunt autem hi:

Tullii de Rhetorica liber; quem quidem habeo, Sed in

Plcrisque mendosum. Quare cum codice istic reperto iMlum contuli, et quem certiorem Pulatam, mendosiorem inueni. Item eiusdem Atimoris de Rhetorica tres libri in divuIulione ac siilago de Oratore. Quos pos halem a

44쪽

bitror, proρterea quod in breui poliaminum vestrorum post Commenti nem libri ad Herennium , inter ositis qui adiam aliis, scr*tum r*eri, Ciceronis de Rhesorica: unde docemur, iam isto tempore codices librorum ad Herennium mendosissimos et a viris doctis inter se collatos fuisse, a quibus libros tres dialogorum de Oratore distinguit, et in codice illo post libros ad Herennium suisse alterum opus Ciceronis de Rhetorica, id est de Inventione, licet male dici Rheloricam, addendamque vel sublutelligendam esse artem, vel 'metoriceu cum Quinctiliano, aut neutro plurali Rhetorica dicen da, adversus Regium docuerit Becichemus: quamquam Suetonius in libro de Illustr. Grammaticis et do clariqnhetoribus Rhetorica utatur, sine addita voce arter et sic auctor ad Herenn. lib. I, cap. i: Quod te non sine causa Delle cognoscere Rhetoricam intelligebamus: ubi artem alii inserunt: sed Rhetorica praesert Gronovius, a cuius sententia non alienum se prosiletur Cl. Ouden dorpius, quum et in MSS. titulus sit: Ciceronis ad He. rennium Rhetoricorum liher e licia. Graevius tamen ex aliis MSS. et edd. vetustis, in quibus artem desiderari notavit, vulgatam admisit: mihi vel subintelligenda vel potius a librariis omissa videtur haec vox, quia posteriori tempore passim metorica, ut Grammatica, et sim. dicebatur; sed meliori aevo rhetoricam artem vocarunt: sic lib. III ad Heren. cap. I 5 1in: omnium partium rhetoricae ariis custodem addit c ex Ersuriensis optimus et vetustissimus: ut ex MSS. etiam legendum lib. I de Inu. cap. 6, in sine: si re mmeria quidem nobis rhetoricae seidetur artise ut paullo ante cap. 5: Eas

dum puto lib. II de Inu. cap. ult. in sin. De Inpensione,

Prima et maxima Panc ariis rhetoricae, salis dictum

45쪽

ne consonae vocis parte . et sic lib. II de Inu. cap. 3: Nonnullam rhetoricae quoque artis sihi curam adsum lis: et alibi. Ciceronis certe Rhetorica vocasse veteres,

et per ea intellexisse, ut opinor, libros de Inventione, non autem ad Herennium, patet ex Servio ad Virg. VIII Aen. 3ai: Hoc autem est quod dicit Cicero in

primo Rhetoricorum: Feros adhuc homines Lagni cuiusdam viri oratione coNositos: quae in vulgatis Se vii editionibus sic exhibentur, tanquam ista Feros a uohomines etc. essent totidem Ciceronis venba hoc ordine scripta, ac proinde inter eius Fragmenta referri mer rentur. Sed sunt ipsius Servii, eodem sensu sed aliis ethrevibus verbis in compendium quasi contrahentis ea, quae operosius narrantur lib. I de Inveni. cap. 2: Quoren ore quidam magnus Didelicet Dis et saPiens cognorit , quae materia esset; et seqq: Qui dispersos homines in Uris et in tectis siluest bus afritos ratione quadram Dor ulli unum in locum etc. et ex feris immani smites reddidit et mansuetos. Sic per Ciceronis Rhetorica libros de Inventione etiam innuit, quum ad lib. IXAen. 48i notat: Est conquestio matris Euryali plena

artis Rhetoricae: nam Paene omnes paries halet de mi sericordia commoDenda, a Cicerone in Rhetoricis Post

fas r quibus verbis nos remittit procul dubio ad lib. Ide Inveni. cap. 55. Similiter Servius ad eiusdem libri V6iέ: Mitur argumentis, quae in Rhetoricis commem rat Cicero, a gente, ab habitu, a gestu, ab animo rqune conserenda cum lib. I de Inveni. cap. cici et 26.

Nusquam vero Servius aliquid, quod sciam, adfert ex Ciceronis Rhetoricis, quod in libris ad Herennium sesa offerat, quum tria haec loca aperte respiciant libros do3nventione, ut nunc vulgo inscribuntur, quae Ciceronis Rhetorica dicenda, ut non tantum ex his Servii,

pedet Asconii Pediani, Hieronymi, aliorumque locis

46쪽

probatur. Artem Rhetoricam vocat Cassiodorus in Bli lar. Compend. pag. 339 et 34i: Hunc Cicero ira facum Arie Rhetorica. Si deltiberatio ei demonstratio genera

sunt causarum, non Possunt recte Paries alicuius generis causae Pulari. Eadem enim res alii genus, alii pars esse potest, idem genus et pars erae non Potest: ubi,

Ciceronis artem Rhetoricam etiam agnoscit libros de Inventione, quia illa, quae profert, non leguntur in his ad Herennium, sed de Inventione lib. I cap. 9, et siuea,quae de partibus Rhetorices, inuentione, dispositione, memoria, et pronuntiatione ex Tullio adfert Sulpitius Victor in Inst. Orat. p. 242, eadem invenies lib. I de Invetit. c. 7: quibus et alia loca sacile subiungi possent. Tullio lamen vindicanda haec ad Herennium Rhetorica

ideo volunt, quia lib. III cap. a , de Republica, et ne Militari se scripturum pollicetur, et quod Virgilii. Horatii, et similium non meminerit: quodque lih. Icap. ia ista occurrant: Tullius heres meus Terentiae uxori meae XXX pondo argenteomm piasorum dato edenique quod praedicet operain suam soro et Curiae praestitam, ut et alibi saepe iactare solet. His argumentis viros doctos non adiunxisse miror locum ex lib. I de invent. cap. 3o: Horum exemρla et descriptiones in Praeceρtis elocutionis cognoscentiar: quia toto sere libro quarto ad Herennium elocutionis praecepta traduntur : sed quoniam ex verbis istis sequeretur, si idem utriusque operis auctor esset, libros ad Heren-

Dium ergo post opusculum de Inventione scriptos, quia dicit is praece lis elocutionis cognoscentur, quod probare difficillimum esset, mihi verosimile fit, Ciceronem illic indicare voluisse, se elocutionis praecepta traditurum in sequentibus libris, quos duobus istis de Inventione addendos dest naverat, sed imperfectos reliquit.

quia maturiori aetati se contulit ad d alogos de Orato.

47쪽

re, tribus libris comprehensos; adeo ut de Elocutions sorte egerit in tertio quartove libro Rhetoricorum, de Inventione nunc inscriptorum, quos si Conscripsit, cer-le amissi perierunt: in iis enim Tullium de dispositione Et elocutione disseruisse, coniici posset ex insigni Quinctiliani loco lib. ΙΙΙ Inst. Orat. cap. 3: Et Cicero quidem in Rhetoricis intelligi libros de Inventione, certu nost ) itidicium subiecit inuentioni: mihi autem adeo tr

Bus Arimis partibuS Midetur esse Permixtum, nam Προ- divosilio sine eo, neque elocuto fueris, ut Pronuntiationem quoque peli Plurimum ex eo multiari putem.

Quod hoc audacius dixerim, quod in Partitionibus μα- toriis ad easdem, de quctus supra dictum est, quinque Peruenis Partes: nam quum duliciter Primum dioisisset, in inuentionem alue elocutionem, res ac dis ositionem in rationi. Derba el Pronuntiationem elocutioni d dis, quintamque constituis communem, - DI custodem

omnium memoriam. Itaque isto in loco nullum sibi praesidium petere possunt, qui Tullio Rhetorica H

renniana vindicare Conantur, quos inter ex recentioribus litterarum instauratoribus praecipui sunt Leonardus Aretinus, Georgius TrapeZuntius, Laurentius Valla, Angelus Politianus, aliique plures, qui Ciceronem illorum parentem esse consentiunt, eique adseruit Antonius Mancinellus; et Sinibaldus Antoninus in Dialogo de Rhetoricis ad Herennium. splendidissimae operutri Ciceronianorum editioni Aldinae praefixo, pleraque Pro Cicerone argumenta satis accurate exhibuit, sed quibus et alia subiunxit, quae saveant Cornis uio, de quo postea. Nostra quoque aetate inter Germanos peculiaribus Diatribis Caspar Κirchmaterus, et Ioh. Petrus Ludovicus, Prosessor quondam Hallensis, pro Cicerone in arenam hanc litterariam descenderurit, quorum in Bibliotheca sua Latina meminit Cel. Ioh. Alb. Ua-

48쪽

bricius. Sed horum quidem dissertationes quum frustra in his terris quaesiverim, praecipuam inihi rationem habendam censui Nicolai Angelii Bucinensis ,et Μarini Becichemi Scodrensis, quorum de hac controversia dissortationes habentur in oratoriis Ciceronis operibus

ed. Basil. 15έi ; et Becichemi quidem ista leguntur cap. 39 Castigationum Criticarum in libros hos Rhetori-

Cor. ad Herenn. quas nescio cur omiserit Graevius

inter eius Centuriam Quaestionum Epistolicarum so ma maiori oli in editas cura Angeli Britannici. Hic enim operose libros hos ad Herennium e familia Ciceronis non amovendos coacendit, seque opposuit non sine mul. ta verborum acrimonia Raphaeli Regio, qui varie fluctuavit in divinando operis huius auctore, quod Ciceroni

abiudicandum existimat in notis ad Quinctil. lib. t II cap. 9 Circa fin. quia diversa a Cicerone in lib. r de Inventione, et in his Rhetoricis ad Herennium praecipiantur de exordio orationis, tum quod idem Quincli-lian. lib. IV cap. 5, refutet illos, qui partitionem uetant ultra tres Propositiones extendere, idque in his libris ad Herennium reperiatur; colligit inde Regius, eum quidem nomine auctoris expresso itidicaturum fuisse Ciceronem, si illius id opusculum censuisset. Sed hoc quidem argumentum non maioris momenti est, quam quo

Ascensius non esse hunc Tullii laetum adfirmat, quia Quinctilian. lib. IX, 3, p. 8Iέ, non nominato auctore adserat, quae an his ad Herennium Rhetoricis etiam occurrunt lib. IV cap. a S; quum tamen alia illic sequentia sub nomine Calvi producat: hinc eniin nihil de auctore colligi posse, notavit Patruus meus, quin non sunt ipsa nuctoris ad Herennium verba, sed allorius, quae ille aeque ac Fabius in exemplum adponit. Itaque Virginio num, ut vocat, adscribenda haec opinabatur Regius, quem de arte Rhetorica commentulum fuisse testatur Quin-

49쪽

PETRI BVnMANNIctil. lib. III cap. x, ubi eum suae aetatis Rhetoribus Plinio Rutilioque adiungite illum Lipsius facit eundem,

quem Tacitus lib. XV Ann. 7i, sub Nerone eloquen-liae doctorem memorat: Virginium et Rufum claritudo nominis expulit. Nam Virginius studia iuuenum eloquentia, Musonius praeceρtis svientiae fovebas: ita enim recte castigatum a viris doctis, non Virmnium

Rufum: duos enim diversos distinguit, Virginium Rhetorem, et Musonium Rufum, sectae Stoicae Philosophum: de quo notavi nonnulla ad lib. I Anthol. Lat.1 p. 79. Quod autem Vossius de Nat. Rhet. cap. I 3 eundem hunc Tacito memoratum virginium iaciat auillum, de quo Suetonius egerit in libro de claris Rheto. ribus, sciendum est, nihil hodie de Virginio Rhetore in isto Suetonii opere mutilo legi, sed in talalogo Rhet

rum a Suetonio praeter illos, qui nunc exstant, laudatorum , quem ex codd. MSS. Achilles Statius notis suishubiunxit, recenseri Virgilium, sive ut legendum Virginium Flu m: et sic in cod. MS. Bonav. Vulcanii eundem vocari in fila Persit, Suetonio etiam vulgo adtribula, ad Tacitum monuit Lipsius: sed quia linea duo gentilitia nomina sunt, rectius Virginium Flaccum dici censet Patruus meus ad Quinctil. lib. XI, cap. 3, Pag. 3o26, a quo diversum Virginium Rhetorem arbi

dit Virginium Rufum Consulem, cuius laudes describit Plinius Secundus lib. II Epist. 1, eiusque Epitaphium exhibet lih. VI Ep. io, et lib. IX Ep. 19, quod inserui Anthologiae Lat. lib. II Ep. 55; ubi nonnulla de Virginio isto Ruso, Vindicis victore, adnotavi, qui nihil commune habet cum Virginio Rhetore, quem sub Nerone recenset Tacitus, et Virmntam vocat, ut Quinctilianus, non Virginium minum; neque enim Rufi illud c

guomen Virginii Rhetoris, sed Musonii Philosophi est.

50쪽

PRAEFATIO

XX xl quod male Regius et alii, vitiosis Taciti editionibus, quae Virginium Rurium exhibent, decepti, addiderunt

huic Rhetori Virginio, cui Rhetorica ad Herennium tribuenda hariolati sunt. Ea autem vatione inductus. praecipue id credidit Regius, quia statum in art Rhetorica coniecturalem, legalem, et iuridicialem Virginio huic tribuit Fabius, quae eadem definitio in his ad Herennium libris occurrat. Sed revocavit sententiam ad illum Quinctiliani locum lib. III, cap. 6 , p. a49 , ubi Anton. Pinus notat libros hos esse scriptos a Virginio ad Herennium Senecionem, Plinio lib. I Epist. 5, et alibi memoratum, non autem ad Herennium, Ciceronis necesssarium: idem Regius ad lib. IV Inst. Orat. cap. , Pag. 3o3, ex iis, quae ex Virginio illic tradit Quinctilianus, et in hoc tamen opusculo non inveniuntur , aperte colligit, decipi illos, qui Rhetorica haec Herennio inscripta ei tribuunt. Sed uberius hac de re egit Raphael hic Regius in Quaestione, , Irum Ars Rhetor ca ad Herennium Ciceroni falso inscrabatur, quae post eius Problemata in Quinctil. Inst. Orat. prodiit Venet. i 49a; in qua paullo melioribus argumentis Ciceroni abiudicat hos libros, quam verum auctorem , quem in hac Quaestione Cornificium aut Timolaum esse coni Cit, e tenebris eruit. Et recte quidem resutat illos, qui ex litulo, quo Ciceroni vulgo inscribuntur, et exauctoritate aliorum, qui sub Tullii nomine adserre solent, argumentantur. Hac enim ratione admissa nunquam quaerendum esse, an aliquod opus suo asi legi

limo auctori attributum sit, quod iure adfirmat, quia non ideo genuina sunt veterum auctorum DPera, quibus tituli vulgo inscripti ea largiuntur, aut quae inter alia eorum non dissimilis argumenti scripta codicibus vetustis adnectuntur: hinc enim tot auctorum illustrium libri et olim et hodie circumseruntur stilbo iis

SEARCH

MENU NAVIGATION